A1rEpistola Andreaea
Carolostadii
adversus ineptam et ridi-
culam inventionem Io-
annis Eckii
argutato-
ris, qui dixit, Lip
siae, cum ur-
geret-
ur.
Opus bonum esse a deo totum,
sed non totaliter.1
Viris inclytis et ingenio et
iudicio praecellentibus, D'octoribus' D'ominis'Livino Embden2,
Francfordiae Iuris Civilis professori, atque
Friderico de Salczen3, Illustrissimi principis Marchionis Branden-
principis Marchionis Brandenbergensis. Electoris etc. physico,
doctoribus et patronis su-
spiciendis, Ca-rolostadiusb
S'alutem' D'icit'
Maluissem clarissimi viri plurimas ob causas lacerorum
hominum
maledicta silentio ac animi gravitate vincere,
quam cohortem seviter
foerocientem, quovis convicio referire, ne
quispiam pollicitae
fidei4, et nequiter
laesae insimulare me posset, At
cum video patientia mea hominum
duriciem invalescere, eosque contra
humanam conditionem insanire, et
sacras litteras nominis mei specie
interturbare haud immerito acriores
illorum contumelias subiturus,5
quod silentii mollitudine non poteram assequi, saltem obiecto
gladio efficiam,
Silui nempe primum ob id quod Eckius et ego in eam sententiam
decurrimus, eo vehementer id exigente Lipsiae antequam disputa-
remus, ne alter alterum
ante arbitrorumc pronunctiationem appeteretd,
sed rem iudicatam operiremur, atque praecipue disputationis acta
tantisper conquiescerent, haec nostra conventio,6 et quid fuerat hu-
manae
fidei tam congruum, quam ea quae inter nos placuerunt servare?
Potissimum illum oportebat fidem custodire, qui huiusmodi pacti-
onis fuit auctor, At hanc pactorum legem, ideo ab Eckio inven-
tam
opinor,7 ut ego
eiusmodi placitorum vinculis astrictus, con-
ventionum
superstitione mutescam, solus male audiam, solusque
maledictis obruor,
cum ab Eckio, tum ab iis qui eius
moribus favent.
Proinde, nemo me potest criminis incessere, quando
adversa-
rius suae fidei, quam est pollicitus, et quam a
me instanter impetra-
vit, prior non pepercit, Quis recte
adversum me concitabitur, si
veritati divinae inserviturus naturali
iure, hoc est defensione fru-
iscar, et contra hostilem
impetum resurgam, ac sursum nitar, si A2r
licuit, tam prestabilie advocato,f
interim fidemg,
ledere, interim obtendere, veniam itidem mihi
debetis et igno-
scere, si maledicta illius et cuiusque
diluam, si refellam, si in illorumh
transferam caput, unde ob oculos et aures hominum iacta sunt,
nec
sum tam brutus et stupidus, qui fraudes Eccianas excogitatae
fidei ac tantos dolos
olfacere nequeam, illius vero pudendas et
invidiosas captiones alicubi
conscribam,8 ubi vel
indicaboiEckium
consolari se clamore iactabundo, veluti canes morsi atque pro-
strati, qui victores
suos latratu prosequuntur.9 Probabo pariter
propriam Eckii laudem et
mei, ceu inimici vituperationem im-
pendio suspiciosam, et
fidei detrahende causam, Facilius quoque
tacebam quod Eckii praecones
paulo optabiliore praecentione de
me fantur, et mihi plus tribuunt quam
leguleius10 quidam homo
obiecta invidia marcescens, hic me
respondere potuisse, nega-
vit, illi me vel egregium vexatorem vel colericum, et similibus re-
clamantium indiciisj,11 minimeque tacentium in schola disputatorum,
ceu primis
lineis depinxerunt, linguax ille rabula, omnes omnium
vituperonum
meorum molestias asperitate et dolentia saevioris vul-
neris
obduxit, toleratuque faciliores fecit, Quid etenim prestolari
ab
adversariis poteram nisi insectationem? Et eam ab iniquis acer-
bissimam? Contra, ab homine, qui inimicus esse noluerit, etiam
obiurgationem commeritus, debui recte et vere iudicari, Praete-
rea tacui quod notata est in scribis illis rustica superbia
et obscaenitas
impudentissima.
Scripta sunt enim ea ridicula et mendacia quae tangi possent,
neque timor ullus mihi insidet, futuros esse, qui vera illorum scri-
pta credant, nisi plane infestos, Porro multis modis quod
sen-
tio, eloquar, arbitror Lipsicorum aliquot
theologistarum praecipue
Praedicatorum12 hominibus tam insulsis facesk subdidisse,13 et illos per
miserum quisque blateronem sua
loquentes.
Egrediantur adversum me omnes illi morosi et obiurgio si
latratores, obreptent vel astu, qui sunt inspiratores fumorum
proferant doctrinam suam, adfuerunt Eckio collectores,
inperti-
nentium auctoritatum adsunt et illi suppetiarum
admodum indigo,14
Alloquantur me, nec asellum illepidum et sciolum15 quemque instruant,
et me armis
theologicis, gladioque Christiano protrudant et
percutiant, Quid iuvat sic debacchari per capram,
quae nec corti-
ces scripturarum gustavit?16 Ipsi suam salivam
expuant, ne infantis-
simo homini nugas praemandant,17 agant circumspectius,
si Acade-
mie, si principi suo Illustrissimo, si oppido Lipsensi quibus quicquid
honoris
et officii habeo prestabo, decorem et augmentum afferre A2v
nituntur, hoc non efficient, quamlibet conati, nisi scripturis et
eruditione, Possunt Mimi et histriones maledicta et mendacia
exaggerare, et e scaenis ceu imbrem depluere, Alia vindicta vi-
ros decet, Academiam illam amo venerorque, quam dehonestantl
ipsi vituperatione nostrum tam falsa et nobili iniquitate clara.
Vereor quospiam me coleram effutire dicturos et falso eis
im-
putare talia admissa, Epistolam18 tamen habeo cuiusdam veniam pos-
centis atque testantis sibi argumentum traditum, quod nugas
suas et
acerbitate et foeditate superat, sic totum orbem meo nomine
op-
plent, subinde merito in praelium literarium
evocantur, ut quicquid
virium et nervorum in theologia adepti sunt,
expromant, mode-
stia
theologica19 abusuri, Alioqui nec
mihi vitio dabitur, si par
pari relaturus validiore illis morsu
adhaesero, aequali mordaci-
tate conprimendis.
Habet Thomas
et caeteri scholastici, quiddam eruditum, quod si
seorsum legas,
neutiquam videtur ignavum et stupidum neque alienum,
Etenim si
conferas, et nativa dicta contendas autorum, unde ille
concerpsit, ac
singula observate et circumspecte iungas, religioseque
alternis
lectionibus committas, O quam iacent, sordent, frigent, quan-
tumque nutantm a suo nitore opercula illa miserorum scholasticorum
et praesidia extrema, ea ut imbiberunt, ita nimirum iudicantn,
iis au-
res ipsorum proculcatae sunt et sordidae, itaque cum syncera occurrit et
se
offert scriptura protinus offenduntur, quo fit ut difficilius as-
sentiantur puris scripturis, cum illis ipsis et Eckio tam Ecclesiasti-
corum depravatore, quam eorum
quos tutatur scholasticorum incom-
modo verboso et rapaci
defensore, manus me necessum est
rupto silentio, conserere.20
Mavult ab Eckio inimico graviter vituperari, quam
amico exigue laudari.
Malo autem ab uno Eckio hoste infensissimo graviter et
insectan-
ter vituperari, quam, ab illius modi suorum
laudatorum similibus, ie-
iune et exigue laudari, Quin si
maledicit et vituperat, quanto
id facit acerbius, tam maxima mole pro
iniquo detractatore
ducitur, et propterea neque fidem capiet,
Extollentes vero eum adeo
variant, ut manifestarie conmonstrent, se
quidem velle laudare,
sed pene nihil reperire quod iure laudent, At
nolo maledictis con-
tendere, sed ostendere solum plerosque
ardeliones21,
scripturam
sanctam reluctantem et invitam, violentis
interpraetationibus adverse
ad suas voluntates applicare.
Lypsicos tango eos qui Christiani nominis obliti, infamem
cri-
minationem effuderunt, eos vero non pungo, qui
argutias Eckia-
nasfrivolasqueo reprobarunt, quos neque latuit, ipsum Scoto et Tho-
meCupit Lipsensium amicitiam.
violentiam, non patrocinium fecisse, Sunt Lipsici theologi A3r
et plurimi alii Lipsenses quibus
calculus impense candidus22 est et
integer, quorum ut conciliandae, ita et
conservandae amicitiae sum
cupidissimus, neque sum adeo ingratus, qui
velim beneficia ma-
ledictis rependere, adversus autem eos qui
per prodigasp et ineffre-
nes linguas contra nostram
academiam suos stomachos, atque petulantias evomuerunt, retorquebo
autoritatem Bernhardi.23
Sicque repugnaturus illorum opinionem emular, qui potentissima
argumenta primo et ultimo, infirmiora vero loco medioq
ponenda ducunt, quando exercitu hoc ordine disposito imbel-
les partes anteuntium armorum muniuntur fulgore quodam
ferri, qui et ocu-
los et mentes perstringat24, ac mutuo fortia
robora, accessu mi-
norum augescunt, et quod prius solo
fulmine, postea grandine et
copia valent, pugnantque, istiusmodi
ordinem, tum sequerer, si sacrae
scripturae auctoritates,
ecclesiasticis scriptoribus anteponerem,25 hosqueEcclesiastici Canonicis
scripturis sunt inferiores.
intra illos ceu munimenta
concluderem, Quippe documenta Ec-
clesiasticorum incomparabili et dignitate et reverentia et
maiestate
Canonicis dei scripturis existimo inferiora, atque tantum habere fir-
mitatis, quantum
canonicae litterae eis inpartiuntur,
quatenus autem divinis
testimoniis destituunturr, eatenus humana sunts, et lapsus, tabsit
procul, instituunturt vel saltem
lapsui proxima, possuntque tum vel
transcurri vel negari ab iis, qui
auctoritates scripturae in promptu
tenent et obtrudunt. Verum
Eckius et id hominum genus,
inexcusso iudicio atque furenti im-
petu in queque fertur
occurrentia, et uad doctrinasu ecclesiasticorum,
perinde atque divina oracula gemit, suspirat, stupescit, soletque
acerosa26filavew
libris ceu colo quapiam carpere,
atque sic non praeci-
puis et propriis, sed extrinsecus quasi
additis et consarcinatis
sententiolis,27 simplices homines praeoccupantur, ac
nonnunquam extor-
quent iudicium, si quod haberent, et
facultatem secus intelligendi ra-
piunt, suisque sensibus alligant, ne possint postea rectis
scriptu-
ris incumbere.
Quapropter, ratus sum opere praecium fore, ut Bernhardi aucto-
ritatem primo loci digeram, quam et Eckius et plerique rudes
super-
sticiosa religione adeunt, suspiciunt et velut
divinam finitionem am-
plexantur, ut etiam comperto, Bernhardi
auctoritatem, subfrigide,
corrupte et ineptissime ab Eckio contra me desumptam, ab eius
se opinionex subtrahant, et cuius erant amicissimi fiant alie-
nissimi. Verba sententiae Bernhardi haec sunt.
Sic autem ista cum libero arbitrio operatur, ut tantum illud in primo
prae-
veniat, in caeteris comitetur, ad hoc28 utique praeveniens, ut
sibi de-
inceps cooperetur, ita tamen quod a sola gratia
ceptum est, pariter ab
utroque perficitur, ut mixtim non singulatim,
simul, non vicissim A3v
per singulos profectus operentur, non partim gratia, partim liberum
arbitrium, sed totumy singula opere individuo peragunt,
Totum
quidem hoc, et totum illa, sed ut totum in illo, sic totum ex
illa.29
Hac sententia minus perpensa, immo nec perlecta, multi moventur,
hallucinantur multi. At si intuerentur superiora, e quibus haec quae
praeiecimus, pendent, ilico ab errore eximerentur.30 Tametsi Bern-
hardi sententia non sit tot caeremoniis subeunda, ut ea sola
con-
specta, caeteris temperemus, Attamen vulgo
imperitorum concedendum
est, ideoque eam veluti scripturam, aliquanto
diligentius expandam,
quam ferat Eckiana subtilitas. Haec Bernhardi verba!z Sic autem ista cum
libero arbitrio etc,31 flecti e ductu sermonis antecedentis, quis du-
bitet? demonstrant autem tria, quae Bernhardus in superioribus con-
numeravit, deus inquit, Tria haec, hoc est, bonum cogitare,
velle et
perficere, operatur in nobis, Primum profecto sine nobis,
secundum no-
biscum, Tertium per nos,32 Haec sunt quae demonstranur, cum dicit,
Sic
autem ista cum libero arbitrio operatur,33 nemo quoque ignorare potest,
verbo
operatur, intelligi deum vel gratiam, nisi cui Bernhardus
prorsus est ignotus.
