A1rVerba dei
Quanto candore et quam syncere praedicari, quan-
taque solicitudine universi debeant addiscere.
Carolostadius.
Contra D. Ioannem Eckium, qui
manifesta-
rie dixit, aliud dicendum theolo-
gistis, aliud gregi Christia-
no, aliud in schola,
aliud in ecclesia,1
Eadem
atque omnia
scripturarum
testimonia Chri-
stianis omnibus inculcanda.
Contenta, versa pagella indicat.
Wittenbergae, apud Melchiorem Lot-
therum iuniorem, Anno
M. D. XX.
A1v
Contenta in hoc libello
Principium duriora quaedam continet in Eckium dicta, ad quae tamen
efferenda, communis hominum utilitas
compulit.
Concionatorem haud quaquam esse audiendum, praeter divina
verba, verbula
quamlibet iucunda plenaque atque compta crepantem. c. i.
Non modo non audiendos esse concionatores, sed etiam plagis conficien-
dos, qui dei populum non sola divina verba docent. c. ii.
Quinimo, quod magis atque acerbius fuerit, et magistri et discipu-
li, hoc est, praedicatores et auditores anathemate percutiuntur
ac
perpetuis ardoribus adiudicantur, qui incuriosos et abiectos
divini verbi
praecones, verbumve non repurgatum audiunt c. iii.
Divini vero sermonis avidus assectator, Christi vel cognatus vel ag-
natus efficitur, et celsitudine, quam nulla superior est, honestatur
c. iiii.
Omnes omnia scripturarum mysteria atque iudicia Christiani perdiscere as-
tringuntur, ad solicitudinem quoque scribentium et docentium omnia
scrutari
debebunt, ut possint docere, vel familiam, vel vernaculos vel fa-
mulos vel familiares, vel amiculum quempiam c. v.
Commonstratur illud authoritate Chrysostomi. c. vi.2
Iteruma
eiusdem authoritas3 est allata,
quod privatim liceat ex scripturis
sanctis, laicis quoque domi disputare c. vii.
Nec obstabit
c. ii. de here'ticis' li. vi.4 quod si fuerit oppositum, respondebit Eckio
per nigrum tituli qui filii sint legitimi〈.〉5
Eckius sub dialogi specie cum scriptura
sancta concertat c. viii.
Preoccupantur contraria c. ix.
Retaliatur Eckius, ex simplicibus qui
facit porcos x.
Aliud excutitur Eckii spiculum c.
xi.
Profertur de praedestinatione non praedicanda argumentum c. xii.
Verba Augustini quae Eckium adiuvare videntur ca. xiii. subdit.
Respondetur ad supradicta in cortice obsistentia c. xiiii.
De castimonia divinorum verborum, et quomodo praedicari debebunt c. xv.
Quatenus possint Christiani, sacris prophana intermiscere c. xvi.b
Cursus per capita c. xvii.
Apologia adversus Eckium recenter
scripta c. i.
Ostenditur Eckio, quod contra doctores
ecclesiasticos Lipsiae
disputavit.
A2r
Reverendo patri, fratri Iacobo Voyt6 Francis-
cano, illustrissimi principis et domini, domini Friderici Du-
cis Saxoniae, S'erenissimi' R'egis' Imperii Electoris, Archimarschal-
li, Iuriumque Saxonicae provinciae vicarii, Lantgra-
phi Turingiae, Marchionis Mysiae, et Mecoena-
tis studii Wittenbergensis, Confessori seu poe-
nitentiario fideli ac perdocto, Excellentique vi-
ro domino Georgio Elnero7, artium doctori et decano et
Canonico Wittenbergensi dignissimo, sacrae quoque
Theologiae Baccalaurio candido, amicis ac patro-
nis dignissimis,
Andreas Bodensteinus Carolostadius. S'alutem' D'icit'.
Num videtis patres doctissimi, quam copioso et spis-
so
nugarum exercitu, sparsaque interim acie, iam olim Eccius
conversis hoc in pectusculum mucronibus, memet ca-
lefacit et
accendit, nihilque minus patitur, quam me inter-
quiescere, et
optimis vacare studiis. Quod si obnixa,
cornutaque fronte, atque ardentibus
oculorum orbibus, me
turbidus et teter appetere, ferreasque criminationum
segetes8 in me deiicere
perget, nonne et ipse ignos-
cere debebit, si iniecta tela
revulsero, in authoris caput contorsurus9? Ca-
nonista est, Ideoque me non arcebit Iure
naturali uti.10 Theologus esse
vult.
merito igitur audit, velle praeter Theologi officium, maledicta et mendacia,
ceu grandia saxa, impietatis fluvio avulsa, in caput et sanguinem meum de-
grandinare〈.〉
Scripturas sacras lacerat, ac supprimit, et os gladii11 in illarum cervicem, ac
ipsum guttur mergit.
Quo circa illum, etiamsi invitum et repugnantem, neutiquam
Christi militem, sed
hostem asseverabo rapidum, Sibimet irascatur Eckius, si vel
fumum vel flammam, aut cholerae meae titionem12, aut ambustum torrem,13 in patentes
eius
fauces,14 stridentesque
dentes,15 ardenti impetu
percutiam. Porro, si fuliginem
bilis meae repraehensibilem censet, debuit ipse
audax et improvidus certa-
tor, circumspecte et prospicienter sui
nominis, Christianaeque militiae decorem, pri-
or perpensasse. ac
quid sibi accidere noluit, alteri minime inferre. Verum non
proposui retalitationem
reflare. quamquam illucusque, dentati sales16 haud
me defecerint. At hoc potissimum meditor, hoc pario, ne
cruento huius
nominis fuco, aegre habeat scriptura, Neve sub exilis et enucleati et
tenuis convicii praetextu, negotia frugifera et foelicissima extenuentur, et
subinde, velut moribunda, concidant. Non est huius instituti, quas ille deplu-
it contumelias, diluere et profligare, Sed nocumenta reipublicae,
Christi-
anaeque religionis commune damnum, et inmanem pestem
depellam, quam Eckius
pub-
licitus, non mihi modo, non Wittenbergensibus tantum, non solum candidis Theo-
logiae
cultoribus, Sed universis Christianis substruit, et per insidias,
A2v
tanquam venenum mellitum immittit. Nempe, quae potuit acrior pestis, totum
Christi grege molestium vexare quam monstrum, quod Eccius generavit? Sed
dices, Quod est illud portentum?
quae tanta bestia? quisnam serpens ille est,Eckianum monstrum.
qui suo urenti flatu
demolitur, quicquid attingit? Quae est pestis adeo
pestilens, quae omnia omnium
Christianorum pectora inficit?
Si lubet eam circuitione quadam, et propemodum alienis coloribus,
ob lumina
tua ponam. ne sua specie visa, omni Basilisco nocentior, in-
spectores revidens, veneno quopiam conficiat.
Postridie Margarethae, huius anni,17 in auditorio ad ingentem
discepta-
tionem apparato, sedebam, iunctus Reverendo Patri Langio18, Augustinia-
nae professonis
per Saxoniam Vicario, tum latinarum, tum Graecarum literarum vi-
ro
impense gnaro, is et ego inanem pugilum amborum Martini et Eccii,
praestolabamur
congressum. audituri interibi spumantia monstra, quae
Eccius ex aedito suggestu, in Martinum expuere subniteretur, Tum prior
pugil, pugil
inquam fortior quam Theologus, adventavit prius, hic me adit,
et tantisper, dum Martinus abest, donecque in veniendo et
expectandoEckiana
blandicia.
est, ita exorsus compellat, Si inter Martinum et me, argutator inquit glo-
riosus, conveniret, quemadmodum mihi tecum convenit, Si ita in unam
sententiam, Martinus et ego
concurreremus, prout nos in eadem opi-
natione sumus, vellem ait in
diversorium Martini demigrare. Docuit
me inaspernabilis hospes, si sequeretur opinionem patris Reverendi
eatenus,
quatenus in meam ivit sententiam, vellet illum non solum af-
fectibus, sed et pedum passibus assectari. Atque haud scio, Si, vel
me
honore tanti hospitis dedignabatur, vel furtim et occulte, illiusmo-
di allusione, et blanditia suggerebat, se abs me rogari velle. Quod si
aperte desiderasset, nequaquam fueram tam rigidus et asper, qui rustico
abnutu, hospitem adeo egregium reiecissem. At ubi audivi Eckii
ad-
sensum procul, repente quasi admirans steti, atque clare
repugnans, mul-
to maxime dissentire nos dixi. quippe, in scholica
quaestione, post com-
missum praelium, concordasti mecum dicebam.
et quod ego defendi,
non modo firmum et inconcussum reliqueras, sed ipse tu, pro
vero rece-
peras. In concione vero publica ad populum facta,
disdiapason19
et quidem longissime, animisque discrepavimus, Imo ipse tui dissimilis es,
neque tecum sentis, neque tibi constas, neque tibi concordas. In istac concer-
tatione plaeraque mecum, et bene loquebaris de libero arbitrio, de
operibus, quae in illo efficiuntur, nisi quod in exordio, quum eras gibbo-
sior et incircumcisior, obstiteras, tuum officium agens, propter
quod
Lipsiam concesseras, in Ecclesiae pulpito
et festivitate Visitationis
beatae Mariae semper virginis,20 dum offitio concionatoris, non dispu-
tatoris fungebare, aliud et diversum quiddam, atque tale contrarium,
quid est repugnans et nocens, diducto ore, fragoreque sonoro, et audatiaAlia Theologista Eckius in
schola, Alia in aede sacra Christi ovibus dicenda clamat.
multa
effutiveras. At ille, ut est homo, ingenio utroque versum
disposito et
impraemeditato, ilico taliter ex tempore responsat. Pu-
tas tu,
eadem populo dicenda, quae in scholis Theologicis tractamus
et concludimus? Non
sunt, inquit, vulgariis Christianis, et illiteratis
semina inculcanda, quae in
eruditam humum, doctosque auditores, et
assectatores, iacimus.21 Tunc usqueadeo ineptis, ait, qui
plebeos22
Chri-
A3r stianos e pulpito Ecclesiae, doctrinis illiusmodi dignaris, quas in
scho-
lis, ex scripturae faucibus, vel derivamus, vel elicimus?
Hac me obiurgatio
ne summae temeritatis, et acerrimae fraudis, et audacissimae
libertatis,
plane vir honestat, Qui denique protinus ab alto, dissolutoque pectore,
obviam pervulgatamque laudem, et decretalem gloriam flavit, atque decrevit
Theo-
logo fas esse, ut aliud in declamatorio sermone expromat,
aliud in
scholis asserat. ad illam ego doctrinam hominis, a vitio et studio
osten-
tationisCur ad disputandum veneritc
Eccius loquacissimi, surdeo23, praestringor, et stupesco.
succurrit mihi
tamen in mentem, creberrima pervicacis disputatoris
protestatio24, quae
passim protestatur, in scholasticum se ventitare certamen, ut inibi quaestio-
num mole, et argumentorum pluvia, vel doceat veritatem,
tutetur-
que, vel latentem eruat. in concione publica, ubi
adversantia contraria
proiicit, haud scio, quid doceat, et quo astu. Scio vero quam
falsis ac subdo-
lis sententiis, populum moveat et decipiat,
Literas quae eiusdem prote-
stationis sensa continent, ad Rhomanum
Pontificem, ad aliquot uni-
versitates, atque privatos plaerosque
emisit.
Hoc est audax et argutum magis, quam verum Eccii
docu-
mentum. haec est sane. Crocodilina25 inventio, et nequam elatio, quamP'ater'
Langius
in caelum e propria tum
saliva expuit.26 testis est
pater Langius, testes
sunt alii, testis
est, et sua adversarii conscientia atque cerebrum, et
venter. Ego tuo iuditio
celeberrime Decane27 submittam,
an excogi-
tataSermo Eckii antistrophon habet versutia fuerit
antistrophon28, hoc est,
reciprocum et Protagori-
cum29 argumenti vitium, quod referri contra, atque in ipsum, cum in
commodo quod afferebat, converti possit.
