A1rConfutatio Andreae Ca-
rolostadii edita
Adversus defensivam epistolam Ioannis Ec-
kii, quam temere conscripsit, pro assertione
de-
ridiculae et anxiae inventionis, qua dixit Lip-
siae, dum acriter urgeretur,1
Bonum opus est a deo totum,
sed non totaliter.2
Lector.
¶ Permulta comperies, quae Theologum
eruditum mediocriter, possunt
adiuvare plurimum.
¶ Habes item hic et ridiculas argutasque et serias con-
certaciones
Eckii et Carolostadii. notabis attente legen-
do, quam stupidum et ieiunum sit Eckii ingenium, Deinde, quam
violente atque perturbate in minimis haereat,
maxima
ac firmissima supervolet, atque quam prorsus Eckium nihil
pudeat pigeatve, pro defensione
criminationem, pro
solutionibus convicia, pro explicationibus scripturarum
dialecticas logicale sue naenias effundere,3 vide, perpen-
de, pronuncia.
Wittenbergae, apud Melchiorem
Lottherum Iuniorem, Anno
M. D.
XX.
A1vExcellenti viro domino Otho-
ni Beckmanno4, artium Magistro, Iuriumque licenciato, atque
ecclesiaea omnium sanctorum Wittenbergensis Syndico, ami-
co et fratri charissimo, Andreas Carolostadius, S'alutem' D'icit'.
Quoties inaniter admodum pertinaciusque, excellens
Syndice,
defendendae modestiae Eckianae gratia con-
certaveris (quam
universum per orbem iactat) super-
vacaneum fuerit, ut nunc edicam,
Verum, ipsis rebus at-
que
Eckii facto, clare fortiterque revincere te
possum,
Honestius multo de illo te opinatum, quam mereatur, et
existat,
Quoniam nihil minus est, quam quod maxime
et haberi et esse vult, Nempe quod
ardentissime cu-
pit, ab omnibus et singulis prudens et gravis
disputator, atque vir totus mo-
destus videri, Talis autem in
speciem, dum mussat, apparet, Porro, si detexeris
seu diduxeris hominem, nihil
minus invenies in eo quam modestiam, et disputandi
prudentiam, Non enim est rerum
veritatisque disputator, sed inanis verbo-
rum captator,5 qui circa minima haeret, ad causam
plurimum valentia transilit.
ad loquendi profluentiam aptior sane, quam ad
dictionem viro gravi modesto-
que convenientem, Criminator est
ferocientissimus, levissimusque insectator,6 cui
denique prima curarum est, modestiae, verecundiaeque
despicientia quandoquidem
modestiam ab omnibus exigat adversariis, ipse vero
nusquam non contemnat, Quod
paucis atque per solam eius epistolam defensivam,7 quam, cum sui turpitudine, nuper
emisit, et mihi ex itinere
postridie Blasii8 redeunti,
quidam tradidit, compro-
bare quivero, Lege eandem, nostraeque priori epistolae9 alternis lectionibus
committe atque confer,
perspice itidem et hanc nostram confutationem nomini tuo
semotis monstrositatibus,
addictam, ad quas tamen efferendas Eckiana fero-
cia compulit,
Dispeream nisi cogaris pronunciare, nostros morsus, et eos
quidem leviculos,
circumscripte atque apte, ex assumptis argumentis cecidisse,
Eckiana vero schommata
extrinsecus allata, et stupeo filo per vim consar-
cinata,
prorsusque inscite, et illepide, et saeve, et ineptissime circum circa ob-
strepereb atque ferocire, Quin usqueadeo nimia et extranea, ut Histrionem,
Mimum,10 atque infamem et
furiosam larvam (cui vel saltem modestiae reli-
quum esset
vestigium,) puduisset talium, profundere, Quae omnia tuo pru-
denti
et emuncto iudicio enucleate perpensanda, depulsis ab animo affecti-
bus, submitto, Respondi autem homini immodestissimo, non quod dignum,
mea
responsione, aut cuiusvis viri boni concertatione diiudicari. at ut illius
amici
suspicarentur, quod potuissem, si libuisset, ut item ab animis perperam ab ad-
versario occupatis haereticas sententias evellerem, et illis ipsis
insererem Christi
virtutem,11 quantum ad operum efficientiam pertinet, vel ad extremum, quae illi procer-
tis tenent, dubiosa redderem, Caeterum maledictorum imber taliter me
agen-
tem sub dio passim madefecit, ut ne possem quidem,
convicia illius carptim dilue-
re, nisi in detergendo, in
evellendo, inque transferendo, maledicentiae morbo, hanc
confutationem vel leviter
madefacerem, Et quia hoc maledicendi genus indies
magis atque magis per dei
gratiam, mihi fit invisius et odibilius12, post haec crimi-
nosum propugnatorem contemptimc profligabo, Hoc
iam maximopere efflagitans,
ne tu aut aliquis lectorum, ob recriminationemd,
irascamiri, Non enim meae volup-
tati morigeror re maledicendo, sed
illius criminandi insaniam paulum tranquilla-
re curavi, Vale
foeliciter et boni consule. Datum Wittenbergae.
S. Agatae13, an-
no. M. D. XX.
A2rContra Ioannem Eckium
Theologorum
fecem ultimam14
recentior Apo-
logia
Carolstadii.
Nisi plenus esses rimarum,15 o domine Ioannes, ventrem
tuum ista
procacitas in sexcentas minutias rupisset.16
Totus etenim mendaciis mades ac tumes, et ve-
lut excrescens
flumen, sputis candescis, Nullius te
virtutis ratio cohibet, licentissime quicquid
vis, non
quid deberes effundis, rerisque satis esse meras ve-
ritati nugas obtrudere, Porro, vere satis est opi-
nor,
hominem iniquum atque perversum, sententiis uti fal-
sis,
audacibus, subdolis, captiosis, etiam falsimilibus17, si modo furorem exple-
ant, et in amicorum
suorum animos irrepant, atque ut iis, quibus nihil a me
prolatum potest vel verum,
vel iustum, vel pium, vel aequum videri, omnia quae
dixeram appareant vel falsa,
vel iniusta, vel impia, vel iniqua, vel prava,
vel stolida, e quorum sententia nolo
pendere, Quinimo nec desydero ti-
bi, tuique similibus vel
rescribere quod placeat, nisi primum haereticam istam
pellem abstrahas, veluti
serpens hyberno situ obductam membranam ex-
uit,18 Verum ita tibi displicere conabor,
ne respondisse stulto iuxta infan-
tissimam stulticiam suam videar,
Id certe volo tibi in me displiceat, quod
scripturis sanctis est placentissimum et
receptum omnino. namque cupio ve-
ritatis munimento circumarmatus,
te adoriri, te icere, et in ditionem hanc per-
petuam alligare,
Articulatim autem per tua, quae rescriptionis favillam vi-
dentur
meruisse, progrediar? sis tu obstrepituse et maledicus, et ver-
bosus
Golias, sim ego parvulus male audiens et
contemptus, sed tamen
Davidis
imitator,19 Emulare tu
Golianos, ego mores Davidicos assecta-
bor. tu venis terrifico
ferro atque clamore, Ego in abiecto baculo20 id est cruce
Christi, Tu venis in diaboli et mundi nomine,
Ego Christi et gratiae.
I.¶ Dominus Ioannes stultitiam suam sapientia tectam
huiusmodi
titulo conspurcavit, Contra obtusissimum
propugnatorem Carolostadium et cetera.21
Responsio Carolostadii
Mores, domini Ioannes, haec tua
modestia, quam iactas, nescis quod ho-
moMathei. v. Eckius iactavit nimiam animi fortitudinem videlicet quod ad iram non
concitaretur. homini, non lupus,22 sed minister esse debet,23 an ignoras tibi atque om-
nibus in communi
Christum loquutum, Qui dicit fratri suo, fatue, Reus
est gehennae ignis,24 Bone deus, ob breviusculam
dolentia, obque leviculum
verbum, quo te abs me victum, vix clam dixi, tuae salutis
immemor, per-
petuos ac ardentissimos ignes tibi comparas, Ubi nam
illud deposuisti
robur animi, quod iactabas? ubi sapientia ista superexcellens
fuit, quam effers
ubique? Parcit ignobilioribus ira Leonis, Leoque eum qui tela
miserit, sed
tamen non vulneraverit, correptum, raptatumque25 sternit, neque vulnerat.26 quod
Generositas leonis
mollicia. EckiiPlinius
testatur, Nobilem tu generositatem Leonis usurpas, neque fateris te
Eckius parens asellorum infra declaratur⟨.⟩nostris telis saucium
(quanquam vulnerum cruciatus aliud demonstrent tamen
vulneratum negas)f, cur ergo usqueadeo in me saevis
Asinorum parens? cur et
simul Christi praecepto, et Leoninae generositati te
abalienas? putavi te
generosum, iam difficile credam stupidum porcum, qui in
vestibulo cubicu-
A2v li foedissimas sordes tamquam decora disponit⟨.⟩
II.gEckius, dicit quod Bonum opus sit
totum et totaliter, a deo, quod Haeretici
Manichei liberum arbitrium negantes,
posuerunt,27
Carolostadii responsio, Nedum
fateor, sed et veritatis munimentis
et argumentis firmissimis conclusus, profiteor,
bonum opus esse a deo
Pelagianus Geckius⟨.⟩totum et
totaliter.28 quod negat
Pelagianus Eckius,
Praeterea fallaciam facis consequentis, inferendo ex eo, quod omnibus
Eckius sophisticatur⟨.⟩fer me Christianis est commune, ad
singularem speciem, Non enim nisi velis,
insequitur, Eckius est animal,29 ergo Asinus quadrupes, Eckius commedit〈,〉
bibit, scribit, et loquitur sicut Manicheus Haereticus, ergo est Manicheus
here-
ticus ipse Gecki negabis huius modi illationem validam quanquam sis vocalissimus,
Itaque et mihi iure dabis, non ob id Manicheum me fore, siquando veritatem cum
Tenuis sophista.illis habuero communem, modo si verum
est quod ais, sentire Manicheos, quod opus
bonum sit a deo totum et totaliter,
discat igitur tenuis sophista, genus ad pro-
bandam speciem minimum
valere, plurimum ad refellendam,
III.Eckii iactatio, Nam cum dispucatione Lypsica, hominem gravissi-
mis sacrae scripturae et patrum
testimoniis compulissem, ut liberi arbi-
trii vim
productivam30 tribuere
cogeretur, contra quam scripserat et initio
disputaverat, ita redargutionis
cassibus irretitus omninum bonorum virorum
iudicio victus et prostratus,
succumberet. pro sua tamen temeritate au-
sus fuit mihi opponere et
conabatur probare, liberum arbitrium se habere
passive ad bonam volitionem,31
Ad acta disputationisCarolostadius, Utrum me una sola, vel aliquot scripturae
sacrae autho-
ritatibus compuleris, in haereticam tuam sententiolam
ire, anne ipse, te
collo ligatum atque vinctum teneam, actorum inspectione, (quae Lipsiae
a notariis excepta et nunc impressa circumferuntur,) constare potest cui-
vis lectori.32 neque equidem me vel laudo vel
vitupero, tu tui laudator
es egregius. Quod dicis me cassibus irretitum, ego rursus
obcantare audeo,
Incidit in casses praeda petita meos, et super hoc iudicium esto
lectorum ab
affectibus ociosorum atque intelligentium scripturas,
Praeterea dicis me omnium bonorum iudicio victum atque prostra-
tum,33 sed quam temere
quam fortiter, atque audacter gloriosa lingua tua mentia-
tur, puer
trimulus potest coniicere, quando neque omnes nos audierint
boni, nisi per bonos
intelligas aliquot sophistas tuae farinae, qui corti-
cesMendacium Eckii scripturarum lambunt, spiritum tamen, in literis
sanctis vividum mini-
me assequentur. placet ideo, ut per omnes
bonos, solos Eckiani furfu-
ris socios et mures intelligas, quorum
officium est evidenter mentiri,
IIII.Eckius dixit voluntatem se solum passive habere ad bonam volitionem,34
Carolostadius, non ingratus es
prorsus,
V,Eckius, dixi invalidam esse illationem, opus est totum a deo, Igitur libe-
rum arbitrium non concurrit active,35
Carolostadius, In superiori fassus
es me dixisse de bona volitione,
nunc de opere simpliciter me loquutum scribis,
scriptor maligne, Dein
consequentiam artificem et iustam et firmam puto.
VI,Eckius, Sic arguendum, bonum opus est totaliter a deo, vel simile, et sic
excluderetur concursus liberi arbitrii, et tunc consequentia esset bona,
sed
antecedens falsum,36
Locus coniugatorumCarolo'stadius'〈,〉 Documentis
et philosophorum et oratorum comprobavi, argu-
mentum quod dicitur
coniugatum,37 esse
validissimum, atque adeo evidens, ut ne
A3r
Est totum a deo ergo totaliter.monitore
vel arte indigeamus, Dabunt ergo mihi periti et probi hanc.
bonum opus est totum a
deo, ergo bonum opus est totaliter a deo, per
locum coniugatorum, et cerebrum, et
cor Eckii adsentientur, quanquam infre-
nis et loquacissima lingua tacere nequeat, Largietur igitur Eckius, ante-
cedens esse
verum, bonum opus est totaliter a deo, ergo liberum arbitri-
um non
habet vim activam et productivam38 in opere proprie bono, cap-
tus iccirco Keckius, quando sequitur valide, est totum a deo. igitur
totaliter, item
est totaliter a deo ergo voluntas nihil coefficit⟨.⟩
VII.Eckius, Existimat quod liberum arbitrium agat partem et deus agat aliamGrossa Eckii imaginatio et
frivola
partem, si et deus et liberum arbitrium simul ut duae causae
partiales active
concurrant, ut una tamen totalis causa,39
Carolo'stadius': Hic crabro
cum divinatione sua ridicula aculeos relinquit,
existimat petulantissimus censor,
me nescire, quod cunctis philosophis
est obvium, et quod omnes illorum libri passim
conclamat, actus vide-
licet et operationes animae indivisibiles
esse, et neutiquam in partes mo-
lis diduci posse, Neque tam
ridiculum super indivisibilibus habui somni-
um, quam ipse Gecki suspitione stultissima turges, tametsi de
eiusmodi re-
bus per scripturas, quam per philosophos mallem
theologice definire,
Eckiana suspicatio stultior ridiculo
somnio Hoc scio, sit utcumque opus bonum indivisibile et impertibile, si
concedis
punctum esse a deo totum productum, necessario admittes et totaliter, nam
a
quo fit indivisibile totum, ab illo fit totaliter, quod nemo nisi
tradissimusEckius
asinus tardissimus
asinus ignorat, Praeterea duos authores40 operum bonorum Pelagianus Gec-
kius constituit,
contra scripturam, quam in epistola41 mea adduxi, et quam ipse
nequaquam convulsit, neque diluit, et copiosius
in libro de gratia et libero
arbitrio42 astruam.
VIII.Eckius, At in disputatione Lipsica cum aliud non haberet, dixit vel-
le scire, quis
ecclesiasticorum uspiam scripserit, opus bonum esse totum a deo
sed non
totaliter,43
Carolo'stadius':
Disputationis acta44 facile
indicabunt legenti, si hoc solum praesi-
dium habuerim, vel aliis
quoque telis te urserim,
Quanquam non est contemptibile venabulum irretiendi Geckii, Quoniam Gre-
gorius nimium esse putat, quicquid dixerit, quod
manifestariis scripturis fir-
mare nequeat.45
Petitur authoritas ab Eckio novi et obsoleti dictiVellem hodie, si posses, frivolam tuam et
argutam et ineptissimam inventio-
nem comprobares authoritateh quapiam, Nempe
lembum adverso flumine, et
contra omnium scriptorum voluntatem tractas,
IX.Geckius, Respondi obtuso homini, quod mihi faciat sicut Arrius haeresiarcha
S'ancto'
Athanasio, quaerens ubi in divinis
literis reperiatur vocabulum,
homousio,46
Carolo'stadius', Ecnam
Eckiana modestia quam, per totum effers orbem
latrator47 raucissime?