Deinde Bernhardus disertat, quemadmodum deus illa tria scilicet,
Cogitatum, velle et perficere, operatur cum libero arbitrio, astruens
deum vel gratiam praevenire liberum arbitrium in primo, in caeteris
autem co-
mitari,34 proinde dispiciamus, qualiter deus bono cogitatu,
li-
berum arbitrium praeveniat, At priusquam haec
pensiculemus, intenden-
dus est animus ad illud quod Bernhardus dicit,
deum primum operari
sine
nobis,35 qui continuo ante affirmabat gratiam,
tria illa efficere in
nobis, hic mihi dicat Eckius, cur Bernhardus in superioribus
fassus est deum agere primum illud, hoc est bonum cogitatum sine no-
bis, et in sententia qua utitur Eckius, dicit, deum ista cum libero ar-
bitrio operari, numquid duo ista operari sine nobis et
operari cum
libero arbitrio pugnant? quando quidem post pauca,
cum
dixisset, deum operari sine nobis, primum, postea dicit in nobis et
cum
libero ar'bitrio': Liquet etiam Bernhardum de eadem re, diversis
nomi-
nibus locutum,36 illamque rem, modo liberum arbitrium, modo nos, modo
ho-
mines nuncupasse, cui quidem opinationi titulus libri,
e quo ista
decerpsimus, suffragatur, siquidem de gratia et libero
arbitrio inscri-
bitur, Hic est globus qui EckiumLypsiae torquebat, hae sunt tricae
quibus haesitabat, et certe quantum poteram coniectura assequi,
voces suas, nec ipse intellexit. Conspicetur igitur inquisitius
et
exactius Bernhardi
sensum etaa discrepantium nodum dissolvat,
sed videat ne
duos inextricabiliores stringat ad cumulum hu-
A4riusmodi dissidentiae, valet illud quod gratia excitat liberum ar
bitrium37 ut idem autor inquit, quia excitatio et evibratio som-
num ceuab vinculum quoddam, quo iacens
spiritus impeditur,
depellit, quo possit assurgere liberius, Attamen
Bernhardus di-
cit istam excitationem fieri sine nobis, et in sententia
sepius repe-
tita, quam Eckius veluti arietem quatiendis muris38 impingit, te-
stantibus
litteris docet deum cum libero arbitrio bonum cogitatum operari,
et
quod in solo hoc primo praeveniat.39
Praeterea quis theologorum non miraretur, reliqua Bernhardi
verba, qui vim nostram cogitandi praeveniri immisso cogitatu40 inquit,ps. xi.
at non perinde velle et perficere
praeparari, nemo nisi pelagianus
ibit inficias bonum velle nobis
inspirari, caeterum, et quis est quiPsal,
xi.
negabit, perficere quoque nobis desuper donari? nisi qui habetacii. Paralip. xxv.
labia dolosa
et linguam magniloquam, qui dicit linguam nostram
magnificabimus, labia
nostra nobiscum sunt, quis noster dominus est?41
quoniam est conatibus universis Amasias rex, qui nec dum veraeDeu:
viii.
religionis a dei viro commonitus Israhelitarum
praesidia emerat,
putabat namque in robore exercitus bella
consistere.42
Bella inquam, quae
Paulus Romanos
et Galatas docuit, Nemo profecto vel bo-
nam voluntatem, vel
bonum perficere alicunde,43 quam desuper a patre
caelesti recipiat, ne cuipiam ansa
praebeatur dicendi, fortitudo mea
et robur manus meae, haec mihi
fecit,44 sed haec
praeter institutum.
Regredior, exadBernhardo, in
premissis didicimus quemadmo-
dum gratia bonum cogitatum cum
libero arbitrio operatur, licet
praeveniat.
De hoc primo quod Bernhardus bonum cogitatum45 appellat,
non
audivi EckiumLypcziaeae addubitare,
quin opus bonum
sit a deo totum et totaliter, nempe me opponente
crebrius di-
cebat.46 Si perficere esset a deo, de quo Bernhardus et nos iam
diximus, Tum continuo subscriberet proposito meo, sed quam ridi-
culus mihi Eckius
erat, nullus hominum melius me noverat,
consensit ergo mihi bonum
cogitatum, quem Bernhardus pri-
mum vocitat47, esse a deo totum et totaliter, quod si
non adsen-
titur, neque enim omnia acta continent, respondeat
hodie.
Quoniamaf gratia comitetur et
cooperetur libero arbitrio.
Caeterum reliqua Bernhardi verba
propositae sententiae persequitur, A4v
qui asserit deum vel gratiam, in primo id est bono cogitatu prae-
venire liberum arb'itrium': in caeteris autem utpote,
velle et perficere
comitari, atque cooperari,48 verba Bernhardi haec sunt, ut tantum
illud in primo preveniat, in caeteris comitetur, scilicet gratia, ad
hoc utique praeveniens, ut iam deinceps cooperetur,49 haec sunt
verba
illa humida et lapsantia, quibus locutor importunus
plateasmo50 defluxit. Haec sunt
reformidabilia scholasticorum
numina, quae sola ad literam citra sensum
genuinum tractari vo-
lunt, quae nemo attingere audet, nisi
triennium in parvis logica-
libus et Chrysopasso51 absumpserit, quo tanta portenta syllo-
gisticisag captionibus involveret et
Methaphysicali ratione secundum
Averroem deinde diduceret,
Haec sunt quae rotundo ore52 et nullo
pondere, quasi fulmina Eckius Iaculator et velut carbonem e
ligno flagrante cum crepitu expuit,53 parturiunt
montes,54
enitentes
spectate, miraculum prodit, Deus vel gratia comitatur et
cooperatur
libero arbitrio, ergo opera bona non sunt a deo tota et
totaliter,55
Illi tamen vel affine videtur quod gratiam dei in solo primo faciendo
ait preire. In caeteris autem efficiendis sequi, et quod liberum
arbitrium
antecedat, gratia subsequatur, ad hoc utique preveniens, ut
in aliis
comitetur. Hic Eckii concitationem audisses saevissimam, Hic An-
dreas quasi homo Bernhardi nescius, tanta verborum grandine
pressus mussat,
glorias quas flaverat ille inanes demiratur, Hisque
verbis inimici
fortescunt, quod apud scholasticos ea didicerunt,
putantque omnibus
modis hanc esse Bernhardi sententiam, quam
Eckius esse volebat. Hic magnus ille theologus,
qui sacris deIronia in Emserum.
litteris non
quiverat male pronunciare Emserius56scribendaeah adversum
me obtrectationis tragicam ansam arripuit, atque me tanquam
floccum
parvifecit,57 quod Eckio (cui iuditio eius prestantissimi theologi
comparariai absque piaculo non debeam) in re tam manifestaria
re-
luctor, Et quia Eckium fecit omnia, non poterat me facere quoddam
aliud,
quoniam nihil, ajhoc solum addensaj quod
vexationum et scommatum58 plenus fuerim,
hoc est illius adeo modesti et eruditi
theologi super me decretum
quem officium veritatis ad id scriptionis
genus propellebat, ex-
emplum suarum literarum penes me extat, quas ad CanonicumScribe feritatis pro
veritate
quendam Misiae59
dedit, aiunt cucullatos
predicatores scripta illius
glomere magno nugarum in populum
ociosa contione, et illius
modi nugis accommodata
iaculatos〈.〉 Porro si vere sunt, quas
theologus
ille, suique similes de me sufflant bullae, intellecturi
sunt, qui vel
acta disputationis, vel operam hanc sane sua scru-
tatione
dignantur.
B1rAd rem, ego cum Eckio tum
conflatoribus suis, et Bernhardi sen-
sum insequentem, et Augustini mentem in epistola cvi. contra Pela-
giumAugust'inus'
conscripta oppono. Augustini verba
haec sunt, Non gratiam
aliquid meriti praecedit humani, sed ipsa gratia
augetur, ut aucta
mereatur perfici, concomitante, non ducente,
pedissequa, non
previa voluntate,60 Patet ex hac sententia quod gratia etiam in
caeteris,
hoc est bono velle, et bono perficere, praecedit, et liberum
arb'itrium' co-
mitaturpsalmus
lviii. et sequitur. Itaque gratia dei praevenit quod ille dixit,
qui
fortitudinem ad deum custodiens, ait, quoniam deus susceptor
meus es misericordia eius praeveniet me,61 Ac ut tam praecedentia me-
rita, tam subsequentes vires proprias et previas negaret, siquidemMisericordia subsequens.
ut incipiamus
enunciavit. Misericordia eius praeveniet me,62 ut autem
perficiamus dictum est.
Misericordia eius subsequetur me, cuius
non est sensus, quod gratia in
faciendis operibus voluntatem subse-
quatur,psalmus xx. sed contrarius, quod gratia ad hoc
utique nos subsequitur
ut faciamus,63 et ita subsequendo, praecedit, unde Ecclesiae
praecatio,
Tua nos quesumus semper gratia praeveniat et subsequatur ac
bo-
nis operibus praestet esse intentos.64 Est autem subsecutio
non respectuIoannes i.
liberi arbitrii, sed
gratiae, vult etenim quasi illud dicere, quod Ioannes,
de plenitudine
eius accepimus omnes gratiam pro gratia.65
Praeterea Bernhardus aliter quam illi
volunt, vocabulis utitur, possu-
mus revera ex circumstantibus verborum significantiam accipere.66
Bernhardus autem posteaquam asseverarat, gratiam in caeteris comitari
et cooperari, protinus adiecit, ne quis nimium et contente verbaBernhardus.
observans laberetur, et quod Bernhardus noluit,
sentiret, ad-
iunxit inquam, Ita tamen quod a sola gratia
ceptum est, ab utroque
perficitur, ecce absque vocum velo ait, quod a
sola gratia est ceptum.67
Ex quo verbo quid potest aliud sciri, nisi quod caetera duo, hoc est,
et velle et perficere sola gratia incipit, Si autem sola gratia
incipit,
consequitur quod nec liberum arbitrium, nec quoddam aliud,
om-
nia ista, et cogitatum, et velle, et perficere
incipit, quod si verum
est, et genuino sensu Bernhardi intrinsecum, profecto
prave et
perperam cum illi exponunt, qui dicunt gratiam comitari tantum
vo-
luntatem, in caeteris, discrepant nimirum illa, sola
gratia incipit bonum
velle, et gratia comitatur voluntatem, cum est in
bonum volendo.68
Cavendum ergo est, prout Bernhardus docet, ne cum haec
invisibi-
liter intra nos ac nobiscum agitari sentimus,
aut nostre volun-
tati attribuamus, quae infirma est, aut dei
necessitati, quae nulla
est, sed soli gratiae, qua plenus est, ipsa
liberum arbitrium excitat cum
seminat cogitatum, nota primum, ipsa
sanat, cum immutat affectum,
hoc est secundum ipsa roborat ut perducat
ad actum, quod est tertium, B1v
ipsa servat ne sentiatak defectum,69 quis enim tam saxeus70 qui literas in-
telligit ut dicat Bernhardumverbum comitari signate atque pro-
prie elocutum,
tam praecedentibus quam
sequentibus commonstrat
se
pro tota sua virili confiteri, gratiam omnia ista inchoare, et ad
finem
deducere, qui ait cavendum esse summopere ne cum ista
intra nos, ac
nobiscum agitantur nostrae voluntati reputemus,
quae infirma est.
Num attribuam claudo et contractorum nervorum homini gressum,
qui
intrinsecus nullum habet spiritum, si ego in pedes illum erigam, de-
inde posterius positum crus et articulorum et poplitum
cardines mo-
veam71 atque producam, idemque cum crure altero efficiam?
numquid tam in-
firmo et impedito ambulationem attribuas. Ita
quoque de mortua
voluntate hominis, eius quoque operationibus omnium
parabolarum Christi con-
sensu, quas cum de infirmis tum
defunctis dat, fandum est et sentiendum,Verba comitatur
et cooperatur non pariunt hoc monstrum, sed non
totaliter.
Proinde cavendum et admodum metuendum, ne infirmae
voluntati,
quod dei est, adscribamus, Nihilo igitur verbula illa
comitatur et
cooperatur opinatiunculam Eckii et ridiculam eius inventionem ad-
iuvant blatterantis, opus
bonum esse totum a deo, sed non totaliter,
Cavendum erat o Ecki ab auro tolosano72, quod Lipsici tui
colle-
ctores e direptione ecclesiasticorum attulerant, si
ab attactu conti-
nuisses, non puerili, misero et crutiabili
vocis diverticulo apud
doctos traduxisses teipsum.
Cooperamural autem nos gratiae sicut ferula
cooperatur paedagogo
discipulum caedenti, et serra illi, qui eam trahit,73 atque securis in se lignai. Corint:
ii.
secanti et findenti. Unde Paulus Corinthios ab illorum errore,
qui ab Apostolis velut
autoribus sibi cognomenta asciscebant, de-
praecabatur et
vindicabat, quid est Paulus? quid est
Apollo? inquit,
nisi ministri
eius per quos credidistis, et unicuique ut dedit dominus,74
aperta sententia, Apostolus unumquem libet ministrum dicit, ut ei
dominus
dedit, quod ad Ro: xv, dicit. Data est mihi gratia ut sim
minister,75Roma: xv.
ideoque intulit, Itaque neque qui
plantat est aliquid, neque qui rigat,
sed qui incrementum dat
deus,76
Perspeculetur Eckius illud
infe-
rendi genus, Itaque non est aliquid qui ministrat,
nihil autem, et non
aliquid, aequali currunt pondere, At si non est
aliquid, consequens
est ministerium illud, esse totaliter dei, alioqui
eo ipso quod non est
totaliter dei, erit aliquid hominis, Paulus vero ipsum totum mi-
nistrum diffinivit nihil vel non aliquid esse,77 ne sapientes se
insipien-
B2rtibus preferrent, idonei minus idoneis, infirmis fortes, Propterea
Paulus subiunxit, et is qui
plantat, et qui rigat unum sunt,78 quia
uterque alienum agit negotium, neuter
suum, quod si ministeria apostoli
tam sui abnegationem79 spirant? quanto amplius
ea quae solius
sunt charitatis? et quae fidei per dilectionem
operantis? Notum est
ex his, quomodo liberum arbi'trium' gratiae
cooperatur, gratia etenim
agit et movet, sicut manus viva, motum
inspirat baculo, qui per-
cutienti cooperatur. Hinc Paulus concludit astrictius, Etenim dei
sumus cooperarii, vos autem dei agricolatio, dei aedificatio estis,
iuxta gratiam dei quae data est mihi aedificavi.80 Duo tribuit deo,
et munus gratiae,
et iaciendi fundamenti vires atque facultatem.