Nempe, cum primis est fassus, se mecum concordasse. Verum enimvero, si mihi
cum illo convenit, si ipse mecum concordat, qualiter me vicit ille? qua sen-
tentia?Eckius iactat se vicisse illum cui non dissensit. quo gladio sum
propulsus? qua adversitate prostratus? et cui
me inimico, cum ipse non esset
dedidi? quod iactat clamator.30
Si autem
vicit, ipse sua sibi est captione, et circumscriptione confutatus, num
ipsum sese devicit ipse. quandoquidem inter nos convenit, etiam si se non
profli-
garit omnino, quantum hoc est non perinde simplex, sed
mira simulatione multi-
plex, qui expugnatur bene vinciturque
totus, sed non totaliter,31
iuxta illius dis-
iunctu. At velit, nolit,32 si prostravit me, et suae ditioni subdidit, et
me-
cum sensit, totum in caput illud refluit et recidit, quod
contra me effudit
et iecit. quandoquidem causa ipsa, qua consensimus, et copulati
sumus de-
cubuerit. quia necessum erat, socium meum pati, quicquid
ipse, gratiad
communis negotii patior, Praeterea insequitur, quod Eccius est puero
stultior, et indocto inscitior, Nam
vulgatum est dictum in eos qui pue-
risPuerilis Carlostadius, puerilior Eckius et infantibus adsentiunt ac
subscribunt, duplici stultitia aberrare. la-
borat igitur non una
sola ignoratione et inscitia, miser et incircum-
spectus loquutor,
quoniam et mea, et sua. Sim ego puerilis et indoctus〈,〉
modo sit imprudens et stupidus arbiter, qui mecum sentit, me
stulticior et
imperitior. At quisquam fortasse non minus Eckii studiosus,
quam ingenio valenti et vegeto, taela quae misi, regeret
in me, argutans,
Imo tu puer es, et devictus, quando illius accesseris sententiae,
non
ille tuae, Asellio33,
hoc ordine verba non concepit Eccius,
A3v
Nam, neque lineam ad indicandam eam sententiam protulit, sed quod
supra
scripsi, fatus est. Praeterea eo claret, iniqua et vitiosa argumenti
reciprocatio,
quod Eccius in concionibus ecclesiasticis,
suam et veterem sa-
livam, ingenti latratu iactavit, In scholis
autem eam, quam ex Apolo-
gia34 mea, et disputatione traxit, discipulis aspersit. In scholis
igitur mecum,
in aedis suggesto, secum sensit.35 Quod illo comprobare possum, et si non com-
pte,Hieronymus tomo. ii. fo: v.36 Acta37 haec in vigilia visitationis Mariae Lipsiae anno xix.
tamen fortiter, quod Eccius epistolam Hyeronymo inscriptam
ad Demetriadem, et
quaedam suo sensui pristino, veterique cordi con-
grua, decerpsit,
quae sunt haec, ¶ Volens nanque deus rationabilem
creaturam, voluntarii boni munere
et liberi arbitrii potestate do-
nare, vtriusque partis
possibilitatem homini inserendo, proprium eius,
et esse fecit quod velit, ut boni
et mali capax, naturaliterque utrumque
posset, et ad alterutrum voluntatem
deflecteret〈.〉38 Hoc monstrum est
specu Pelagiana, meum in cerebrum impingendum, Lipsici
aliqui col-
lectores39 pridie diei illius (quo illud ceu Medusae caput Eccius
produx-
it) adversario dederunt, tanquam praeacutam et idoneam
hastam, et suffi-
cientem effodendi cerebri mei.
Eckius in aede,
haeretica40
praedicavit.Ego vero inficiabar (quod in actis41 est spectare) Epistolam illam esse
Hieronymi. ac testatus sum, Augustinum suspicari, autorem eius fuisse
Haereticum Pelagium, quod complura contineat, quae
Pelagianorum do-
gmataErasmus. resipiant. Praeterea, quod Beda Iuliani Haeretici esse censet. Eras-
mus noster syncerissimus
scriptor, atque vir primae in iudicando laudis,
Cui denique quicquid habet
posteritas, debet, is itidem stylo Hiero'nymi' et ingenii
moribus adductus, illam ipsam ab
Hieronymianis epistolis segregavit,42
quibus blatero revincitur, non esse vitioso locum argumento, quodEckius in schola derisus, ab
epistola quadam descivit.
Antistrophon nuncupant. In schola igitur
sententiam ronchis exibilatam
atque impendio de Haeresi suspiciosam
postergavit43. neque secum,
sed me
cum sensit. At postridie illius diei, hoc est, visitationis Mariae, tota dei
domus, omnia fani saxa, parietesque omnes adversi, tegulaeque supernae
illius
fragosa sententia complentur, adeoque remugiunt Pelagianam vo-
cem,
pars maxima plebis, adhaese Concionantem palponem observat,Eckius non tam bene, quam vere in scholis
aliud, in temploque aliud garrit.
veraque sibi, saltemque recepta illi, a
quo effunduntur, denarrari pu-
tat, qui verba dat. Hoc est inter
multa unum, quod obtrusi Eccio (con-
cordiam nostram simulanti) quo clare palpatur, Eccium aliud in scholico
exertitio, aliud in delubro
veritatis et dei loco, seminare. Num semen
illud est, quod homo inimicus,
dormitantibus scripturis, supersemi-
navit?44 NumquidMatthae. xiiie
hodie regerere potest argumentum quod obieci? Numquid illi sub-
scribere opinioni potui, quam adversarius redargutus deservit, et im-
pugnatam reliquit? et quam velut belluam, omnia proterentem re-
fugit?annuit Eckius vi argumentorum permotus lib'erum'
arbi'trium' nullam propriam habere bonis in operibus activitatem.
Surdo qui volet, eiusmodi argumenti conversionem cantabit,
Deinceps caetera quoque
exemplis, veluti compendiis brevibus atque efficacibus
prosequamur. In scholis
argumentorum fulmine ictus, adsensus est, Liberum
arbitrium, ad opera bona nullam
habere actionem, nisi eam, quam volun-
tati impertit gratia,45 Item hominem gratia dei vacuum,
nullum bonum opus
facturum uspiam, quod deo sit gratum, acceptum, et
complacitum.46
Dein-
de dispositiones illas, de congruo ad gratiam, me,
scholasticae cohorti
similia figmenta deliranti, obsistente, removit loco, et conto
abegit,47
A4r
Haec et similia in scholico rotatu crepuit obstreperus, quibus se se-
veritatem a strophis et falsitatibus vindicaturum protestabatur.
Eckius in templo
liberior licentissime sui fuit dissimilis.In aede sacra et contionibusf supra memini,
contra et longe dissimillima
iis sermocinatur, et propriam voluntati efficientiam,
et eam quam
gratia non contulit, bonis in operibus pollicetur, hominesque eo
subducit, ut confidant suis viribus, suisque operibus, atque per vi-
am, quae non est Christus, ad caeli patrem gradiantur. neque
magni-
faciant, sive per ostium in ouile, sive alicunde ingredi
conentur.48
Deinde, opera extra charitatem facta, deo grata esse et placere etc.Neque sibi constat Eckius,
operum iudicio.
Postremo, dispositiones cum solemnitate paschali suo loco
restituit,
et praedicavit, Atque in universum, sicut alius fuit in sacrario,
aliusque in
disputatorio, ita alia quaedam et repugnantia in dei, alia in
disputatorum
domo docuit. Imo, neque ipsis officiorum finibus se coaptavit, Coactus
igitur veritatis stimulo asservit, in schola mecum se consonare. Ubi
veritates
ipsas pro sua quisque virili disquirimus. Simplicibus autem,
vel concionibus illis
ad audiendum dei verbum, convenienti-
bus, non dei, sed
Aristotelici cordis verbum proponit, et suadet.49
Longa circuitione inclyti decani50, amaeno vestro ingenio et eruditione
multa et casta praestantia
praedito, bestiam bilinguem51 et
nocentem, eminus ad-
duxiSumma
dicendorum. habena, Iam mei est officii, diverberare. eam ita, ut ipsa exuta
veteri
homine expoliatur et renascatur. Quod hoc ordine comodius mihi videor
facturus, ut primum ostendam, non ferendos,
qui concionibus eccle-
siasticis, praestigias hominum, non syncera
dei verba divulgant. secun-
do scripturamg sanctam non doctos tantum, sed et mulieres et
illitteratos do-
cendam
. hac partitione lectoris animo praeparato, oram
soluo, velaque ven-
tis committo. vos bene mihi precemini.
Audiendum haud esse Concionatorem in aede sa-
cra, sua, non dei verba crepantem, caput. i.
Praeter rem non fuerit, si manifestariis scripturis pro-
bare
conabor, indignos esse auditione praedicato-
res, vel sua, vel
aliorum, non dei verba, in sacro pha-
no declamantes, Quando
dominus deus dicit, Hieremiae
tertio et vicesimo capite, Nolite audire verba
pro-
phetarum, qui prophetant vobis et decipiut vos, vi-
sionem cordis sui loquuntur, et non de ore domini.52 ubi Hie-
ronymus interpretatur, Ne putaret se
populus alie-
num esse a culpa, si perversis acquiesceret
doctoribus, Nolite inquit audire ver-
ba prophetarum, qui
prophetant vobis mendatium, et decipiunt vos. Par enim
erit poena, et magistro, et
discipulo. Non loquuntur ex ore domini, sed ea
quae in suo corde simularunt.53 Annotatione Hieronymiana
Eccium
perstringo, qua velit, nolit, discet, non modo prophetarum, verumetiam docto-
rum verba, quae dei non sunt, quae ex ore dei non emanaverunt,
interdicta esse
populo, perinde vetito, ne visionem sui cordis eloquentium audiat.
Prae-
terea haud vulgariam aequiparationem inter visionem
cordis, et verbumConcionatorum contemptio.
quod de ore
domini non est egressum attente speculor. proinde sufficit sacerdoti
ad sui
contemptum, et nauseam generandam, si verbum dei quod in ore prophetarum
et
librorum posuit deus, negligat. et quiddam ab homine excogitatum
A4v
etiamsi tale non est visio cordis, vel verbum cordis Thomisticum.Deutro. xviii. Galatas. i. Christo nullum nuncium afferre poteris nisi
ei de suo adportes
Dominus siquidem noster inquit, Loquuntur verba, non de
ore domi-
ni. olim posuit deus verba in ore prophetarum, quae omnia
videmus a
syncerissimis et diligentissimis authoribus, libris mandata, quibus
astringuntur concionatores, ut caveant ab iis quae dominus non praecepit.54
Inde apostolorum primus ait, Licet nos, aut angelus de caelo evangeliset
vobis
praeterquam evangelisavimus, anathema sit.55 hoc sane documento
quis debebit non pavescere, siquando
diversum quiddam ab Evange-
lio dixerit? Nunciet quisquam nuntium
quamlibet bonum, non est audiendus,
si non illud ipse renunciat bonum, quod sacrae
scripturae limina demonstrant.
Hanc Apostoli authoritatem paulo inferius resumam,
Hic mihiDelinquit quae praeter Evangelium nunciat
satis
praestitit Paulus detestatione extrema et acerrima,
amovendos
et esse propugnandosh, qui praeter Evangelium, etiamsi non contra
effu-
tiunt. Arcentur itaque Praedicatores per sui
contemptionem derisumque,
qui audent, non dei, sed sua verba crepitare. eo loci vel
sedentes, vel
stantes, quo iuxta formam verbi dei loquendum est. Porro, secun-
dumLoqui secundum dei verbum dei verba
loqui, est tenorem et continentiam divini mandati elo-
qui, Quod
exemplo patet. iii. Regum. xvii. Helias fecit iuxta verbum
domini,56 Semeas57 vero secundum domini iussum non fecit, iii. Regum
xviii.i58 Ita quoque secundum
verbum domini loquendum. alioqui asper-
nandus est concionator.
Caeterum, ut paroemiam illam (de Scriba pa-
trisfamilias composito,
qui de thesauro suo et nova et vetera protulit)59
aemulemur, nova adiiciamus, tametsi recentia paulo ante attuleramus.Humana traditio fallax.
Apostolus ad Colossenses capite
secundo dicit, Videte, cavete, nequis
sit, qui vos per inanem traditionem hominum
decipiat.60 cavendi sunt qui
traditi-
ones et hominum inventiones spargunt. intrinsecus enim
rapiunt, Illi enim rapaces
lupi61, traditionibus hominis, homines non deum magnifaciunt et reverentur.
OlimMatthei. xiii.
Christus pharisaeos culpavit, quod
ipsi recta docerent, sed male facerent.
ob id, quod omnia humanae gloriae
conquirendae causa agerent, praece-
pit tamen turbis, ut quod
docuisset, facto sectarentur, verum facta neu-
tiquam imitarentur,
dixit etenim. Quod dicunt, facite. quod faciunt.
non facite.62 quid hodie audiret Eccius? et quid essent audituri (qui nonDe nostris concionatoribus diceret dominus hodie, quae dicunt non
facite.
erubent asseuerare, licere in contionibus aliud docere quam schola,
in
qua veritas disputatoriis dentibus effoditur)〈.〉 Nunquid
dicentem au-
dirent Christum, quod dicunt, facito? absit. At procul
dubio confestim
aures conciderent sono, veremini facere quae docent. non enim meo.
sed sui nomine veniunt.63
Ventitant nimirum gentilium et philosopho-
rum nomine, non meam,
sed vel suam, vel aliorum legationem exequuntur.secundo Thimo.
iiii.
Exhortare Paulus inquit, in omni
doctrina, Nam erit tempus, quando sa-
nam doctrinam non
sustinebunt, sed iuxta concupiscentias coacervabunt
sibi
doctores〈.〉64 Qui sunt o Paule, qui hominum doctores
congregant? ii, qui-
bus pruriunt et titillantur aures, et a
veritate quidem aurem avertunt,
ad fabulas vero convertuntur.65 Vide tu grex Christi, quos et
quales de-
beas habere doctores, et qua contumelia macularis,
quando ad fabu-
latoresChristi virtus
doctrinis scholasticis est obliterata〈.〉 auditum venis.