Caeterum, neque simile, neque id tibi facio, quod fecisse Arrium scripsisti,
Quippe in nostra materia omnes omnium
scripturarum nervi confluunt,
et meam sententiam ex definito propagant, At in
allato exemplo lon-
ge aliud est,
Adde, quod ob id non est censendus haereticus Arrius, quod indicari sibi
scripturas poposcerat, Alioqui omnes
Ecclesiasticos doctores pronun-
ciare haereticos debebis, Quin et
Stephanum qui per scripturas Iudeos
revicit,48 et Paulum vas electionis49 qui idem fecit,
A3v
Aliud est obtusor habere flumen et contra procellas navigare, quod
fa-
cis, opus bonum totum a deo fieri concedens sed non
totaliter. veluti si quis-
piam separaret ab humore humiditatem, Et
aliud est, cessante lege scripta,
dubiis certitudinem apponere. hoc tamen scio,
deum, qui est substantia
et essentia,50 dixisse, ego et pater unum sumus,51
X.Geckius〈,〉 in theologia eadem laboramus penuria, quoniam
plura suntDiscat Eckius
quanta prudentia opus sitinmiscenti peregrina
negotia quam vocabula,52
Carolo'stadius': Hic tecum, O deus, pugnat Eckius, Asseverat siquidem legem
tuam esse
insufficientem, mancam, et non tot sententias continere, quot sunt
negotia, quibus
ad regnum dei conscendimus, Cur igitur, Salvator, quae-
rentes,
quid faciendo vitam aeternam obtinerent, ad legem misisti?53 atque cur
Paule anathema fulminasti in eos, qui praeter id, quod docuisti, evange-
lizant?54
quandoquidem non tam amplam dederas legem, quam multa sunt negotia?
XI.Eckius, Volui dicere, totum opus bonum esse a deo, sed non sine concur-
su et activitate liberi arbitrii,55
Carolo'stadius': Hoc scio
perspecte, atque hoc ipso te esse haereticum, quod Mosi
et Paulo adversaris dicenti, Non est volentis,
neque currentis, sed dei mi-
serentis,56 eo ipso revera, quod asseris voluntatem active
comproducere
opus bonum, sequitur, quod dicere possumus, Non est miserentis dei,
sed vo-
lentis et currentis hominis,57 ita tibi hanc authoritatem intuli ex mente Au-
gustini, tu autem
transvolasti eam quasi gladium ante oculos, pennati vesper-
tilionis diductum,
Affinge novam nobis larvam, et dic, quod indivisibile opus producatur
totum
uno ab authore, sed non totaliter,
XII.Eckius, Ut in Crysopasso praedestinationis clare explicavi,58
Carolo'stadius': Suum foetum
affert Megera59, neque mirum, quod nulla baelua, tam est
immanis et
crudelis, tam infamis et propudiosa, cui non sua placeat ima-
go,
cui non sancta sit sua soboles,
XIII.Eckius, Contra pactionem initam,
volens supplere ea quae omiserat
disputando, epistolam emisit iniuriosam, conviciis
plenam, et cetera.60
Eckius foederi
fragusCarolo'stadius': Contra pactionem, a te petitam, tu prior quod ad
me per-
tinet, o foederi frage factitasti, Debuisti iccirco
praespeculari, ut fran-
genti fidem, nemo fidem observaret, iuxta
regulam,
Exprobras mihi, quod disputando omissa volverim implere, at tu rabula
Ius addendi et mutandi theologismaxime salvum estostende si
vales, an iure nequeam omissa supplere si vellem? Num in
negociolis parvis et
pecuniariis, salvum est uniculibet ius addendi, mi-
nuendi,
mutandique? quod si in re, de lana caprina,61 illud ius praebere debes,
qui fit, ut in rebus fidei,
animae, deique, tam paucis satiaris? Accedit, quod
tu proponenti argumenta
brevissima, per longam et gloriabundam repeti-
tionem atque
circuitum moras fecisti, abripuistique tempus, ne id effunderem
quod desyderaveram,
quodque oportuisset. et ista fuit, testor deum, causa, quod
toties ad aliquot dixi,
quanto ambitu fugit et circumducit, quantum temporis
Verecundia vir tutum custosfuratur, ne os eius concludam, Dein, quod
expostulas convicia, placet mihi ut
omnium virtutum custodem verecundiam et
modestiam custodiamus, Equi-
dem historica fide polliceor,62 quod syncere et benigne
sacrosanctas scriptu-
ras tractabo, tu saltem cura, ne hoc in
ventre, tuas succendas naenias et ex-
coquas,
XIIII.Eckius, Bone deus, quasi hic gerro
(Nota Keckianam modestiam) me
unquam urserit, quasi aliquid contra me attulerit,
quod anxie solverem,63
A4r
Aufugit EckiusCarolo'stadius': Si te non pressi, et vehementer anxi, cur
me disputante de face-
re quod in se est,64 aufugisti? et reliquisti cathedram? item si te non
ursi, qui
factum est, ut disceptante me de peccatis bonorum operum, pedes ad
secun-
dum gradum (iterum abiturus) promovisti? nunquid
persuadebis nobis non
urgeri eos, qui verbulis utcunque demissis, loco deiiciuntur
et aufugiunt?
nisi enim, in dubio praelio desperasses, haud quaquam, timore veluti
pessi-
moStatius, timori pessimus
augur65 augure pulsus
et agitatus, locum reliquisses,
At faveo tibi, ut tute solus extollas, et concertatores quoslibet dicas,
exanimatis et territis animis obmutuisse,
Magnificentia EckiiPostremo usque adeo te magnificas, quasi nihil anxie et adhaese
respon-
deris, quasi nihil contra te attulerim, Si est verum
vel falsum quod prodi-
gis, lectoribus actorum conspicuum erit,
audierunt tamen permulti, quomo-
doViro optimo
infantilis Geckius
conviciatur〈.〉 O Ecki
qualiter mentiris? tremebas, cum de operari et perficere disceptarem, quod
epistola66 mea de-
monstrat. De Italia haud scio quid rudiat67, homo nimis ociosus, et furiatus⟨.⟩
XV.Geckius, De medico68
satis compertum habeo, quod illarum rerum est ignora-
tissimus,
pudet dicere quam infantiliter coram illustrissimo Principe electo-
re Domino Ioachimo
Brandenburgensi69 de his
rebus dissereret, Ita ut ab au-
licis quibusdam tacere
increparetur, ne principem damno maioris panni affice-
ret, remisi
itaque hominem ad suos aphorismos, ut naturam febrium et aliarum
aegritudinum
diligenter addisceret,70
Eckium inhonestatis
depuduit.Carol'ostadius': Omnis
inhonestatis te depuduit, adhuc garris, pudet me di-
cere de
medico, D'omino'
Fridericho de Salcza,71 viro in theologia impense
docto, de quo sine mendacio illud Mosi dico,
Sedens in domo, ambulans
in itinere, dormiens atque consurgens,72 ubique locorum obversantem ante
cor-
dis oculos scripturam sanctam habet, ac universa, quae
indidem colligit, ex-
cusso prudentissimoque iudicio ad literas
sanctissimas componit et con-
fert, Quin, nec ea sola collatione
contentus, eos, qui sese magistros Theo-
logicarum sententiarum
putant, curiose compellat, rogatque ut suos sensus
emittant et addant
debebunt esse. In materia fidei non suntmedici,
ad aphorismos, sed ad sacros libros mittendi.Qua igitur temeritate procacissime
pugil, virum, altero, quod dicitur, oculo,
toto Eckio doctiorem, illarum rerum ignorantistimum audes
pronunciare? Iu-
dex crudelissime? Num res inter vos concertatae
fuerunt Theologicae?73
merito igitur eas doctor ille, scire vel disceptare potuit, Imo debuit,
Quonam pacto? quo velo? Christianum ad aphorismos remittere licuit?
An ideo
quod tu, atque sordida tua cohors, scripturam omnibus Christianis com-
munem ad muccosos et nasutos aliquot Theologistas contrahitis trans-
ponitisque, atque arbitraminij nullos quam vos phariseorum et
hypocritarum suc-
cessores, ex eis disputare, moresque formare
posse? Christus, Apostoli,
Prophetaeque nos omnes in communi ad scripturarum
lectionem atque notio-
nem cohortantur, rogant, invitant, Tu
antechriste Christianos a sacris literis
avocas, depellis, et nescio quorsum
relegas,
Ad intelligentiam scripturarum plurimum fides
confertFide universi, literas universas perspiciunt, nisi enim credideritis,
ait scrip-
tura, non intelligetis, hac fide fideles cuncti legem
dei complectuntur et
dinoscunt. at haud scio, quam tu aliam in lectoribus sanctorum
librorum prae-
parationem praeexigas, opinork ipse, fidem et
orationem sufficere, per psalmum,
Intellectum da mihi domine, et scrutabor legem
tuam.74
Omnibus necessaria est scripturarum
cognitioPraeterea, quando nemo sine mandatorum dei custodia, sit ingressurus
vitam, et nemo illa ipsa praecepta rite observet, nisi ea calleat, nisi intelligat
cur tu latrator inverecunde, medicos et caeterarum artium professores, atta-
A4v men Christianos, velut minus idoneos rebus Theologicis, repellis?
aquas
regno dei primum quaerendo abducis? ad alia mittes?
Habent ii, plaerique filios, filias, vernas, quos ut sanctam dei legem doceant,
acriter astringuntur, qui fit, omnium protervissime, quod Medicos tecum su-
per rebus Theologicis concertare repudias?75
Nunquid inter medicos comperies titulum Christi? item nomen? item sacra-
menta? et mussans nullum a nomine reiicis?
Cur non itidem in re Christi? quam deus maxime in homine spectat, desideratque.
pateris? ut illos, legem dei, scitu summopere necessariam, perscrutari, ac demum
facto implere sinas? Ito nunc Flocce76 et physicos ad febrium naturas, dum
cognitione legis divinae
opus est, missita,
Nisi, ea furia, aliorsum eos cupias transferre, (quod tibia doctissimo
Fridericho77 factum opinor) ut tantisper a dentibus revincentium
ereptus,
refrigeria capias,
XVI.Eckius, Fruiscar nova grammatica,78
Carolo'stadius': hoc verbo.
Q'uintus' Claudius79 scriptor antiquus utitur, et tu,
inep-
tiendoEckius antiquitatis
imperitus⟨.⟩ dicis novam grammaticam, De hoc verbo sic scripsit Gellius, Dubita-
tum est
ab imperitis antiquitatis, an latinum foret, Non modo non latinam, sed iucundius,
amaeniusque verbum fruiscor factum est, quam fruor, Eoque usum
ait, Quod. Metellum Numidicum, qui caste, pureque
lingua usus latina videtur,
Eckius grammaticonum magister
praerancidus.Item Naevium in
Atellana,80 Itaque digito
labella comprime, grammatico-
rum magister, noli quasi nova
reprehendere, quae sunt vetustissima.
Neque tamen me praeterit, ex veteribus, nova, ex novis, vetera, in
usum
nostrum sumenda disponendaque⟨.⟩
Ostende tu mihi gravem atque probum authorem, qui cuculla in feminino u-
titur, cupio doceri, Equidem penes Plautum81, et doctos
nonnullos, cucul-
lus lectitavi,
XVII.Eckius, Iuris confusorem
quemdam increpat, qui scripserit Carolostadium
non potuisse mihi respondere,
quisquis is fuerit, verum scripsit,82
Carolo'stadius': Si non
posse respondere aequiparas silentio, quemadmodum
ille Iuris praesumptor contra me
mentitus est, nego illum verum dixisse,
atque te verum scribere, non timuisti
actorum editionem nugator?
XVIII.Eckius, Nam tandem compuli hominem licet biduo ferme
reniten-
tem, ut admitteret, liberum arbitrium habere
activitatem boni operis, quod
prius negavit,83
Carolo'stadius': Dicis et
nugaris quid tu feceris. non quomodo ego tacuerim.
Profecto verum est. supervacanea
esse tela nescienti, quid petat, quid enim
haeccine ratio, ad silentium, cuius me
quendam invidulum insimulasse conque-
ror, facit? Isthac nimirum
voce, non probas me tacuisse, quandoquidem re-
nisum confiteris,
sed tuum stomachum, suspecta admodum iactatione infar-
cis,Eckius nihil ad umbonem
dirigit⟨.⟩ disce miser loquutor ad umbonem negotium dirigere, dic quo die
ta-
cuerim, Verum quoadusque sim tuae hereticae pravitati
adactus, actorum
declarabit anima adversio vereor autem ne a facie actorum
pavefactus,
postremo omnes notarios vera scripsisse negabis,
XVIIII.Eckius, Alius scripsit Carolo'stadius': egregium vexatorem, iustissime scripsit,84
Carolo'stadius': Miseret me obliviosi doctorculi, qui protinus nunc me plu-
misl contrariis pingit,
XX.Eckius〈,〉 Mentitur, quod Lipsici fuerunt mihi authoritatum collectores,85
Carolo'stadius': Ergo
mentiuntur et ipsi Lipsici, qui non modo vocibus,
sed
B1r
ut fertur literis, beneficia praestitorum auxiliorum praedicant,
mentitur et
Geckius, qui paulo inferius
affirmat, se Lipsicorum hortationibus adiutum
in Cathedra,86
XXI.Eckius, Imo nec mihi colloquebantur,87
Carolo'stadius'. Mendacium
quadrupes caelestibus astris notius,
XXII.Eckius, Si me evocabit quocumque voluerit, mparatus
summ venire,
modo ubi disputet, iudicium fieri sinat,88
optandum ut cum histrione quispiamdisputet quam cum Eckio⟨.⟩Carolo'stadius': Mallem cum obstrepera vetula,
aut loquacissimo Mimo, qui-
bus modica vel honestatis frons esset,
disputare, quam tecum, Quoniam audes
scribendo tibi discrepare, et impudentissimas
nugas efflare, quid face-
res in sola verbositate, quae haud paulo
liberius expatiatur,
XXIII.Eckius, Scholasticos mercatores appellabat,89
Cum iudicio legendi Ecclesiastici.Carolo'stadius': Hoc me dixisse in
disputatione te loquente, notarii excepe-
runt,90 Quod de doctoribus catholicis
obgerit, Nuper risi eos, qui citra
delectum, omnia in ecclesiasticis velut
sentiendi leges arripiunt, recensui
enim, illos et bona et mala interim edidisse,
atque interdum labavisse, non-
nunquam onere pressos multiplici,
quasi languere⟨.⟩
Nullas Ecclesiasticicorum literas perinde atque
canonicas conplectimur.Exsudavit tibi. c. noli meis, ix. d.91 quod est Augustini in prologo li:
iii. de trini'tate': col. ii. cuius haec sunt verba, Noli meis literis quasi
scripturis
canonicis inservire, sed in illis et quod non credebas, cum inveneris
incunctantern crede, in istis
autem, quod certum non habebas, nisi certe intellexeris,
no-
li firmum retinere,92
Numquid oscitanti lectori innotescit, in ecclesiasticis nihil nos tanquam fir-
mum et certum habituros, nisi certum per scripturas
effecerint⟨.⟩93
Sanctitas nonnunque gravem erroris sociam
habet⟨.⟩Deinde notandum diligenter, quod solis canonicis scripturis hunc
deferimus
honorem, ut nullum scriptorum errasse audeamus credere, Caeteros vero
quantalibet sanctitate polleant,
quantave doctrina luceant, non ideo cre-
dimus vera scripsisse,
quod ipsi ita senserunt, sed quia per scripturas canoni-
cas, vel
illis cessantibus, per rationes probabiles docuerunt sua sensa a
veritate non
abhorrere,94
Ita Augustinus in epistola. xviiii. tra.
v. testatus est,95 quod. d.
viiii. c. ego so-
lis,96 omnibus obvium sese confert,
Noli me ergo (caprarum petulantissima) obiurgare, quasi ecclesiasticorum sim
lacerator, non enim lacero illos, quorum dicta ad scripturarum nervos, e
quibus totum quod habent recepere, conmitto, et alternis coniungo, Noli ca-
pella hispida, iudicium et delectum, esse contemptum affirmare.