Cooperatur autem nobis
gratia, cooperationis genere diver-
sissimo, Ipsa, vivificat,
excitat, subrigit, promovet, impel-
lit, nos movemus inquantum
movemur, currimus inquantum
trahimur.
Quo ordine quove cause genere et gratia et
voluntas simul totum opus bonum et totaliter
efficiant.
Occupari autem nonnullos vereor, qui nimia reverentia
literis
alligantur, atque illos eo amoveri, quod Bernhardus affirmat illud
quod gratia incipit, ab utroque simul totum perfici, verba eius sub-
scripsi, Ita tamen quod a sola gratia ceptum est, ab utroque
perfici-
tur ut mixtim non singulatim, simul non vicissim,
per singu-
los profectus operentur, non partim gratia, partim
liberum
arbitrium sed totum singula, opere individuoamperaguntan, totum
quidem liberum arbi'trium' et
totum opus gratia peragit,81 Haec sunt
verba attollenda scholasticis, qui nec ullam
ecclesiastici sermo-
nis sanctimoniam et puritatem excerpunt,
hic me sonus viri-
dior ac vegetior assultat, oratioque
saeviens et ferotiens ferit, pre-
mitque, et quicquid Eckianae factionis est assurgit
truculenter,
alius alium, vel digito in latus misso, vel oculorum
conniven-
tia, ad spectandum ultimum hostis casum invitat,
nihil Eckia-
na
cohors certius habet, quam victoriam, aliquandiu erat anceps
prelium,
sed tum laetabantur, venabulum Eckio porrectum,
quo presenti animo, adversarium me suum,
posset sternere, vul-
nerare et suae ditioni dedere, hanc
nimirum tam vehementem
et urgentem decernunt sententiam, quam modo
appinxi, quod
sola haec precludendo huic spiritui suppetat,
distenduntur pre-
dicatorum cuculli, insurgunt omnes omnium
aemulorum cristae,
e ha vincitur Andreas? hic nullum discrimen scholae
et fori, litium B2v
disputationumao, praeceptorum et periculorum,
caelum et terram miscent,82
solam gloriolam quaerunt. At quorsum versum sit, disputatio-
nis acta
indicabunt,83 Ego quanto alacriorem
illorum animum con-
syderavi, tanto stolidiorem et ad litteras
ineptiorem existimavi.
Bernhardi verba expendam, qui
dicit, et gratiam et liberum arbi'trium'
simul, et opere individuo, totum opus perficere,84 nullam mihi,
verba haec,
difficultatem perspiciendae sententiae ingenerassent,
etiam si reliqua
contextus non haberet, nempe servata simili-
tudine hominis
vel infirmissimi, vel demortui, quem quispiam
in pedes ponat, deinde
pedem ante pedem proponat, euntemque
faciat, si conquiram, quisnam
gressum et ambulacrum peragatap,
Num respondebis? uterque, et
is qui motum facit, et is cuius sunt
crura, ac et opera quidem
inseperata, unum opus gressionis agunt,Vicissim.
simul non vicissim, quantum non itur vicissim, nisi
uno eunte, alter
interquiescat, quod in paroemia85 proposita, neque cogitari potest,
simul ergo mixtim, Etenim nisi sanus ille infirmo, itinerationemaq in-
spirans, et rursus hic illi misceretur,
neutiquam graderetur, totam am-
bulationem peragit ille, qui
infirmum movet, totam qui vadit,
totam rotationemar peragit, qui rotam rotat, et rotatum totum rota per-
agit,
totam fissionem agit, qui lignum findit, totam et securis in qua
finditur, Neque possuntas in huiusmodi individuis
operationibus, vel
esse vicissitudo, siquidem alterum alterius est
instrumentum, quo fit,
necessaria illorum commixtio, et alterum preter
alterum, nec operatur
nec agit.
Liberum arbitrium, quod autor infirmam voluntatem caute et
sig-
nificantissime appellavit, est instrumentum in quo
atet perat quod deusEphe:
ii.
suae charitatis opera perficit, Iuxta Apostolum ipsius
sumus figmen-
tum, conditi in Christo Iesu ad bona opera, quae
preparavit deus
ut in eis ambularemus,86 paradigma est praepositae parabolae
commo-
dum, porro flexus ille aureus Pauli, gladium retrudit in ferientes
Lypsicos
Eckianos, et totum eorum
acumen extundit, nam vel me-
diocriter legenti non potest non
occurrere, deum esse autorem
operum bonorum, qui fuit artifex
personarum, Deinde quod sumus in-
strumenta quae deus in
Christo Iesu ad bona opera formavit,
vel ut solet Augustinus orationis filumau
referre, sumus creati in
bonis operibus,87 hoc est quemadmodum ille docet, deus
creat bona
opera, quod postea Paulus verbo expressiore effinxit, cum ait,
quae preparavit
deus ut in illis ambularemus,88 supervacanea esset
prioris exempli infirmi hominis
repetitio. Rursus inquit A-
postolus. Deus preparavit opera
illa ut in eis itaremus, imus igitur,
sed quis languidos nos attollit?
quis in pedes promovet? quis B3r
in passus pedes disponit? nisi is qui nos creavit ad progressio-
nem, quam petit, qui supplicat. gressus meosav
dirige secundum elo-
quium tuum.89Item psalmus v.aw Dirige
in conspectu tuo viam meam.90
Et psalmus xxiiii.ax Vias tuas demonstra mihi.91 Item. xxxvi.ay Apud dominum
gressus
hominis dirigentur, et viam eius volet,92tuncaz desyderabit
homo viam domine, quando ipsi gressus
diriguntur apud dominum, Hiero'nymus'
vertit a domino gressus eius formantur, et viam eius volet,93 Omnes
etenim vias
dominus deus praevidet, et praeparat bona opera ut in eis
eamus. Cuius
ergo bonus hominis gressus? numquid dei et ho-
minis? num
totus utriusque? Quin etiam totum deus, totum homo
peragit, totum
gratia, totum liberumba arbi'trium':, totum deus
efficit, totum
liberum arb'itrium' suscipit. Ambo autem opere
individuo peragunt si-
mul et mixtimbb.
Si deus non infunderet, voluntas non raperet, si
nulla esset voluntas,
deus nulli voluntati infunderet. Idcirco
deus in genere cause efficientis et praeparantis, voluntas vero in-
strumentaliter operatur bonum.94 Deus opera praeparat, nam quos
praedestinavit, Vocat ad opera praeparata, et ea largiens iustifi-
cat, ex impio pium efficiens, nihil tamen agit effectiva,
dum iustificatur
voluntas, sed dumtaxat recipit. Quin ex deo, in ipso,
et per ipsum
sunt omnia,95 et illius miseretur, cuius est misertus, et cui volue-
rit, nihil ergo voluntas facit, nisi quod opera quae deus
infert, capit,
et in eis ambulat, sicuti figuli rota perficit rotatum,
quem is qui
rotat, ei impertit ut in eo, donec rotet, currat, itabc similiter voluntas
in operibus ambulat, videtis patroni dulcissimi, voluntatem vitae
infirmam vocari,
et instrumentaliter ambulationes in viis domini
peragere, hanc meam,
imo bdSpiritus Sanctibd sententiam
perspicuitate summa
Paulus ad
Corinth: perstringit, plus inquit omnibus laboravi.Gratia quae homini adest, non homo, laborat.
Non ego tamen,
sed gratia dei quae mihi adest,96 quando protinus
corrigit Paulus, quod dixerat
laboravi copiosius, imo (inquit)
non ego feci, sed gratia dei, quae
mihi adfuit, Totam efficien-
tiambe boni operis, soli deo
reputat, et instrumentum hominem, illius
laboris astruit, Nempe ut
figulus motae rotae adest, ita gratia vo-
luntati in
praeceptis domini eunti, et peccata superanti adsistens im-
plet praeceptabf et a peccato liberat, gratia ait quae mihi adfuit,
quae
in me est, illa laboravit, non ego, Bene, captum est exemplum
nost-
rum, hominis pene demortui, qui totidem estbg vitiis et vulne-
ribus confossus quot voluntati
strangulandae et necandae suffi-
ciunt, qui in iumentum
gratiae inponitur, et ad stabularium custodien-
dus
curandusque ducitur.97
Quod Christus docuit paradigma-
tis propositione. Idem hoc Paulus Evangelii Christi praedicator
infusius ac demum manifestius ante hominum oculos pingit. Christus B3v
inquitbh, quod sauciatus in iumentum recipitur. ut ad
stabulariumLu: x.
devehatur,98 abnegationem viae
itineris et progressionis nos illo
erudiens apologo, Paulus quoque Christi servus non se confi-
tetur laborasse, sed gratiam cum eo, hoc est, illa gratia
laboravit,Vulneratus non ivit, sed vectus
est.
quae mihi adfuit,99 haec me impulit vexitque. Vulneratus dicit, non
ego in hoc diversorium concessi.100 At samaritanus imponens me
in iumentum sua
gratia qua movebatur alligabatque vulnera, in-
fuditque oleum
et vinum, ille me duxit. Ego securis,
serra, baculus
vas, figmentum sum,101
in quo, et per quod, deus facit, ipse du-
cit, vehit,
impellit, ego autem ducor, vehor, impellor, moveor,
et in operibus iis,
quae ipse operatus est, eo, curroque, ideo illius
scilicet opera tota,
nec unquam dubitavi esse totaliter.
Equidem cum voluntati, tum deo plusquam Eckius tribuo, deo to-
tum bonum
opus et totaliter, itidem voluntati opus bonum,Non
totaliter vox impia.
totum et totaliter adsigno, sed
religiosius multo quam Eckius,
nam-
que voluntatem esse memorem volo, nihil se habere,
nisi quod
receperit, et periculi et damnationis commoneo, vetoque ne
sibi
quippiam arroget, ne in
hanc blasphemam et pene haereticam vo-
cem precipitetur, quam
Eckius inculcat, opus bonum esse qui-
dem
dei totum, sed non totaliter,102 infesta utique vox est, e qua
grande quiddam
impiumque malum impendet〈.〉 Sit vobis, viri mul-
ti et celebrati nominis, somnium obscurum et ignobile, totum
sed non totaliter, monstrum siquidem est nocentissimum et in-
solentissimum, quod ne dialectici paterentur in schola, volo
li-
berum arbi'trium' acclamare, deus cuius est
totum quod est optimum, etEcclesiae praecationes
Romanae.
itidem, deus a quo bona cuncta procedunt, a quo
sancta desy-
deria, recta consilia, iustaque sunt opera, da ut
cogitemus, quae recta
sunt, da ut quae recta sunt faciamus, ita velim
hominem cor sur-
sum tollere, gratias agere, et beneficia
universa agnoscere, quod si
argutari malit, non aemuletur vestigia Eckiana, at eminus et lon-
ginquius aliquanto Enthymema103 effingat. Hoc ordine, si cuncta
bona a deo procedunt. ergo nulla a nobis, si totum est dei quod est
bonum, ergo nil illius boni nostrum, proinde totaliter dei sunt
opera charitatis, quae tota refert accepta, alioqui, quod facit Ecki-
us, deum
nobis benefacientem in Ius trahemus.104
Eckium plusquam acute videre quando eius intuitu, Bern'hardi' sententia velut murus ariete quatitur et
perit.
Adde quod Bernhardus, sensum quem praeieci
tanta claritate
verborum insequentium illustravit, quod incurret oculos
in verba eius
leviter attendentibus, atque non possit eum non
intelligere lector
modo significantias vocum noverit, Nam cum
adfirmasset,
liberum arbi'trium' similiterque gratiam, opus
totum peragere, con-
B4rtinuo adiunxit, quo genere causarum, eum totum inquit in
illo, totum
ex illa.105Totum opus peragitur in libero
arb'itrio'〈.〉 To-
tum agitur ex
gratia, Gratiam operatricem106, voluntatem recep-
tricem107 vocat, Quis iam ignorat, ex, praepositionem cause efficien-
tis indicium, Post pauca subiicit, quod liberum
arbi'trium' accipit velle, et
currere a deo, quo dicto,
disperguntur et tenebrae et fuligenes,
quas possit quispiam non minus
nequiter quam inscite inferre illi sententiae.