Hortare in doctrina, qua doctrina? humana?
absit, qua demum doctrina? ea sane, qua
Paulus, nihil novit, nihil docu-
it nisi Christum, et hunc crucifixum.66 ubi hactenus dei virtutem praedi-
caverunt,
nunquid virtus Christi, hominum verbis propemodum obli-
B1r terata et antiquata est? Dispeream, si inter sexcentos Scholasticos
est
unus, qui virtutem Christi docet. fateor docent, quod cunctis est obvium
hominibus etiam plebeissimis, quibus illi se anteponere, primosque
recubitus67 occupare
audent. Quid enim docuerunt aliud, nisi Christi car-
nem, virtutem
autem vix uspiam speculaberis. quando multas perdi-
derint operas
ad scrutandam possibilitatem, an deo volente fieri po-
tuerit, ut
deus fieret homo de virtute autem domini fuerant tum otiosi. Cave et fu-
ge doctorculos, qui tibi aures mulcent, corculumque fricant, auriculasque
attol-
lunt, qui te tibi magnifaciunt, tibi
deblandiuntur68, ideoque
fallunt, Non sunt pa-
tresfamilias, qui divinarum scripturarum existunt imperti. qui non po-
ssunt ad
conciunculas, testimonia nova et vetera emittere, Caeterum
quamquis utraque in
thesauro contineant, si non dispensant, non sunt concio-
natores,
sed talentum recondunt in terram, neque fideles, sed servi ne-
quam
dicendi. Ego illos inanes et suorum cordium praedicatores, ex hu-
mano thesauro, haud quaquam quae Christi sunt effundentes, credam amo-
liendos. Haec et si singula non valeant, tamen omnia id suadent,
fugi-
endos esse praecacatores69 suarum naeniarum. subnixo sum animo com-
monstrare, illos luposfamilias70, iram dei et punitionem hominum
perpessuros
haud immerito.
Plectendos esse dicaces concionatores, qui sola dei
verba non
depromunt populo, qui aliud plebi, ali-
ud eruditis sermocinantur.
cap. ii.
Neque Eckium, licet hostem, maligne
ferocientem
devoveo, neque corporis aut animae vel salutis eiusMolitur duriuscula
dispendum et iacturam unquam quaero, Verum, id
inficiari non queo, mihi curam grandem esse mul-
tamque, qua,
morbis illis, et pessimis aegritu-
dinibus tandem medear. quamquam
saepius reluctan-
ti benefecerim, Nunc tamen praecipue multis
ten-
tabo, ut purulentiam eius detergam, et alta siccem
vulnuscula, Quod si citra dolentiam illius et reclamationem efficere
non
quibo, non mihi, sed petulantiae suae profundissimae exprobabit.
Nihil equidem
curiosius, quam illius salutarem resipiscentiam sitio. pereat
igitur malignitas, et
renascatur homo novus,71
Subvertatur impius, vi-
vat pius. moriatur gloriarum cupiditas,
Nestoreos agat annos spiritalis
paupertas. Haec praefatus sum, nequis mihi bilem
excanduisse putet,
quod authoritatibus illum adorior potentissimis, et iis, quae
mala contraver-
sario videntur impraecari. si offenditur
testimoniis tam asperis, mutet animum,
et eorum fulgure non tangetur. neque nocent
litterae, sed vitia. testor deum quam
illum Christiani similem modis omnibus
desydero. Ad EzechielemEzech. c. xiii.
capite, xiii.
haec vox est domini: Vaticinare ad prophetas Israel, et
dices prophetantibus ex
corde suo, Haec dicit dominus, Vae prophetis insi-
pientibus, qui
sequuntur spiritum suum et nihil vident,72 Sermo ad pseudo prophe-
tas est, qui contra
mandata dei, aliud prophetabant. Nec moveat EckiumEckius
propheta
quod propheta appellatur. reperimus in scriptura prophetas belial.
ait enim
Haelias ad populum, Ego remansi propheta domini solus, Prophetae autem
Baal
B1vprophetae liberi arbitrii et Aristotelis.
quadringenti quinquaginta sunt,
prophetae quoque lucorum quadringenti viri sunt.73
Inveniuntur prophetae confusionis, prophetae Idolorum, prophetae liberi arbitrii,
prophetae Arist'otelis', Numquid
Cretensem Paulus prophetam vocavit, ad Titum. i.Hunc tex'tum'
pauli Aug'ustinus' secus quam Hierony'mus' inducit74
scribens, sicut dixit
quidam proprius eorum Propheta, Eccrenses semper mendaces,75 nullum
igitur aufugium Eccius sibi prophetarum nomine mercabitur, quandoquidem
commune sit, et
bonis qui sapientes, et malis, qui insipientes, nuncupantur. Neque
hoc eum iuvabit
vae illud tempore Israhelitico, veluti iaculum aliquid, deorsum
propulsum, eius-
modi falso prophetas et spiritus, et carnes
contriturum, Quoniam, quae tunc populo Is-
raheli dicebantur, ea ad
Ecclesiam, et viros apostolicos, referri debebunt.Excutitur aliud
telum
Proinde, universis pseudodoctoribus, fulmen illud impendere dicam,
qui
scripturas dei linquentes, suum sequuntur spiritum. qui non vident et
intelli-
gunt,Matthei. xiii,
thesaurum in agro conditum. neque ex eo thesauro nova et vetera pro-
ferunt,Deu. xxvii.76 sed e suo corde visiones erutas effundunt. illi
illorumque similes,Maledictus praedicator qui in verbis domini non
permanet
haud immerito, maledictionem, in monte Hebal pronunciatam,77 audient, ta-
lem scilicet, Maledictus, qui non permanet
in sermonibus legis huius,78
Maledictus qui adiicit ei, Maledictus qui
verbum detrahit, Maledictus
qui vel ad
sinistram, vel ad dexteram declinat, Quippe apponenti adApocalipsis: xxii. Vide quot poenis concionator sit afficiendus
verba
scripturae, apponet deus plagas in dei libro scriptas,79 Si quis autem
diminueritEzechielis. xiii. de verbis prophetiae huius, auferet deus partem eius, de
libro
vitae. Adiunge quod ait dominus, Erit manus mea super prophe-
tas, qui vident vana, et divinant mendacium,80 Sed dicet Eccus, sive Ec-
kius,81 Num ego inter haereticos, qui gravi manu domini
comprimuntur
sum numeratus? Opera et doctrina eius, vel illum asserent, et
libera-
bunt,Argutatur Eckikius atque refellitur vel suspitiosum reddent,
dicit audacter, Certe docendum aliud in
contione, ubi personam veritatis gerit.
aliud in schola, ubi veritatem
tutatur,82 Praeterea, Epistola ad Demetriadem, Hieronymo falso praeti-
tulata,Keckius prudens haereticis
usus est documentis〈.〉 posteaquam secundum Augustinum et Bedam, Pelagii haeretici fuisse,83
convictus erat, In aede sancta sciens, usus est, non casu vel nescientia, sed
consilio principali adductus, et in ea parte maxime et pessime, quaeHaeretica Eccius in aede
aspersit〈.〉
passim ab Ecclesiasticis tractatoribus
divellitur et dissipatur, docebat ho-
minem ex naturalibus viribus
facultatem habere, ad faciendum bonum, in scho-
la idipsum negare
coactus, Haeresim emunxit, in templo vero mucosus to-
tusInstitutam operam prosequitur. et totaliter insyncaerus
erat,84 quod, infra suo loco,
de scripturarum casti-
monia custodienda, commodius ponam, Iam,
quod huius est instituti, prose-
quar,Eo quod
abiecerunt legem〈.〉 Quantum ad opera bona pertinet videlicet
poenam indeprecabilem subituros, qui plebes et populum
dei docturi, non custodiunt
adamussim legem sacrosanctam, Haec plane do-
minus per Amos
denunciavit, super tribus scaeleribus Iuda, et super quat-
tuor,
non convertam eum, eo quod abiecerunt legem domini, et non custodierunt eius man-
data.85
Vides, audis, velis, repugnes, Ideo deum noluisse conversionem Iu-
daEckius legem
abiecit in templo dei facere, quod abiecerunt legem,86 Quid hodie tibi loqueretur Christus, au-
diens te in templo orationis, praedicare templum fortitudinis,
Oratione pro-
fecto, nostram egestatem, inopiam, et infirmitatem
testamur, Nempe quisArgumentum a simili in templo de vendentibus
assumptum
illud petet, quod sibi praestare potest ipse? Si suis viribus
possent natura-
liter benefacere homines, cur tantopere postulant
deum, ut faciant eos fa-
cere. Sed ibis infitias eum non custodire
legem, qui Aristotelem crepat, Ego
te ad
inferiora mitto, Caeterum vendentes et ementes,87 ea quae afferre li-
cuisset, e templo saeve
propulsavit quid factitavisse reris, si parva logica-
B2r lia, si superbiam Ethnicorum operum, si denique Haeresi et damnationi
adiudi-
catas sententias, crepuissent Clamatores? Deinde
immedicabilem mor-
bum praenunciavit deus, quod legem non
custodierunt.88 Verum quanquam
Eccum
istiusmodi testimoniorum pergrandi pluvia possem compluere, operae prae-
cium tamen fore puto, si brevitati studeam, et multo horribiliora
taela ex-
promamVae. et iactem. quippe,
quod Vae, hodie apud Eccanae farinae homines
leve peccatum mortale significat,
Veneamus igitur ad execrationes et occidiones,Gala. i. Verbum
apostoli est latae sentenciae ideo, qui praeter verbum deipraedicat. facto ipso
percussus est anathemate. Eheu o Ecki qui dicis aliud in templo
docendum〈.〉 Qui de anathemate domum reportat anathemate
percutitur〈.〉
sed ita ut salvus sit mihi Eccus, quod
praecentionis mollitudine lentius contestabor,
Anathema sit, dicit Pau'lus', si quisquam praeter id, etiamsi non
contra, quod ipse evangeli-
zavit, docuerit,89 Igitur et tale evangelium quod in lege domini non
offenditur, est anathe-
ma, et anathematizatus qui evangelizat
tale. Sunt ergo illiusmodi concionato-
res, licet nuntium, et rem
quamlibet bonam, laetamque, modi praeter Evangelium
Christi garriverint, anathemate
percussi, velut deo execrabiles sordentesque.
Sed et plebs tales concionatores
audiens, de anathemate partem domi
ferens. pari execratione sterile scit deo,
cruciatu perpaetuo discerpenda,
Quando isti qui de anathemate participant,
abhominabiles deo fiunt, histo-
ria est a simili Deu: vii. neque
assumes ex hiis quicquam, quia abhomina-
tioDeu: vii. dei est, ne fias anathema, sicut illud est,90 Si velle, possem ex capite itidem
vii. Iosuae,
conferre nostro instituto historiam, Lapidatos scilicet quisdam, quiIosu: vii.
de anathemate participarunt.91 praeterea, propheta (dicit dominus omnipotens) qui
arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi
illiDeu: xviii.
ut diceret, aut ex nomine alienorum
deorum, interficietur.92
Eccius autem in loco dei
stans, vicarium
et prophetam vel doctorem agit, praecepta dei, eiusque nomine docentem
et Aristotelem, quin etiam haeretica, quae deus non
tantum non praecepit, sed osus
est, populo invulgat. igitur eo ipso plectendus,
quod ea verba, Christi nomine seminat
quae nusquam in scripturarum locis videntur.
Huc admovete aures vestras
proculcatores magis, quam praedicatores, perpensate,
quanto periculo sermoci-
nati sunt hactenus non pauci, qui statim
recitato Evangelii tenore, ad quaesti-
onesPerdendus est qui dicit deum dixisse quae non dicit〈.〉 Hic nota de
crimine salsi〈.〉 Item quod locus et tempus idonea ad dicendum, quae
deus praecepit, sunt tacita docendi verbi divini testimonia, et sufficit, si vel re
vel gestu vel verbo nutum exprimas〈.〉 non Evangelicas
convertuntur, et Christi gregem a veris dei mandatis, quae
deus sola nobis iussit,
abducunt, atque ad gentilium arma rapiunt, Non
volo
quod interficiantur istiusmodi, neque enim iudaice oro, pereant peccatores a
terra, et non
sint, hoc est, occidantur, absit, absit, sed pereat malignitas,
dispereat error, sur-
rogetur errori, veritas et scientia
Christi. Audiunt sine velo clara verba, et
deum sine parabola loquentem, interficiatur qui voluerit loqui in nomine
meo,93 quae
non praecaepi
ei. Item interficiatur, qui nomine aliorum loquitur. Sed repugnabunt, di-
centes, deum hoc hodie non iubere, sed in veteri lege, neque nobis
hanc commenta-
tionem hodie delegari, At illis obgero, quod Iudeos
magnopere ad legem
Christus diduxit, Scrutami scripturas ait, illae testimonium
perhibent de
me,94 propter
quod testimonia dei dicutur, Item praecepta dei et mandata Interroganti-
bus quid facerent ut salvarentur, Respondit, in lege quid scriptum est?95 Preterea
percunctanti de
maximo mandato dei. vel legis, quid aliud demonstrabat
nisi quod in mandatis dei
scribitur, Diliges dominum deum tuum et cetera.96 Io: v. Si crede-
retis Mosi, crederetis et
mihi ille de me scripsit,97
Novissime dixit, In ex-
emplo, habent Mosen et prophetas.98 Habemus igitur dei mandata et
praecep-
ta, quae in libris nobis leguntur divinis, illa
praedicemus oportet, si necationemAdferte oculos concionato res, de
vestro capite et vita agitur
aufugere malumus, mutemus stultitiam, agamus
poenitentiam, et mutabit deus
sententiam, reducet et gladium〈.〉
Sed non soli illi, qui loco dei stant, et
sua somnia, suasquae visiones, suarumque
rationum figmenta de-
praedicant, occidione pereunt, sed etiam
frater, filius, et uxor, et
B2v
amicus mucronem et diritatem divini decreti patientur, qui quemquam
a cultu recto verique dei alienant, verba in capite xiii. Deutronomii
scripta
subieci, Si tibi voluerit persuadere frater, filius matris tuae,
aut filius tuus,
vel filia, sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus quem
diligis ut animam tuam,
clam dicens, Eamus et serviamus diisNon audias neque
parcas
alienis, quos ignoras tu, et patres tui cunctarum in circuitu
gen-
tium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem
terrae,
non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut
miserea-
ris et occultes eum, sed statim interficies.99 Audi popule sancte, quae teAd festucam non est a verbo dei abeundum
discrimina vitae
obsideant, si tanti est periculi doctrina, qua fratrem a
deo frater abducit, si tam
acerba poena puniuntur privati, quanta illi, qui
loco et offitio publico funguntur?