XXIIII.Eckius, existimo quod adhuc rubeat diversarius, quod ostendi
Augusti-
numQuomodo voluntas equo, et
gratia sessori conferatur, vide in actis disputationis⟨.⟩ dicentem, liberum
arb'itrium' comparari equo, et gratiam insessori,97
Carolo'stadius': Adhuc
hebetudinis tuae commisereor, quod nescis, quatenus vo-
luntatem
equo comparavit Augustinus,98 quod quidem ipse breviter
disputan-
do99 attigi, accinctus in codice de gratia et lib'ero'
arb'itrio'100 copiosius
atque spissius per
canonica testimonia probare,
XXV.Eckius, Tali honore veneratur sanctos,101 scilicet tametsi Bernardi
sen-
tentia non tot caeremoniis subeunda, ut ea sola conspecta a
caeteris abstinea-
mus, quam quidem velut finitionem
amplexantur.102
Carolo'stadius': Si tu
maiore sanctos honore revereris, non es religiosus, sedSupersticiosus Eckius
plane
supersticiosus, Audisti ne omnium obtusissime, quantalibet sancti-
tate et scientia clareant, non protinus sequitur, esse vera et firma, quae
ipsi scripserunt sancti.103
B1v
XXVI.Eckius dicit allegata Bernardi verba pendere ex superioribus, quod
placet maxime,104
Carolo'stadius': In dubiis
non modo ad praecedentia, verum etiam ad sequentia
Locus
ambigui.spectamus, ita nos docent Ecclesiastici, pontificia Iura, leges
civiles, orato-
res quoque. est enim (ut Cicero docet) locus hic unus ex ambigue scripto
perpendere,
utrum cum ceteris scriptis eisdem autoris discrepet vel significa-
tio vel voluntas,105
XXVII.¶ Recitat hic multa Geckius maledictao106
Carolo'stadius': Nunc Eckius omnem modestiam eiicit, ob id, quod non
potest ad
Bernhardum satis respondere, appellat me falsarium, impostorem,
deprava-
torem ecclesiasticorum, inversorem veritatis,107
Tersitem108 et Thrasonem
obtu-
sum,Eckius maledictorum imbrem
depluit⟨.⟩
Bernhar'dus' verba non
intelligentem,109 sed
lacerantem, corrumpentem, depra-
vantem, perversorem, et
malignissimum falsarium, trunco stupidiorem, choleri-
cum
vexatorem,110 ineptissimum
blacteronem, inanem, vacuum, frontosum, super-
bum omnia sibi
pollicentem,111 fatuo
stultiorem, proterviorem, lucifugam⟨.⟩112
Carolo'stadius': non retaliat malignissimum satorem malorum GeckiumCarolo'stadius', Intende lector oculos queso, et
suspice quanto maledictorum
imbre, ratus furiosusque Eckius me compluat, cui nuspiam similia feci, si vel-
lem abunde possem, neque minoribus, neque paucioribus eum conviciis
submergere,
At satis mihi fuerit, si intellexerit inspector eiusmodi criminationibus Gec-
kium, adducta per me
confutare, Ego autem diversa puto, dissolvere contraria,
et maledicere vel
conviciari, Hoc scio, si possit prudenter solvere ex Bern-
hardoEckius mole
argumentorum captus, maledicentiam arripit⟨.⟩ contra Geckium allata, alios edidisset solutionis fructus, Verum ut
vi-
det se circumquaque ligatum, modestia solita me salutat,
criminando, morden-
do, discerpendo, Eheu quam verum est veritatis
proverbium,p
Nunquid de spinis colligunt uvas? aut de tribulis ficus?113 Ex tali namque
Eckii modestia, quosnam alios carpes fructus, quam quos
inepte, stolide ac
extra causam infoeliciter cadere sensi?
Ridiculo quatenus utendumDe ridiculo ita
scripsit Cicero, Illud admonemus tamen, ridiculo
sic usu-
rum oratorem, ut nec nimis frequenti, nec scurrile sit,
nec subobscaenum, nec
inimicum, nec petulans nec improbum, Nec in calamitatem, nec
inhumanum,
Nec in facinus, ne odii locum risus occupet, Neque aut sua persona (nota
Gecki) aut iudicum, (nota Gervasi114, talibus te adit naeniis Keckius)q, Aut
tempore
alienum,115 vide lector quanta
possem vere regerere, quae retineo
ne sim maledico similis:
Contra invehentem Eckium〈.〉De modestia sic Fabius116 scribit, Sunt qui in personas invehuntur, quod
nisi forte meruerint, et
inhumanum est, respectu communium officiorum, et
Nota lector
idem ius esse respondenti datum⟨.⟩tum ipsi, qui dicit inutile, nam idem iuris
datur responsuris (time Ecki)
tum causae
contrarium, quia plane adversarii fiunt, et inimici, et quantulum〈.〉
cumque iis vitium est, contumelia augetur, Super omnia perit illa quae pluri-
mum authoritatis, et fidei affert modestia, si a viro bono in
rabulam,
latratoremque convertitur⟨.⟩117
Hactenus ille, Possem omnia diluere crimina et in adversarium traiicere
sed
modestia malo frui, quam stulto iuxta stulticiam respondere, ne chartamUtrum Eckius sit falsariusr
quaestio estscrupulosa
contumeliis perdamus, nihil tamen illorum agnosco,
quantum adversarius diiu-
dicare poterit, Nam qui iudicat me deus
est, apud quem nihil purum habeo〈.〉
Verum quo ad Geckium liberas aedes
defendo⟨.⟩
Caeterum, an Keckius falsarius sit vel
ne, in libello de bonorum operam
B2r
peccatis118
subaperire tentabo, tantisper cogitabit, si
quispiam sciens haere-
tica, pro catholicis, retractata, pro non
retractatis, item ea quae nondum re-
periuntur edita, tanquam edita
in decisoriis fidei attulerit, utrum talis falsarius
haberi debeat?
Eckius propter
distinctionem inter cum et in, negat quod manifeste legitur in Bernhardo.Facile
intellexisti quid voluerim, per cum nobis, vel in nobis, nihil est
quod strophas
gignis, Levicula veluti, litis summam tractas, De hoc quod
dixi, de verbo in nobis,
et cum nobis, placet mihi, ut visis per me allega-
tis ex Augustino et Bernhardo, unusquisque iudicet, uter nostrum in
ver-
bis laboret, Necessum est secundum Augustinum, ea fieri nobiscum, quae si-
ne
nobis effici non possunt. oportet, cum serra fiat, quod sine serra fieri ne-
quit, iure concedes fieri cum vitro, quod absque ipso nequaquam
efficitur.119
Eckius captator
verborum⟨.⟩Sed quod negat Bernhardum dicere, cum libero ar'bitrio' operatur, mentiturEckius audacter negat in
Bernhar'dum' scriptum quod triliterus deprehendere
posset〈.〉
in fauces, nam haec sunt verba Bernhardi. Sic autem ista cum
libero
arbitrios operatur ut, tamen illud in primo praeveniat, in caeteris comitetur,120
vide si tu, sis falsarius Bernhardi an ne, quantumlibet distinguat tria haec
Bernhardus, scilicet
cogitare, velle et perficere,121
et has praepositiones in
et cum, et per,122 semper tamen dicit cavendum, ne cum illa invisibiliter intra
nos aguntur, nostrae voluntati tribuamus, sed soli gratiae. Argutor semel
omnia ista memorata, quantum ad efficientiam, soli gratiae sunt adscri-
benda, ergo non nostrae voluntati tanquam causae particulari
effective concurrenti,
Sed Eckius
negabit assumptum. quia dicet, quod Bern'hardus' non posuit exclusionem.Dictionem
Solam conspicare Gecki, deinde eluge
merorem diverte in ad arti〈culum〉 CXVII⟨.⟩123
Sed aperi oculos. vide, Bern'hardus' dixit, Soli
gratiae omnia illa sunt tribuenda,124
Secundo
sic argutor, Bern'hardus' dicit, tria haec, cogitare
velle et operari, tota peragi in
nobis,125 ergoReceptive operamur quod Geckio mirum
videtur⟨.⟩ nos susceptive et passive operamur, ea tota in nobis
recipiendo,
Item ex gratia tanquam
effectrice, omnia ista tria perficiuntur, ergo effective
sunt totaliter gratiae
divinae, Verba vero Bernhardi,
transvolat, quae ipsum
captum tenent, ita dicit Bern'hardus': totum cogitare, totum
velle, totum perficere, pera-
git liberum arbitrium, et eadem tota
illa, gratia peragit,126 atque
continuo adie-
cit, ut haereticum Eckii guttur obstrueretur, Sed ut totum in illo, sic totum ex
illa, tu durissima cervix vides? audis? quemadmodum illa peragant opere
individuo, cogitare velle et perficere.
Eckius vespa susurrosa, Hec verba velut venenum fugit ad nates
cedendus Eckius⟨.⟩Aperi oculos,
agnosce lapsum, ad nates es cedendus, fustibusque eges, non
doctore, aut desine
negare, quod oculi cernunt, Nam verba sunt clara,
sententia certa, Ita peragit
lib'ero' arb'itrio' quod in illo, ita peragit bona opera gratiam
quod tota ex ipsa, ergo haec sola gratia effective, illud tantummodo
passive,
Eckius quae negat, certe tangit⟨.⟩Praeterea
Bern'hardus'
indistincte bonum cogitare et velle dicit fieri in nobis
ex gratia, Et tu concedis
voluntatem ad cogitare, se habere mere passive, er-
go idem dices
de consensu et velle. haec tu vel clausis oculis tangis, aut es
omnium pessimus
corruptor, ita te voco, quod idem dicendi ius habeo, quod tu,
XXVIII.Eckius, Teneo primo motionem, inspirationem praevenientem esse,127
Carolo'stadius': Cave
divinae gratiae tineis et tenearis et comedaris,128
XXVIIII.Eckius, Teneo velle, que Bern'hardus' consensum〈,〉129
Augustinus acquiescentiam130
vocat, partim esse a deo, partim a lib'ero' arb'itrio':131
Carolo'stadius': Sole
clarius est, te id defendere, sed eo ipso Bern'hardum' corrumpis,
qui dicit,
quod, et cogitare et velle, non partim a gratia, partim a lib'ero'
arb'itrio'
fieri, sed tota ab utroque perfici ac peragi,132 ab utroque inquam, ut ex gratia
ut in lib'ero'
arb'itrio'
peraganturt,
Adversaris similiter Augustino qui dicit, vt
ve-
limus deus absque nobis operatur,133 de gratia et lib'ero' arb'itrio' c.
xvii. perpende quid
te iuvent inventiones omnium infantissimae, o disputator, o
ignorator.
B2v
xxx.Eckius, Psalmista velle vocat auditum, Hodie si vocem eius
audieritisu⟨.⟩134
Carolo'stadius': Cras
inficiaberis auditum esse velle, quando velle est appetitie, au-
ditus vero magis potentiae cognitivae, Porro quicquid sit, sequitur, nolite
obdurare corda vestra, quaev omnia contra re assumerem, nisi consulto relin-
querem impertinentia⟨.⟩
xxxi.Eckius, In hoc scilicet auditu consistit facere quod in se,
item ratio me-
riti de congruo,135
Carolo'stadius': Isthaec ex
profundo somno adhuc stertens, efflas, nam ut au-
diamus dei vocem,
non est facere quod in nobis est, sed facere, quod ex dei mune-
re
possumus⟨.⟩ Meritum congrui est infernalis Tisipho136, nisi sit a
deo totaliter,
sed quae temeritate caecorum dux, temerariis glossis per capillos
attrahis, quae
tibi minime prosunt.
xxxii.Eckius, Quae omnia hunc in diem adversarius ignoravit,137
Carolo'stadius': Nugas ex
somno spargis. Ut Thomista istiusmodi naenias
olim probavi, ut Theologus et
Christianus, eas solum scio, at haud quaquam
approbo, Quoniam uti pestes exhorreo
virus Pelagianum clam fundentes.
xxxiii.Eckius, Si non ita obtusa haberet lumina, depingerem ei
figuram, ut tan-
dem saperet⟨.⟩138Parce mihi lector. seductori
Eckio loquitur cxvi.139
Carolo'stadius': Sit honor
auribus, chartam figura defletus pictor oblivit, quae
nisi divina contineret
nomina, podici detergendo foret utilior, quam lectori, nec-
dum extra pericula posito⟨.⟩140
xxxiiii.wEckius, Sed vide mendaciorum
artificem, non audivi Lipsiae
Eckium
addu-
bitare, quoniam opus bonum sit a deo totum et
totaliter,141
Carolo'stadius': Quod te
exagitant furiae, totus es ruptus, ubique effluis, omnem
Anagyrim142 evomis, cura ne stomachum cum
visceribus saeve debacchando eii-
cias, Scripsi in epistola mea
super toto et totaliter emissa, in quaternione. A. ul-
timo, facie
prima,143 De hoc primo (quod
Bern'hardus' cogitare
vocat) non audivi
Lipsiae, Eckium addubitare, quin opus bonum sit a deo totum et
totaliter,144 hoc
inquam
opus bonum, quod cogitare bonum dixi, neque hodie
dubitas, quin sit a
deo totum et totaliter, Quoniam hoc supra et paulum infra
aperte scribis, ni-
si velles negare bonum cogitatum esse bonum
opus,
xxxv.Eckius, Tamen vel cerevisia vel vino vel insano dilutus
scribit me non addu-
bitasse heus latrator inops,145
Ca'rolostadius': Fructus
Eckianae modestiae iactas, tali theologo dignos, quod fa-
cerem, si
scriberem, quam valide disputasti vino delibutus? et contra quam ieiune ie-
inus? porro istius est operae, scopo relicto in alienis versari, Nam
quod scripsi tu
fassus es: rescribisque.
xxxvi.Eckius, Bene intulit, qui argutatus est, deus cooperatur
lib'ero' arb'itrio' ad opusx
bonum, ergo bonum opus non est a deo totaliter,146
Carolo'stadius': si valet
illatio, sequitur a simili, ludifugulus147 cooperatur rotae cur-
renti, ergo cursus rotae non est
totaliter effective a motore,
xxxvii.Eckius, Siy tacuisses philosophus mansisses. omnibus enim
ridendum se expo-
suit, cum vellet disputare, et non posset nisi
praelegendo unam arengam ex scheda,148
Carolo'stadius': Si
tacuisses Theologus reputareris, sed quia omnibus te dis-
putatorem
exhibuisti, asiniana tua nescientia, adeo apud candidatos sor-
descis, ut ne rusticum tibi conferendum censeamus, qui aliquot divini ver-
bi sermones audiverit.
Caeterum, quo ingenio, qua denique celeritate assequi potui, ut vel omnes re-
sponsiones vel obiectiones ad tua argumenta vel responsa? que ipse
in isto
corde speculari nequiui ex charta vel libro darem, Quod si feci, vide si
usqueadeo me stupidum et inertem hoc ipso facto possis convincere, Scio vero
B3r
quidz tibi indoleat, quod morsus es, ideo relatras.
XXXVIII.aaEckius, Sed audi Car'o'lo'stadium': omnium obtusissime,
quis negavit sola gratia fieri initium
sed cur non ponderas quod sequitur, ab
utrunque perficitur, quid lucu-
entius dicere potuit, quam bonum
opus esse ab utroque. ergo non totaliter a deo vel gratia.149
Carolo'stadius': Gecki omnium habetissime150 scribarum, non solum cogitatum dicitGeckius id est
stultus.
Bern'hardus' a gratia inceptum (quem tu initium salutis vocas) sed
etiam reliqua duo sci-
licet bonum velle, et bonum perficere incipi
a sola gratia, ac praefici ab utroque.151
Ne-
que hoc tuam ineptissimam opinionem adiuvat, quod bonum opus ab
utroque perfici
Bern'hardus' dicit, Quandoquidem dilucide attexuit, quatenus ab utroque
perficiatur,152 ut sci-
licet, Totum in lib'ero' arb'itrio' totum ex gratia,
ergo peragitur totum et totaliter, in lib'ero'
arb'itrio' totum itidem et totaliter ex gratia, Deus novam animam creans in
corpore secundum
aliquorum opinionem, Nunquid dicere posses, istam a corpore
effective fieri? mi-
nime, adfirmabis tamen animam secundum
explicationem Bern'hardum': ab utroque esse,153 ut
videlicet tota in carne, totam a deo, et utriusque esse
totam et totaliter, Totaliter
dei tanquam authoris, totaliter corporis quasi vasis
dumtaxat capientis, itaExemplum hoc dicitur aemulatione.
Bern'hardus':
de operibus gratiae putandum est propterea legimus
vasa misericordiae, vas
electionis,154 Hic tibi cor trepidat, sed lingua infrenissima tremorem
dissi-
mulat, evome semel intrinsecam malignitatem, et
veritatem addiscessat est hacte-
nus insaniuisse.
XXXVIIII.abEckius, Quomodo est
concordabile lib'erum' arb'itrium' cooperari deo in opere bono, et
illud esse tamen a deo toraliter,155
Carolo'stadius': Usque quo
caecutis? si non poteris concordare non intelligis Bern'hardum' et
membranam in oculis,
spinis iuniperi,156 deradendam
habes, Si te egregie vergis cede-
rem, numquid vergae percutienti
cooperareret ad flagellationem? nonne eiusmodi percussio
esset caedentis? veluti
authoris totaliter,
XXXXacEckius. Nunquam probavit
lib'erum' arb'itrium' ad bona opera se habere passive, nec
poterit
facere,157
Carolo'stadius': Si in
epistola158 non probavi
voluntatem, passive cooperari bonis operibus
cur tot authoritates doctorum,
scripturarum etiam canonicarum, item paradigma,
tum similia, tamquam per fossam,
acuta spicula, subrigentem transiliisti? Singula deberes
amoliri, si ab omnibus
coacervatis liberari velles,
XLI.adEckiusae, Si sumus
ministri, ex quem dialectica, rodulphina159, sequitur ergo lib'ero' arb'itrio'
se habet tantum passive, Audi Vitupero, ubi audisti ministrum non agere?160
Carol'ostadius': arguitatur
iuxta praescripta dialectica, homo parum intelligens, Perspice dum
rota voluitur,
an consectaneum sit vel ne rotam tantum passive volutatum opera-
ri
vel peragereaf, ita est cum hominibus, qui eatenus sunt filii dei, quem tenus spiritu dei
a-
guntur, ac tantum agunt quantum agunt dicereag apostolo, ii
filii dei qui spiritu dei aguntur,
acti ergo ministri a deo et agunt et operantur,
Hoc est quod Ezechielis legimus,
Ego faciam eos facere,161 Argutare magister hebetudinis ex Theologia, et
dic,Rho: VIII,162
quid potest dicere serra vel securis ei, qui in ea
secat?163 Totus et totaliter
es
obtusus, qui adeo desipis et furis, ut ne recte philosophari queas, actio
et1. Corint: XV.ah
operatio cursus rotae, a quo
efficitur? et quomodo rotae inspiratur?