Totum in libero
arbi'trio' agitur, ut dicat, in praepositionem, et instrumen-
tum denotare, et activitatem aliquam, Prudenter igitur in
libero arbi'trio' opera illa peragi addit Bernhardus,108 quod a deo, ea
illud recipiat
quo tum pertinebit sed non totaliter, Si propter volun-
tatem
(in qua opera illa sancta digitus dei conscribit) dicam esse
a deo non
totaliter, non adverto genus cause de qua loquitur,
hoc quero, a quo
opera formentur. Respondet Eckius
a deo,
subinde disquiro an tota, non audet negare Eckius. At de so-
la efficientia cunctor hominem, nec dum postulo cui
infundentur
et Eckius, ne
ocietur, Respondet non totaliter,109 neque potuit cau-
sam vel rationem
reddere insulsi sui responsi, neque aliquem Ec-
clesiasticorum
citare, nisi quod Bernhardus dicit, totum in illo scilicet
libero
arb'itrio' ex quo subintulit Eckius ergo a libero arb'itrio'. Bella
ra-
tiocinatio. Rem itaque ridiculam ac ineptam, hominibus
deri-
diculis et ineptientibus denarrat, quod complacidum
fuit di-
verticulum quamlibet leve et futile, neque displicuit
et altera il-
lius inscitia, Bernhardum in prima pagella libri
de gratia et li-
beroTolle liberum
arb'itrium' et non est quod salvetur arbit'rio'intercedentisbi, qui haec verba emisit. Tolle liberum
arb'itrium' et non est quod salvetur,110 audebat Eckius inferre audacter,
ergo liber'um' arb'itrium' est potentissimum. At ego in Apologia rescrip-
si, Eckium legere, quo pro
quod, nam si habitus orationisbj ha-
beret quo, bene intulisset,
verum quia non quo, sed quod vi-
demus, corrupte igitur
admodumque dolose documento huius-
modi utitur.111 Quemadmodum e
consequentibus defendo,
verba Bernhardi sunt haec, Tolle gratiam et non
est unde salvetur,
opus hoc sine duobus effici non potest, uno a quo
fit, altero
cui vel in quo fit, deus auctor est salutis, liberum
arbitrium tantum
est capax, nec dare illam nisi deus, nec capere valet
nisi liberum
arbitrium.112
Haec nimirum omnia quae eruendo sensui coegi, confirmant,
quandoquidem apertebk enunctiatur opus salutis ita duobus
gra-
tia et libero arb'itrio' effici, ut ab uno,
hoc est gratia fiat, atque simul
ita libero arbitrio peragi, ut ei, vel
in eo gratia opus salutis fa-
ciat, adeo quod libe'rum'
arb'itrium' tantum capit, deus autembl auctor solus efficit,
B4v
adiicit opera salutis ideo sine duobus non fieri, quia ea tantum
de-
us dat et liberum ar'bitrium' tantum capit,
Attamen adhuc non erubescit impudens
argutator lib'erum'
arb'itrium' ex Bernhardo activitatem seu efficientiam im-
ponere
propter quam chamaeleontem illum, sed non totaliter ex la-
cu
inferni comparavit, quo ceu Maeduseo113 capite, audit ores stupi-
dos et
lapideos habet, qui nequeant, tam triste et ominosum por-
tentum intelligere, Disperiam si non plusquam lynceus est, et acutissi-
mo acutior olim cum lippitudinem oculorum repraehenderem,
iure
regerendi scomata confestim defungitur, et me, multo se obtusio-
rem damnat ac sonitu obiurgatorio relatrat.114 Ego patior, ma-
lequeOculatus Eckius. audio,
nihilque pergo remaledicere, Fateor Eckium oculatis-
simum, potest ille quo pro quod ac
quicquid vult cernere et lectitare,
caeteris autem est factu
impossibile, bene legere, quae male sunt con-
scripta, Egoque
voces, velut depositum ex litteris, repeto.
At tantorum heroum est imperium et maiestas intervertendi
literas,
syllabas. Secundo luminum benefitio estbm me Eckius beatior,
quod subrecta in alium
fronte et dissimulata inspectatione chartas
domi pervisas, et nove
allatas, tanta celeritate Lypcziae in
dis-
putatione pronunctiavit, ut nisi his oculis vidissem
afferri schae-
das, nequaquam chartis
collectaneis usum, credidissem,115
Non mihi tanta est mea dextera, neque barba, neque
caput,116 quod
per ea iurare audeam, deum vero testor, quod vidi, conspexeruntque
mul-
ti, quendem praedicatorem splendido cucullo
inter concionem
auditorii sedentem117 pone Lipsicos Theologos qui per manus
subsidiarias Eckio misit
schaedam, quae sagittas afferebat, propul-
sandasMartinus Lutherus. in Reverendum et
doctissi'mum' patrem Martinum Lutherum do-
ctorem et Theologiae
professorem Wittenbergi primae virum
celebritatis, schaedam illam, ac quae comportabar missilia, in sug-
gestu expensam reponit dissimulatim, disiectis de hinc,
impe-
tu manibus, miro artificio, ita spectat deorsum
schaedam, quod eum
aliud prorsus agere putares. Hoc ipsum artifitium, legendi ad
pedes recondita, erectobn praecipue capite, praeacutis ac
opido
ludibundis oculis acumen humi figentibus in eo homine primasPingitur Eckius,
habet, Secundas clamor, Tertiasbo excursus ad aliena causae, quar-
tas et primas
scripturarum violentus abusus, illa hora scaedam al-
latam, et
quae continebat, tanquam sua, domique efformata, veluti
quae
perspectissima denuntiat, ac in Martinum contorquet, tunc ar-
tem demiror, nam ars
est nulla, quae hoc agit, ut appareat, his
oculis tunc nihil
diligentius observavi.118 Merito igitur
Lipsi-
ci collectores operarum, et si sterilium ac
infaelicium, quas dare roga-
ti, non supersedentes, honorem,
virtutis tantulae praemium, mini-
C1rmeque fastidiendumbp reposcunt, Eckii vero sublimitate nihil exau-
diente, nihilque
retribuente Collectores iactatione praestitorum
auxiliorum, quae nisi
(ut aiunt) dispensassent, decubuisset, debitam ho-
nestitudinem indipiscuntur, et a nobis Apostolos, quos tumorbq
appellati Eckii non dat,
recipiunt testimoniales, earum testes operarum
quas locarunt.
Videt Eckius
quae non extant, videt quod pro quo, perspicit to-
tum, sed
non totaliter, postremo novum inferendi genus specu-
latur,
quando indomitus disputator sic argutatur, Bonum opus totumEnthimema Eckii.
est in libero arb'itrio' ergo a
libero ar'bitrio' et per consequens non totali-
ter a
deo,119 plusquam
acute videt, eius etenim intuitu male habet Bern-
hardus,
interit sententia, concidunt verba, plus inquam acute in-
spicit Bernhardum,
quandoquidem in eo conspicaturbr, quae ipsum Bern-
hardum
scribere puduisset.
Velle bonum fieri a deobs
totum et totaliter.
Cogitatum bonum esse totum et totaliter a
deo, qui est, ut Bernhar-
dus inquit, nostrae salutis exordium,
quod nec per nos utique, neque
nobiscum fit,120 arbitror Eckium mecum sentire, cum nihil facimus in
pri-
mo. At consensum, quod velle nonunquam is auctor
vocat, licet
Eckius totum deo cogatur tribuere, quia omnia tria illa
quae comme-
moravimus, ex gratia tota sunt, et cavendum est ne
nobis vendi-
cemus,121 Tamen quando audit istiusmodi velle, nobis in
meritum reputari,
ac nobiscum peragi, tuendae suae opinionis causa,
negat esse a deo
etiam totaliter, quamquam aperte Bernhardus edisserat nihil, ex
nobis
fieri, verba eius sunt supposita, Verum consensus et si non ex
no-
bis, non tamen sine nobis,122 dilucide negans velle esse ex nobis,
et quidVelle bonum dei munus.
sit, non tamen
sine nobis subiectis docet,123 quia hoc est in nobis in li-
bero
arb'itrio' et quodbt a deo accipimus velle, item et quod
deus immutando
pravam voluntatem, iungit sibi eam per consensum, adde
quod in sequenti
et praecedenti columna, velle dicit esse dei munus,
verba eius haec
sunt, Proinde eibu non a se ut dictum est,
sed desursum a patre lu-
minum descendere merita
putentur,124
Item rursum dona quae de-
dit hominibus, in merita et praemia
divisit. Si vera est, quam posui
sententiam et aliquid meriti a nobis
est, male Bernhardus
dicit,
merita a libero ar'bitrio' non esse, nam si aliquo modo
sunt a nobis,
falsum est quod ille scripsit, falsum est quod a patre
luminum descen-
dunt, si a nobis partim ascendunt, et ubi
armatura dei, qua se au-
tor praemunit, erit frugifera,
tutatur enim sua, illo Christi, non vosMatthae.
x.
estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui
loquitur in vobis.125
Item illo Apostoli, an experimentum eius quaeritis qui loquiturii Corin: xiii
in me Christus.126 Et illo prophetae.
Deus operatur salutem in medio
terrae.127 Item testimonio Iacobi qui testatur
omne bonum de patre C1v
Ro: ix.venire superno,128 praeterea non est
volentis neque currentis, sed dei
miserentis,129 Insuper isto Hieremiae, Sana me
domine et sanabor,130 per
quae Apostoli Pauli
auctoritatem, aientis, bonum certamen certavi,
cursum consumavi,131 de reliquo reposita
est mihi corona iustitiae,
quam reddet mihi iustus deus,132 ad hoc adhibet, ut
dicat meritum a
deo dari propter quod, virtute tamenbv
promissionis dei, ex iusticia, non
hominis, sed dei, corona exigitur,
et expressis verbis fatetur deum
esse factorem boni consensus133(quod est bonum velle) ac voluntatem
solam recipere, igitur totum a deo et totaliter effective venit, verba
eius sunt subscripta, porro coadiutorem deus fecit, quem fecit vo-
lentem, hoc est suae voluntati consencientem. Si ergo
voluntas a deo
est, ergo et meritum, sed non est dubium, quin a deo sit velle, haec
verba
cum sint conspicua et comprobentbw, quod volui, non sunt su-
pervacua expensione inculcanda, satis est voluntatem tantum
ca-
pereVitatur cavillum.
bonum velle et nihil efficere, adiungo vitandi cavilli causa,
quod
David fassus est et docuit, velle bonum esse a deo, quodque
velle
tantum deo placet, quantum recipienti voluntati dedit, verba de-
praecationisi. Parali. ult.David. i. Paralip: c.
fi'nale' ita sonant. Tua sunt omnia et quae
de manu tua
accepimus, dedimus,134 si omnia, ergo bonum velle, et
si dederunt ea quae de manu domini
receperant, velle etiam quod ob-
tulerunt, eis est datum, Quod
sacrificaverunt velle, per illud astruiturVelle offerem
dum quod dominus dedit.
quod populus magno gaudio, ut
scriptura dicit delibavit,
Deinde David obsecrat, dicens, hanc cordis voluntatem custodi,135
ac perserva, Quod si velle eorum non fuit a deo totaliter, et illi ex
toto corde obtulerunt, consequitur sanctos illius sacrificii servulos
deo plus obtulisse, quam a dei manu receperunt, At hoc affirmare
nihil aliud est quam scripturam subvertere.136 Postremo illo loci oratioOratio Davidis.
Davidis efflagitantis deum quatenus Salomonifiliobx suo det
cor perfectum, mandata dei custoditurum
commonstrat, voluntatemii Reg. xxiii Ezech. xii. et
xxxvi.
mandata custodiendi, tum a deo dari, tum custodiri,
ita ii. Regum
xxiii. scribitur. Cuncta salus mea et omnis voluntas, nec
est quicquam
quod ex eo non germinet.137 Accedunt omnium ecclesiarum
praeculae, et
illud Ezechielis. xxxvi. Dabo eius cor carneum et auferam
ab eisCor lapideum
lapideum,138 quid est aliud iuxta
Augustinum cor lapideum, nisi vo-
luntas
durissima,139
inobediens, obmurmurans, et ex diverso quid
cor carneum? quam voluntas
mollis, tractabilis, obediens, et prorsum
obsequibilis:
Augustini et Bernhar'di'
dissidentia.
Post haec BernhardusAugustino repugnare videtur, quod
ille
scribit velle non fieri sine nobis, sed nobiscum,140 At hic contra
deum ut velimus sine nobis operari, verba Augustini in libro
quem de gratia et libero
arb'itrio' inscripsit capite septimo, haec
sunt〈:〉C2r
Ut ergo velimus, deus sine nobis operatur, cum autem volumus, et
sic volumus ut faciamus, nobiscum operatur,141 Neque discriminis
causam videre
in procinctu est, cur possit deus magis sine nobis
cogitare, quam
velle, operari, nisi voluntas sola separet hominem a
caeteris
distinctius, quam qui cogitat intellectus: Nec se, eo de-
fendet Bernhardus,
quod velle est adsensus deo coniungens, nam co-
gitatus etiam
coniungit,142
virgo cogitat, quae domini sunt: Item ubi est
thesaurus ibi
oculus,143 et
nescio si plus transponit animum consen-
sus quam cogitatus,
item quod inter haec, non est tantum intervallum et cha-
os,
quod semper dissita sunt, et sola, Simeon144
cupivit videre, vi-
dit et petit dimitti, Adde illud, Beati
oculi qui vident quae vos
videtis,145 item haec est vita aeterna, ut cognoscamus
etc.146 In
universumPerinde cogitare nostrum ac si
vello:
inpromptu est, ita nos cogitare dum cogitamus, sicut
velle cum vo-
lumus, etiam si non faciamus infirmitate interim
praepediti, sup-
peditat autem nobis abunde Bernhardus quod desyderamus,
volun-
tatem nihil efficere, quando deus consensum
infundit, sed tantum capere.Conditio
lectoris.