O utinam vel numquam eiusmodi locum
conscenderem, vel numquam Epicureum
Momum100, aut festucam
abcede-
rem a verbis dei, quando usqueadeo verbum dei, et tam
concise ser-
vandum praecepit Lex. Quis non malit omnia hominum
figmenta peri-
re, quam videre? quis non optare debebit, omnes
humanorum somniorum vi-
siones, captiones et excogitatus, inter
summas ardere flammas, quam me-
ditari? Neque nunc recenseo damna,
tormenta, quae manent eos, qui desti-
nato consilio, fabulatores
audiunt in aede sancta, Verum refero, qua
atrocitate inanes garruli et seductores
appetuntur. Regredior adDeu: xiii. Avertere a
domino
eos, qui asscito doctorum nomine, et praelato titulo, homines a vera
dei venerantia movent, Quid de illiusmodi antidoctoribus et pseudo pro-
phetis, scriptura praescribat, per verba Mosi Deu: xiii. ca: quae
insequun-
tur annotavi, quae sichabent, Propheta autem ille aut
fictor somnio-
rumErronem facere.
interficietur, quia locutus est, ut averteret vos a domino deo vestro,
qui eduxit
vos de terra Aegypti, et redemit vos de domo servitutis, et
errare faceret de via
quam praecaepit dominis deus tuus, et auferes malum de me-
dio
tui.101 Animum unusquisque ad
hoc advertat, quod sermone (ut ita dicam) ro-
tundo, fictores et
declamatores suorum somniorum, scriptura sancta fe-
rit hominem a
deo avertentem, Non repetit quod continuo supra dicebat,Satis est
quempiam alienare a deo etiam si ad idola non converteris.
Si dixerit tibi,
eamus et sequamur deos alienos, et serviamus eis102, quo
indicat, satis esse perferendae poenae, si quis talia
somnia afflarit, qua-
libus illi cultores a deo amoliuntur, Solos
abactores gregis divini, et
pecudum sanctarum, lex suppliciis adiudicat, qui ad
errores et declina-
menta praescriptorum dei populum trahunt, Satis
siquidem delinquunt
qui provocant deum in eo qui non est deus, et in vanitatibus
suis irri-
tant, Quis autem nescit, nostram voluntatem non esse
deum, nisi qui si-
bi ignotissimus est?
Hic103 omnia Eccius arma fidei movebit, et more so-
phistico elapsurus, dicet, Istiusmodi minacibus et
terrificis
poenarum fulminibus dehortantur, et intus
velut gladio, transfiguntur ii, qui
gregem divinum Idolis
et diis alienis adglutinant, Non autem de iis cogitavit,
qui glossant scripturas per Aristotelem
, et hominem
sibi constituunt bonorum
operum authorem minus
B3r
principalem. huic novissimo in Epistola104
reclama-
vi, et aliis iamiam prorsus reluctandum duco.
Speculetur rogo illud praecipuum, et illic oculos defigat, ubi scri-
bitur, Ut averteret vos a domino deo vestro,105Perpensa legis verba lector
noli transcurrere sed inhaere
et consyderet delictum hoc solo committi, si
quisquam a deo rapuerit proxi-
mum. sed et respiciat, quanto verbo,
quam horrido et duro, vel quam leni et facili
sit usus, Averterit scilicet, quod
sola et vna aversio tam gravi supplicio re-
taliatur, Sat est
commerendae poenae, avertisse a deo, Neque sub deorum praesi-
dio
elabetur, Quandoquidem eodem capite. xiii. Deutrenomii, deorum omnisDii multifarii
generis meminerit. Verba Mosaica super ea re haec sunt,
Diis alienis in
circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt, ab initio usque ad
finem terrae.106
Omnes siquidem omnium hominum deos coli vetat, inter illos quoque deos suntPhilip: iii.
illi, quorum venter deus, Quorum finis
interitus,107 Quorum avaritia
Idolo-
rumEphesiorum. v.
cultrix,108 Item sunt illi, de
quibus propheta scriptum reliquit, O pastorZachariae.
xi.
o Idolum,109 En
concionator, En deus alienus. Iussit autem Moses
subverti lo-
ca,Deutro. xii. in quibus
gens deos coluit, disperditis pariter nominibus deorum.110
Quor-
sum autem pertinent quae commemoravi, nisi fatearis minime
licere homini:Nefas est homini semet colere.
ut se
colat, ut se sibi vel deum vel Idolum faciat, Cur tantopere Christus
nostri
contemptum passim suadet. Cur odium nostri praecipue docuit.111Hic darem Eckio bonum
argumentum, si possit intelligere scripturam〈.〉
et
iacturam se diligentium continuo apposuit. dicens, Qui amat animam suam
perdit eam,
et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custoditIo.
xii.
eam.112 Num
sese diligentes, ii sunt, quorum finis interitus? Praeterea aliusInvenire animam suam
Evangelista dicit, Qui invenit animam suam, perdet
eam.113 qui suas vires in
parte confitetur, ille negat Christum, et invenit animam suam, Adde, quod Lu-
cas cum primis et ante omnia, nostri abnegationem usqueadeo
neces-
sariam docet, ut ne cui queat contingere, sine sui
abnegatione, quod sequa-
tur Christum, aut illius efficiatur
discipulus praeposuit abnegationem baiu-
landaeSine abnegatione tui non sequeris Christum〈.〉 Lucae. x.114 cruci, anteposuit et
assectationi discipulorum, ne quis cogitaret
in corde suo, ego mea fortitudine
crucem baiulavi, et vel mea voluntate
Christum sectatus sum, Si quis (dicit
Christus)j vult post me venire,
ab-
neget seipsum et tollat Crucem suam quotidie, et sequatur
me,115 Ergo qui se
non
abnegant re et opere, illi merito censentur aversi, et abalienatiaNon evadent poenam qui populum de quoquo modo a deo abducunt.
deo,
conversi ad semetipsos. Proinde, poenam non aufugiunt poenitendi anti-
doctores, electum populum quoquo modo avertentes a deo, deo inquam
suam
gloriam inminuentes, qui dei fortitudinem similiter detrahunt, quum
eorum, quae dei
tantum sunt, minimas sibi minutias saltem arrogant, seque sibi
suorumque operum
authores, quamquam secundarios constituunt, ac deinceps tali
offendiculo rudes et
simplices in foveam proprii amoris et interitus du-
cunt, Atque
quis inficiabitur amorem nostri, civitatem cacodaemonis aedifica-
re? perdunt se, qui Idolam et alienos deos reverent. perduntur similiter, se
non odio qui habent, qui sibi non fiunt contemptui, neque vilescunt. Necessum
est, eos sese despicere, qui deum desyderant. Arcemur Solem, Lunam, atqueDeu:iiii. in ministerium creata non si colenda.
stellas et
omnia, in ministerium creata, colere,116 Non tamen doctorculos illos
pudet neque piget, homines in mutuum
officium natos, ad proprium amorem
invitare, caritatem, et cultum. Contra tales
prophetas, et ministros id genus
Paulus partem Epistolae Corinthiorum emisit, ubi
dicit, ministri Christi
B3vCorin: i.
sumus. item cum dicitis, Ego sum
Pauli, ego Apollo, dividitis Christum,Idem diabolus quaerit eum qui
deos colit alienos et eum qui sui est amator, praeco et fortitudo
Nunquid
Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli bap-
tisati
estis?117 recte ergo non
coluntur, in ministerium prognata, Neque
igitur nostri esse debemus, neque ullius,
nisi solius dei, Nostri autem
sumus, si partem salutis, quamlibet parvam, ex nobis
ipsis habemus,
Idem hospes, deum alienum aemulantes, et qui se, velut idola, vel
deos at-
tollentes, vel amantes, Charon118 excipiet, Quocunque modo averteris
a deo
populum, punibilis est aversio, quam sane cruciatu perpetuo deusAd
antistites odiosa querela.
ulciscetur. et quod ad Ecclesiae praesides
attinet, satis monent scriptu-
rae, ne patiantur nomen Theologiae
sanctissimum et illustrissimum, in ho-
minibus, suas opiniones
efflantibus exordescere deperireque, Nempe, pu-
dendus est error,
et exicialis dissimulatio, citra delectum, sequi titulos
magis quam doctrinas, et
ad locum, quo non licet nisi syncere, verbum
dei praedicare, animalia probrosa et
spurca admittere, quae suo afflatu
populum audientem arefaciunt, et fallunt, non
docent, quae non solum
sibi, sed et aliis exitio sunt et morti. moveantur confestim
loco, ex qui-
bus populo mala impendent, et irreligioso situ, locus
conspurcatur, et
Christi doctrina discerpitur.
Non soli contionatores, verborum dei negligentes, sed
etiam
rudes plebiculae, leviter ad divina verba anime
advertentes, multam solvent. ca.
iii.
Deinde populi plurimum interest, audire verbum dei, poe-
nam
eternam pendent perpetuam et discrutaturam durissi-
me. Nempe
salvator ipse minatur iis perditionem haudIoan:
iii.
cessaturam, qui non credunt in filium dei, Qui non cre-
dit in eum, ait, iam iudicatus est,119 Sed constat, sine auditu
neminem credere, Item absque
praedicante, nullum audireRho: x. Si praedicatores verba dei non
praedicant, quomodo plebs audiet? quomodo credet? et quid sine fide, sacramenta
prosunt omnia? nam qui non credit iam iudicatus est.120
Hoc siquidem Apostolus dixit, fides
est ex auditu,121
Ic-
circo quomodo audient sine praedicante? quomodo praedicabunt
nisi mittentur?122 fides
enim per verbum Christi, Non dicit per verbum Aristotelis, per verbum
nostri
cordis, per verbum hominum, sed per verbum Christi, fides est ex auditu,123
Proin-
de nemo recte et syncere credit, nisi qui recte et syncere
audit. HocPopulus de verbo anathemizato quippiam capiens
anathemisatur〈.〉
autem factu impossibile est, nisi sit
contionator, qui ita praedicat, sicut au-
ditores oportet audire,
Caveant igitur populi, quorum refert credere, ut habeant
declamatores, non
somniorum humanorum, sed verbi dei, Christus eos dam-
nationi
adiudicat, qui non credunt, Paulus absque praedicante verbum dei, ne-
minem crediturum concludit, Adde, quod supra dixi, ultimam hominis
execrati-
onem (quia anathema) perpessuros, qui de anathemate
quippiam domum
deportant. Facto et studio et cura opus est, semem bonum bene
tenere,
Quo labore, bene custodies quod male sparsum est, quod denique vetitus
eras recipere? Quomodo zisanios124 in regnum ignis aeterni relegandas, velMatthei c. xvk
bene suscipies, vel foeliciter observabis? quando omnis plantatio, dicente
Christo, quam
non plantaverit pater meus, eradicabitur,125 et in ignem aeternum mittetur. MoysesDeu: xxviii. Super populum non audientem excussum dei sermonem atque
emunctum, venient omines maledictiones
dei famulus, talem fulminavit
maledictionem, Si non audieris vocem domini dei
tui, maledictus eris, et venient
super te omnes illae maledictiones.126 Duo verbo,
fidelis ille dei servus commemoravit, super quae venturas
minatur maledictiones,
B4r
Verba eius sic habent, quae deutro: c. xxviii. conscribuntur, Venient super te
omnesDeut. xxviii.
maledictiones istae, et
persequentes apprehendant te, donec intereas, quia
non audisti vocem domini dei
tui, Nec servasti mandata eius quae prae-
cepit,127 Quamobrem frustra movent praesidia
plaerique dicentes, si quispiam
non audierit et non fecerit, quasi sola non
auditio, eiusmodi maledictum
non commereatur, Ieiuna certe et inania sunt haec
adminicula. Nempe
in eo contextu non copulatim, sed separatim legimus, quia non
audistis
neque servastis et ce'tera'. Porro, quae potest acrior et asperior
maledictio ho-
minem tabefacere, quam inter multas simul irruentes,
haec, Immittet do-
minusOmnia in peccatum
imputabuntur non audienti verbum dei〈.〉 Plagas etiam non scriptas
minatur dominis, non audienti dei verba〈.〉 Deu: xxviiii.
increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te,
et perdat
te.128 Pende, quod omnia in
peccata reputabuntur, omnia in malum vertentur,
omnia nocebunt, omnia furore et
increpatione concident, si non audie-
ris vocem, et verbum domini
dei tui. Facessat igitur Aristoteles.129 Pessum
eant quaestionum
discrimina, tonet in aede verbum dei, Verum enimvero
non modo scriptas, in legis
volumine plagas. sed et novas superinducet
in eos, qui vocem domini non audiunt.
quod itidem Mosi sententia palam
est. Mosaica haec sunt, Insuper et universos
languores et plagas, quae
non sunt scriptae in volumine legis huius, inducet
dominus super te, do-
nec te conterat, et remanebitis pauci numero,
qui prius eratis sicut a-
stra caeli prae multitudine, quoniam non
audistis vocem domini dei vestri,Letatus dominis bene faciens,
letatur etiam malefaciens〈.〉
et sicut ante laetatus est
dominus super vos, bene vobis faciens, vosque
multiplicans, sic laetabitur
disperdens vos atque subvertens, ut auferami-
ni de terra, ad quam
ingredie mini possidendam, disperget te dominus
in omnes populos a summitate terrae
usque ad terminos eius, et servies
ibi diis alienis (quos et tu ignoras et patres
tui) lignis et lapidibus,Pavescunt plures, ob id solum quod non
audiunt verbum dei.
neque erit requies vestigio pedis tui. dabit enim tibi
dominus cor pavi-
dum et deficientes oculos, et animam consumptam
moerore, et erit vita
tua, quasi pendens ante te.130 Nihil est, quod hic scripturam Mosi inter-
preter, quantum enim proposito congruit, leviter legenti succurrit,
quam gra-
vem afflictionem, merentur ii. qui non audiunt vocem
domini/ in vo-
lumine legis scriptam, Ignorant multi paviditatis
suae causam, terren-
tur et trepidant, sed nesciunt cur. arescunt
et alii latenti cura et vermi-
culoDavid.
iii.131 exeduntur,
merita sua ignorantes, Si legem suspicerent, eiusque im-
peria et
mandata, absque dubio dicerent, Iustus es domine132 qui superin-
duxisti haec omnia mala super
nos,133 quia non audivimus
vocem tuam,134
Plurimi sunt qui non ex aequo iudicia domini scrutantur, ii interim ob
neglectum solius divini verbi, vel quod aures suas concionatoribus A-
ristotelis et propriorum somniorum apponunt, inopinata necatione
dis-
pereunt, Interim aliis infortuniis discerpuntur. Non nunquam experti su-
mus
historica fide, subversas urbes, Imo iam legem
habemus, quae ci-
vitiates,Propter
concionatores pro sacris execrata praedicantes. homines pecora, lapides et solum
lachrymantur. Deutro. xiii., in quibus exurgunt pseudo prophetae, demolitur.
Decreta Mo-
saica Deu: ca: tertio et decimo transcripta posui, Si
audieris in una ur-
bium tuarum, quam dominus deus tuus dabit tibi
ad habitandum, dicentes
aliquos, Egressi sunt filii belial de medio tui, et
averterunt habitatores
urbis tuae, atque dixerunt, Eamus et serviamus diis alienis
quos igno-
ratis, quaero135 solicite, et diligenter rei veritate perspecta, si inveneris
B4vpropter pseudoprophetas, habitatores loci transfiguntur
deleturque civitas, extinguuntur pecudes.
certum esse quod dicitur, et
abominationem hanc opere perpetratam,
statim percuties habitatores urbis illius in
ore gladii et delebis eam,
omniaque quae in illa sunt usque ad pecora. quicquid
etiam supellectilis
fuerit, congregabis in medio platearum eius, et cum ipsa
civitate succen-
des, ita, ut universa consumas domino deo tuo, et
sit tumulus sempi-
ternus, Non aedificabitur amplius, et non
adhaerebit de illo anathemaArdet civitas, Intuere lector in illud
quod non est fas de anathemate antidoctorum contrectare.
te quicquam in
manu tua, ut avertatur dominus ab ira furoris sui, et mise-
reatur
tui, multiplicetque te, sicut iuravit patribus tuis, quando audieris vo-
cem domini dei tui, custodiens omnia praecepta eius, quae ego praeci-
pio tibi hodie, ut facias, quod placitum est in conspectu domini dei
tui.136
Neque velum habent haec, neque interpretis patrocinio indigent hor-
renda illa et terribilia tormenta, quae profecto perspicua iuxtaque timenda sunt
et tam vehementia, quae auditorem stertentem et Laetheo137 soporatum
rore138 excitent, et in sui pavorem trahant, Nisi quod Eckius et hominesAudienda
vox dei custodiendaque〈.〉
id genus abnuent, illud esse
iter filiorum Belial, euntium post deos alie-
nos, quo migramus in
nostra robora, in nostrum amorem, in confessionem
nostri, quibus ego supra
responsum puto, et copiosius respondebo, siEckius gregem
Christianum fallit.
gregem Christi suis ille nugis fallere perget. Recte
igitur heroes illosConcionatores
serpentes.
Concionatores (lquoniam tyranni sunt plebis divinae) serpentes vocavi,
quando illorum sibilo tremunt muri, hiat humus,139 quatiuntur suburbia,
moeniaque concidunt
opidorum. quorum nimirum afflatu crepitantes in ae-
dibus flammae
erumpunt, passimque carbones effunduntur volitantes
moriunturque omnia. Porro, sub calamitates et caedes, quid speculamur
nisi torres ambustos, ardentes parietes? domuum fuligines? albicantia
mortalium ossa? vestiumque favillas ex alto praecipites? metallaque mul-
to liquefacta foco, velut
deferventium bullas aquarum defluentia, et po-
stremo dissilientia
undique saxa magno fragore, in tumulos cinerum sem-
piternosQuemadmodum perire praedicatores impios desyderandum corruere.
quae revera nolim Iudaice et perfide infoelicibus prae-
dicatoribus
usu venire, verum spiritaliter, quemadmodum Niniven testa-
tur
subversam Augustinus.140 Non possum tamen non dehortari Christi
populum (quorum interest publice Christianos habere declamarores) ut
exigant,
illiusmodi somniatores utcumque a veritatis itinere aba-
lienantes.
deberet nimirum unusquisque inter Scyllam et CharibdimMagis
ferendum ut in taberna quisque versetur, quam templo, ubi canes gentium
latrant
potius navigare, quam templis persistere, ubi gentilium boves
mugiunt,
et vetito beatom feriunt aures. quotusquisque est, qui, perspectis votis
usque
adeo malis, non malit Syrenum concentione detineri, quam antidocto-
rum latratibus tot flammas subiturus auditionem concedere? Non sina-
mus valetudinem spiritus laedi procellis tam detestabilibus,
Ediverso,
quot foelicitates verbi divini amantibus repromittantur, quot bene-
ficiis refocillentur, quot decorentur gloriis, qua consanguinitate
vel affi-
nitate, deus sui verbi assectatores et approbatores
dignatur, continuo
subtexendum duxi. multo melius est homines clementia dei, quam
terrifi-
cisSatius est homines a malo, de
charitate quam timore rapere poenis in divinorum verborum desyderia rapere.
quod ii. qui dei ca-
piuntur amore, nunquam infoeliciter sequuntur.
caeteri vero interdum labiia
laudant et pedibus imitantur creatorem, corde tamen et
affectibus longius abscendunt.
C1rQuo munere, deus sui verbi diligentes
et subscriptores, et
approbatores
locupletare soleat, c. iiii.
Prosequamur ideo beneficia, gloriasque, quae attentos verbi divini au-
ditores insequuntur et primum ex sinu Evangelico nova prolata
testi-
monia veteribus confirmemus. En Christiane mi, adscitus
es in matris
et fratrum Christi ordinem, si verbum dei audis, quo te honore
sub-
limiori potuit honestare Christus, quam matris suae
titulo? quam denique amo-
re iuxta materno? Porro, synceros et
cordatos sacrorum sermonum au-
ditores, Christus matrem, sororem,
et fratres iampridem nuncupavitMat: xii.
quod per
testimonium facile firmissimum demonstro, apud Matthaeum
ca: xii. Quasi in agro
repositum, cuius haec sunt verba, Extendens Iesus
manus in discipulos suos, dixit,
Ecce mater mea, et fratres mei, Qui-
cunqueMater, soror, et frater, Christi est, qui voluntatem dei patris exequitur.
fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est, ille meus frater,
soror, et
mater.141 Hic coniectura
colligo, dicturum Eckium, deprompsit
Christus, qui facit voluntatem patris mei, et
cetera non autem qui dei ver-
bum audit,142 Notabilis fuga, excellens et grave
praesidium〈.〉
Attollat oculos in superna, et conspectis circumstantiis, repe-
riet, Christum, priusquam concluderet, de discipulis dixisse, Ecce mater
mea143
et cetera auditores materna et fraterna gloria tum condecorans. Conclusit au-
tem, postea continuo, Qui facit voluntatem patris mei,144 ille est frater et ma-
ter, ne quis socors auditor arbitraretur, sat esse, si audiat.
Necessarius est
auditus, quod sine auditione non contingit fides, quae patris
Christi volun-
tatem facit et exequitur. Nihil igitur cuniculis
aufugiet Eckius, egestus est
latebris, circumspiciturque totus et totaliter.145 Verum, ut fiat palam, produxi
alte-
riusLucae: viii. Evangelici
scriptoris Lucae documentum, ex capite eius. viii. quo sic
scriptum legimus,
Nunciatum est illi, Mater tua, et fratres tui stant foris, vo-
lentesQui audit et facit verbum dei, ille Christi frater
Soror et mater est te videre, Qui respondens dixit ad eos, Mater mea et fratres
mei
ii sunt, qui verbum dei audiunt et faciunt.146 Noluit eos materno illustra-
re titulo, qui audiunt tantum, et protinus ab accepto semine sterilescunt,
interdum verbum ignoratione perdentes, interim curis suffocantibus, non-
numquam tribulationibus conceptum dei verbum excutientibus, de
quorum diversi-
tate auditorum, semen (quod est dei verbum) ad
nullam perducentium
frugem, manifestarie in capite. xiii. agit Mattheus.147
Concludo igitur,
auditorem ardentem, et
divini amantem verbi Christi, Sorori fratri-
queLu: xi, matrique aequiparari, si dei verbum audit atque
custodit, de quibus
idem Lucas ca: xi. Christi pronunciatum aedidit talem,
talibusque verbis,
Beati qui audiunt verbum dei et custodiunt illud.148 Non legimus qui au-
diunt verbum Aristotelis, definitiones Petri Hispani, somnia scholasti-
corum, deliramenta Eckianorum,
dubiosos sanctorum annales, incertas Ephi-
meridas,Thomas sane filius Aristotelis Bononiensi praedicatore teste.149
Sed qui audiunt verbum dei, Neque dixit qui audiunt argutiolas Scoti,
quaestiones Tho'mae'〈,〉 moralia Gabrielis150, scholica Chrysopassi151 nugalia, sed
qui audiunt dei verbum. neque hoc sufficit
consequendae beatitudini, verum neces-
sum est et custodire illud.
Nempe, qui audiunt et custodiunt, plane sunt
Christi fratres, cohaeredesque,
haeredes verbo dei. Neque beatitudinis tam certi
C1v
existunt, qui ex sanguine Christi prognati sunt, quam sunt subscriptores et
custodesNon minus felicitatam deiparentem ex verbo cui credidit,
quam quod utero portavit〈.〉
verbi dei, certos propterea
dicemus factores dei verbi, qui neutiquam facerent nisi
auditu didicissent, Felices
quoque, Quippe, non minus sanctimoniae ex dei verbo
indepiscebatur dei mater virgo,
quam quod ventre concaepit et peperit.152 adiecit e-
tenim Christus, quinimo, Beati qui audiunt
verbum dei, ut doceret illosBeatior est qui Christum per suum
verbum portat, eo qui Christum baiularet corporaliter.
potius fore beatos,
qui audiunt verbum dei et custodiunt,153 quam qui Christum cor-
pore portant et attingunt.
portavit enim Christum terra praesepeque asinusque
subiugalis, Non tamen protinus
vere beatus censendus est asellus, quia inscen-
ditur a christo.
Item carnifices attigerunt, Pilatus indicavit,
nemo tamen beatus,
Quid mirum? Verbo credidit virgo, et facta est mater salvatoris,
audivit
salutationem conceptionisque ordinem, concredidit ilico Angelo,
concaepitque
de spiritu sancto Salvatorem, Cognata virginis dixit. beata quae
credidisti,Maria verbo facta est mater. Lucae.
i〈.〉154
quoniam perficientur quae dicta sunt tibi.155 Cui credidit? verbo, De verbo de-
inde verbum peperit〈.〉
Spiritaliter ergo concipiunt Christum, qui verbum dei audituMatres spiritales Christi. Ioan: vi. Mater Christi omni spiritali matre
faelicior
diligenti reverentur, et matres Christi efficiuntur spirituales.
plus est Christum
portare in corde spiritaliter, quam carnaliter, Caro non prodest
quicquam sed spi-
ritus est qui vivificat,156 omnes autem qui verbo dei fideliter adhaerent,
neque ulla tri-
bulatione alienantur, de verbo pariunt verbum.