XLII.aiEckiusaj, Quare
dixit apostolus, Gratia dei mecum laboravit, quod cum Lipsiae
proposui nihil potuit
respondere, sed fugit velut a facie colubri,164
Carolo'stadius': Graeca hunc
sensum dant⟨:⟩ Non ego laboravi (nota negat se labo-
rasse contra
Keckium) sed gratia dei, quae mihi affuit, quae mihi astitit, illa la-
boravit, Adhuc dormis dromo,165 dum Paulus universos labores gratiae
repu-
tat, quanquam illi labores absque ministro non sunt
perfecti.166 Addisce indocte
patrone virtutem, hoc est potentiam, perfici in infirmitate, De hoc in codice de
gratia et libero arbitrio,167 Deinceps, quod nugaris me nihil respondisse
B3v
Lipsiae, hoc acta168 conmonstrabunt. inaniter ergo et
incassum tot falsas glo-
rias mendicatim subripere pergis,
Tum quod se colubro adsimilat, mea sententia non mentiretur, si serpenti
trilin-
gui se conferret. habet enim venenum aspidum sub labiis
ac rarentur sibi constat⟨.⟩
XLIII.Eckius, Paulus dicit, neque qui plantat est
aliquid,169 Attamen plantare
est agere,
Carolo'stadius': Num ire et
currere est agere et operari? tamen si quis per capil-
los te
duceret quo non velles ire, Imo renitereris omnino vel ire vel cur-
rere, invitus vero potentem sequereris cursu. Utrum tunc effective cursum
agas? quod si vis calumniari, rota currens, agit, quia terit humum, cuius est
effective cursus rotae? Proinde Paulus acriter
conclusit, non est currentis
neque volentis, sed dei miserentis,170 hoc est, ut Aug'ustinus' placet, neque volens, neque
currens
est autor quantuluscumque etiam secundarius, vel minus principalis, sed
deus solus
plenus est autor⟨.⟩171
XLIIII.Eckius, Adfert symbolum de baculo172, sed Theologiae symbolice igna-
rus,Baculus Eckio
Lipsiae admodum fuit molestus⟨.⟩ Quid symbolis
Eckianis quia fabulae merae sunt, nescit symbola tractare,173
Carolo'stadius': Paraemia de
baculo ex Esaia recepta,174 tua
perfregit labella,
ideo ad cachinnos, cum secus solvere nequeas, te contulisti.
oportet litteram
paritur custodire, et in hac parte de baculo satis aperuit autor
tropologiam,
Vellem quoque nihil scirem, nisi dei legem, quid mihi de tuis
symbolis, si li-
ceret symbola secundum tuum cerebrum tractare,
vellem derepente ex ma-
gistro, te facere discipulum,
Ego certe nullum Evangelium praeter illud quod in canone librorum conti-
netur recipio,175 Neque inficior perplures symbolorum somnii, totos et to-
taliter hallucinari,
XLV.Eckius, Nescit ex symbolis non duci efficax argumentum,176
Quantam vim symbolica argutatom
habeatCarolo'stadius':
Hoc dudum cognovi, atque miror ut semel quiddam dicas, au-
ditore
dignum hoc quoque symbolizatioak177
gestorum Rhomanorum abunde com-
probat, Porro ipse ita ego soleo ex
symbolis argumenta ducere, ut me
talia sola posuisse, minime posses causari,
infirmis equidem accessu fortio-
rum opitulor suffragorque⟨.⟩
XLVI〈.〉Eckius, Et dat simile de mortuo, quem quis super pedes
statuat, O
chorebo stultior, unde probas hoc ineptissimum paradigma, prio quis
diceret hunc mortuum ire vel operari,178
Qui non habent spiritum dei, ii minime cognoscuntal qualitur
deus opera bona totaliter largitur⟨.⟩Carolo'stadius', Ita est, quod ii, qui dei virtutem, clam et occulte et
efficaciter o-
perantem non perspiciunt, solent eam illis tribuere,
quorum non est, Quemad-
modum tu Gecki, (ob id, quod non sentis, vel ex scriptura non discis,
quatenus
deus in voluntate operetur operationem effective, minusque principaliter
homini adscribis, Ita etiam faceres si eminus videres mortuum quoddam ca-
daver, per aliquod artificium in pedes positum, obambulare,179
Nonam
itationem180
talem cadaveri attribueres, perspecto autem vero authore,
quid diceres, quam quod cadaver nihil efficit ut eat, atque itationem illam
to-
taliter ab alio authore fieri,
Cognosce igitur authorem deum, et facile intelliges, quod dixit Paulus, Non
ego sed gratia que mihi adfuit,181 ita namque de quolibet bene
operante di-
camus oportet, non ipse sed deus facit, item ut
videntes opera bona glorificent
deum, non homines velut autores Eckianos⟨.⟩
Recte igitur, sed non prudens, ansam tradidisti gladii, ut dicam de tuo con-
tra te aliter. Quis diceret hunc mortuum operari vel movere?
B4rPropterea dixit Christus. Non vos estis qui loquimini, sed spiritus
patris mei.182
Proinde Moses gratiam dei confert parenti,
parvulum per vias portan-
ti,183 Item quod deus extrema afflictione iudaeos afflixit, ne dicerent
ego feci,
Postremo ingratissimus lector Eckius ex me didicit, similium esse mul-
tiplices gradus,
et quaedam ex parte, et quaedam ex toto fore similia, qui fit
quod immemor
disciplinae, velut lupus in totam ovem irruit?
XXXXVII.anEckius, Deinde, quae te occupavit furia, ut liberum arbitrium gra-
tia adiutum comparares mortuo,184
Carolo'stadius'. Alecto te
agitat linguacissime blattero, Cur mea compres-
sius ac violentius
resumis quam scripserim, Verum ut sentias, quam te reformi-
dem,
obtrudo Pauli dictum, qui dicit, nos spe salvatos,
et redemptionem
corporis expectare,185 Item docet quod corruptibile et mortale hoc nostrum ab-
sorberi oportet, et nos superindui immortalitate.186 Et super haec in gra-
tiaHic dicimur mortui et mortales⟨.⟩
existens clamat. Quis liberabit me de corpore mortis huius?187
Cui consectaneum est, nos hic, semper dici posse mortuos et
mortales〈.〉
Item si male comparavi lib'erum' arb'itrium' mortuo, cur dixit
Christus ad disci-
pulum, Sine mortuos sepelire mortuos188 Matthei. viii. nisi viventes
peccato-
res essent mortui? Nunquid male Apocalipsi scribitur,
Et mare dabit
mortuos suos?189 Item ut tropologisem190,
Si gratia ad hominem non comparatur, velut excitaror et motor ad ca-
daver, cur ecclesiastici suscitationem Christi, gratiae, et
Lazarum191 resuscitatum
peccatori fetentissimo contulerunt? vocatione itaque dei suscitatur mor-
tuus peccator, et in illius virtute venit, currit, operatur. sicut
rota in virtu-
te motionis inspiratae⟨.⟩
Deinde quid significat nobis paradigma quod Lucae. vii. legimus,
Gratia mortuuos suscitat et facit sedere id est humiliat et facit
loqui, id est confiteri deo in magnificentia⟨.⟩ubi adolescenti mortuo Christus
ait tibi dico surge, et resedit et coepit
loqui,192 quid inquam, res gesta indicat, nisi quod gratia
dei, in voluntate, velut
mortua operatur? Itaque scite et lepide lib'erum'
arb'itrium' mortuo contuli, quem quis
erigit et sedere et loqui et ire
facit,
Postremo haud incassum attraherem illud Lucae. xv. Filius mortum fuit
et
revixit, perierat et inventus est,193 Nempe constat illum corporaliter non
obiisse vitam, Restat ideoque quod
ego proprie et signate aequiparavi liberum
arbitrium mortuo homini, et quod tu
audax emendator scripturasao non per-
scrutaris, i'd est'ap iam ride, superbi, rumpere,
XXXXVIII.Eckius, Cum tota scriptura clamet, liberum arb'itrium' sanari per gratiam,194
Carol'ostadius': Si tota
scriptura hoc clamitat, ergo hoc scire est totam scriptu-
ram
intellexisse, consequitur ex eo, quod in dimidiata hora, potest quispiam
fieri
Theologus, qualis est Eckius〈.〉
Verum quam falsum sit totam scripturam illud docere, his solis potest constare,
quod Apocalipsis. iii. scribitur Ego quem amo arguo et castigo,195 Et hebre-
os.Gratia nedum sanat sed etiam castigat flagellat vulnerat
infirmat⟨.⟩ xii. Deus flagellat omnem filium quem recipit,196 et Hieremiae. xxx. Casti-
gabo te in iudicio et miserebor tui,197 Et Trene: iii. si abiecit te miserebitur
tui,198 ex quibus
perspicuum est, gratiam dei castigare, flagellare, et infirmare
primum, que tamen
verbo sanare diversa sunt.
Disce Gecki, dum irascitur dominus
misericordiae recordabitur
psalmus LXXXXVIII. deus tu propitius fuisti ei et
ulciscens in omnes ad-
ventiones eorum,199 vocat propitiatione. quod eorum non pepercerit
excessibus⟨.⟩
Deinde, Aperte dicitur Iob. v. Increpationem domini ne reprobes, ipse
B4v
enim vulnerat et medetur, percutit et manus eius sanat,200 Itaquam gratia non modo
sanat, sed primum vulnerat et percucit, deinceps medetur et sanat,
i. Regum. ii. gratia mortificat et
vivificatPostremo, quod tibi est magis adversum dico, quod gratia etiam
morti-
ficat, deducit ad inferos et reducit201, Si vacaret innumeras proferrem
scrip-
turas, per quas comprobarem faciliter, te bubalum esse
egregium in Theologia,
nihil scientem, sed omnia sibi tribuentem, Nempe invitus
adnues sanari homi-
nem spiritaliter, esse purgari a peccato, Hinc
psalmus canit, Sana animam me-
am quoniam peccavi tibi,202 Attamen apostolus inquit, Ego ipse
carne servio
legi peccati,203 mente legi dei,204 igitur in
iustificato manet infirmitas,205 Nota quod
sanitas perfecta non erit nisi in resurrectione
mortuorum206
Aug'ustinus' in Cano'nica'
Ioannis tract: xxxvi.207
XLIX.Eckius, Quis unquam maiori delyrio delyravit, ut comparet
lib'erum' arb'itrium'
mortuo,208
Carolo'stadius': Asinus es
ad lyram,209 optime delyrator,
scripturas non legis, quae
id testantur quod scripsi.
L.Eckius, Non ponderastiaq in Bern'hardo' quod gratia excitat, vivificat, promovet,210
Carolo'stadius': Hoc tacitum
et praesens est testimonium, quod parum in Bern'hardo'
didicisci, si haec sola novisti, ex multis unum loco affero. Bern'hardus' in cantico: ser-
mo. xlii.211
et hunc propter lectorem, non propter te.
LI.Eckius, Ergo veni huc ad pulpitum et disce,212
Carolo'stadius': Confer te
omnium arrogantissime ignoraror, ad cedendorum iuve-
num
subsellium, Dignus es in cuius natibus decem virentes scopae moriantur, et in
festucas deterantur minutissimas.
LII.Eckius, Laus deo si in terra aliena tantos Lipsicos amicos
unica dispu-
tatione comparavi,213
Laus nihili Eckii.Carolo'stadius': Non disputatione, sed morum ac doctrinarum similitudine,
ante-
quam disputares Lipsici aliquot sese tuos fecerunt,
contemptim nos pas-
sim tractantes,
LIII.Eckius, Opponit per Paulum, quod deus sit author operum, quis hoc ne-
gavit?214
Carolo'stadius': Tu serpens
trilinguis, non enim pateris deum dici authorem per-
fectissimum et
potentissimum boni operis, quoniam negas ab illo produci tota-
liter, Paulus autem ita concludit, Sicut
deus creavit hominem,215
capiamus Adam
totum et totaliter, vel sicut deus creat animam totam et totaliter,
ita opera to-
talitur format,
LIIII.Geckius, Sed audi hominem ridiculum, peragunt individuo
opere, quod
exponit id est deus voluntati infundit,216
Carolo'stadius': Resipisce
larva arcarnis spiritualisar, deterge amentiam semel, et
reperies non glossamesse sed
textum Bern'hardi'
dicentis, Singula peragunt ope-
re individuo totum, sic, ut totum
in lib'ero' arb'itrio' totum ex gratia,217 adhuc oscitatio te
perstringit rabula?
explicat semetipsum Bern'hardus': quomodo dixerit ea simul
peragere opere individuo,
quia deus facit bona opera tota ex gratia, quod
est effective,218 Et in voluntate, quod est
susceptive et passive, praeterea ver-
ba memoratae expositionis
sunt Bern'hardi' quem ex cauda et linea iudicas
pessime,
LV.Geckius, In qua grammatica recipere est cooperari, peragere, et perficere⟨.⟩219
Carolo'stadius': Bern'hardi' latinitatis
arguis, Caeterum nescis grammatelle, esse cau-
sam unam, quae
dicitur sine qua non potest confici. ad conficientem reduci,
LVI.Geckius, Istam haeresim Manicheam manifeste destruit Augustinus
C1r
tracta. iii. super canonica Ioannis,220
Carolo'stadius': Neque hoc
quod tutor destruit, sed astruit, neque est Manichei
erratum haereticum, sed
recepta scripturarum sententia,
LVII.Eckius, Augustinus
dicit, videte, quemadmodum non abstulit liberum ar-
bitrium, ut
diceret, castificat se ipsum.221
Carolo'stadius': Sequitur
quis te castificat nisi deus? ergo deus effective nos
castos, nos vero passive, nos
et susceptive facimus continentes.
LVIII.Eckius, Sed deus te volentem non castificat〈.〉222
Quid sit nemo venit ad me nisi pater meus
traxerit eum⟨.⟩Carolo'stadius': Christus dicit, nemo venit ad me, nisi pater meus
traxerit
eum,223 Hoc Aug'ustinus' in sexcentis (ut ita dicam)
locis exponit.224 nemo venit
nisi
Pater dederit ei voluntatem credendi, nemo potest ad me venire, nisi da-
tum fuerit a patre Ioan. vi.225 Breviter sic dicit Aug'ustinus' li'bro' i. contra duas episto-
las Pelagi'anorum' c. xviiii. Trahitur ergo miris modis, ut velit, ab
illo, qui intus
novit, in ipsis hominum cordibus operari. Non ut homines, quod
fieri non po-
test, nolentes credant: sed ut volentes ex nolentibus
fiant.226
LIX.Geckius. De operibus fidei loquitur.
Carolo'stadius': Eha Theologista, negas castificationem opus fidei esse?
audi
tamen Aug'ustinus' eodem lib'ro' i. c. iii. Nec potest homo
aliquid boni velle nisi adiu-
vetur ab eo qui malum non potest
velle, hoc est gratia dei.227 Si
non potest bene velle
absque dei dono, quomodo se bene castificabit, nisi ex
munere? Praeterea
nisi castificatio fuerit fidei opus, peccatum est. omne enim quod
non est fide
peccatum est.228
LX〈.〉Geckius. Ergo quod adiungis voluntatem tuam deo, castificas
te,229
Carolostad'ius': Attulisti,
quo te revincerem, ut adsentiaris, castificatio-
nem esse fidei
opus. ergo sicut non possumus nos ex nostris viribus adiungere
deo, nisi ipse
traxerit, nisi ipse dederit nobis coniunctionem, ita minime pos-
sumus nos castificare, prout psal'mus' lxxvi. dicit. caepi, et haec est
mutatio dex-
terae excelsi,230 super quo Aug'ustinus' li. ii. contra duas epistolas pelagianorumas c. x. ait.