Volo quoque
lectorem ad scribendi solicitudinem diligenter li-
bros
autorum legere. Neque id statim illi
persuasum esse, omnia, quae
autores dixerunt, utique esse perfecta,
adhibendum acre iudicium,
nam et labant aliquando, et oneri caedunt, et
nonnumquam indul-
gent ingeniorum acuminibus, neque semper intendunt animum, non-
numquam ad commodum opinionum, quas tutantur, scripturas
preter
nativum sensum pertrahunt, aliquando defatigantur.147 Summi sunt,Summi sunt sed tamen homines.
homines
tamen.148 Accidit quoque iis, qui quicquid
apud illos reperi
erunt, intelligendi legem putant, ut deteriora
immitentur, Modeste
tamen et circumspecte de tantis viris pronuntioby, neque eos damno, sed
delectum diverse
sentientibus appono, Imo in uno autore unum
alio est receptius, et
stylo et moribus ingenii congruentius, et
delegenda suadeo, quae
lectorem non fallantbz.
Nisi sitcaadamantinuscbEckius, ita auctoritatibus
scripturarum quasPerficere, dei velut autoris at
hominis ceu solius capientis esse totum et
totaliter.
depromsi, demultus et captus est, ut iam inde nequeat
senten-
tiam quam probavi non sectari videlicet, velle
bonum, esse a deo
deique totum et totaliter, nulla ex libero
arb'itrio' efficientia assurgente.
Nunc et oculos et manus
conlimabo, ut de perficere (quod a Bern-
hardo tercium
vocatur)149
perinde atque ego loquitur, spero etenim eo pro-
fecturaThomas
Eschau doctor. iacula, quo velim, Primum os repugnantiscc argutatoris auto-
ritate quapiam
Christi figam, quae haud est infrequens egregio domino Thome -
Eschau150 doctori, viro et comitate
sermonis151, et
eruditionis multitu-
dine praestabili, quae est haec, Pater in
me manens ipse facit opera152 Christus a sua huma-
nitate omnem efficientiam
operum in deum transfert, superbus Eckius tantillum lib'ero'C2v
arbitrio largitur, ut audeat dicere, opera bona quae facit homo,
non esse totaliter dei,153 Christus dicit, verba quae loquor, non a me
ipso loquor,154
quis nescit verba loquentis opera esse, quae ex corde
hominis exire
eodem doctore Christo didicimus, et in exterio-
ribus
apparere, ubi dentium vallo quasi excubiis in ore positis
sepitur
lingua, ut nostra loquendi temeritas, non cordis tantum custodia
atque
vigilia cohibeatur, nihil minus tamen audet Christus, quam sibi
quicquam sancti sermonis arrogare, Fatetur Eckius cum Christo
opera facturum patrem,
sed negat totaliter efficere, eoque plus vi-
rium sibi
tribuens, a Christo destitit, et Pelagium155 sectatur, accedit
autoritas Apostoli adfirmantis, nos ad opera
creatos, et deum illaEckiusPelagium
sectatur.
praeparare, ob hoc Ecclesia deo gratias submissa et
vera confessione
litans, dicit, deus de cuius munere venit, ut tibi
digne serviaturcd,
audis Ecclesiam veraciter dicere, servitutemce quam serviunt esse dei mu-
nus,Servitus quam deo servimus est tota et totaliter dei et
nostra. illam quoque esse dei totamcf et totaliter, hominis
quoque et totamcg
et totaliter, quando Christus sua munera, dignatur facere nostra me-
rita, David etiam
cum suam fortitudinem, direpto ariete ex ore quas-
sati
leonis, ingerendae spei bonae gratia Sauli denarrasset,156 post
paucula subiecit, dominus, qui eripuit
me de manu leonis, ipse mei. Reg. xvii.
David.
liberabitch de manu Phylistei157 i. Reg. xvii.
manifestarieque erudit,
et opus et facere illud a deo esse totaliter,
quippe si fecisset omnia,Omnia sed non omnialiterci.
sed non omnialiter158, adiecisset, deus liberavit me
totum, sed non to-
taliter ab ore leonis. Porro Eckius abundantiae suae memor,
quod dei erat, sibi usurpans, rectius quam David dixisset totus cu-
stoditus
sum acj domino, sed non totaliter, solus non soliter liberavit,Totus custoditus sed non totaliter.
Hodieque
haud immerito velut Roboam159 reprehenderetur, qui
ro-
boratus et confortatus dereliquit legem domini, Eckius iccirco legi
dei
adversatur, controversia pessima, quod totaliter in ea non repe-
rit,Asa. condiscat, et perinde
disciplinosus160Emserius ab Asa161 Rege,
sola fiducia, opera perfici, verba Asae sunt haec. In te enim et in
no-
mine tuo fiduciam habentes, contra hanc multitudinem
veni-
mus.162 Equidem a viro dei didici, dei esse et adiuvare et
in fugamVir dei. Iosaphat. ii Parali:
xx.
convertere secundo Paralip. et cetera.163 Scioque docente sancto rege Iosa-
phat164, homines non esse, qui dimicant, sed eos, dummodo con-
fidenterck steterint, visuros auxilium dei
super se.165 Non
igitur paveo
neque horresco Lipsensium collectorum multitudinem, neque
vereor
vel Eckium vel Emserium, nulla est apud deum distantia utrum in
pau-
cis vel in multis auxilietur,166 quem ad modum Asam dixisse recte
scriptura commonstrat,
ii. Parali:cl xiiii. Nullum inquam discrimen utrum
deus
totus et totaliter, quoniam si non totaliter neque totus adiu-
vat. In illum totam ergo curam iacto, cui quando complacitum est C3r
abunde opitulatur et totus et totaliter, et quando displicitum est,
aut
totum aut totaliter suppetias ferre, dicere nos oportet si
invene-
ro gratiam in oculis domini reducet me. Si autem
dixerit mihi nonMira Davidis sui
abnegatio.
places,cm praesto sum, faciat quod bonum est coram
se,167 his
verbis
quae ii. Reg: xv. conscribuntur, aeque deo adscribit reductum
eius
quem petit, et repulsum si deus reducere noluerit, licet et
reduc-
tio et abiectio apertum habeant discrimen in
homine. Ex superio-
ribus consequitur quod opera,cn quae manibus et pedibus
corporumque
instrumentis perficiuntur, deoco refert accepta scripturarumcp autori-
tas. Quod si opera bellica,
quae Doriphori Cassidolabris168, lan-
ceis, iactatibus, et ictibus
absolvunt, atque ab istiusmodi offensi-
onibus, se thoracibus
ferreis et maenibus defendunt, ita a deo pe-
timus, quod
confidenter solum qui stant dei auxilium super se vi-
dent169 ii.
Parali: xx. et illud auxilium totum et totaliter concedi faten-
tur, ergo magis opera quae sunt proprie bonorum bona sunt to-
taliter dei, dicunt enim belligeri cum ignoremus, quid agere debemus
hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te,170
ii. Parali: xx. ex quo dicto dilucide infertur, certatores illos et
peritia et viribus se destitutos fateri ne propter eas arroganter di-
cant auxilium non esse totaliter a deo.171 Nempe quid clarius
hoc
textu, quo fatentur, se nihil habere, nisi ut oculos, a se, in deum
transponant, quamquam Eckius
nec ferre possit, nec pati, ut hanc labo-
ris sui summam
perdat, laudem puto ex qua pendet totus. Igitur
cum opera ista bellica
sint tota et totaliter dei, multo magis operaEmser.
praecipuae charitatis. Adiice textum hunc et
precedentem quos rotundo
ore172, nondum lambit Eckius, et suus iactator Emserius.
i Reg: x.
Abiit cum Saule pars exercitus quorum tetigerat
deus corda,173 i.
Reg: x. in fi'nali'. Ideoque imus cum tangimur, quando
protrudimur, et
sicut figulus rotam tangens rotationem, ita deus cor
hominis
contingens efficit ambulationem.
Vos semel compellam quibus haec dedidicq,
deus interim timoremi Reg: xi.
inspirat, qui
cogit vel fugerecr vel accedere maioribus i. Reg ii.
Invasit
timor domini populum et egressi sunt quasi vir unus,174 timor
domini invadit cor et
copiosam hominum multitudinem coactam, quae
si unum in obsequium Saulis compellit, constat igitur opera
ista,
homines, velut dei figmenta, vasa, lutum, et instrumenta eatenus
agere, obsequique, quatenus pulsi sunt et a deo munera servitu-
tis accipiunt.
Posset Eckius
exemplumcs
obtendere lapidis deorsum ver-
sus iacti,175 quod casus
istiusmodi, precipitantia et pondere adiu-
vatur, et similiter
de hominis voluntatect obgannire. At ego ho-
C3vminem, saxo quod in superna mittitur rectius componendum
duco, Nam
sicut missilia tela in ediciora loca propulsa, directioriInviti trahuntur felicius.
ac magis contiguo
iactu volant, ita foeliciori gradu homines
vehuntur, quorum
praecipitantia et impetus, pulsu adverso vel tempe-
ratur, et
quo non vult fertur, quemadmodum is, qui missile quiddamiiii. Reg: vii.
aut lapidem ad percutiendum superne aliquid
missurus oculum et
manus176 iungat, non solum iacit, sed quod plus est, ferit,
ita qui inviti
sunt tracti, non solum ambulaverunt, sed recte apud
dominum ierunt, quodPhil. ii.
possem sacris
testimoniis comprobare, nisi
epistolaris brevitas
vetaret,
notabilis est historia, quam. iiii. Reg. vii. legimus, Fecit dominus
sonitum in castris Syrorum, surrexerunt et fugerunt noctu Syri, reli-
queruntOperari et perficere.
tentoria, et turbati, omnia vasa vestesque abiecerunt,177 cucur-
reruntque voluntate domini turbati, cuius illa fuga fuit? numquid Sy-
rorum nolentium fugere? num domini est convertere in fugam?
et quid
dices noluisse fugere, at sono horribili consternatos animos
effu-
gitasse? verum istec alicubi, modus nunc cogitandus,
quo testimonium
Apostoli eat in altissimam frontem Goliae178 mei, proinde poten-
tissima Apostoli
verba quae ad Philippenses scripsit subdidi, Deus est
qui operatur in
nobis velle179 et
operari, auctoritas haec cum attrahitur,
occurrit Eckius, audax emendator limamque apponit,
scriptum
esse inquit, pro operari, perficere,180 hoc glossemate truculentus pu-
gil ab ictu defendit sese, At ego paratas ad pugnam opes,
quasAug'ustini' de bo'no'
perseverantiae c. xiii.181
ipse nulla audet temeritate convellere protuli,
verba videlicet Au-
gustini, quem ipse omnibus Ecclesiasticis anteponitcu, atque piaculum
aestimat, si quis ab illo latum digitum
abscedat,182Augustini verba
quibus
autoritatem Apostoli supra citatam adsumpsit, haec sunt,
Deus est qui
velle in nobis operatur et operari pro bona vo-
luntate, hoc
nobis expedit et credere et dicere, hoc est pium, hoc
verum, ut sit
humilis et submissa confessio, et detur totum deo,183 haec
verba, cum audit Eckius, angitur, et plurimum
urgetur, Nam Augu-
stinus scribit pro perficere, operari, et huius operari simul
atque
ipsius velle, deum solum autorem et operatorem fatetur, additque
hoc esse pium atque verum, ne si quis audiret pietatis virtutem, sus-
picareturEckius impius in veritate aliud
esse,184 igitur
et impius et mendax est
Eckius, qui operari deo non asscribit totum et totaliter, atque
simul superbus, quandoquidem humilis confessio, operari to-
tum deo acceptum refert, adiungito Augustini sententiam inEnc'hiridion' c. xxxii
Enchiridio super ea
re,185 quae Eckium anxit, percussum illo
telo.
