A7r
Octava propositio.
Franciscus vir catholicus et totus apostolicus1 cruci-
fixi Ihesu vestigiis sic
se ingenti diligentia studuit
conformare.2
Doctor Andreas
Karolostadius opposuit in hunc modum.
Peto mi pater/ quis novus
hic vivendi modus/ quo precel-
litis omnes. Respondens3 ait. Quod nudis incederent
pe-
dibus/ pauperes essent. Caro'lostadius' Abhorrendus certe iste
vi-
vendi modus novus et externa decipi
larva〈.〉Paulus docet renovan-
dum
novum hominem interiorem: de die in diem:4christiani ergo non estis
quia aliam
a christo et perfectiorem (sancti
Francisci videlicet) vitam geritis.
Vita vero christi spiritualis
〈est〉. Ast mirum
est/ vos tanta tribuere fran-
cisco. Sufficeret ne hominem christianum eum
fuisse〈?〉 Vos autem fin-
gitis vobis ydolum
ex eo.5 magis quidem
ridicula sunt hec quam/ ut
theologicis in sc〈h〉olis
tractentur: cum nihil scripture sapiant: ym-
mo contradicunt. Et
facile esset michi confringere positiones omnes
modo non essent tam
pueriles. et tempus adesset. Verumtalem hoc miror poti-
ssimum/
quod dicatis vestre religionis sive superstitionis fundamentum
ex evangelii illo. Vade et vende
omnia.6 etc. Et matth.
10. Non habe-
atis pecunias in zonis vestris. neque portaveritis
peras ve-
stras in via/ aut calceos in
pedibus〈.〉7 Hanc quidem contenditis per-
fectionem vestram plus
quam evangelicam/ et tamen in evangelio.
Hec omnia
precipiuntur: ideo dico nec vos christianos: nec franciscanos
esse. Respondens negabat〈.〉Carolo'stadius' Probo Quia precepta A7v
evangelii aut perfectionis vestre non servatis cum tamen habeatis calceos
et magnos saccos portetis. Respondens dixit Quod tempore necessita-
tis calceis uterentur.8Caro'lostadius' Nec
quisquam in tempore non necessarioa eis uti-
tur. Nemo enim in lecto eos petit: igitur omnes
hoc agunt: Ad
omnes igitur hoc
preceptum spectat: omnes enim pauperes cogimur
esse/ et conformari
christo〈.〉 In hoc
tamen precellitis: quia non soli cristo
creditis sed francisco potissimum/ et sic discindimini in deum/
et
hominem spem configendo. Sed
quam hoc displiceat deo: apertius nobis
.2. Paralip. 16. De Asa rege Iuda et Benadab exprimit. Nam
Asa rex iuda federa composuit
cum rege Assyriorum. Excitavit er-
go dominus spiritum prophetie
in Aman9 propheta: qui venit ad regem di-
cens. Quia
fiduciam habuisti in rege Syrie: et in domino deo tuo10
idcirco evasit Syrie regis exercitus de manu tua〈.〉
Nonne ethi-
opes et Lybiesb multo pluries erant quadrigis
et equitibus et
multitudine nimia/ quos cum domino credidisses/ tradidit in
ma-
nu tua: Oculi enim domini contemplanturc
universam terram/ et praebent
fortitudinem hisd qui perfecto
corde sperant in eum. Stulte igitur
egisti et propter hoc presenti etiam
tempore/ bella adversum te consurgunt.11Ec-
cee quantum timendum sit modo in deo et in homine nobis
fidutia extiterit〈.〉
Respondens dixit In christo sese confidere potissimum. Caro'lostadius'
Et hanc vitam omnes profitemur/ igitur non vestra sola. Respondes
ait.
Paupertate et mendicitate tamen se excellere alios. Carolo'stadius'
mendicitas talis etiam iure divino prohibita est. Nam in veteri
testamento/ erat omnino prohibita Ut Deut. 15. Omnino in-
digens et mendicus non erit inter vos/
ut benedicat tibi dominus deus
tuus in terra quam traditurus est tibi in
possessionem.12Paulus
etiam laborabat suis manibus/ quo victus necessitudinem levaret ne
gravaret quemquam13/ Insuper ducuit hoc ipsum:
ut manibus laborare-
mus. nam qui non laborat/ non manducet14〈.〉Igitur nulla in men-
dicitate perfectio/ sed fragilitas et infirmitas/ ymmo peccatum
quia
prohibita iure divino.15 Ait respondens/ Christum
quoque A8r
mendicasse.16
Subridens Carolostadius dixit:
Cuius ergo ostiumf
pulsavit ut elemosinam acciperet/ aut a quo petiit
panem.〈?〉 Res-
pondens dixit Bernardum sic
sentire.17Caro'lostadius'
respondit: Quonam
loco〈?〉/ cum et ipse quoque Bernardum legisset: et
id nondum invenissetg〈.〉
Tacuit respondens. Caro'lostadius' Quod et iure divino prohibita sit
talis mendicitas (preter superius adducta) patet per Psalmum.h Quia
labores manuum tuarum manducabis et sic bene tibi erit.18 Et opus
manuum
nostrarum, domine dirige super nos. etc.19 Igitur labore a no-
bis victus querendus
esset/ et non otio. Aut que causa vobis est
in otio vitam expendere. Ait
respondens/ quia reliquisset omnia.