Non in-
quit, haec est mutatio lib'eri' arb'itrii'
sed dexterae excelsi.231 In
primo quoque librorum
A deo daturretractionum c. xxii.
sic idem docet. In potestate quippe est, mutare in me-
lius
voluntatem, Sed ea potestas nulla est, nisi a Deo detur,232 Vides ergo quod
Augustinus uno loco non dicit, alibi requirendum est, et quod
illa potestas est a deo
velut effectivo autore, nostri arbitrii tanquam eius qui
recepit.
Lxi.Geckius, Castificas te non de te, de illo qui venit ut habitet in te⟨.⟩233
Carolo'stadius': O fatue
imprudens, hosti gladium veluti Gelias234 obstreperus
et maledicus
adportas, Ex hoc dilucidissime restat, quod non castificamus
nos effective, quia
Augustinus constanter negat, nos de nobis
castifica-
re, sed de illo qui dedit nobis,235 sic rota volutata voluit se, non
de se, sed de
motore, Christus igitur qui venit, ille castificat nos, et hanc
castificatio-
nem, ex misericordia facit nostram. Propter hanc
lineam, et ob id, quod Au-
gustinus frequentissime dicit, castificationem esse totam dei, dei
scilicet donum,
non putavi operae pretium, ut responderem, quando cognovi
adversarium suo
sese gladio iugolare, et caput obtruncare. existimavi quoque Eckium
dissimu-
lare hanc scripturam, et ut scivi, quoniam aliter non
possem esse continens nisi
Sapientiae. viiideus det, et
hoc ipsum erat sapiam, scire cuius esset hoc donum, adii dominum et
deprecatus sum
illum, et dixi ex totis praecordiis meis.236 et cetera. nota quoque,
opus fidei.
Lxii.Eckius, Tamen quia ibi aliquid agis voluntate, ideo et tibi
aliquid
tributum est,237
C1vCarolo'stadius'. Omnes homines possunt in operibus aliquid agere,
si velint,
hoc dicit Augustinus. i.
retracta'tionum' x. sed continuo adiicit. Non existiment no-
vi haeretici (o Gecki) Pelagiani,
secundum eos dictum,238 Verum
enim est, om-
nes homines posse, si velint, sed praeparatur
voluntas a domino, ut velint, per-
peram et inique iccirco
intelligit Eckius, hoc nobis tributum,
tanquam ex viri-
busA deo tributum Geckius
male inducit quia non intelligit. nostris aliquid valeamus, quoniam Aug'ustinus' dicit, hoc nobis a deo
tri-
butum,239 quandoquidem de illo nos castificamus, et ii. retracta'tionum' c. i.
ait hanc po-
testatem accepimus a domino,240 Igitur gratia quae nobis adest, operatur et agit,
nos
rectius agimur, Itaque sicuti rota pulsa currit, et tamen cursus non est
ro-
tae effective minus principaliter, Ita quoque voluntas
recte agit et cur-
rit et operatur, sed effective omnia haec
totaliter sunt dei miserentis,
LXIII.Eckius, Tributum tibi ut dicas, Adiutor meus es,241 psalmo. xxvi.242
Carolo'stadius': Aug'ustinus' ait, Nihil de te
praesumas,243 Argutabor semel,
Quicumque
tantumdem sibi efficientiae tribuit, ut partem efficere possit, Ille de
se aliquid
praesumit, Talis est Geckius,
ergo de se praesumit, Ideo contra
Aug'ustinus':
Secundum Geckium deus non est totalis
adiutor⟨.⟩Item sequitur, quod deus non est totalis et sufficiens adiutor
noster, item, quod non
omnis sufficientia nostra est a deo, contra scripturam, Si
deus non totaliter et to-
talisii. Corin.
iii. noster est adiutor, Si aliquam sufficient iamtenemus ex nobis,244 sed Ec-
kius dicit, deum non esse totalem caussam, ergo
et cetera. Addeat quod scriptura di-
cit, Ipse adiuvat infirmitatem
nostram,245 non ait, iuvat
potentiam aut efficienti-
amIuxta Eckium contra scripturam dicemus Deus adiuvat
potentiam nostram⟨.⟩ nostram, sed impotentiam et infirmitatem. Item attende,
quod psalmo
cxvii.au scribitur, Dominus mihi adiutor. et despiciam inimicos
meos,246 vides quo-
modo adiuvat, inspice quod sequitur, Bonum est confidere in domino,
quam in ho-
mine,247
Eckius partim confidit valetudini virium
humanarum, ergo
partim confidit in homine, Tum ab adversario quaero, cur subdidit
psal-
mus. cxvii.av Fortitudo mea et laus mea dominus. et factus est
mihi in
salutem,248
Eckius respondebit. Dominus est partim
fortitudo mea, partim laus, et
partim in salutem. sed tamen principaliter, Minus
autem principaliter et secun-
dario, partim ego ipse mihi sum
fortitudo, partim laus, partim in salutem.
Itaque partim glorior et confido in
domino, partim in me, itaque deus est adiutor prin-
cipalis, ego
minus principalis.
LXIIII:awEckius, Nam si nihil agis, quomodo
ille te adiuvat,249
Carolo'stadius': Gecki, quem deus efficaciter adiuvat, is agit,
nam voluntati
divinae nemo resistere potest. Non est autem sensus, quod partim
agamus nos
opus bonum, partim deus, quod Pelagianus Haereticus Geckius putat,
sed quod ipse nos adiuvando non frustra,
sed presenter adiuvat.
LXV.〈.〉axGeckius, Haec
Augustinus, qui superbam cervicem frontosi
arguta-
toris confringit⟨.⟩250
Carolo'stadius': Adhuc
caecutis, et superbire tibi videor, cum nihil mihi de
bonis operibus tribuo? sed
deo omnia? dum non cognosco literaturam sed in po-
tentias domini
eo, dum in nullo meo esse gloriandum defendo? cervicem tuam meae
confutationes
exagitant ut video, neque poteris bene eloqui, nisi prudentur intelligas⟨.⟩
LXVI.ayEckius, Videat qui spirat
voluntatem agere aliquid, et ei tributum aliquid,251
Carolo'stadius': Intelligat
dormiens etiam cui vel modicum est ingenium, Eckium
esse fatuum, vel omnium pessimum, dum certas Aug'ustini' sententias perfringit,
LXVII.azEckius, Denuo negat quod concedere
fuit coactus Lipsiae,252
Carolo'stadius': Hoc ipso
subaperis, quod es verborum captator, nunquam enim
hoc poposcisti Lipsiae, ut sensum meum tibi, homini parum intelligenti
expli-
carem nempe quod notarii Lipsiae a me exceperunt, adhuc constanter defendo,253
C2r
LXVIII.Eckius, Concessit Carolo'stadius' quod gratia dat utique actionem lib'ero'
arbi'trio'⟨.⟩254
Carolo'stadius': Antequam te
viderem, hoc scripsi et fassus sum, verum, cum te id
neque exemplis, neque
scripturis queam docere ut vel intelligas me, mea o-
pinatione
omnium es retusissimus,
Hoc accipe exemplum, Si quis Adamantino255 trunco omnes dentes tuos in unum
cumulum redigeret,
retunderetque, nunquid diceres, pistillum agere? quando-
quidem
verba retundere, conterere, redigere, manifestariam actionem signi-
ficant. Dabis tamen eiusmodi retusionem vel contritionem dentium, nullavi
ac-
tiva in conto existente fieri, sed solum, huiusmodi
impulsionem in pistillo reci-
pi, hoc dedi exemplum, non quod te
offenderem, sed a somnolentia expergefacerem.
Ita similiter est de actionibus,
operibusve bonis, quod deus ea totaliter in
nobis operatur, et nos suorum
praeceptorum obsequibiles efficit exequutores,
Eckius
adversarius Ecclesiae catholicaeQuod ecclesia testatur dicens Actiones nostras
quesumus domine aspi-
rando preveni, et adiuvando prosequere, ut
Cuncta nostra operatio, a te
semper incipiat et per te incepta finiatur,256
Primum fatetur ecclesia, deum aspirando praevenire nos in bonis operibus.
Secundo dicit quod deus adiuvando prosequitur opera bona, quae incoepit, et
si-
mul subindicat, quatus adiutor sit nobis deus noster,
utpote, qui et in-
spiret opera, et qui ea perficiat.
LXVIIII.Sed obmurmurabit Eckius dicendo, memorata ecclesiae precatio
intelli-
gitur,obmurmurat Eckius de primo, quod
Bern'hardus' cogitare appellat, non item de velle et perfi-
cere, vel operari,257
Universas operationes deus incipit et
perfecit⟨.⟩Carolo'stadius': Bone puer intende oculos, videbis, quod ecclesia dicit,
ut cuncta
nostra operatio i'd est' cogitatio, bona volitio, et quicquid ad
opus nostrum
pertinet, a te incipiat, et per te finiatur, ergo universae
operationes sunt
totaliter dei, Consentaneum igitur est, gratiam dare actionem
lib'ero' arb'itrio' quia eam
aspirat, incipit, et perficit, et si
est aliquod medium etiam illud facit, Sine me
nihil potestis facere.
LXX.Eckius, Eat iam Luther et scribat positiones Carolo'stadii' salvas rediisse
Lutherusdomum,258
Carolo'stadius': Verissimum
est quod scripsit pater, omni celebritate dignus,
et hoc quidem cor Ecki sentit, fateturque, si ferocissima lingua
posset men-
datia tandem relinquere.
Praeterea, addo, quod conclusio undecima259 est Augustini de
spi'ritu' et litera, ca-
pite. iii. ibi, Nam, neque
lib'eri' arb'itrii' quicquam nisi ad peccandum valet et cetera.260
Conclu-
sio vero duodecima,261 quae est, Immo voluntas mutabilis quae non regitur
a divina
voluntate et cetera.262 tanto
citius appropinquat iniquitati, quanto acrius
intendit actioni, est Ambrosii de vo'catione' gen'tium'
li: primo c. ii. col, ultima, li-
nea. ii. ibi quoniam voluntas et
cetera263 contra quas nimium
disputasti,
Huic ceratinae subtilitati causam prestitit
Geckius⟨.⟩Si verum scripsit Reverendus pater Lutherus, salvae sunt conclusiones
Augustini et
Ambrosii.264 si vero falsum,
et tu verum scribis, necessarium
est te receptissima Augustini et Ambrosii
dicta vulnerasse atque prostra-
visse, et eorum conclusiones
laesisse, ac te fuisse illorum innimicum265.
Pessum eat nunc inanis gloriator, et doctissimum Lutherum falsa scripsisse
conqueratur,
Miserebat me Eckii quod tribus diebus
disputando,266 ferme nihil
contra
Eckius Lipsiae indiguit argumentis⟨.⟩cardines
nostrae controversiae iaculabatur
Atque hoc dolui vehementer, quod vix unum argumentum ex biblia in medium
attulit, rogatus, dedissem inopi atque imprudenti verborum captatori, centum
C2v
oppositiones, quarum acumina dirigi potuissent in umbonem directe,
LXXI.Eckius, Demum agnosce falsarium et depravatorem sacrarum literarum,267
Carolo'stadius': Hanc
iniuriam propediem rependam, simul atque indicaturus, tum
te nescire quid sit
falsarius, tum quod destinata malitia false quaedam obstrusisti,
Putasve me citra
consilium, notarium et testes in habitationem tuam misisse
iure exacturos, ut
ostenderes quod allegaveras ex Hieronymo et
cetera.
Crede mihi dolebis tuam malignitatem,268
LXXII.Eckius, Nam cum Paulus
dixisset .i. Corin. xv. abundantius illis omnibus
laboravi, non ego autem, sed
gratia dei mecum,269 videns
particulam as-
sociativam sibi repugnare, corrupit verba Pauli, plus inquit omnibus la-
boravi, non ego tamen, sed gratia dei quae mihi adest, quasi totaliter deo
tribuerit,270
Carolo'stadius': Perplacet mihi quod fatetur Eckius, opera bona fieri a deo
totaliter, si textus Pauli pateretur, quod loco huius, Gratia dei mecum,271
repo-
ni posset, gratia dei quae mihi adfuit vel adest, haec
laboravit, non ego,Valla
Laurentius valla
sic dicit super loco citato .i. ad Corint. xv. QuomodoDicendum est
gratia dei quae est mecum laboravitba⟨.⟩
verum est, non ego, si gratia dei
mecum, Igitur dicendum est, gratia dei, quae est
mecum hoc et sensu et graeca dant,
quia scribitur id est quae
cum me scilicet est. Paulus enim sibi hoc non tribuit, sed totum deo refert acceptum⟨.⟩272
Neque elabitur dicendo, Laurentium esse
grammaticum, Sit sane grammaticus,
talis tamen fuit, qui commodissime atque
aptissime graeca potuit vertere et red-
dereErasmus Vel sic. gratia dei
quae mihi adfuit, illa laboravit operataque est. latina. Erasmus autem sic dicit, quod quidam codices habent
id est quae
est in me et post pauca dicit, Paulum correxisse quod modo dixerat, se
plus omnibus laborasse, Imo inquit,
non ego sum is qui hoc fecit, sed
gratia potius dei quae mihi adfuit,273
Etiamsi graeca non dant, ad literam hunc sensum, certissimum tamen est, ita
pos-
se commode interpretari, quoniam talis sensum minime
adversatur graecani-
cis neque Paulo alienus existit, neque dissonat scripturis. Quinimmo mul-
tarum authoritatum accessione, vim, robora, nervosque assumit, quod primum
probo ex eodem capite decimoquinto per dictum paulo his superius, ubi sic
scribitur, Gratia dei sum id quod sum,274 Quod Augustinus sic
explicat, Pau-
lus fatetur se
totum esse ex gratia, quod est.275
Eckius autem cogitur sic dicere, partim
gratiae dei sum id, quod sum,
videlicet, bonus operator, bonus minister dei, partim
ex me sum artifex operum⟨.⟩276
Praeterea et illud cogitur destreuere, quod Paulus unicae gratiae dei ad-
scripsit, dum dicit, Gratia
eius quae profecta est in me, non fuit inanis, non
fuit vacua, non fuit ociosa, sed
copiosius omnibus laboravit,277
hoc enim Pau-
lus sese caste emendans, dicit, non ego, sed gratia
quae ad me profecta est, Vel-
ut habet communior translatio, Gratia
eius in me, non fuit vacua, non dixit, gratia
eius mecum non fuit vacua, sed gratia
eius in me, quod Eckii ventrem disrumpit.
ii. Corint, xii. Eckius contra Christum⟨.⟩Praeterea, idem Paulus .ii. ad Corint. xii. audit sibi a Christo dici, su-
fficit tibi gratia mea,278 At si deus non est causa totalis boni velle, bono-
rumve operum, sed requiritur nostra voluntas tanquam caussa
partialis effecti-
va, necesse est, Christum male dixisse, Sufficit
tibi gratia mea.279
Impossibile est, authorem aliquem cuiuspiam operationis esse autho-
rem sufficientem, si concursus alterius causae, (quamvis infirmioris et
secundariae et minus principalis,) est necessarius,
Audi igitur scelestissime Haeretice, quoniam audes domino deo adversari
C3r
quid dicat dominus, et quid tu dicas.
ii. Corin.Dominus ait. Sufficit tibi
gratia mea,280 ii. Corint. xii.
Tu contra dicis, Nonii.bb Corint. xii.
sufficit tibi dei,
absque activitate lib'ero' arb'itrio'⟨.⟩
Dominus dicti rationem reddit, Quia fortitudo in infirmitate perficitur,281
Eckius aliam, et huic diversam rationem
dat, videlicet, ideo non
sufficit gratia omnibus faciendis bonis operibus, Quia
voluntas nostra
concurrit active, et cum gratia dei constituit unam causam totalem,
ut
in epistola sua defensiva.282 Adiuvantur igitur optimi viri Erasmus et Lau-
rentius283
Paulibc moribus. orationis ductu. ingenio. stylo.
assuetudineque loquen-
di. Proinde nequiter me falsitatis incessit
tot loricis communitum,
homo falsissimusbd⟨.⟩
O utinam vacaret, quam vellem per scripturas veteris testamentibe
miser-
rimumOnager Eckius et indoctissimum Ecce iuxta merita lacerare.
Hoc necdum novit, in scripturis quid sit, dominus tecum, secundum: nobiscum
vobiscum, et illud, insiluit Spiritus domini, deinde fecit opera talia vel
talia.
Conticesce tandem gratiae destructor, iocare cum tui similibus, noli
et
scripturas et dei gloriam, tuis falsitatibus obliterare, ac monstrosis
conspurcare
raritatibus.