Si Eckius propterea
inficiatur, opus bonum esse a deo, deique C4r
totum et totaliter, quod deus bona opera nobiscum, vel non sineSecundum Eckium dicemus, Non est miserentis dei.
nobis
operatur, quasi voluntas sine misericordia dei non suffi-
ciat
sola, sed et cum misericordia sufficiat, tunc recte posset dici,
non
est miserentis dei, sed volentis hominis,186 quoniam gratia dei
non
sufficit, nisi sit voluntas, verum cum nullus Christianus
audeat hanc
vocem crepare,187
non est miserentis dei, sed volen-
tis hominis, ob id quod Paulus intonuit hanc sententiam. Non
estRo: ix.
volentis neque currentis, sed
dei miserentis,188
ut totum detur deo,189
consequitur Eckium vel non
esse christianum, vel Augustini
in-
terpretationem contemnere.190 Hanc conclusionem asseveraveram
esse Augustino receptissimam,
qua in Enchiridio c. xxxii.191 ex
quo legi notariis excipientibus,192 et ad
Simplicia'num'li:Icv q. ii. littera M.
et N. utitur.193Caeterum cum ita Eckium ursissem,194 neque ho-
minis
Christiani opinionem esse eiuscw astruerem, et incredulitatem
Eckii vultu et sonitu
obiurgatorio ferirem, atque haereseos suspi-
tionem
impingerem, ad misera subsidia confugit, cuniculos con-
quirit, ac tum tranquillior et clementior fit, inquiens, certe siSi operari scriberetur Eckius
decumberet.
operari scriberetur? Ego viriliter obtrudo Augustinum, cuius
ipse autoritate comprimitur, et crebriorem
hunc ictum, deus operatur,
et operari mitto, spinisque iuniperi hominem
scabo,195 cuius
attri-
tum nusquam desyderavi, Pergo itaque aculeos
penetrabiliores in
imbellum hostem iacere,196 qui e vestigio incipit sui esse
dissimilis,
in pulpito compavescit, stat trepidulus, et gestus, ille
artifex
lasciviens, trux affectatuscx, apparens et impendio
gestuosus, et
mimicuscy conflacessit, tandem desinit esse
Eckius, id est ardentis-
simus clamator, et habitu orationis ac sono, multo
lentioreEckius fit sui dissimilis.
me compellat,
percunctaturque placide. Num Bernhardus di-
cat,
perficere, Huicz, subtilis quaestio. At ego cum animadverterem,
leporem ex cassibus detracta pelle in ollam venisse, respondi
nullum sibi ex specubus Bernhardi contingere consilium an
fugiumveda. Illum ipsum Bernhardum maximopere veritum,
ne perperam contra scripturas accipiatur, hancque ob causam,Eckius desiit
esse Eckius i'd est' clamator.
eandem rem, hoc est
perficere, plurimis aliis verbulis ob ocu-
los posuisse
legentium, haec autem dum vicissim impetu et ar-
dore
cogitationum committimus, rapiuntur etiam scriptores
ne cuncta
conscribant, Porro Bernhardus seipsum explicuit,
ne sibi impudens et pervicax
quispiam lector usu veniat, qui
minute et subfrigide197 disquirens universa,
e voculis tantumdb
pendeat, sive quisquam imprudens auditor, falsa religionedcC4v
dd syllabis
alligetur, atque mysterium Eckicum quod super
infinitivo perficere delyrat, vel
intellectu vel aemulatione sequatur,
Autor ille (de cuius lacu petulantiam mutuatur Eckius) perficere,Bernhar'dus' de gratia et li'bero'
ar'bitrio' col: xv.198
hisce deprompsit verbis quae
insequuntur,199
Deus ministrando con-
sensui facultatem, foris per apertum
opus nostrum, internus opifex
innotescit.200 Item paulo inferius, verum consensus
et opus et si non
ex nobis, non iam tamen sine nobis,201 et infra, Ultimum
quod est per-
ficere, plerumque extorquet aut timor inutilis,
aut simulatio dam-
nabilis.202 Item de currere exemplum ponit, quod
Paulus a currente
aufert et in
deum reiicit,203 hos
lacus amnesque congelatos, si potest,
eat Eckius, atque caveat ne in gelu, quod aquam
habetdf, ignem my-
sterii quaerens, aquarum
urnis involutus demergatur, Nuspiam204
etenim Bernhardo, tam superstitiosus et immodicus lectitator con-
placuitdg, siquidem ipse, perficere opus externum currere, et similiadh,
nuncupat. Timeo Eckium tanto questu et compendio gloriarum ac
cupidine
videndi calefactum crepantibusque flammis caligare, quod
ne seipsum, et
quod constrepit, cognoscat. Augustinus, Am-
brosius et multi alii legunt, qui operatur, et operari loco
illius,
et di
quibus accedit is, qui illis vel par vel superior est,205omniumErasmus omnium
theologorum princeps.
theologorum praecipuus princeps Erasmus206 noster, cuius opera
plenissimo obsequio
atque beneficio, totum Christianissimum demeren-
tur, qui
mysterium illud commentaticium, quod in verbo perficere
faciunt,
verborum perspicuitate atque evidentia proculcat et conterit,
quia
greca vox ενεργων i'd est' qui
operatur, postea sub modo infi-
nitivo reperitur ενεργειν i'd est' operari, quod est
infinitivum participii
supra positi ενεργων qui operatur, aperte igitur voces reddunt
qui
operatur et operari.207 Pessum eat igitur Eckiana molestia,
ne apiculis ficticiis quos ipse affigurat
male audiat Christus,
Cui propter perficere exprobremus dicturi, bonum
opus et ope-
rari vel perficere esse quidem dei totum, sed non
totaliter, Tanti-
dem enim valet, Eckius est totus a deo creatus, sed non
totaliter,208
quanti opus bonum efficitur a deo totum, sed non totaliter, Eckius
est homo totus, sed non totaliter, Eckiusdj est Sophista totus, sed
non neque totaliter, bona Roba209.
Scriptura Asam210
Regem Iuda obiurgat, quod corde sed non per-
fecto et toto in
deo fiduciam habuit, Anani211 sane prophetae
adii. Paral. xvi.
Asam haec suntdk verba ii. Parali: xvi.
Quia in Rege Syriae etdl in
domino deo tuo habuisti fiduciam, idcirco evasit rex Syriae de
ma-
nu tua, Nonne Ethiopes et multos plures tradidit in
manus tuas
cum credidisses domino, oculi enim domini contemplantur
universam
terram et fortitudinem, et iis prebet fortitudinem qui
perfecto D1r
corde credunt in eum, Stulte igitur egisti, et propter hoc adversum
te bella consurgent.212 Propheta Asam stulte
egissedm testatur,
quod et in domino et in creatura
fiduciam habuit, et non in solo deo spe-
ravit, et illam ob
temeritatem comminitatur belligeraturos contra
illum hominemdn,
Lipsici vero predicatores infoelici commentatione
Eckium prudenter, non stulte fecisse scribunt,
quod in bonis operibus
duos constituit autores, deum tanquam
principalem, liberum arbi'trium' velut
secundarium, quod tamendoAsa fatue factitasse fertur,
Ideoque stupore
dignum illorum lenocinium, quod ipsi sapientiores
scriptura sunt, et pe-
ioremEckii
stultitia.Eckii stultitiam tanquam
sapientiam attolluntdp, quippe quod
Asa minus egit, ponens in domino et rege spem
quam Eckius qui ita
in deo
et voluntate collocavit confidentiam quod ob voluntatem
obstrepit,
bonam operationem non esse dei totaliter.
Proinde sycophante in parte filiorum Belial213 sunt, quod suis te-
stimoniis et
nugis bella, quae deus contra Eckium et huiusmodi
Sophistas excitavit,
nihil verentur obliterare, luberet
plurima
alia proferre, nisi brevitati et modestie, hanc operam
addixissem.
Argumentum quod coniugatum vocitant. bonum
opus esse a deo totum, ergo totaliter vel sic, Deus facit totum bonum
opus ergo totaliter.
Caeterum alii carbones cum crepitu expuuntur214 quod Eckius negat apud
Ecclesiasticos reperiri, opera bona esse dq tota et totaliter, quasi ea,
quae per se sunt consequentia et evidentia, absque tedio dicantur,
liceatque ignavis et prorsum
supervacaneis tautologiis et peris-
sologiis215,dr imo barbaris et inemendatis
geminationibus libros
complere,216 et quod uno verbo clarissime patet, pluribus
onerare,
Stultissimus est, qui lumini solis in lucidissimo die lucem
infert,
et Lipsici collectanei Eckium suum, vituperatione nostrum, com-
mendant,
quod voci per se aperte et abunde reddenti, quod illi am-
biganter tractant, Totaliter, subfuraturds necessario consequens,
nam qui dicit totum, continuo totaliter
intelligit, Fabius217 nimium
esse
putat, tradere artem argumentorum,
quae coniugata appel-
lantur,218
quod nullis indigeant probationibus, verba Quintiliani
annotavi, quae sequuntur, His illud adiicere, ridiculum putarem,
nisi eo Cicero uteretur, quod
coniugatum vocant, ut eos, qui rem
iustam faciunt, iuste facere, quod
certe non eget probatione, Hicdt est
optimi oratoris
institutor, admoveantdu ideo paulisper aurium
vestibula, collectores miserarum collectionum. et Eckium quem Ora-
torem praedicant
erudiant, iuxta Ciceronem et Aristotelem va-
lidam esse argumentationem, facit rem iustam, ergo iuste facit,219 totam
rem, ergo
totaliter, statim profecto illi summi rhetores admit-
tunt,
quod Fabio tam est notum, ut ridiculusdv sibi videatur, qui hoc
docet, quod non egere
probatione asserat, Trado tibi trabem totam,
ergo totaliter, tribuis
mihi totum nummum, ergo totaliter, si ita D1v
dicere fas est, aquamdw ex vitro totam effudit, ergo
totaliter, Deus in-
fundit totam unctionem, ergo totaliter,
sanat totum, ergo totaliter.
Habemus thesaurum illum totum in vasis
fictilibus,220
ergo totaliter, di-
ripuerunt omnia vasa Syrorum,221 ergo omnialiter
salva grammatica, Illedx
est Eckius grammaticulus222,
qui omnibus nominibus affingitdy proverbia in ter,
ut indoctus
indocter, cui plus autoritatis sui conspiratores tri-
buunt
quam oratoribus et grammaticis universis. At illiusmodi praesti-
gias Eckius
hominibus rudibus offundit, ut oculi, quos perstrinxit, in tam
fuliginosumdz monstrum directi, quid videant non
cognoscant.223
Deinde idem praestigiator auster224 et humectus impertinentissima, et
prorsus rei nostrae aliena paradigmata simplicibus et illiteratis ho-
muncionibus cantat, existimans, neminem suam vafriciem
pervisurum totus
adeoea ardet cupiditate gloriarum et
perplexarum rerum. Caeterum,
similitudines et paraemiae225 non sunt citra
delectum spectandae, intuen-
dumSimilia
admodum perpendanda. igitur, an exemplum totum simile sit, an
experte, ut aut omnia ex eo su-
mamus, aut quae utilia sunt,
Item ut sunt exempla tota similia, sic in-
terim ex maioribus ad minora, interim ex
minoribus ad maiora
ducuntur.226 Contra etiam dissimile ex se plures causas habet,
fit enim genere,
modo, casu, tempore, loco, caeterisque quibus Eckius
animum non intendit, sedQuiditas generis est tota sed
non totaliter ut dicit Eckius.
repentino cassu quicquid obvium currit, rapit
ac scribit. Paraemiam
de genere
et specie Theologista ponit, fortasse vel Esaiam vel Paulum
sectatus,
dicit quiditatem generis esse totam in qualibet spetie, sed non
totaliter.227 Vellem multis modis ignorantiam Eckii mordere, sed non
sinit aliorum commoditas me inutili
operae addici, hoc scio, quiditatem
animalis esse in homine totameb et totaliter, nam si recte definitur, animal est
corpus
animatum sensitivum mortale, tunc quiditas animalis est tota et
totaliter in homine, et nihil eius extra hominemec,
nisi liceat Eckio
dicere, differentias divisivas indicare quiditatem, quod non credo,
rogo ostendat quidsit illud quod non est in homine, ut cum eo ineptiam,
quod quiditatem definit animalis. Praeterea philosophi discrimen po-
nunt inter potestatem et quiditatem generis.228 Porro si Eckius eam diffe-
rentiam non ponit, et propter differentias ac speties inferiores
quiditatem
generis esse in spetie totaliter negat, et concedit totam
inesse, tunc fateri
ipsum oportet se esse animal totum, sed non
totaliter. Praeterea siOckam.
essem Ockonista,
dicerem genus et speciem essencialiter distingui,
et nihil generis esse
in specie, sed tota et totaliter seperata.229 Si autem Sco-
tista,Scotus. dicerem hae falsae sunt animalitas est
rationalitas et econtra,
Item animalitas est humanitas, econtra ratio,
quia concipiendo abstractum
ultima abstractione, concipitur quiditas
absque omni habitudine
ad id quod est extra propriam rationem
quiditatis, sic autem conci-
piendo extrema, nulla erit
veritas uniendi ea, nisi quiditas unius D2r
sit quiditas alterius, quod in creaturis non contingit.230 id est impossibile
in
creaturis, quod Eckius
oscitanter legit in suo Scoto,
Infertur autem
ex iis quod Asinitas est tantum, est asinitas.231Item quod animalitas est non Eckeitas,Humanitas non est Eckeitas.
Item quod humanitas non est Eckeitas, Proinde humanitas non
est in
Eckio, nec tota vel totaliter, ideo superfluum
oleum attulit et nimis
sero sibi consuluit, insequitur etenim generis
quiditatem abstractissime con-
syderatam non esse in spem,
igitur non totam, inani et frigida opera Eckius utitur.