Haec minime spargo, ut honori virginis vel cogitaverim detrahere.
sanctissima
est, concaepit namque Christum spiritaliter et carnaliter, Nam angelo
denarranti
dei verbum, credens, beata praedicatur. Fuit quoque gratiae plaena,Celsitudo Iudaeis a Mose repromissa, per Christum fuit explicata dicentem. qui
custodit sermones ille amicus meus est mater soror et frater est157
et cum ea dominis
semper. Conparavi itaque auditores divini verbi matri et fra-
tribus Christi, quod faecit ipse, quo suos verbi dei cupiditate succenderet.
Caeterum, post illam comoditatem ad alios venio illius haud absimiles.
Quorsum
enim pertinet, quod Moses Iudaeis celsitudinem
omnium gentium excel-
lentia maiorem, nisi ad illud, quod modo e
Christi thesauro protulimus, vi-
delicet quod potius beati sunt,
qui audiunt verbum dei et custodiunt illud,158 Item,
ille meus est frater, soror, mater, qui dei verbum
audit et facit.159 Numquid in
mundo valebis eminentiam nitidiorem dare? quam dicit maximam, qui de
Christo
scripsit Moses? Mosaica, de quibus nunc Deutronomii
capite
vigesimo et octavo, sic ordinata spectavi,
Deu: xxviii. Facit excelsiorem deus.Si
audieris vocem domini dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata eius,
quae
ego praecipio, faciet te dominis deus tuus excelsiorem omnibus gentibus, quae
versantur in terra.160 Ecce
celsitudinem a Mose dei famulo, sub umbra ter-
raenae sublimitatis tectam, a Christo expraessam, nominibus multis,
et
matris, et sororis, et fratris nuncupatam〈.〉
De hac altitudine, quae iacentes subrigit et abiectos atque mundiDeutro: iiii. Nulla natio si militer grandis quam fidelium
est,
contemptibiles olim sustulit in dei consanguinitatem, scripsit Idem
Moses,
sed velo spiritum, atque nucae per dulcem occultavit nucleum, quae nolui
prae-
terire. Mosaica, de quibus supra, haec sunt Deu: capite
quarto, En populus
sapiens et intelligens, gens magna, nec est alia natio tam
grandis, quae habeat
deos ap propinquantes sibi, sicut deus noster adest nostris
obsecrationibus.161 Ecce
Moses praeconio tranquillo et venerabili
Iudaeos compellat, clementerque
et blande monet, ne sapientiam et intelligentiam
perdant, qua vocem dei divi-
naque mandata acceperant. Moses dilucide ob id eos omni natione grandio-
resQuid sit deum asseverat, quod statim
adiecit suo populo deum appropinquare. Hanc
appropinquationem Christus expressit
cum dixit, Ille erit meus frater, soror
C2rappropinquare hominibus.
et mater, qui audit
sermones meos et custodit,162
Aliis verbis eam exprimens
Io: ca. xiiii. Si quis, ait, diligit me, sermones meos
servabit, et ad eum ve-
niemus et mansionem apud eum
faciemus.163 animadverte quo
modo deus appropinquat〈.〉
Ad enitendum Christum, trahit nos dominus
deus.Primum deus eligit eos qui custodiant.Ad illum partum, non nostra gradimur
facultate. ipse enim nos, elegit et
posuit, ut eamus auditum verba dei, fructumque
facturi. Nulli certe divinos
sermones capiunt, nisi quibus datum est ut
intelligant. hoc mysterium non tacuit
Moses deu. ca. xxvi.n dicens, En dominus
elegit te, ut sis ei populus peculiaris, sicut
locutus est tibi, et custodias omnia
praecepta illius, et faciet te excelsiorem cun-
ctis gentibus, quas
creavit in laudem et gloriam suam, ut sis populus sanctus
domini dei tui,164 Collustris est sententia et
clemens, quae superbiae tumorem dis-
pellit, totum tribuens deo,
qui suos ardentissimos auditores elegit, ut sint
eius singulares, qui eius
praecepta custodiunt, et sint excelsissimi omni-
um,Excelsissimi. utpote fratres et sorores et matres Christi, Quod
rursus testatur Mo-
sesDeu: xxvii.
xxvii. dicens Hodie factus es populus domini dei tui, audies vocem eius et
facies
mandata,165 Ideo audient et
facient, quia sunt electi et facti auditores et
factores. Nequaquam ideo nostris
tribuemus viribus, sed deo soli et uniDeus facit auditores et
factores verbi dei
omnium, qui nos efficit suos fratres, matres et sorores
in spiritu sancto.
Hac celsitudine universi carent, quibus Aristotelica perinde
atque Chri-
stiana sapiunt, et super haec, et ii quorum aures ad
audiendum illiusmodi hu-
mana propensae sunt, et molles, et
patulae.
Non est Carolostadii commentum.Commentum illud aliquis fortasse tanquam meum
demirabitur? quando clare
videt, assiduum verborum der custodem deiferae genitrici
conferi? At ego
illi, neque novum quiddam, neque obscurum obtuli sensum
scripturarum, acceditDeu: xxxiii.
quod memoratus Moses in Deu: ca. iii et xxx. uti coronidem adiecit.
Haec
quae sequuntur verba relinquens, Qui dixit patri suo et matri suae166 et ceteraRespondet Eckius
quae ad alium
deponimus luctatum. Ad universa faciliter responsabit Ec-
cius hoc tonitru167. Cur me alieno petit gladio? telisque usqueadeo non per-
tinentibus et extra causam longe volitantibus? more Andabatarum168 adoritur
me Carolstadius. omnes
nempe illae sagittae citra nostrum negocium ita pulsae sunt
ut ne ex mille una,
quam tutor causam vulnerare queat, omnia circum circa
iaciuntur, nihil est quod
scopum attingit. Retur homo simplex me carthophi-
lacio169 proprio spirare? absum, inaniter
ensem huc deducit, Reducat gla-
dium. Non enim intra meum contineor
martem,170 At Lypsiae inter collectores et suf-
fraganeos
meos illatebratus delitesco, illic alienis video oculis, alienis
munior armis et
pugno, alienisque loquor vocibus,171 Neque tamen, quod pungit
dixi, Quorsum tanta scripturarum copia
pertinet? et super re inter nos nonEckius in schola quid faciat〈.〉 In,
contione Eckius agit
Geckium.
ambigua? dixi aliud dicendum esse plebi Christianae, aliud scholis,
atque in
schola me nudam et synceram et exploratam veritatem vel tutari vel eruere,
In concione autem panegyrica, et impendio plausibili, effundo quicquid
obreptat, aures eo hominum demulcens, ut gestu quopiam et aura, populum at-
traham, velut ferrum magnes,172 Si Carolostadius
sagitta me cruciabili (quod
iactat plaeraque) ferire atque icere nititur, hanc
oportebit vestem figat. et ego
quocumque percussus telo refigam, Sum plane homo et
vir virulentus, ingenio u-
troque versum atque pervolubili
praemunitus, memoria amplissima ca-
pacissimaque,Laudat se se173
Geckius voce terrifica, atque mei dissimilitudine, velut nativo
Prothei
genio prognatus, his ego itidem dentibus exertis, et la-
biis spuma
candentibus,174 hominem marte
non perinde arguto deterreo,
C2v
conscernoque175. et si quam
mittit vocem, hoc boatu tanquam gurges navigi-
umHactenus Geckius Carolostadius controvertit. rapio, absorbeo et
devoro. Si quid habet Carolostadius
expromat,
illic ego sum Eckius, mea et
aliena eruditione locuples,
At egoipse, Ecki mi, nihil exhorreo, cum
talia me fulgura cir-
cumfulgent atque iciunt, Nam sola crucis
figura cacodaemones illiusmo-
di evanescentes dispergo. Equidem
certus sum tormenta que sanctae
minitantur literae, Eckio nocere, quae supra adscivi. atque haud scio, si
poe-
nas scripturarum lapsu aufugiet. Nempe, si populum dei a
vero dei cul-
tu rapit, cruciantes luet dolores, Rapit autem
prorsus, quando divina
verba non praedicat, sed sua somnia spargit. Haud ambigenter
quo-
que teneo, Eckium omnibus malis (quae supra commemoravimus)176
colli-
di
, Quandoquidem, inter illa sint, quae directo
gladio illum feriant,
qui in contionum aede sacra pro verbis dei, nescio quas
bestias, quas
denique crocodilinas177 subtilitates effutit, Maxime, quod sciens dogmata
haeresim spirantia,
disseminat. Conclusi idcirco argumentis non levi-
bus,
Anathematizandos, qui nuncium quemlibet laetum, quantumvis
homini iucundum, et
quantumlibet dulce, etiamsi quam potest esse dulcissimum
afferunt, in lege domini
non scriptum, Quid dicam? illatum puto, punibiles esse ple-
bes,
etiam simplices, quae eiusmodi praecacatoribus178 assentiuntur, Dein eversas pa-
riter
urbes,179 diruptaque saxa,
terrasque perustas,180 (in
quibus seductores popu-
li stant declamantes) historica
scripturarum authoritate comprobavi,
Quid ergo timebit populus curiosius, quam tot
exitia? adde, quod tales latra-
toresIndocti
praedicatores eo perducunt simplices quo vix traherent tormenta〈.〉
Mali concionatores, plures quam Tyranni perdunt. Mors animae quam corporis
peior. scelesta verbositate, eo dei populum perducunt, ad quod mundi
principes non traherent faerocitate. Quot tormentorum genera legi-
mus excogitata? item, quot supplicia martyres vexarunt? Quae om-
nia fide praesenti vicerunt superantes, Quot nunc sunt Christiani, qui
carceres, fustes, lapides, et enses, et rotas, et rogos contemnerent, atque in
Christi confessione perstarent? qui ignorationis damno, seductoribus et suo-
rum somniorum, et Aristotelis praedicatoribus subscribentes, ad eam ve-
niunt
necem decepti, quam evasissent suppliciorum contemptu? In ea sane parte ne-
cati, quae longe praestantissima est. Non sunt timendi, qui corpus
occidunt, sed
qui animam perdunt. Quis verbo magis perdit? quis latentius fallit?
quis al-
tius vulnerat? et immedicabiliores infert plagas? quam
ille, qui simplices
insensibili ulcere scilicet doctrina Christo alienissima, imo
contraria,
veluti mellito veneno imbuit? maxime, ubi venenum non est
praesenta-
neum, sed tantisper per insidias iacet, donec, et
anima et corpus perpetua
moriantur morte. Porro, ego ulterius vela protendam,
subostensurus saltem.
unumquemlibet hominem omnium in scriptura denarratorum
auditorem et
intellectorem esse debere.
Non modo exoleti theologistae, fratresque cu-
cullati, scripturarum omnia documenta
diligenter perquirere debebunt, sed
etiam
Christianorum plebs, Item pue-
ri, adolescen-
tes. ca. v.
C3rProinde illustriore scripturarum claritudine, acEckius animarum rapax miluus.
stylo divini sermonis synceriore, propter
Christia-
norum commodum, adversus animarum milvum, atque
vo-
racissimum accipitrem,181 prodibo, In primis huiusce au-
thoritatis
testimonium obtrudo, quam Christus asse-
verate scriptam reliquit,
inquiens,
Christus dominus.Quod vobis dico, omnibus
dico,182 Sermo di-
rectus ad apostolos, omnia facit omnibus communia.183
Eckius disputator.Eckius autem inquit, Quod Christus Apostolicum
collegium docuit,
hoc minime dicendum esse omnibus, quopiam inferioribus
apostolo.
Christus
deus〈.〉Praeterea, Christus ait. Quae loquor Apostolis, omnia
ista expro-
mant omnibus.184
EccusEccus non omnia neque omnibus.
ApostolusApostolus et propheta conclamant, In omnem terram exivit sonus eorum.185
EckiusEccus contra respondet, Non omnis sonus Apostolorum in omnem terram exivit.186
Eckius quoque tanquam caninus orator, et
praeceptor admodum invidus,
non modo opinatur, sed etiam fortiter atque petulanter
asseverat, aliud do-
cendum in schola, aliud in fani suggesto.
Christus autem clemens omnium, et praeceptor et salvator, aliter
atque
Christus liberatorhic, sicque dicit, Quod dico
vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod
in aure auditis, praedicate super
tectum,187 Matthei decimo.
Eckius Christianorum
seductor, atque clandestinuso adversarius, sic
Eckius vinctor188dicit, Quod vobis dico in disputatione, hoc nequaquam
dico pro contione,
et quod doctis propono, ea rusticis christianis abscondo.
Rusticis, epistolium falso Hieronymo
inscriptum, et iuxta Au-
gustini et Bedae decreta
haereticum,189 inculcavit Lipsiae in templo, fortasse
quod Christianorum
non interest, plana pro curvis, syncera pro feculentis, verba pro
falsis,
Christiana pro philosophicis, imo sophisticis, audire documenta.