LXXIII.Eckius, Paulus
declaravit se socium operis boni, dicendo, gratia dei
mecum,284
Carolo'stadius': Blasphemia
est illud tribuere Paulo, qui se ministrum et
nihil ac minime socium esse saepicule atque illustrissime asseveravit. At sit
plane quod somniat Eckius, non tamen
insequeretur, quod se socium per
pronomen mecum285 definierit,
LXXIIII.Eckius, Hoc ita Bernhardus expendit,286
Carolo'stadius': Liberius
iusto locutus est Bernhardus,
dum dixit, hominem
dei socium,287 Verum noluit ut usu veniret sibi lector adeo supersticio-
sus, ideo semetipsum explicuit sufficienter, ut supra.
LXXV.Eckius, Impium et omnino haereticum est, opus meritoriumbf
esse
totum et totaliter a deo,288
Carolo'stadius': Si
haereticum est, domine haeretice, culpator pravitatis quic-
quid tu
velis esse haereticum, Christus et apostoli, et prophetae eius hae-
retici protinus efficientur, et tu novas nobis scripturas in nigro Preto-
ris289
invulgares,
Dicat hic pauperculus Theologista, quis vel impius vel haereticus sit
aestimandus,
LXXVI.bgEckius, Paulus habebat ius trahendi deum,290
Gratia.Carolo'stadius': Iustus est deus, quia custodit
quod promittit, non quod
nos promissa mereamur, Nec obstat illud Pauli, reposita est mihi coro-
na
iusticiae,291 quia idem
Apostolus sic ait, gratia dei, vita aeterna.292 si igitur
gratia, ergo non ex merito, quia non potest esse
gratia, quae gratis non
datur, Accedit Iacobus dicens, Misericordia superexaltet iudicium,293 et
David aiens, Misericordia eius super omnia opera eius,294 Item quod Pau-
lus scripsit, Miserebor cui sum misertus,295 Misertus fuit Pauli per operumNon possumus deum in ius
trahere. Psal: c.xlii.296
inspirationem, cuius miserebatur itidem per aeternae vitae largitionem.
Postremo, si possumus deum in ius trahere, cur dixit propheta, Non
iustificabitur in conspectu eius omnis vivens?297 Item cur hoc legimus,
C3v
Quis gloriabitur mundum cor se habere?298 Adde illud dei optimi maximi⟨.⟩
Quid vultis
mecum contendere iudicio?299
Nescis quid paraemia Christi de
conductis in vineam, secum attulerit, serve nequam,
non facio tibi iniuriam, num-
quid possum de meo facere sicut
volo?
LXXVII.bhEckius, Contendit Bern'hardum' voluisse, lib'erum' arb'itrium' esse tantum
capax,300 quia inquit to-
tum in illo, totum ex
illa,301 et ita gratiam
effectricem vocat, voluntatem receptricem,
quo fermento, et corrumpit totam
massam.302
Carolo'stadius': Ex his Bernhardi verbis nihil amplius
potest astrui, quam quod
voluntas dumtaxat recipiat, et gratia dei opera bona
pariat, efficiat,
Lxxviii. Eckius, hoc quidem verum est,
et quis unquam negavit,303
Carolo'stadius': Deo
congratulatum eo, quod dicis esse verum id, quod ex Bernhar-
do elicui, Porro
quod addis, haud unquam te hoc inficiatum, falsum est, ex tuis
supra scriptis, ex
actis disputationis. ad hoc enim Bernhardum
Lipsiae cum
pompa attraxisti, ut compendiose
conluderes, dei gratiam et volutatem simul
esse unam causam totalem effectivam,
illam principalem, hanc minus principa-
lem bonorum operum,304
Lxxviiii.Eckius, Quod assumis voluntatem tantum esse receptricem. apponis de tuo⟨.⟩305
Carolo'stadius': Tantum
abest, ut garrire cesses latrator, adfirmasti iamiam
verum esse iuxta Bernhardum, quod voluntas est
receptrix operum,306 neque
plus ex eius verbis eruere poteris, cur igitur fastidis quod dixi? scio quod
me-
um dictum ex Bernhardo elicitur, tuum vero illi repugnat,
hocque didici,
sacras literas ita sequendas, ne quid illis addamus vel detrahamus,
Si lice-
ret semper novas glossas excogitare, universa interiret
scriptura, osten-
de ecquonam loco legere possum in
Bern'hardo' voluntatem esse causam effecti-
vam
partialem?
Gratia plene confitenda est, non ut partim deo, partim nobis operum effici-
entiam tribuamus, ut Ambrosius inquit,307
Videat lector, quomodo Bern'hardus'
gratiam plene confiteatur in canticis, sermone. LXVII,308
LXXX.Eckius, Hanc dedi rationem, quoniam sacrae literae et sancti
patres af-
firmant, lib'erum' arb'itrium' habere
activitatem in bono opere,309
Carolo'stadius': Quid nugis
sudas bone gloriator, adhuc hodie peto scrip-
turam canonicam, quae
hoc affirmet, nullam attulisti, quae aperte hoc dice-
ret, quid
ergo nugaris, quicquid sit, adhuc neque rationem neque authorita-
tem tuae ridiculae intentionis dedisti.
LXXXI.Eckius, Pro hoc attuli ei Chryso'stomum': Hiero'nymum': Cypria'num':
Aug'ustinum':
Bern'hardum':310
Carolo'stadius': Impune
mentitur, ideo copiosius, At a Chrysostomo
desci-
vi, sectatus Augustinum, cuius in ea re sententiam perspexi firmiorem,
LXXXII.biEckius, Allegavi Bernhardum, Tolle lib'erum' arbi'trium' et non est quod
salve-
tur, et subintuli, ergo lib'ero'
arb'itrio' est potentissimum,311
Carolostadiusbj:
Perperam induxisti, Nempe si scriptum esset, Tolle lib'ero' arb'itrio' et
non est quo salvatur homo, potentiam elicuisses, verum cum, quod, ponatur, le-
gisti, quod, perinde ac si, quo, positum esset, et enthymema
viciosum ac
nequam formasti,312
LXXXIII.Eckius, Ego in disputatione Lipsica ostendi me recte legisse,
sicut
omnes emendati libri habent, et non potuit contradicere,313
Carolo'stadius': Non
inficior quemdam vagitum infantilem eius rei caussa te edi-
disse,
Verum nolebam tibi contradicere, quippe quod tua te confusione obru-
isti, tuaque tibi lectione confutatus es, hoc mihi sat erat, atque impendio
gra-
tum, quandoquidem acerbior plaga, confusioque soleat esse,
quam quis sibi-
C4r met per imprudentiam ingessit,
Quod dicit emendatos libros sic habere, mendacium est, quoniam si-
quis
Bern'hardum' de
gra'tia' et lib'ero' arb'itrio' col: i.314 legat, una sola inspectionebk mendacem
Eckium deprehendet,
blHic tebl lector compello, hic alloquor, quid putas me honoris consecu-
turum, si hominem levissimum habuero adversarium? qui tam audacter nugatur
operam profecto atque oleum perdam315 oportet, quia ubi habemus apertissi-
mas et conspicuas
sententias, ipse audacter emendat, et negat esse verum
quod oculi vident, idem mihi
faceret, et stridentius in disputatione, Si audet
hunc sensum emendare, quem libri
ipsi invitis lectoribus inferunt, quid fa-
ceret, si in ambiguo
depugnaret, si quis nivem negaret albam esse et frigi-
dam, dicerem
sensu sanitateque mentis eget, non eruditore,
LXXXIIII.Eckius, Sancto patre loquente de salute, ille depravator torquet ad opera⟨.⟩316
Carolo'stadius': Haec
defensio risu digna est, non alia confutatione, sed audia-
mus
quatenus id probet aculeatus scorpio,
LXXXV.Eckius subdit Bern'hardo': Quod ergo a solo deo datur,
et soli datur lib'ero'Solum nota Gecki applica articulo infra c. xvii⟨.⟩317
arb'itrio' tam
absque consensu fieri non potest, quam absque gratia dantis, videat
nunc
adversarius, quod oporteat accedere opus accipientis, scilicet consensum,318
Carolo'stadius': Eheu hic
ego lecto decumbo, istac cauda ictus morior, sed ali-
quantisper
vale, hoc mihi rursum placet, quod a solo deo datur, et so-
li
lib'ero' arb'itrio' datur, sed quod sequitur non potest fieri absque
consensu acci-
pientis, verum est, Sed cur non pergis legendo, et
inspectabis consensum esse
donum dei, et a deo totum, quod et Aug'ustinus': ad Simplicianum li. i. q. ii.
docet,319
Hic conquiro an consentire sit agere, quod si annuis, ex qua grammatica
sequitur, collector tuus Lipsiae consensit, ut
dares sibi vel honorem vel num-
mum, ergo recipiendo effective
confecit eiusmodi dationem nummi,
LXXXVI.Eckius, Et Bern'hardus' toto libello semper illum consensum attribuit par-
tialiter libe'ro' arbi'trio':320
Carolo'stadius', Ad hanc
conclusionem quam tu nunc proponis, Bern'hardus' totus est stupi-
dus, verum propter
lectorem, dico hunc esse sensum Bern'hardi': Consensus sive vel-
le est liberi
arb'itri' totus sive totum et totaliter sed receptive〈.〉
Quia clare dicit
Totum peragitur in illo,321 ut supra induxi, Falsissimum quidem est quod Bern'hardo'
asscribit Geckius. videlicet, quod
Bern'hardus' consensum bonum scribat esse volun-
tatis
partialiter effective, quod facile obvium est observate legenti Bern'hardo':
〈L〉XXXVII:Eckius, Quare cessat nebulo ille impudentissimus sancto Bern'hardo':
hanc
haeresim imponere Manicheam⟨.⟩322
Carolo'stadius': Eiusmodi corvi talis solet esse crocitatio, Hic quoquam est
fructus
Eckianae modestiae. Hic gravis viri conatus ex impudentissimis fauci-
bus tum efflare maledicta, quando eum deficiunt et authoritates et
ratio-
nes, quod in tota sua defensiva epistola facit,
Hallucinatus es scorpio et falsa gloria epistolam defensionem tuam inscrip-
sisti,323
nihil enim minus efficit quam quod defendit, et quod maxime nititur, nam
quaecumque
vel fulmine vel copia labefactavi, hucusque iacent indefensa atque
prostrata,
Aliud est maledictis referire, aliud est vulneratis mederi, et partus ex-
torquere atque eripere e manibus inimicorum,
Caeterum sententia quam defendo ne quidem haeresim Manicheam olet, tua
vero
quae literis sanctis adversatur Pelagianam haeresim naribus obfundit.324
Sed huiusmodi maledicta iaculare scorpio, semperque habe caudam in ictu
C4v
me desis occasioni,
Si fas esset et viro gravi dignum, criminationum te grandine conprimere.
LXXXVIII.Eckius, Sed adhuc indignatur naturae Eckio mastix et profert, quomodo
cartharum beneficio
usus sum et cetera:325
Carolo'stadius': Hoc
verissimum est,
LXXXIX.Eckius, Hic invoco testes totum studium Lipsicum et cetera
hunc iam nu-
gas et mendatia scribere,326
Carolostadiusbm: Nagativam327 facti,
videlicet te non legisse ex chartis probare
non potes, hoc tamen scio, conplures
astum legendi notasse,
XC.Eckius, Cuius hoc certissimum argumentum, quia eis saepe obieci
lectionem
ex libris,328
Carolo'stadius': Profecto
potentissimum est indicium, ut quod nos feceramus
palam atque manifeste, tu idem
dissimulans, furtimque aliud agens, clam et oc-
culte fecisti, ne
glorias tuas imminueres,
XCI.Eckius, Nolebam pati Caro'lostadium' tam pueriliter omnia domi praemeditate legere.329
Carolo'stadius', Mendacium
effundis, quovis monte perspectius spissiusque, Dic
ecquonam modo omnia poteram
domi praemeditari, quando erat impossibile factu
et res, humana facultate, superior
maiorque, ut omnia meditarer. Quo nam
modo morbis mihi ignotissimis quivi parare
medicinam? Spissius igitur et
manifestius est hoc mendatium, quam ut refellere
debeam,
Hoc fateor, persaepe feci, ieiunas tuas argumentationes, fortesque meas so-
lutiones simul in libris quaesivi, atque in tui confutationem
obtrusi.
Et hanc puto memoriae partem protinus indicare adversario, ubi locorum
sua fuerit mutuatus,
Praeterea, Eckius mei despicientia,
laudationeque sui, multas sibi glo-
rias emit, Equidem non invideo
homini istiusmodi glorias, credet illi qui volet,
scio quod vidi et illud sum
testatus,
XCII.Eckius, Carolostadio schedae, libri, et susurri, continue apportabantur⟨.⟩330
Carolo'stadius': Hoc est pulchrum mendatium, sed rogo atque eos convenio,
qui
mihi schedas et susurria dederunt, eosque hortor atque obsecro per suas
in-
tegritates, per salutes, et per unum omnium authorem deum
optimum maximum, ut
publicitus id testentur se fecisse,331
XCIII.Eckius, Scribit iterum quom viderit mihi porrectam esse
schedam, in qua
missilia iacienda in Martinum mittebantur,332
Carolo'stadius': Scripsi, et
quod vidi testatus sum,333
xciiii.Eckius, De schedis mihi ad cathedram missis, dicam omnino veritatem,334
Carolo'stadius': Preconem
veritatis, vacua et avida aure observemus,
xcv.Eckius, In multis admonebar a viris bonis, contra fastum ac
tumores
adversariorum et vafriciem, et cetera.335
Carolo'stadius': Incredibile
est, chartas tibi in cathedra porrectas istiusmodi
hortatione continuisse, quia
monitores illi potuerunt te de hac re compel-
lare in conviviis, in
caenulis, in prandiis, remotis arbitris Wittenbergensibus⟨.⟩
Neque est verisimile
rei tam leviculae in serio luctatu te monitum, quid enim
tumor noster et fastus
tibi potuit nocere? tibi inquam, nobis fastum et ver-
bositate
superiori?
xcvi.Eckius, Iam enim aliqui admonebant, ut cogerem Luther deponere
pixidem et cetera.336
Carolo'stadius': Puerili
fuco anilique fabula conspicuum mendacium oblinis, si di-
ceres,
schedas attulisse argumenta, crederem,
D1r
XCVII.Eckius, Ut in plurimum habebam ultimum verbum et
cetera.337
Carolo'stadius': Hoc verum
est, hoc nos ridemus, hoc nos officium obstreperiEckius fecit cathalogum schedarum sibi allatarum Lipsiae ad opponendum et
respondendum.
mimi existimamus, non prudentis disputatoris, Deinde alia multa
affert,
ad defendendum ingenii acumen, ad fucandum schedas, quas sibi dicit
appor-
tatas, ad diluendum hoc, quod conieci certissimis
argumentis, ei porrecta sci-
licet tela in reverendum
P'atrem'
Martinum torquenda, et dicit, quod duas
schedas acce-
pit linguagio nostro.338 reliquas autem, aliquot a laicis, aliquot ab
aliis, et nes-
cio quem catalogum schedarum in sui confusionem
proponit, et quod est valde ri-
diculum ac admodum improbabile, sic
dicit,
XCVIII.bnEckius, Schedam aliam accepi, ubi
fui admonitus, ne deinceps biberem aut
comederem et cetera, quoniam tanto essent in
me diversarii exacerbati animo, ut
mallent me mortuum quam vivum,339
Carolo'stadius': Hac
excusatione, missa tibi argumenta ad cathedram tegis?
Imo non occultas, sed
retegis? Quis enim suspicari potest, amicis tuis eo-
usque defuisse
occasionem, te monendi, ut arduis te negotiis alligatum abstra-
herent, et de conviviis, de commessationibus facerent in lucta dehortamentum.
Hortationes illae, in conviviis solent fieri, non in cathedris, et conflictionibus
seriis. Accedit, quod tu perpetuam habuisti cum Lipsicis tuis collectoribus
conver-
sationem, Fateberis ergo, etiam nolens, te occulte ex
chartis legisse argumen-
ta, hoc est quod dixi, quod nihil
artificiosius feceris tota disputatione, quam lectio-
nis ex charta
dissimulationem, Ideoque eo morbo aegrotas, quem nobis
maxime exprobras, quanquam
his strophis reddas te gelotopium.
XCIX.Eckius, Scripsit quidam, ne paterer immodestiam monachi, qui
men-
tiretur dictum aliquod Augustini esse retractatum,340
Carolo'stadius': Haec scheda
quid aliud continuit, quam documen illius quod nes-
ciebas, atque
quod tum e monitore didicisti.