Vellem itidem Thomistice,
hoc est realiter et grosse tibi respondere
sed conspexi LipsiaeThomistas sua subtilitate et Averroe232, omnium
acumina superare, tanta quoque multitudine stipatos et
densos, quod nemo
theologus potest eos circumvenire, merito igitur
fastigiosas sublimi-
tates,Ironia in
Thomistas. quas aemulari nequeo supersedeo, quemadmodum vulpes
quae fructum
termitis licet avulsi, tamen altius defixi, cum decerpere
non valeret supersedit〈.〉233
Caeterum quod alio exemplo constrepit, scilicet beatos videre deum
totum, sed
non totaliter,234 potest primum hoc scommate redargui, fuisse Eckium inEckius in
caelo
coelis,235 ac interibi speculatum, quo ordine beati deum
videant, deinde
venisse ad inferos deciduum, ut quod illic didicerat
nos condoceret,
fortasse et in caelo hanc subsellariam vocem, sed non
totaliter an-
notavit. Verum istec praetereo constanter ratus,
non esse totum, cui
vel minima desunt, neque me ullam rem totam
habiturum, cuius aliquaeNon est totum cui deest vel
minimum.
portiuncula caream quamlibet parva, cui vero nihil
deest totum esse et to-
taliter totum, quocirca qui videt
quippiam recte totum, videt et totaliter
ea ratione, qua videtur deus
ed, videtur et
totaliter, ubi autem virtus divina
non comprehenditur tota, ibi neque
totaliter, nec in deo est rarum, quando in
creaturis aliquae obiecta
videmus tota, et non tota, potest quispiam ad-
versum hominem
intueri totum, quiee
eundem tum aversum simul non
contuetur, item neque introversum, ita
similiter qui superficiem parietis ob
oculos sitief
conspicit, non continuo, quae intra parietem continentur videt,236 est
ergo tropus
et figura in huiusmodi locutionis genere cum causa nos inspicere
tota
iactamus, quorum vix partem consyderamus, ubi autem res praeter figuramExemplum Eckii. Beati vident deum totum, non totaliter est
incongruum.
in veritate totas videmus, tum etiam recte
totaliter, hoc etenim nulli
uspiam dubiosum fuit, quando totum
veraciter facimus vel videmus, tunc
etiam totaliter facere vel videre,
sed quamtumlibet haec tractaverim non con-
gruit visio dei
instituto nostro, si ex parte dei similitudinem ducimus,
Quandoquidem
termini nostrae quaestionis sunt efficientia dei respectu operam
quae
tota et totaliter in nobis a deo fieri fatemur, nihil nobis de to-
talitate factoris qua videatur, sed hic est scopus et litis
cardo, an fiant
a deo totaliter opera bona, tunc clare consequitur
similia de genere et specie esseExemplum de genere et
spetie impertinentissimum.
impertinentissima, quia dum
disquiritur quo modo essendi genus siteg totum in
spetie,
non reflectitur ad efficientiam, numquid verbulum quoddam intercidit,
quando probatur tota generis quiditas (ut cum Eckio loquar)237 esse in
spetie, Eodem morbo
succumbit et tercium exemplum de possessione D2v
prolatum duorum, quos ambos insolidum, eundem agrum totum, sed
non totaliter possidere asserit, nam si diceret eundem agrum totum
ab altero factum, et ab altero similiter totum factum, magis quadra-
ret simile,238 Porro quod ad veritatem spectat illius exempli abUdalricus
Zasius L'egum' D'octor'.
Eckio propositi, iudicio
excellentissimorum D'ominorum' D'octorum'Udalrici Zasii239
et Livini Emden240.
L'egum' doctorum virorum multi et celebritati no-
minis esto, caeterum D'octori'Emserio vituperoni241 meo, qui senatusconsulta
et L'eges'
devoravit, axioma Eckianum
propino et argutor sic. ArsDuo non sunt eandem rem in
solidum et eodem possessionis genere possidere.
imitatur
naturam, Arg. l. adoptionis, et l: ii. ff. de adop'tionibus'242 modo
duo non
possunt esse in eodem loco naturaliter secundum Aristo-
telem,243 et L'eges'
ergo duo non possunt simul in solidum, et eodem
genere possessionis
eandem rem possidere, requiritur etenim ut Pau-
lus
iureconsultus ait, Apprehensio et contactuseh corporis,244 licet ille
non
sufficiat solus, quod possessionem adipiscimur corpore et animo245
L'ege' possideri. ff. de acqui'renda'
possess'ione' ubi textus in. §. ex contrario
ait, quod
plures eandem rem in solidum possidere non possunt, con-
tra
naturam quippe est, ut cum aliquid ego teneam, tu quoque videaris
tenere, non enim magis eadem possessio apudei duos
esse potest, quam
ut tu stare videaris in eodem loco, in quo ego sto,
vel in quo
ego sedeo, tu videaris sedere,246 Dicat ergo nobis veritatem propositi
exempli Emserius quando
Eckius non modo scripturae
sacrae textusej
ledit, sed etiam opiniones Rumperii et Pulsarii247 textibus L'egum'
praefert,Rumperius.
condonata tamen
veritate illius similis, nulla ex parte nostro negocio
esse simile
largior. Exemplum autem de anima ex ea parte est simile,
qua scimus
animam a deo creari totam et totaliter, quemadmodum
opera bona deus
tota facit, verum ex ea parte qua est tota essen-
cialiter et
totaliter in qualibet parte non congruit, quod non expendimus,
quibus
modis opera sint in anima, sed quo ordine a deo infundentur.
Nescit et Eckius
exemplum de visione obiectum, tantumdem nostra confirmare,
quantum
similitudinis habet, quod visio sanctorum est a deo tota et totaliter,
et nulla ex parte a nobis vel ex nobis, quod et Scotus probat, conferen-
tes ergo
similia sic argutabimur.248 Sicut visionem beatificam solus deus
totam facit et
totaliter,249
ita opera bona ab uno tantum deo in nobis effi-
ciuntur, Haec
exempla oculos Eckii confodunt,
inscite igitur et perperam
Venerandus P'ater' F'rater'Matthaeus
Hiscoldus250 Benedictinus Monasterii
Posagiensis, homo multi studii reprehenditur, quod sibi mirum
visum quomodo mu-
nus aliquod cuipiam possit donari totum, si
non totaliter, cui etenim non
esset mirum?251 si Eckius daret Collectori suo nummum totum, sed
non to-
taliter, miseror Eckium eiusque infaelicitatem, magis tamen impudentissimam
frontem, quod audet quicquid vult adversum precem illum religiosum
effutire〈.〉
Au'gustinum'ek addo putat mendacia autoritatem imminuere
hominem et scripturarum D3r
maiestatem detrahere,252 quod prorsus mendacium nullum in scriptis ag-
noscit, Eckius
autem nihil metuit per subornatum scribere, patrem
illum e monasterio
aufugisse,253
quod falsum esse scimus omnes.
Si Eckius pro
istiusmodi nugalibusel, acuratius similia sua
perpensasset, non
audiret, illud admodum serium et obiurgatorium
Quinti Mucii254 dictum, haud dissimiliter, diversis tamen verbis,
et in
alia materia, adversus Servium Sulpitium255 prolatum. Turpe esse viro
nobili Theologistae et
praestabili fabulatori, Similium, in quibus
versatur, causas et partes
ignorare,256
quem oportuit praecipue si-
milia adhibita nostris terminis
metiri atque coaptare, ac tum com-
modate et composite, ad
opera, quae famur a deo fieri tota et
totaliter revocare, deinde animum
eo attendere, ne candidos
theologos lectionis extraneorum similium
tederet, Porro termini
vocesque, quibus cum Ecclesiae tum scripturae
utuntur plane indi-
cant incongruitatem similium
Eckianorum.
Ecclesia opera bona unctioni et liquori infuso, confert quando
cantat. Infunde unctionem tuam
clemens nostris sensibus,257 Item.
Veni sancte spiritus reple tuorum corda
fidelium et tui amoris in
eis ignem accende.258
Ecce quibus verbis opera ad deum refert Ec-
clesia, quippe
infunde et reple, totaliter infundenti et replenti
dans liquorem
infusum. Nam quis est tam brutus et agrestis qui
nolit infusam aquam,
totam et totaliter infundenti referre, sicut
etenim aquamem
totam, ita totaliter ab infusore et repletore iniectam
adfirmabo, His
quoque voculis animadverto opera sanctaen hu-
moribus et liberum arbitrium vasis comparari, Unde legimus, ac-
cipiunt oleum in vasis suis259 et illud Apostoli. Habemus thesaurum
istum in vasis fictilibus, ut sublimitas260 et eminentia (qua iusti bo-
nisMatth: xxv. dei muneribus,
paupertate divites, humilitate sublimes, sim-
plicitateii. Corin: iiii Sublimitas sanctorum. prudentes,
ignobilitate nobiles, infirmitate potentes,
nigrore formosi, patientia
fortes, mortificatione vividi sunt) sit
potentiae et virtutis divinae,
Ut simus memores eius, qui nobis
dedit, iniecit, qui infudit, qui
implevit, ut quicquid fatemur nos
accepisse haeceo
gratiarum actione refundamus in autorem, identidemepEsa: xliii.eq
beneficia recordanteser ne diritate huiusce sententiae.
Accinxi te,
et non cognovisti me,261 perterriti stupescamus, et ab omnibus deiHomo vasculum est operum.
voluntatibus demum
abhorreamus. Quid enim sumus
nisi vascula et exigua, siquidem fictilia,
luteaque, hinc paroemia
illa, debitoris qui centumes
cados olei debuit,262 et illud, vas sancti
ficatum in honore et cetera.263 Item vasa
misericordiae et irae264 et cetera.
Proinde in oratione dominica petimuset.
Fiat voluntas tua,265 quando hoc
orationis compendio donari nobis conprecamureu quicquid prae-
D3vcipiturIohan: i. Ezec: xxxvi. obsequendum,
quando quidem ut nihil efficientie possu-
mus adiicere, ut
illuminemur ita neque reliquis dei operibus quae
sunt proprie bonorum
i'd est' piorum. Et sicut ipse est, qui solus illuminat
omnem hominem266 illuminabilem, solus inquam et soliter, si ineptire cum
Eckio licet. Ita iuxta Ezechi.
Deus solus aquam totam et to-
taliter effundit in eos quos
emundat,267 Et
ponam, ait, spiritum meum in
medio vestri et faciam ut in praeceptis
meis ambuletis et iuditia
mea custodiatis et operemini,268 et post aliquae,
displicebunt vobisev
iniquitatesew vestrae et scelera vestra.269 Nempe anteaquam subvertitur
impius, cor eius adeo est maliciis affixum, ut non possit, non ma-
lorum esse avidum, nequaquam igitur ad efficienda opera quae
odit,
concurrit, Neque sibi posteaquam gratiam acceperit, quippiam
ar-
rogat, propter quod, dicere queat, opera bona non esse
totaliter
a deo, nisi sit confortatus Roboam, qui recepta gratia erectusex et
superbiens,
malit Andabatarum270
more verba, quae supra posui,Deo faciente
facimus.
tractare, nihilque minus curare, quam verba ista,
ponam spiritum meum
in medio vestri, et faciam ut in praeceptis meis
ambuletis271 et
ini-
quitates odiatis, ut lubens ignoret, deo faciente nos
facere,272 et eo
non faciente nos nihil prorsum facturos, quando ita illucet lumen,ii. Cor: iiii.
qui est Christus in cordibus
nostris, ut cognoscamus, non aliquo
modo nostram, sed illuminationem
gloriae dei, non in nostra, sed
Christi domini facie,273 Porro qui in facie
sua, illud intuentur quod au-
dent opera bona tota, sed non
totaliter ribuere deo, illi eodem
argumento et ratione predicabunt
semetipsos cum Christo, adeo,Illatio
remotior.
quod spem fiduciamque non in Christo dumtaxat, sed in
Christo et
seipsis reponent, contra Apostolum. ii. ad Corin. iiii. Non
enim nos-
ipsos ait predicamus, sed Christum Iesum
dominum.274
Eckius vero et
Christum et se praedicat, Christum quidem totum, sed non
totaliter, at
se tamquam minus principalem autorem, itaque in spem
propriam in-
greditur, et firmat carnem brachii275 sui et spem in se
minus prin-
cipaliterDeu: viii.
collocat, quem recte Hieremias taliter incessit, Maledi-
ctus
qui spem ponit in homine,276Eckius secundario in se spemii. Paral. xvi
locat, ergo secundario
maledictus, sed et stulte agit, Nempe Asa
de quo supra dixi, stulte egisse comprobatur, quod et in deum et in
hominem simul reposuisse fiduciam traducitur,277Malumus ergo
cum scripturarum
simplicitate simpliciter sentire,
quam cum subtilitate
Lipsicorum Collectaneorum,278 Eckiique insanire et saeviter
superbire.
Praeterea
accommodatiorem Christi similitudinem Eckianis dely-
ramentis adiungo, non eam quae ex
caelo, neque eam quae ex nugis dia-
lecticis, vel ex
certaminibus forensibus, sed quae ex terra desumpta
est, in quam primum
nos docet videre, ut nosipsos et vilitatem D4r
nostram cognoscentes, paulatim ad caelum, vestigia primum Christi
aemulati conscendamus.279 Simile Christi de
iaciente semen mul-
tivarium in humum nostro instituto
suffragatur,280
quippe quod qui
totum semen, etiam totaliter spargit, et nihil terra
habeat, cur audeat
occlamareey281, semen mittit seminans totum, sed
non totaliter.
Item recte sitientes a deo poti,282 secundum illud potasti nos vino
com-
punctionis,283 recte confitentur totum potum a deo et totaliter
accepisse.