Caro'lostadius' Quibus ergo labor
manet? Respondens. Secularibus
hominibus.20Caro'lostadius' Eya
proba/ hanc solutionem. Omnia reliqui-
mus/ igitur non laborandum.
Et placebit credo omnibus: et sic re-
linquere omnia ut non sit
necessum laborare.
Propositio nona
〈Ad quam〉21 Vexilliferum et antesignanumi22 divum Franciscum
elegit per quam vitam
passionemque Ihesu volu-
it renovare.
Ad hanc Caro'lostadius' Si renovavit sanctus franciscus mundum/ si-
ve christianam fidem/ vel ergo tamquam causa: vel instrumentum
hoc fecit: patet quidem non causam extitisse eum. Respondens
Tanquam
instrumentum. Caro'lostadius' Et per consequens: vos non
estis
franciscane relligionis: cum non renovetis vos quoque
fidem: ymmo impossibilej est id ab homine: cum ipsa
reno-
vatio fiat per Ihesumk christum in homine interiori
per fidem〈.〉
Igitur neque franciscus: neque vos renovatis quicquam in
fide.
Respondensl Licet penitus fides dari ab homine non pos-
sit: excitari tamen exhortatione et sermone poterit. Caro'lostadius'
Ubi ergo Paulus manebit dicens: Dei
edificationem esse
etc.23 ergo non hominis. ymmo et Paulus ait. Petrus
plantavit A8v
apollo rigavit: deus autem incrementum dedit. neque qui
pl〈an〉-
tavit/ neque qui rigavit aliquid
est/ sed qui incrementum dedit.24
Ergo solus deus renovat: non
homo: nimium quidem adu-
lari videmini: de perfectione cordis
vestri〈.〉 Ceterum constat/
peccatorem eum (scilicet
Franciscum) fuisse et peccasse.
Igitur non-
dumm ad perfectionem evangelicam pervenit.
Dicit enim dominus
in evangelio. Estote perfecti: sicut et pater vester
celestis perfectus est25
Et cum feceritis omnia que precepta sunt/ dicite: quia servi
inutiles
sumus.26Si inutiles utique peccatores/ et
evangeli-
cam perfectionem nondum habemus. Dixit respondens
Quod reputare nos
deberemus peccatores. Caro'lostadius' Sic
scripturam corrumpitis: non dicit:
reputetis vos servos inu-
tiles: sed dicite27: quia in veritate sic est/ cum tamen vult
omnem
sermonem nostrum esse veracem. Et rursus. Caro'lostadius'Paulus
maxime vetat schismata in ecclesia fieri.28 Iam vero tot fiunt
schismata/ quot
ordines religiosorum. Reprehendit namque
quosdam qui Petri/ qui Pauli/ qui Apollo/ dicebantur. Ait
namque. Numquid Paulus pro vobis
crucifixus est.29Resp-
ondensn. Et si ipsi fratres Francisci haberent/ nomen
ni-
hilominus supra christum fundati essent. Carol'ostadius' nempe:
hoc ipsum
credo/ alias enim supra diabolum. Sic et illi a Pau-
lo reprehensi/ supra christum fundati erant
quia abluti sacro
fonte baptismatis credentes/ in eum/ et solum nomen eius
habentes/ et tamen reprehendeb〈a〉ntur.30Si ergo non estis Fran-
ciscanio/ quia supra christum fundati/ et utique non estis. Et
quia
Franciscanip/ non christi/ quia francisci. Et
per consequens
non estis christiani. sed infideles et
sequestrati a christiana re-
ligione.Scio et hoc ipso moveri reverendum patrem
mar-
tinum/ et conscientiam amariorem inde habere/ sicut et de
illo.31 Quod non
potius manibus laborantes necessaria ha-
beant corporis/ quam
elemosinis sustentari.