C.Eckius, Depingere debeo Carolostadium,341
Carolo'stadius': Tuis me
plumis convestis,342
Caeterum, quod dicis petiuisse me, aliam schedam ab illo, aliam a tertio, men-
datium est, Neque tu poteris aliquem nominare, a quo receperim,
verum obtru-
dis Lutherum, et Philippum343, et Amsdorfium344 viros
doctissimos, quasi illi
schedas tradiderint, hoc ipsi dicere non audent, neque ego
sum usqueadeo par-
vus et tenuis, qui vel illorum, vel aliorum
suppetiis in te profligendo indigui.345
Caetera unusquisque, qui acta perspicit, inveniet esse falsa,
CI.Eckius, Deinde imponit mihi infantile et stultum argumentum, bonum
opus
estbo
totum in lib'ero' arbi'trio' ergo totum ab eo,346
Carolo'stadius'. Haec sunt
decora, nequam enthymematis347
tui?
CII.Eckius, Huiusmodi ieiuna illatio nunquam venit mihi in mentem,348
Carolo'stadius': Bone deus,
dicit sibi in animum non esse profectum, quomodo igitur
de mente eius, in chartam
cecidit, oblitus est argutator, quod supra in defensiva
epistola. C. ii. fac.
ii.349 asservit, Me de meo
adiecisse, dum ex Bern'hardo' carpsi, libe-
rum arb'itrium'
esse capax,350 non productivum
operum, Hoc etenim Bern'hardus' dixit, ego ad-
didi tantum, vel
duntaxat capax, Eccus ipse aiebat me
fermentum imiscuisse351
tanquam Bern'hardus'
obscure docuerit, lib'erum' arbi'trium' esse tantum capax, cum constanter
posuit
opera bona tota fieri ex gratia,352 tota in voluntate, ut gratiae tantum
efficientiam,
voluntati solum receptionem attribuerit353 hisce verbis, Eckius
adversus Bern'hardum' dixit, voluntatem non solum recipere, sed etiam efficere, et
id esse
de mente authoris citati, Verum cum ipse non habeam plus voluntati tributum
quam quod Bern'hardus': in ea fieri totum opus bonum dicat, recte subintuli, Eckium
deflen-
dum enthymema tale formasse, opus bonum totum efficitur in
lib'ero' arb'itrio' ergo
vel totum, quia est indivisibile, vel
partim conficitur a voluntate, Hanc faeturam suam
D1v
Geckius nunc repudiat. neque
ei vicio dederim mutare sententiam.
CIII.Eckius, Si in actis354 reperitur, volo Carolostadio expensas resarcire,355
Carolo'stadius': planum est
notarios ea excepisse, quae dictavimus illis, sed circa
illa multa extrinsecus
effudimus, Nempe, ut scis, inibi non comperiet lector, quot
tibi allate sunt
schedae, quot animationibus te animarunt amiculi, quot tribuerunt
sagittas, quot
incenderunt igneis linguis, quot istum ventrem pompis inflammarunt, Item
quam
iniurius, item quam ardentissimus post prandium clamator fueras.
CIIII.Eckius, Credit se lectoris posse fallere iudicium.356
Carolo'stadius': Minime
cupio fallere quempiam, sed ad id nitor, quo possim
lectores, in lectionem
scripturae sacrae patrumque sanctorum flammis aliquot
rapere, quo possint subinde
prudentius iudicare de nobis⟨.⟩
CV.Eckius, Apertissimum est consensum non fieri sine nobis⟨.⟩357
Carolo'stadius', nemo
ambigit, nostrum consensum sine nobis fieri non posse,
CVI.Eckius. Efficienter non potest fieri sine nobis.358
Carolo'stadius': Hoc falsum
scio, si efficientiam voluntati tribuis, Nam tametsi
verberatio non fiat sine
baculo, ferula, vel virgis, minime tamen instru-
menta haec virtute
quapiam intrinseca efficiut verberationem,
CVII,Eckius, Licet Bern'hardus', neget consensum esse ex
nobis, quoniam ex dicit
principium et originem efficientis, et sic consensus non
est ex voluntate,359
Carolo'stadius': placet quod
fateris, sed O pervicax capra, ut cerebrum tuum ex-
ilares,Hic dicet Eckius, verum est,
non sumus sufficientes cogitare et cetera quia concurrit gratia, sumus tamen
pertinentes ad suffientiam. infra articulo cxvi.360 novam affigurasti significantiam praepositionis ex,
contra Aristotelem, con-
traque sanctos patres, qui dicunt ex, unamquamlibet efficientiam insinuare, et
ita
Bern'hardus'
dicit velle vel consensum non esse ex nobis, sed ex gratia, Tu contra
Bern'hardum'
dicis esse ex nobis secundario. Bern'hardus' asseverate contendit, consensum vel velle esse to-
tum ex gratia, Tu dicis partim ex gratia, partim ex li'bero'
ar'bitrio'⟨.⟩ Ideoque tibi egregiissimo magistro
repugnat Pau'lus': dicens. Non sumus sufficientes
aliquid cogitare ex nobis quaesi ex
nobis,361 ii. Corint. iii. Dicit enim Pau'lus': nos adeo esse infirmos et impotentes. ut ne
quiddam
habeamus quod sufficientiae ad cogitandum aliquid accedat, Porro, si
cogitatus,
quod est opus omnium celerrimum, non potest fieri nostra accedente sufficientia,
multo minus reliqua opera quae maius momentum exigunt, accessu nostrae efficientiae
perficiuntur, pro quo remitto lectorem ad Aug'ustinum' contra duas epistolas Pela'gianorum' ad Bo-
nifa'cium': li: ii. c. viii. ix. et x,362 Propterea Paulusbp etiam continuo attexuit, Tamquam ex no-
bis, ut
indicaret, nos quidem esse ministros operum363, vasa olei,364 et lucernas in qui-
bus lumen dei resplendet,365 verum isthaec nequaquam fieri ex
nobis, quamquam in nobis
Tanquam ex nobis.ea lucescant,
propter quod dixit, Tamquam ex nobis. atque ne quisquam posset et hoc
cavillari, et
inania sibi usurpare praesidia, diligenter atque curiose subdidit
Omnis
sufficientia nostra a deo est, si omnis a deo, ergo nulla ex nobis.
CVIII.Eckius, Merita descendunt a patre luminum et sunt dona dei secundum originem⟨.⟩366
Caro'lostadius': Ridiculus
caper es, lambis enim cortices, succum verbo minime asse-
queris
scripturarum, et post tergum in Orci fauces praecipitaris, quoniam hoc
quod et
scriptura, et ecclesia catholica, et sancti patres deo totum adscribunt, et quod
Paulus docuit totum dandum dicens, deus qui
incepit in nobis bonum opus, ipse per-
ficiet,367 hoc tu transfers a deo: dicisque
ei tribuendum solum, quantum ad originem
et principium efficentiae. ut in
suprioribus hoc attigi,
Lector te rogo, cum lis nostra universa ex librorum inspectione pendeat, ne
iu-
dicium proferas, priusquam pulsis ab animo affectibus,
Ecclesiasticorum dicta
legas diligenter,
CVIIII.Eckius⟨:⟩ Proponit sanctum Aug'ustinum' refragari Bern'hardum' quoniam de gratia et
li'bero' arb'itrio'
c. xvii. scribat, ut ergo velimus deus sine nobis operatur,368
Carolo'stadius': Opposui
fecique oppositionem,
CX.Eckius, Aug'ustinus' apertissime
motionem praevenientem, ut velimus, deo totaliter
D2r
tribuit, sed velle nobiscum operatur, et sic tam deus quam
li'berum' arb'itrium' concurrunt
effective.369
Caro'lostadius': Dispeream,
si has stipulas et naenias atque divinae gratiae detractio-
nes
reperire potest quicumque lectitat Augustinum, qui in li'bro' iamdudum citato ne
motionis quidem recordatur. At Eckii hoc
est fermentum et haereticorum, quod
totum ovile Christi inficit, Caveat ergo
lector.
CXI.Eckius, Hieronymus
inquit nostrum est rogare, dei tribuere.370
Carolo'stadius': Et Aug'ustinus' dicit, et fidem et bona opera
esse nostra, et tamen utraque a deo
data .i. retract'ationum': xxiii,371 Manifestum tamen est, etiam
secundum Hierony-
mum et
Augustinum, rogationes, postulationes et
orationes nobis a deo
donari, quod dicit Aug'ustinus' de bono perseve'rantiae' c. xvii.372 Praeterea quaecunque de Hie-
ronymo, proposuit ita
sunt intelligenda, si Hiero'nymo' sunt,
quod omnia ista, et incipe-
re et facere et offerre, ex dei munere
nobis conceduntur, quod parum intelligenti
atque lib'rum'
Hiero'nymi' contra Pela'gianos'
legenti in mentem occurrit,373
ubi reperies, quam va-
fra atque fallaciosa atque mendax et
sacrilega lingua sit Eckio, Nodum itaque
quem ipse somniavit, ex his et superioribus superque dissecuimus, Praeterea quod
di-
cit
Hiero'nymus': ea dixisse, quae iuxta
Aug'ustinum' haeresim Pelagianam resipiunt, impuden-
tissimus nugator, utrisque his viris maximas contumelias infert plectendas
vir-
ga ferrea, Bonus asinus ausus fuit, doctissimo iuveni et graecarum et Latina-
rumPetrus Mosel'lanus' literarum
peritissimo Petro Mosellano super hac re
mentem Hieronymi
scite atque lepide in prandiolo explicanti,
obsistere,374
CXII.bqEckius, Audi obtuse pater quom
verba Christi aequalitatem patris sui ostenden-
tis, per haec
verba, Pater in me manens, ipse facit opera,375 Io'annes': xiiii. torques ad ope-
ra
lib'ero' arb'itrio'⟨.⟩376
Carolo'stadius': Esto sane
Christum de unitate essentiae patris et suae locutum,
recipit tamen et meam
applicationem, quia Christus in linea praecedenti dicit, Verba quae
loquor vobis, a
meipso non loquor,377 et in
linea sequenti, Amen dico vobis, qui
credit in me, opera quae ego facio, ipse
faciet,378 nescit Geckius, Panem Christi esse
pinguem, et
multiplicem succum ex eo mulgeri posse,
Ducit autem ex hoc textu velut a maiori
argumentum, Si pater in Christo
vel filio suo facit opera, multo magis in
creaturis, Primum minus videba-
tur, et tamen ita est, ergo multo
magis in creaturis operatur opera sua deus⟨.⟩
CXIII.brEckius, Scribit ille
impudentissime, servitutem quabs deo servimus, esse
totam et totaliter dei, et etiam totam
et totaliter hominis,379
Caro'lostadius': Hoc
prudentissime dixi, si tibi plus cerebri esset quam musca ha-
bet
fortasse intelligeres.
CXIIII.btEckius, Quid hoc posset
repugnantius dici?380
Carolo'stadius': Vides nodum
in syrpo, non intelligis homo vecors, quod
Bern'hardus' dicit, Opera bona peragi
tota in lib'ero' arb'itrio'⟨.⟩381
Atque hactenus Ecclesiae preculas ignoras? sic dicentis, Deus de cuius munere
venit, ut tibi digne serviatur et cetera.382 Atque illud te subfugit indoctissime ma-
gisterMinisterium iusti est totum et totaliter effective
dei. Christi dictum? Non vos me elegistis, sed ego vos elegi, et posui
et
eatis, et afferatis fructum, et fructus vester maneat semper. adhuc
surdescis,
quando Christus dicit, Elegi, posui, ut feratis fructum,383 Audiat
et illud Apostoli, creavit nos ad bona
opera, ut in illis iremus.384
Item il-
lud, Idoneos nos fecit ministros,385 ii. Corint. iii. Adhuc videor tibi pugna-
re vel mihi vel scripturis? quando nos totum ministerium et
totaliter
recipimus a deo. profitere igitur servitutem quam servimus deo, esse
dei totaliter, velut authoris, et totaliter hominis velut instrumenti acti a
deo, et recipientis donum ministerii,
CXV.buEckius, Abutitur sacris literis primo Regum 〈x.〉 .i.
regum, xi. Timor
domini invasit populum,386 ergo lib'erum' arb'itrium' non concurrit
active.387
D2v
Carolo'stadius':
Historiam adduxi per quam probavi interim accidere, quod homines re-
nitentes, repentino dei timore, et occupati et praeteritibv pelluntur,
et tum infere-
bam, fugam hanc esse timoris non voluntatus
effective, videat lector epistolam nostram⟨.⟩388
CXVI.Eckius, Apostolum deinde
advocat ad Philippe'nses': Deus est qui operatur in
nobis velle et
operari,389 ad
philippe'nses': ii. secundo subdit impostor, Occurrit
Eckius audax emendator, limamque apponit, scriptum esse
inquit, pro operari
perficere,390 Mi erudite Gervasi391, Attende hominis vel hebetudinem
vel impie-
tatem,In Cacopasso⟨.⟩ cum
Lipsiae adduceret depravate hunc locum qui est communissimus, et quo
saepius usus
sum in Chrysopasso392, monui
hominem verae lectionis, Sed in-
gratus tanto beneficio
pertinacissimus latrator, adhuc hodie perseverat in er-
rore,Super hoc cepit rabula indefensione variare et sibi dissidere.
et citat, Deus operatur in nobis velle et operari, cum omnes emendati li-
bri habeant, Deus operatur in nobis velle et perficere, et cum ego
veram pro-
pono omnium iudicio lectionem,393
Carolo'stadius': Audi
hominis nequissimam petulantiam, qui audet procaciter
scribere, me depravate
citasse Apostolum, Assumpsi Apostoli verba quemad-
modum
Aug'ustini' eaque ex Augustini codice excipientibus notariis publice dic-
tavi,394 Non
veretur calumniator depravationis crimen, ad caput sanctissimei pa-
tris redundaturum, contrabw me protrudere, Aug'ustinus' sic utitur verbis Apostoli, DeusGeckius Aug'ustinum'
depravationisbx arguit.
operatur in nobis velle et operari.395 Si ego depravator textum torsi,
Aug'ustinus'
depravator aestimandus est, quem sum aemulatus, Neque tibi calumniam levabit
quod paulo infra subscripsisti, videlicet, Augustinum saepissime aliter le-
gere quam nos in communi editione legamus,
Nempe sive aliter, sive eodem modo legat, Augustinum pronunciasti depra-
vatorem, si verum contra me
blaterasti.