Christus Mar. iiii.190In scholis omnia ista retractavit, ne videretur tum
haereticus, cum
haeretica doceret,
Lucae: xii.p191Christus autem dicit, Quod ego vobis in aure dico, hoc praedicate
super tecta, tecta inquam, pro quibus stant auscultantes
turbae〈.〉
Eckius vere Kekkius et GeckiusLucas
quoque adiicit, Quod in aurem locuti estis in cubiculis, prae-
dicabitur in tectis.192
Eccus non putat esse praedicanda laicis,
quae coram magna homi-
num multitudine disputat, quid faceret super
doctrina, quam in solis cu-
biculis vel discit, vel docet?193
Attendite vobis, Christiani, a fermento Eckii pharisaei,194
hypocri-
sim in pulmone habentis, Qui quod occulte in scholis
discit, hoc vosNihil opertum quod non revelabitur de scripturis
intelligitur〈.〉
caelat〈.〉 Quinimo,
quod deterius est, subtrahendum ducit atque aufert, Ille
est sub pharisaeorum
titulo redargutus, qui operuerunt et occuluerunt doctri-
nas
quaspiam, haud scio ecquasnam? quorum societatem et commercia cavem
da Christus
monet, dicens, Nihil opertum quod non revelabitur, et ni-
hilSponsus dicit Aperi mihi soror mea195 hoc de omnibus christi fidelibus accipiendum est.
absconditum quod non scietur.196
Praeterea, scriptura sponsi clamat Can-
ticorum quinto, Aperi mihi
soror mea, proxima mea,197 Hoc
est, dic omni-
bus verbum meum, quod cum audires a me, soror mea
facta es et proxima,
C3v
Aperi mihi de sanguine meo, soror mea, praedica me, Ad eos quippe,
qui
clauserunt contra me, Quomodo intrabo sine aperiente? Quomo-
do
enim audient sine praedicante?198 Quomodo in via dei ambulabunt199
absque demonstrante? Quomodo verba divina capient sine seminante?
Quomodo
mandata dei servabunt, et regnum ingredientur,200 cum nec-
dum intelligunt? cum nullam de iis
habeant noticiam? Non dico vo-
bis, ait Christus,201 sororibus Aristotelis, et matribus gentium, filii sue
doctrinarum
mundi, aperite mihi, Quippe, vestra praedicantes, meos
mihi obturatis, Et
philosophicis dictis, ceu repagulis aliquot ferreis
obfirmatis, Reseratis nimirum
illis vestibulum auris, quos declamatis,
quos attollitis, quos persuadetis, Nolite
verba mea, dicit Christus, ab-
scondere,202 omnium namque sum salvator,203 Non perdat vos Eckiana super-
bia, Sorores meas verbo meo genitas, et de sanguine meo obortas a-
perire iubeo, et tum foeliciter aperiunt, quum omnibus aperiunt.
Deinde telis Mosaicis Eckium confutabo,
Moses de Christo scripsit, Mo-
ses dei fidus addictus, Moses a deo missus, verba dei elocutus est, au-
diat igitur Eccus velit, nolit, omnia
omnibus dei mandata hominibusDeu: iiii.
interpretanda,
Mosaica munimenta in Deu: capite quarto scripta posui,
Custodi igitur temetipsum et
animam tuam sollicite, ne obliviscaris
verborum quae viderunt oculi tui, et ne
excidant de corde tuo cunctisDocebis filios et filias et
cetera.
diebus vitae tuae, Docebis ea filios et nepotes tuos, dei quo
stetisti co-
ram domino deo tuo in Oreb, quando dominus locutus est
mihi dicens
Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant ti-
mere me omni tempore, quo vivant in terra, doceantque filios
suos,204
Audiant et discant timereMoses verba, quae viderunt Iudei, semper custodienda dicit, deus pro-
tinus adiicit, ut audiant sermones meos et discant timere,
Invenisset
procul dubio futilis homo Eckius rimam per quam effluxisset, si solus
Mosi sermo fuisset allatus in ea parte maxime, ubi hortatur Iudeos, ne
obliviscantur verborum quae viderunt, potuisset cavillari quiddam Ec-
kius de visionibus quod
scribitur〈:〉 Ne obliviscaris verborum que viderunt o-
culi tui,205
Nisi deus optimus maximus, perpetuo sermonis ductu adiecisset,Nota
ut audiant sermones meos et doceant filios
Congrega ad me populum, ut
audiant sermones meos,206 En
dilucida verba, evi-
dentemque sensum, Cur orationem clarissimam
turbat et adhese tractat Ec-
kius? quod suo parte ingenio atque styli perspicuitate inconniventem
incurrit ocu-
lum? Nugarum rimulas obstruxit deus, procacitatisque
pertusum dolium
occlusit Moses, hic serio iubet, ne verba quae viderunt patres
nostri, no-
bis excidant, subinde et filios nepotesque erudiamus.
Ille quoque omnium
creator haud dissimiliter eloquitur, dicens, ut audiant sermones
meos doce-
antque filios suos,207 Advertat paulisper animum Eckius, et hodie condiscat
populares ea sollicitudine verba dei audire
debere, ut filios instituereQua cura verbum divinum ab omnibus
audiendum demonstret scripturas Eckius
populo caelandas.
queant. Edisserat Eckius nobis, si potest, quot sermones, et quales sint
populo
interpretandi? quae denique scripturae occultandae? Et postremo, quod
illud
documentum sit, ab illorum verborum munere, adhuc Christianae ple-
bi abscondendum, faciat Eckius, si
audet, duorum generum homines, illitteratorum
videlicet et doctorum, et demonstret
atque legitime probet, quae sint scrip-
turae a rudium ordine
exemptae, atque simul quae in ordinem eruditorum
redactae, doctisque explicandae,
imperitis autem occultandae,
Ego quidem scio, omnia legis praecepta, omnesque scripturas, apud
C4r
universum populum a Mose lecta,
atque in communi mandata.
Deu: xxxii.Mosaica, quibus hoc, quod dixi, confirmari
potest, ex capite secundo et
tricesimo haec sunt, Complevitque omnes sermones
istos, loquensOmnia verba legis
ad universum Israel, et
dixit ad eos, Ponite corda vestra in omnia ver-
ba mea, quae ego
testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestrisUniversa
scripta
custodire et facere, et implere universa quae scripta sunt in
volumine
legis huius, quia non incassum praecepta sunt vobis.208
Quae adeo ma-
nifestaUniversa scriptura universis Christifidelibus noscenda. sunt, ut
sola propositione concludant, quod universam scriptu-
ram universis
fidelium congregationibus, concionatores praedicare de-
bent
,209 Adde, quod Iosuae filius,
Nun210
Mosi successor fecit, quod scriptum
videmus in
Iosuae capite octavo, qui coram omnibus viris, mulieribus,Iosue
viii.
parvulis, et advenis, non aliqua, sed omnia in legis codice
praescripta
legit, explicuitque, acta eius, verborum ordinem subieci,211
Omnia verba (quod nota) benedictionis et maledictionis legenda
populo,Post haec omnia verba benedictionis, et maledictionis, et cun-
cta quae scripta fuerant in legis volumine, nihil ex hiis (quae Moses
iusserat) reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitu-
dine Israel, mulieribus, ac parvulis et advenis, qui inter eos
moraban-
tur.212 Nihil reliquit intactum Iosue,
breviusculo tempore cuncta, quae scrip-
taUniversa coram omni multitudine〈.〉 erant in legis volumine,
reverenter et contente docens, universa replicat.
At procax et protervus Eckius, per vitam et per annos, praecepta
quae-
dam legis intacta omittere atque interquiescere vult, et
simplices Chri-
stianosEckius contra Iosue
disputat animae cibo dedignatur.
Quid respondebit Eckius dicenti, advenas
et proselytos fidelium quo-
que in urbibus compellendos auditum ire
verbum dei, aut saltem, vel alliciendos,
vel omnino non reiiciendos, qui cuperent
legis omnia elementa scire, Postre-
mo, non puto sensum istum
Emphaticum oscitanter cernendum, quem
Moses verbis iis expressit,
Ponite corda vestra in omnia verba legis, quae ego testificor,213Emphasis per
quirendorum omnium legis verborum〈.〉 Ponite corda vestra in omnia
legis verba.
Non dicit transcurrite omnia verba mea, vel auditione, vel
lectione.
sed infigite mentem, Neque ait, cordibus apprehendite, sed corda ipsa
po-
nite in verba, Vox illa profecto Mosi miram habet
diligentiae sollici-
tudinis curaeque Emphasim, Est enim sensus,
verba ista sunt fulctra cordis,
agite corda vestra divinis verbis valenti et
ardentissimo desyderio in-
cumbere, Meditamini die noctuque sanctae
verba legis divinae, In eis
vester laboret conatus, In eis sudate, In eis vivite,
et pro eis naturae con-
cedite,
Eckius contra MosenEckius vastator Mosi, negat Christifideles
ad omnia scripturae ver-
ba teneri atquae obstringi, Clamat enim
non esse eadem doctis et ru-
dibus docenda, Moses vero simplex omnibus omnia inculcat.
Deu: xi.Neque sine causa factum a Mose, neque
lippientibus oculis ac in cor-
tice spectandum existimo, quod
propheta foelicissimus, in capitibus prioribus
iussit omnia verba legis in hominum
cordibus recondi, custodirique〈.〉214Deu: xxxii.
At in
posteriore, superiusque allegato capite xxxii, dictum ab eo vi-
ta
propemodum defuncturo scriptumque legimus, Ponite corda vestra in omnia ver-
ba legis,215
quod ideo observatum arbitror, ut simul cresceret oratio, et ille
hortamenta
fortiora ad finem sermonis apponeret, et viribus orationis ceu vin-
culis quibusdam, Iudaicam voluntatem omnibus universae scripture verbis
alligaret〈.〉
C4v
Simile legimus Christum fecisse mortem obiturum, qui subnixe omni-
no et vehementissime dei hominumque charitatem commendavit, et ve-
lut vinum post caenulam ingurgitavit.
Prima sit curarum, divini verbi diligentissima auditio, Ipsum exHortatio brevis ad dei verbum
pectore quaeramus, cum gaudio
retineamus, cum sui sollicitudine possidea-
mus, neque patiamur
pascua mentis diripere milvos, illius amore, de an-
gustiis
dulcedinem bibamus, nihil nos avellat, nullum incommodum retar-
det, nullus ab eo verbo te cruciatus amoliatur, nullus te angor excuciat,
nullumve tibi tormentum literas sanctas expungat, Sint nobis carmi-
na,psalmo cxviii. legis verba, quod prophetae
documento discamus, qui dicit, Carmi-
na mihi erant iustificationes
tuae,216 fruatur quisque pro
sua sorte verbis di-
vinis, In prandiis et conviviis exhilarent dei
verba nos, in agris obversen-
tur, in laboribus reficiant, in
sabbatis quietent, Nusquam non occurrant, Ubique
simulachra sacrarum scripturarum
adfluant, et sese in oculos interim exter-
nis abstractos rebus
inferant.
Nam omnia legis verba ubique locorum cogitanda, perpendenda-
queDeu: vi. persuadet Moses, Verba eius deutronomii. cap. sexto, subscripsi,
Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo
Narrabis ea filiis. disce ideo plebs ut doceas. Barbam Sancti Pauli collo gerunt non item epistolas eiusEt narrabis ea filiis tuis,
Et meditaberis sedens in domo tua,
Et ambulans in itinere,
Dormiens atque consurgens,
Et ligabis ea quasi signum in manu tua,
Eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
Scribesque ea in limine et ostiis domus tuae,217
Nemo non speculatur, quam Moses singulos
fidelium adhortatus
est, ad intelligendum verba dei, quando illos ad erudientium
diligentiam
adstringit, et iubet, ut filiis suis non modo proponant, vel legenda,
vel
audienda, verum denarrent et exponant, Quot hodie patres produ-
cere quiveris, qui filios doceant? Imo, quod periculosius est omnium, quot
dabis parentes, qui ipsi verba sancta didicerunt? solis infoelicissimorum
hominum nugis et scholasticorum suasionibus, a scripturarum sancta-
rum contemplatione abductis,
Eckio
cum Mose negocium est saepeHodie Eckius, fidos Christi discipulos fallit,
dicens, nefas esse
rustico verba dei perscrutari,
Moses contra Eckium, parentibus mandat, ut dei verba cuncta, cunctisDeu: xi.q
in locis, sedentes, stantes, deambulantes exerceant,
ac ob oculos etCur Moses curam perdiscendorum dei verborum
ingeminarit
aures pingant, Neque fuit Mosi satis, semel ad eiusmodi scripturarum
desyderia populum commovisse, at
in capite decimo eius libri, iterum re-
petit, et verba quae
memoravit ingeminat, et id quidem ex industria,
Nempe, utilitatem rei et voluntatem
perseverandi omnibus in verbis saepiusSuspendite pro signo non
intelligitur hoc iuxta carnem, sed spiritum literae
idem dicendo auxit, ut
multiplici compellatone admonitionem faceret instan-
tiorem,
dicens, Ponite in cordibus et animis, Suspendite pro signo, hoc
est scopo, ad quem
formentur mores filiorum, collocate sub oculos, fi-
liosque docete,
ut ea meditentur,218
transformandi, in literarum sanctarum habitum〈.〉
Si Moses umbram tanti aestimavit, quanti nos
solem sine nube fulgentem
D1rArgumentum similitudinem a minori
ducit.
pendere debemus? Si lex umbris sacramentorum velata, tantae gloriae
fuerat, quantis debebit, Evangelium gloriis universis revelatum, inculcari?