Mirum utique est quempiam dare escamez
totam, sed non totaliter, item
potum totum sed non totaliter, Apostolus
autem ait. Omnes eandem escami. Cor:
x.
spiritalem manducaverunt. et omnes eundemfa
potum spiritalem bi-
berunt, biberunt autem de spiritali, quae
illos consequebatur petra,
Petra autem erat Christus,284 qui est fons
vitae285, si
quis ex eo biberit non
sitiet in aeternum,286 et si siciatfb
interim, non tamen perpetuo, quoniam de
ventre eius fluunt fontes
vitae,287 de
illa inquam petra bibunt omnes
pie, iusti, et eius melle saturantur,
verum ita bibunt ut bibentes pe-
tra semper comitetur, quae
praeit sitientes, consequiturque potos,
quod si quam sanctimoniam
hauriunt, causam de fontibus Salvatoris
conbibunt,288 Nam de illa
spiritali petra et precedentem et subse-
quentemDe petra consequente bibere. gratiam imbibunt, hoc
est igitur de petra, idest Christo289
lambere et sugere, quod percipere ignem, qui semper ardeat, et
urat, quatenus qui caepit in nobis bonum opus, idem perficiet,
usque in diem resurrectionis Iesu Christi, usque in hunc diem, quo
deus sua munera, quae nostra facit merita, coronabit,290 inchoat
igitur
opus bonum totum et totaliter qui sitientibusfc potum totum
et
totaliter tribuit. Et qui opera solus totaliter incaepit facere, ille
solus consumabit, iuxta Augustini sententiam.291
Hinc prophetae oratio, Confirma hoc deus quod operatus es in
nobis,292
et Salomonis efflagitatio, dicentis.
Firmetur sermo tuus
quem locutus esfd servo tuo David,293 unde et Ecclesiae collectio de-
precatoria, Actiones nostras quaesumus praeveniendo aspira,
et
adiuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio a te semper
incipiat, et per te incepta finiatur,294 secundum Eckium opus bonum, deus
totum et totaliter
incipit facere, sed non totaliter terminat et finit,
Tametsi omnes
Ecclesiae indiscriminatim et iuste tam deum incipere,
quam perfinire
opera conclament, Porro scripturarum praescriptis
scimus, quod universa
opera bona, petra spiritalis operatur, quae
est refugium
herinaceis295,
quae mittit totam aquam et totaliter in pelvim,
qua sola pedes
sanctorum,296
hoc est opera, quibus ambulant in dei
praeceptis, eluuntur, et etiam
mundi emundantur, ut tandem absque
omni mendo et nevo et verruca in
aeterna dei habitacula, ubi D4v
mansionumfe multitudo297 singulum accipit denarium, recipiatur, cui-
us regnum indepturi non solum contumeliis, iniuriis et
lacerationi-
bus se subdere et adducere oportet, sed
indignos istiusmodi pas-
sionibus, ex pectore dicere, necessum
est, nisi se velint a repromissa
haereditate exhaereditari.
Habetis patroni
iucundissimi, importune admodum
et audacisEckii audax argutia.
argutiae Eckianae, confutationem, partim seriam, quod
nimirum
eius argutiola et honorem et gloriam dei detrahit, partim ri-
diculam, quod deridiculae excogitationi mixtus, et
propemodum im-
mersus, ffne
quidemff quiveram totus esse serius, gravis, et modestus,298Eckiana
molestia.
Equidem nisi me dehortata fuisset modestia, asperiori
talione
Eckianam molestiam
refudissemfg, quantum ille me traductione acer-
bissima cruentat, aliam plane quam dedi responsionem, commeritus.
Dux Saxoniae.
Ad Illustrissimum
Principem et D'ominum' dominum Fridericum Saxoniae Du-
cem, Sacrique Ro'mani' Impe'rii'
Elect'orem', Archimarschallum, illiusque Impe-
rii et
Iurium Provintiae Saxonicae caeterorumque finium Vicarium, Landt-
graffium Thuringiae, Marchionem Mysnae, Fundatorem et
Mecoe-
natem Academiae Wittenbergensis, pientissimum, me
detulit, veluti
eum, cui non sit tantundem virium et roboris, quantum
proflicturo
Eckium
sufficiat,299
Tantidem se bonus gloriarum quaestor aesti-
mat. At ego nihil
de me predico, neque iactatoris tantuli fructum
conor defrugarefh, sed utrumque nostrum, nostra quoque munimenta
iudicio inspectorum,
ab affectibusfi ociosorum et eruditorum praeci-
pue
vestro supponofj quorum, esto decernere uter ad scopum et cardinem
causarum iaculetur propius, conglobavit iniurias aliquot, quas
fingit sibi, immerito intulisse me. Scomata profecto fuerunt quae
dignitatem Eckianam neque vulnerantfk, neque obliterant, sed
flex autoritatibusfl scripturarum et
sanctorum effluentia, me ceu rapidum
flumen ad figendos id genus morsus
rapuerunt.
Hic lector dumtaxat unum, rogo, audi, si homo sum usque adeo
tenuis et angustifm ingenii et ceu catellus, vastum
aprum tenui, quid
pateretur Eckius pugil si vena ingenii excultiore et doctrina et
usafn adiuta Eckiumodorireturfo? Ego quidem meam nuditatem fa-
teor
semper, atque desyderium valentis et vegeti iudicii, propterea
aggrediendus mihi hostis videbatur, multis modis, interim
callida
et commoda simplicitatis imitatione, qua obtinui, quod
impetu minime
contigisset, Scio etenim opere et labore opus
esse in abducendis
sophistis ab opinione improbabili, et inte-
rim id clementi
gradu et quasi silentio, nonnumquam impetu et ter-
rifico
clamore assecuturum quispiamfp, quod una et simplici via vix
sectare-
tur. Cautioresfq autumo, qui diversis
telis hostem urgere norunt. D5r
Caeterum Eckio minime
satis fuit una iniuria, adiecit namque et
aliam penes alium, Adiit Lipsiae Illustrissimum principem et
dominumMarchio!fr
dominum
Ioachim Marchionem Brandenburgensemfs, Sacrique Ro'mani'
Imp'erii' Electorem Archicamerarium Stetinensiumft Pomeranorum, atque
Cassubie ducem, Burggrafium
Nurmbergensem, et Rugie prin-
cipem, asseverans me vix
indoctissimo comparandum, et pror-
sus nihil esse sui
collatione, atque usque eo indoctum, quod cum se con-
gredi
nefas mihi fuerat,300 dii boni, quanta hominis iactatio? quanteque
gloriae, quas herus ille sitit et conflat, quantafu
hominis praesump-
tuosa stultitia, sui summam in aliorum,
imprudentia, et erumna repo-
nentis, tot ocupatur affectibus
gloriosus iactator, ut ne trabem
suorum oculorum301 sensus praementem spectare possit,
dumtaxat in aliis
versatur, tantumque alios iudicat, nullius prorsumfv defectionis sibi
conscius, omnes pervidet, se autem
transvolat. Malim ego nu-
mina illustrissima, humilis,
reformidatione et reverentia, quam nae-
niis, quam hominem
obtrectationibus subire. Ideoque Principes cle-
mentissimos oro, ut alteram aurem, quam male delatis, eorumque
defensioni et innocentiae, vacuam, puram, et in occupatam custo-
diunt, tuitionibus meis concedant, procul dubio si
adhibue-
rint auremfw inproculcatam, et argumentafxscripturarumfy, autorumque
rationes, et in universum, totam
denique mei armaturam peni-
tiusfz intellexerint, fidem si
quam blanditiae Eckianae
dederunt,
illico ablegabunt enimus propulsatam, et ab eo animum
amolien-
tur, qui in re sanctissima ludit, iocatur, et
quae sunt apertissima
extraneis glossis obscurat.
Vicit me Eckius,
ita enim iactabundus totum orbem, velut ambu-
lacrum, circumit
et exclamat. Victori bravium debeo, pecuniolamVictori
Eccio praemium triumphale
mittitur.
dare non exigor, sed premium debeo?302mitterem oluscula, si essem
olitor, vel ingenuam palmam, si essem lignorum dives, glorias nul-
las vel doctrinas abs me iure poterit exigere, quando ipse
me inanem
et vacuum eruditionis dicit sed praemium victori
debeo? quale ergo da-
bo? Consultum et deliberatumga consilium succurrit, si
tale praestitero
qualem ipse me facit, qualem iudicat, qualem et esse
vult, quali-
bus et Emserus eius me plumis
pinxit,303 Nempe facile queo, mei
similia
et polliceri et praestare, quatenus secundum Aristotelem, qua-
lis quisque est,
talia loquitur, talia facit, quod si facit, etiam dare
poterit.304 Quapropter victori
Eckio triumphum hilariter
trium-
phanti donarium do, licet sua dignitate multo
inferius, attamen, quando
me in habitum transformavit, quem voluit,
recipiet, etiam si no-
lit, munusculum, transformati mei haud
dissimile. Videlicet op-
timum Verberonemgb305, Grisellulum306,gc auritum, quadrupedem, Sacciferum307, D5v
tarde gradientem Brutum308,gd hebetem, carnibus intra
cutem, quot-
tidiano verbere mollitis ac fere
praecoctis,ge
vescatur eo cibo, ut
lubet, licet enim vel solus,gf vel collectores suos, nostrum
infamato-
res ad opiparam cenam invitet, admitteremgg gulae invitamenta,
et illud studiosis praecipuum nasturcium. Verum
illius ego sum Eckio
iudice solus indigus, quin immo et nasturcium et candidum helle-
borum309 eius consilio in meum usum et utilitatem conservo. SuntErfurdenses arbitri.
itaque arbitri a nobis
delecti ab arbitrio et onere iudicatus exo-
nerati, viri
omnium disciplinarum peritissimi, et nominibus mul-
tis et
eruditione maxima praeditissimi praeceptores mei Erdphor-
dienses,310 perpetuo colendi, e
quorum arbitratu hactenus pependi,
qui parte adversaria, arbitrandi
facultatem, quam illis dedit, repos-
cente et clanculum
retractante, functi sunt officio delegato, Nam
Eckius secundum se, et contra me pronunciavit,
Equidem contra
sententiam Eckii, iudicis iniquissimi, ab ipsa veri contemplatione
abducti, et totaliter ad propria rapti commoda, alacriter et strenue
dei ope egredior, pessimamgh eius sententiamgi convulsurus. Ad dis-
putationis acta manus verto,311aptoque, utpote ad operas et lu-
cubrationes libellorum, de peccatorum meritis, vel de
peccatis bo-
norum operum, de gratia et li'bero'
arbitrio, de scripturis Canonicis
scripturus.312
Vos vero prestabiles
patroni partem meam, quae
veritatem
syncerae scripturae disquirit et consectatur apud principem
vestrum
Illustrissimum, non absque candore animi denarrate, a mendo,
quod
latrator intulitgj vindicaturi, ea sola expromentes,
quae vobis
probantur, et ex scripturis sanctis, vel copia vel acumine,
aut
fluunt aut eruuntur, Valete foeliciter et omnia boni consulite,
Date Wittenbergae. Anno. M. D.
XIX.
Errata noxia obelo notata.
In pagina secunda, facie prima, linea
prima sic lege, tam prae-
stabili advocato, interim fidem
ledere, caetera ut superflua
expunge.
Item linea tercia, loco vestrum, lege illorum, et linea vii. vel
indicabo
Eadem fa'cie' lege reclamantium indiciis pro iudiciis.
Eadem fa'cie' faciem deme ac repone faces subdidisse.
Item post pauca, adsint scribendum.
D6rEodem folio secundagk facie secunda linea. iiii. dehonestant legendum.
Folio. iii. fa'cie' i. linea. xix. sic lege quatenus autem
divinis testimo-
niis destituuntur, eatenus humana sunt, et
lapsus, absit procul,
instituuntur.
Linea xxiii. ad doctrinas, scribendum est.
Linea xxv. acerosa fila, non sila.
Eodem fol'io' iii. fa'cie' ii. linea penul'tima'
interpone, et, sicque lege Bern-
hardi sensum et discrepantium
nodum.
Folio. iiii. linea iii. excide vel, et loco eius lege, ceu
vinculum.
Eadem pagina facie. ii. linea xxxi. post quoniam nihil, adiice,
hoc solum addens quod vexationum.
Folio vi. fa'cie' ii. linea i. disputationum lege. Linea xvi.
itineratio-
nem scribundum.
Linea. xxvi. in quo et per quod defuit, et per.
Folio vii. linea ii. dele viae, repone meos, gressus meos. et linea
v. reiice tuam, transcribe tunc.
Linea xxv. adiice, ita, sic legens, ita similiter.
Linea xxvi. eradica ipse, et impone. SpS. i'd est' spiritus
sancti.
Linea xxxvi. superfluit, de, quod legendum est, qui totidem est
viciis.
Folio vii. fa'cie' ii. linea i. inquit pro nequit.
Folio viii. fa'cie' ii. linea iiii. post quam pone apostrophum,
legesque
propter quam.
Folio ix. facie ii. li: vi. eiice tum, et rede tamen.
Folio xv. facie ii linea xiiii. erectus non eiectus loquendus.
Folio. xvi. linea ix. escam, non istam.
Impressum Wittenbergae
per Ioan'nem'
Grunenbergium.
anno salutis M. D. XIX.