Post dicit ista bestia, hoc est quod volo, quod locos originales non con-
fert diversarius,
Hoc inquam mendacium est, et cognoscit, quicumque epistolam nostram legit, me
grae-
caLegendum esse Deus operatur velle
et operari. adduxisse,396 et eam linguam qua scripsit Paulus, documentum
Hiero'nymi'
assecta-
tus dicentis, Quod novorum librorum veritas, graeci
sermonis normam de-
syderat, viiii.by distinct: c. ut veterum.397 Itaque attuli graeca, et firmiter
comproba-
vi quicquid dicat nostra editio, legendum esse, Deus
operatur in nobis velle et
operari,398 Est enim graecus infinitivus infinitum participii quod
paulo ante praecessit, videlicet Energon,399 Debet ergo sic legi, Qui operatur
in nobis velle et
operari, quo modo etiam legit Ambro'sius':400
Restat igitur quod bi-
pes Asinus mendaciter mihi imponit, quod non
conferam dicta Ecclesiasticorum
fontibus, e quibus ea mutuati sunt,
Dilemma.Praeterea hoc dilemma proponit, si sequor origines scripturarum,401 et desti-
tuor communi lectura, protinus dicit, sequendam communiorem editionem, et
id non facientem vocitat depravatorem, hoc primo, Secundo, Quando sequor
commu-
nem explicationem, ilico exprobrat mihi, atque hoc
studium coniungendi patres
scripturis obiurgat, ut possit pervicax Asellio per
omnes laqueos repere, et
nusquam deesse calumniae, Tertio, sequitur miserum et
miserrimum argutatorem
hoc apostoli testimonio captum, vinctum, atque indissolubili
nodo implicatum,
quando nihil aliud potest occlamare, quam naenias supra
memoratas, Deus
igitur est qui totaliter
operatur opera in nobis, quia ipse est qui operatur in nobis
velle et operari. Vide
Gecki, quid dices ad Paulum, qui tria haec cogitare,
velle et operari, deum asserit
operari et facere in nobis. Attende quod super
primo scilicet Cogitare, inquit, Non
sumus sufficientes et cetera.402
Si vellem tuam
asinianam minervam sequi, dicerem, quod plus possumus in bono
cogitare, quam in
velle, quam in operari. quia de his duobus simpliciter ait, deus
operatur in nobis
velle et operari. verum de cogitare, nobis quiddam visus est
tribuisse. Nempe quod
D3r
ait Non sumus sufficientes cogitare,403 ergo, per argumentum a contrario sensu. cum
gratia sufficimusbz, ideo cogitare non est totaliter dei effective, quod est contra
te
ut patet. supra. arti: xxxiiii.404 et Io'annis': vii.405
Porro, si verum est quod dicit Eckius,
videlicet, quod deus non efficit totaliter
bona opera, vel solus non facit, sed
necessario requiritur activitas nostrae
voluntatis, sequitur, Paulum falsa dixisse, Deus operatur velle et operari,406 Hoc
autem nemo potest
suspicari nisi haereticus,
Ultimo, Non est Eckius ad pulpitum
evocandus, sed per scabellum disten-
tis cruribus trahendus, et
virgis commolliendus,
Suffragatur autem nobis Erasmi
interpretatio, qui dicit, Deus est is qui agit
in vobis,407 ut velitis, hoc est, operatur ipsum velle in
vobis, quod dixit explica-
tius et significantius in scholiis, Item
deus agit ut efficiatis id est facit vos facere
Expensaeipse agit, et nos agimur, Ipse inspirat opera, et nos facit
ministros:408
CXVII.caEckius, Si unquam mihi ostenderit in Augustino illam exclusionem
solum, expensas resartiam, et cetera.409
Sola gratia facit opera bona effective. adde
quae sequuntur posthaec.〈Carolostadius,〉 Ex locis Augustinianis per me citatis satis sequitur illa
exceptio, videat
lector epistolam nostram,410 Porro, existimat fatuus, Sanctos patres curasse naeni-
as parvorum logicalium, quibus satis erat dixisse, bonum opus esse
totum dei
effective, ut tam adverbium Eckianum, totaliter, quam exclusio solum vel
tantum
necessario cointelligeretur,
Matthei. xNunquid auten non exclusit
Christus nostram efficientiam, dicens, Non vos estis
qui loquimini, sed spiritus
patris,411 Num statim
sequitur, Spiritus patris in vobis
loquitur, et vos non estis illi, qui loquuntur,
ergo spiritus patris solus loquitur,
vel tantum fatur, Manifestum est autem
loquentes loqui, loquitur igitur homo passive,
ceu instrumentum, Et spiritus patris
loquitur solus active, Praeterea textus evan-
gelicus continuo
supra, et modum et substantiam locutionis deo attribuit, et
ergo totum et
totaliter, Nam ait, ne sitis solliciti,412 quomodo, aut quid loqua-
mini, dabitur enim vobis in
illa hora quod loquamini. datur igitur modus et sub-
stantia
locutionis a deo, iccirco non efficimus loquelam partim. sed deus to-
tami. Corint. xvcb⟨.⟩ cum modo totaliter. item quod ab alio
nobis datur totum, non est partim in nostra potestate⟨.⟩
Deinde, Paulus expressit exclusionem, dicens, Non ego laboravi, sed gratia
quae
cum me scilicet existit.413 habent graeca sic Charis theu, H syn emoi414 id est gratia dei
stupidus Eckiusquae cum me, haec locutio hebraicae consonat, quod fugit
stupidum Eckium,
Christus dixit, Non vos estis, sed spiritus patris vestri qui est in vobis,415
Paulus,
Non ego, sed gratia quae cum
me,416 satis igitur patet
exclusio solus, Adde quod Pau-
lus dicit, Ipse spiritus facit nos clamare Abba pater.417 Adde quod Moses
asse-
verate et contente praecepit, ne dicamus, Ego feci
hoc,418 Adde quod Aug'ustinus'
ob-
servate scripsit post Cyprianum et Ambro'sium' ut in
nullo gloriemur, quando
nihil est nostrum.419 quod si nihil efficientiae in bonis operibus obtinemus, ergo
deus
Vide Gecki ut expensas iure pollicitationis debitas
confestim refundas⟨.⟩solus et totaliter ea conficit, Dabit igitur expensas Geckius⟨.⟩
CXVIII.Eckius, Prosequitur illud Apostoli ad Romanos. ix. Non est
volentis ne-
que currentis, sed dei miserentis,420
Carolo'stadius'. obtrusi
tibi Gecki explicationem August'ini' in Enchyridioncc c. xxxii.
ubi concise tuam
opinionem haereticissimam convellit per haec verba, Si propte-
rea
dictum est, non est volentis neque currentis, sed dei miserentis,421 Quod ex u-
troque sit (nota
Gecki) id est ex voluntate hominis et
misericordia dei, quasi So-
la hominis voluntas non sufficiat, si
non sit etiam misericordia dei, Cur econtrario
non dicitur recte, Non miserentis
est dei, sed volentis est hominis, quia misericordia
dei sola non implet?
Porro si nullus Christianus dicere audebit, non miserentis est dei, sed vo-
lentis hominis, restat ut deo totum detur, Hoc dictum, frontem Eckii perfringit, hoc
D3v
ingenti saltu transilit, et allegat Chrysopassum422 id est asinorum parentem,
Lector.
Adde dicta supra, articulo xxxv.423 xxvii.Lector oculos attolle, vide
exclusionem Solum aequiparari vocabulo To-
tum, dicit enim primo,
quod sola misericordia dei sufficit. Ideoque dictum, non vo-
lentis
est, sed dei miserentis,
Secundo infert ad totum, dicens, superem ut totum demus deo,424 Haberet prae-
sidium Keckius,
si apostolus dixisset, Non est cogitantis. verum cum scripsit, non est volen-
tis id est consentientis, non est currentis425 id est operantis extrinsecus, sed dei miserentis,
ideo totus et totaliter in captivitatis sepulchrum praecipitatur Geckius.
Aug'ustinus' ad
Simplicia'num': ad idem dicit, si sola dei misericordia non sufficit, sed ex
utroque fit opus bonum, sequitur dici posse, non est miserentis dei,426
Haec est rana quae non tumet, sed valenti, sonoroque testimonio in agrestes
Eckii aures irrepsit, et erosit alvum Eckiumque furore ferme ardentem, ad
furias deiecit,
CXVIII.Eckius, Adversarius dixit me invincibilem,427
Carolo'stadius': Quanta
simplicitas, neque vicia, neque ironias intelligis,
CXIX.Eckius, Abeat incd malam crucem428 cum suis exemplis et consequentiis,429
Caro'lostadius': Irasceris,
et cum nescias diluere, impraecaris et devoves, quod callent
histriones,
CXX,Eckius, Per saltum in Italia doctoratum Iuris suscepit,430
Carolo'stadius': Impertinens indignatio et extra causam fuerit, Scio tamen
mihi
celebrem laudem meos examinatores quos habui doctissimos dedisse, et per
paucos vel nullos in Italia gradatim promoveri,
CXXI.Eckius, ii Paralipo'menon': xvi. increpatur Asa, quod
non habuit spem in domi-
no, sed stolide quid infers, ergo
lib'erum' arb'itrium' habet se tantum passive,431
Carolo'stadius': Biblia mea, Lugduni
in officina Iacobi Mareschall
excussa,432 sic
habent, Quia habuisti fiduciam in rege Syriae, et in
domino deo tuo, Iccirco et
caetera,433 Inferebam prudenter, igitur gratia et lib'ero'
arb'itrio' non sunt una causa copula-
tiva effectiva et
totalis operum, alias sequeretur quod homo posset habere fidu-
ciam
partim in se et partim in deo, quod est punitum in Asa. qui simul habuit
spem in homine et deo. Hanc sententiam multis
adiuvabo modis alicubi.
CXXII.Eckius, Multi eleemosinas bonas sed non bene dant,434
Carolo'stadius': Non credam
quempiam bonum, non bene facere, ea parte qua
bonum facit. Lector vide Aug'ustinus' contra Iulianum. lib: iiii.
c. iii. e. f.435
CXXIII.Eckius ostendo nebuloni textum, non tenere modum coniugatorum
Deu:
xvi. Iuste quod iustum est prosequeris,436
Moses thesaurum coniugatorum non repudiavit,
iuste persequere, recre potest referri ad illud mispat Zedek. i. iudicio recto, ut sit
iuste, repetitio, iusti iudicii,Carolo'stadius': Miser pugil, per hoc non inprobas coniugatorum locum,
neque Mo-
ses scripsit coniugati argumentationem invalidam,
Praeterea in Hebraeo bis
scribitur Zedek Zedek437. i'd est' iustum, et est una eademque dictio, potest ergo
vel le-
gi sic, iustum, iustum, vel sic iuste, iuste, persequere,
ut verbis ingeminatis,
Moses evibrare et
excitare animos atque instantiorem iusti iudicii perse-
cutionem
praeparare voluerit, Porro, si vellem nostrae translationi inniti, et prae-
cedentia expendere, rite dicerem, Quod iustum est iuste id est iusto
iudicio (de quo
paulo superius meminit)ce exequaere, Nihil igitur Eckium
Moses tutatur haereticum,
〈CXXIIII.〉Eckius. Audi doctorcule, non novisti glossam, Deus est
remunerator,
adverbiorum non nominum,438
Et certamen et cursus nomina
sunt〈.〉Ca'rolostadius': Infantissime magister, Si
deus non est remunerator nominum,439 cur iustus
Paulus dixit, certamen
certavi, cursum consumavi,440
ideo reddet mihi coronam
deus. At tractant fabrilia fabri,441 quod deliratorum est, hoc meus clamat
delyrator-
culus, quid mihi de glossis in divinarum
scripturarum campo? et quid mihi vel cum
nominibus vel cum adverbiis, quando deus
miserationes dumtaxat super opera sua,
non nostra largitur? recte Geckius theologorum fex dicitur. In dilutione exemplo-
D4r rum clariori nescientia laborat Eckius, quam ut mereatur confutationem, Nempe si
lector defensionem Eckii nostrae componat epistolae, protinus
spectabit, nostra
inconvulsa perstare, et versipellem indoctissimum nescire quo
fugiat et ubi-
nam reponatur securus, qui denique, ut possit semel
attrahere spiritum, atque
lectoris animum aliorsum capere, levissima persequitur,
et negotio extranea,
CXXV. Laus deo clamat Eckius.veluti litis cardinem, vertit, assultat, ac
ardentissimo et saevissimo clamore
CXXVI.cfcrepat, Laus deo,442 Passim imperitiam legum, passimque scripturarum et
ecclesias-
ticorumCXXVII.et
Scholasticorum ignorationem subaperiens, etiamsi nolens et imprudens,
CXXVIII.Locatum me appellat,443 quod exprompsi, quae celebratissimi oratores
docuerunt,
CXXIX.ac rursus falsarium, quod Scotum ex
quodlibet comodissime desumpsi,444 atque haud
scio, quid cum glossa interlineari somniat,445 asseritque me torquaere verba dei446 ad opera
tamquam evangelistae
aberraverint, qui ea ad opera deflexere. postea, quod illud A-
postoli, omnes de consequente eos petra biberunt, ad gratiam praevenientem et
subse-
quentem,447 coaptavi ceu haereticum et Aug'ustinum' adversans calumniatur, existimat ie-
iunusCxxx. censor, et hanc meam expensionem eisdem
authoribus improbatam, Postremo
Eckio velut onagro suus re
remittitur lalisio iure potestatis patriae vel redibitionis.mihi Asinum misit
onager, quaesi ipse me talem fore agnoscam, fallitur, ipse me vel-
let asinum esse,448
igitur remisi brutissimum,449
atque iamdudum remitto. iustum etenim est
ut eiusmodi transformatio maneat suo cum
parente, ut sit lutum cum figulo, et
asellus cum asino subiugalis, ut levet effoeto
asino laborem conquirendi collecto-
rum schedas, suffragatoris
siquidem perquam oppido indiget, ut alligato dispu-
tationi,
chartas triginta vel paulo plures adportet, quibus inter luctatum acerri-
mum a caenulis et prandiolis et societate simplicium
Wittenbergensium dehorte-
tur, atque ultimo, ne Eckium vel ingenii acumen vel memoria vel collectarum
authoritatum exercitus deficiat.450
Ad Othonem451.cg
Habes meam, peritissime Otho,
confutationem, contra ineptissimam defen-
sionem
Eckii, quam verius maledictionem dixeris,
eandem redargutionem sequaere
si probaveris. aut si aliud percenseas, rationem
redde. maluisse singulis strophis
Optandus interim
adversarius,suas scopas apponere, nisi verecundia et inutilis labor vetuissent,
Quan-
tulacumque sint quae cursim et strictim ex tempore emisi,
talia tamen aestimabisch, quae
fortiorem, quam est Eckius, adversarium, iure optimo requirant, cum quo certare
utilius fue-
rit, quam nullum omnino adversarium habere, cum
praesertim huic negotio aptus ac ro-
bustus compugnator, non modo
non impediret meum, aut ego cursum illius, sed contra
alter alterius conatum
adiuvaret, optandum est nimirum, ne desit alicui colluctator,
quandoquidem res
adversae sese praedomant, admonentque quid opus sit facto, et delibe-
rationibus captandis conciliant, atque animum confricant pugnacitate, adiguntque
ad
acumen, ad prospicientiam, ad perpensationem, ad vestigationem, Secundae vero
res
et tranquillae solent animos securitate demultos occupare, aca recte
consu-
lendo atque intelligendo, transvorsum trudere, et demum
extra potestatem
ponere. Porro, cui usuvenit verbosus quispiam captator vocum,
sectatorque
parvorum logicalium, naeniarumque propagator, illum non tam felicem
persistendo in
lucta, quam contemnendo inanem et frivolum et pervicacem
concertatorem existima-
bo, Relinquendus igitur Eckius suae stulticiae. Vale Feliciter, Neque mi-
rum putabis, opera bona fieri a deo totaliter, Nam quicquid tibi vel
durum vel
incredibile videtur, illud locum habet apud eos, qui concedunt, tota, sed
non tota-
liter a deo fieri. Wolffgangus Kempfer, Sebastiano
Starkio452. S'alutem'
D'icit.'
Dominus Ioannes Eckius, et moribus et
eruditione se prorsus Theologo pro-
bavit
indignumci,
dignum autem, cum quo, et mimiet histriones et fu-
riae omnes
luctentur internae, Vadat igitur piscatum evestigio cum suis Ex-
clusionum, Restrictionum, et Ampliationum sophismatis in pelagus Charon-
tis, et illic, ut libuerit, philosophetur, Vale feliciter, et cura efficeque, ut con-
tempto insulsissimo Eckio
sophistarum tutore, Wittenbergenses horas suas
melius collocent, eiusmodi porcum
suo volutabro relicturi.
D4vInvictissimo triumphato-
ri Do'mino' Ioan'ni' Eckio, iurium et sacrae
theologiae doctori acerrimo, atque unico refu-
gio.
N'escientis'453 et N'escientis' eiusdem facultatis magister noster, S'alutem'.
Non mireris spectabilissime magister noster, quod occultatis nominibus
meis ad
te scripsi, hoc enim tuum ob honorem feci circumspicienter. ut tu solus
Wittenbergenses et tribulare et vexare putareris, Atque ipse tranquillus
navigarem in portu, Scis hoc fuisse meum conatum, quo tibi Lipsiae disputan-
ti, neque defui, neque deesse debui, pro conservatione omnium
Scholasticorum de-
pugnanti, ex moribus tibi notus existo, Scis
enim quod sum parvulus, et quam la-
tenti sibulo in tuum animum
peramice repsi, et quomodo Wittenbergensibus
in faciem, licet simulata humanitate,
obstiti, semperque curavi, ut tu, tuique voti desi-
deriique compos
fieres, illi autem, repulsam passi, tandem eius rei dolore corrode-
rentur, et (ut dicitur) tu, illorum detrimento, ventrem exhilaratum reportares.
ad-
huc ipse ego sum, qui schedas in cathedram, cum aliis
sociis misi, qui magistros
nostros et praecacatores monachos instigavi et impuli ad
consulendum libros,
ne videntes tibi deficere copiam, confleremus singuli, Igitur
antiquo amore
languere coepi, videns in defensiva epistola contra Carolostadium,
tibi deesse
fortissimam Augustini
authoritatem, aegre ferebam, neque valui stoma-
chum meum
continere, Ideo indigenti tibi non potui non mittere, quod author
ille scripsit de
gratia et lib'ero' arb'itrio' c. v. ubi per verba apostoli, gratia dei
mecum, sic
infert, ergo neque ego solus, neque gratia sola, sed gratia dei
mecum,454 Non est
possibi-
le quod hoc dictum solvat, posito autem casu, quod
vellet alia Augustini dicta illi
quasi
contraria, et deinde solutionem dare, aut ad originariam linguam Pau-
li volare, fac quod nosti, obmurmura
sicut phariseus ille, et per fas et
nefas amputa ei alas, utpote per maledicentiam,
per criminationem, hoc enim
licet, et melius erit, quam perdere nostram sententiam,
Vale more solito.
Finis.
KGK 149
Einleitung
) ist die Stelle – wie in modernen Ausgaben – im 3. Traktat sowie in der 30. Kolumne des
Werkes.