Adhuc tamen Eckius, quaedam Theologica,
et simplicibus, et omnia le-
gis verba, ad paucos et horridos
doctorculos revocat〈.〉 Super hac
re, cum saluberrima quaedam, de
sacrarum scripturaram fontibus at-
que locis profecta,
Erasmus RoterodamusErasmus inclytus et syncerus scripturarum assertor,219
divi-
na quoque vir sapientia emisit, quae illis apponere
volui,
Erasmica, de quibus nunc memini, haec sunt
Vaehementer220 enim ab istis dissentio, qui nolunt idiotisr, legi
di-
vinas literas, in vulgi linguam transfusas, sive quasi
Christus tam in-
voluta docuerit, ut vix a paucis Theologis possent
intelligi, sive quasi
religionis Christianae praesidium in hoc situm sit, si
nesciatur. Regum
mysteria caelare fortasse satius est, at Christi mysterium quam
maximeOmnes mulierculae legant evangelium
cupit
evulgari, Optarim, ut omnes mulierculae legant Evangelium,
legant Paulinas
Epistolas, Atque utinam, Haec in omnes omnium lin-
guasLicet scripturam sanctam atque sermones in linguam vertere
maternam essent transfusa, ut non solum a Schotis et Hybernis, sed a Tur-
cis quoque et Saracenis legi cognoscique possint, Primus certe
gradus est,Omnes omnia scripturae instituta scire
debebunt
utcumque cognoscere, Esto riderent multi, at caperentur aliquot,
Uti-
namAd stivam cantet agricola
hinc ad stivam aliquid decantet Agricola, hinc nonnihil ad radi-
osTextor viator suos moduletur textor, huiusmodi
fabulis itineris taedium levet via-
tor,Colloquia ex scripturis Ex iis sint omnia Christianorum omnium colloquia,
Tales enim
ferme sumus, quales sunt quotidianae nostrae confabulationes, Asse-
quaturNon parit invidiam scriptura
quisque quod potest, exprimat quisque quod potest, Qui poste-
rior
est non invideat praecedenti, qui prior est invitet sequentem, non
desperet,
Cur professionem omnium communem, ad paucos contrahimus?
Neque enim
consentaneum est, cum baptismuss ex aequo communis sit
Christianorum omnium, in quo prima
Christianae philosophiae pro-
fessio est, cum sacramenta
cetera〈.〉
Argumentum a communione sacramentorum. Item a communi omnium
mercedeDenique cum praemium illud immortalitatis ad omnes ex quo
pertineat, sola dogmata in pauculos istos esse relegandos, quos hodieTheologi Monachi praedicatores
vulgus Theologos aut Monachos
vocat, quos ipsos tamen, tametsi
minima quaepiam portio sunt ad populum Christiani
nominis, tamen
hos inquam ipsos optarim maiorem in modum esse quod audiunt,221
Quotquott222 in baptismo iuravimus in verba Christi, si tamen ex
animo
iuravimus, mox inter ipsos parentum complexus, et nutricumInfantesu
literis sacris imbuendi.
blanditias, Christi dogmatis imbuamur, Nam et
altissime insidet, et
tenacissime inhaeret, quod primum rudis illa animi testula
combibe-
rit,Christum prima sonet
balbuties Christum prima sonet balbucies, ex huius Evangeliis prima for-
metur infantia, quem ita cum primis tradi cupiam, ut et a pueris
a-
metur, In hiis deinde versentur studiis, donec tacitis
auctibus. adoles-
cant in virum robustum in Christo, Aliorum
literae sunt eiusmodi, ut
non parum multos poenituerit insumptae in illis operae,
ac sepenume-
ro fit, ut qui per omnem vitam, pro tuendis illarum
decretis, ad mor-
tem usque depugnarunt, in ipsa morte, ab authoris
sui factione des-
ciscantv,223
D1vAdieci supra positis, quae Chrysostomusw scriptor anti-
quior super sensu
Evangelicarum et apostolicarum li-
terarum perdiscendo scripsit, in
Homelia decima, ex
capite primo Ioannis Evangelistae caput vi.
Perlegendum est domi Evangelium antequam auditum
venias〈.〉 Signanda dubia scripturaeQuique224 igitur a vobis contendimus? ut una die-
rum in
hebdomada, vel saltem sabbato, curae vo-
bis sit, Evangelicasx legere
lectiones, quas ante has
conciones, in manibus habere, domi frequenter
repetere, earum diligenter sensum disquirere, quid
obscurum in his sit,
annotare velitis, quid pugna-
re videatur, cum non pugnet, ita
omnibus penitus
examinatis, his vos concionibus, quam attentissimos
vos
exhibeatis,
Evangelii vis ostendaHoc pacto non parum utrisque
nostrum emolumenti provenerit,
Siquidem vobis non multo opus erit labore, ut
Evangelii vim osten-
damus, cum domi ipsam vobis sententiam quantum
ad verba iam fa-
miliarem reddideritis, vos autem et acutiores, et
perspicatiores effi-
ciemini, non ad audiendum et doctrinam
dumtaxat percipiendam, sed
ad docendum alios,
Nam multi in presentia hic audiunt, qui simul omnia Evangelii ver-
ba, et quae, super his, a nobis dicuntur, memoriae mandare conantur,Ad docendum discite omnes〈.〉 Hic vide Ecki, quid
prosit memoriae soliy credere nisi
etiam privatim mediteris〈.〉225
non tamen etiam si annum in hoc consumeremus
admodum profice-
rent, Quam ob rem? ob hanc certe, quod in
tempestive et in sola tantum
ecclesia brevique tempore meis vacant
sermonibus〈.〉
Quia si qui sunt qui negotia, occupationesque, et publicarum, privata-
rumque rerum curas causantur, primum in hoc non parum errant, quod
in tot rebus versantur, et ita semper saecularibus negotiis affixi sunt.Neque negotia publica ab audiendo dei verbo excusare
queunt.
ut ne minimum quidem, in his quae maxime necessaria sunt, studium
impendant,
Deinde frivolam, et nullius momenti accusationem afferunt, cum
accusari potius
hac in parte, eorum cum amicis possent consuetudines
et ut equorum certamina
speculentur, in quibus sepenumero diem to-
tumVilibus adhibemus studia maxima, rebus vero divinis prope nullas accommodamus
operas〈.〉 Videat Eckius quod scripserit Chrysostomus in dignos
iudicans et cetera. consumunt, non tamen in his alias causantur
occupationes〈.〉
Praeterea rebus vilibus, et abiectis diligens adhibere studium potestis,
divinis autem si quando vocandum226 est, adeo vobis inutilia et nullius
momenti videntur, ut ne minimam
quidem curam in his ponendam
ducatis, et quonam pacto, qui ita sentiunt, spirare,
solemve conspica-
ri digni sunt,
Est et alia his oscitantibus inepta excusatio, librorum videlicet
inopia〈.〉
Et divitibus quidem ad hoc respondere ridiculum est, verum cum
multos pauperes
hac frequenter accusatione uti existimem227, cum his
parumper iocari, itaque eos percunctari
placet〈.〉
D2rpondera verba gravia
Nunquid omnia artis suae
habeant instrumenta? et si inopia in
his comparandis admodum impediantur? Nonne
igitur absurdum estNeque librorum penuria plebe os excusat a
lectione sacrae scripturae
hic non causari paupertatem? sed diligenter
attendere, ne quid sibi ad
artem suamz necessarium deficiat, ubi autem tantam sint
consecuturi uti-
litatem, occupationes deflere et inopiam,228
Agricola propudiosum aestimat carere aratro? Eckio magistro scimus,
sanctum atque utile esse christiano, si careat fidei
libris?
Imfamem rem putamus, si artifexaa quispiam artificium quoddam
profiteatur et
ignoret artis suae retrusissima praecepta? Attamen la-
trat
Eckius, foelices Christianos, si vulgaria et
omnibus occurrentia
lectoribus nesciant Christiani?
Idem Chrysostomus in
Homelia
secunda ex capite primo Io-
annis. c. vii.
Domi et privatim vir cum uxore ex scripturis debet.
disputareIllud vos admonendos hortandosque censeo pernecessarium, ut quo
nunc estis animo, perseveretis, neque in hoc tantum consessu, sed do-
mi quoque vir cum uxore, pater cum filio invicem de his frequenterab
loquantur, et ultro citroque, suam. et ferant, et inquirant sententiam
velintque probatissimam hanc et pulcherrimam inducere consuetudi-
nem〈.〉
Pueri praecipue divinis literis occupari debentNec mihi
quispiam dicat, pueros in hoc occupari non oportere.
Non enim tantum opus est, quod his vacent admonitionibus, verum eti-
am solis〈.〉
Imbecillitatis tamen nostrae gratia hoc non dicimus, neque eos
a saecularibus,
et terrenis rebus, quemadmodum neque nos a civili-
bus negociis
abducimus, At qui e septem hiis diebus, unum ad commu-
nis omnium
domini cultum, serviciumque collocandum merito arbi-
tramur, Nonne
ridiculum est, ut servulos nostros in nostris semper ne-
gotiis
occupatos velimus nos vero nullum exhibere deo servitium, prae-
sertim, cum nostra omnis servitus, nihil ei quicquam conferat. Deus enim
nulla re indiget, sed ad nostram penitus redundat
utilitatem〈.〉
Servitus nobis prodest quae deo servimusVos autem ad
spectacula filiis adductis,229
neque ad ullam bonam fru-
gem, eos unquam hortamini, Verum si quid
sanctum, si quid spiritale com-
parandum cogitandumue230 fuerit, inanem appellatis
solicitudinem, Non-
ne iram dei in vos merito provocatis? cum
ceteris rebus et certo tem-
pore diligenti cura adhibita, in
divinarum rerum doctrina pueros ex-
erceri,Aetas puerilis maxime indiget literis sanctis molestum intempestivumque
ducitis, Non sic,231 inquam
fratres
dilectissimi,
Haec profecto aetas, his maxime admonicionibus indiget, tenera est et
D2v
cito quae ei instillantur imbibit, et audita accipit,232
Praeterea, et vita eius in auditu est, et in ipsis fere inanis, ut vel ad virtutem
vel
ad vicium facile possit deflectere, Si quis igitur eos ab ipsis
incunabilis,233 ad
viam
virtutis abstraheret, In habitu quodam, et natura recta viven-
di
eos confirmaret, neque sponte sua facile in deteriora laberentur, cum
eiusmodi a
teneris assuetudo, ad virtutem eos alliceret,
Reipublicae proderit iuventutem sanctis literis
erudireHoc pacto, et maiores diligentius observabunt, et reverebuntur, et
civilibus in rebus utiliores reperientur, sed quidem ineunte aetate se-
niorum mores edocebuntur, Neque enim fieri, ut sic dicam, potest qui
his aures adhibet, hisque se apostolicis admonitionibus prompto ani-
moSive mulier sive Iuvenis offeret, quin
incredibile quoddam bonum, sive vir, sive mulier, si-
ve iuvenis
huius mensae particeps consequatur, Nam si beluas, ver-
bis et
ratione nonnunquam mansuetudinem erudimus, longe magis spiri-
tali
hac doctrina, cum hominibus communicata, id efficiemus, cum utri-
usque, medicinae scilicet, et eius qui curatur, maxima sit differentia,
Neque enim in nobis ea est, quae in illis faeritas, altera naturae est,
altera
voluntatis, Neque rationis vis eadem, illa humanae est senten-
tiae, haec spiritussancti gratiae et virtutis, Quam si quispiam se conse-
cuturum desperet, intelligat feras mansuescere solere, et nunquam
sibi ip-
si diffidet, frequenter hanc medicinam expectat234,
Lex S'piritus' S'ancti' domi
repetendaSpiritus sancti leges omni tempore audiat, et repetita domo quae
audierit, memori tandem mente inscribat,
Hoc pacto et spe bona, et securitate vivet plurima, ipsaque experien-
tiaAnimam verbo dei pictam, exhorret
diabolus plane, quantopere proficiat, intelliget, Quippe cum diabolus
divi-
nam legem animae inscriptam, et cor hominis, dei tabulam
factam con-
spicatur, eo se amplius conferre formidat, Ubi enim
litere regiae, non
aureo titulo, sed dilecti servuli Iesu menti animoque impressae,
exube-
ranti spiritus sancti gratia effulserint, ille nullo
pacto perpeti, aut con-
sistere potest, sed longe formidolosus
effugit〈.〉
Nihil enim adeo eius consilia perturbat. et proterit, quam qui ad divina-
rumSi scriptura sacra proteritac consilia
diaboli certe omnia debet esse perfecta rerum cogitationem animus erigitur, et
supernum hunc, atque
uberrimum fontem haurire semper desyderat, Eum inquam
animumScriptura, S'acra' humilem facit
nihil
humanum, quamvis molestissimum, perturbare potest, nihil quamvis mag-
num et exoptabile inflare et superbia efferre, sed in tantis huius saecu-
li fluctibus, perturbationibusque in multa vivit
tranquillitate,235
Hactenus Chrysostomus, Cuius sermo
quamquam est volubilis, verbo-
rumque flumen habens, tamen ipsum
velut distinctum, et crebras con-
citantem moras respirationesque
sub lectorum oculos atque vestrosCur oratio alioqui fluens sit
interpuncta
amantissimi viri, descripsi, ut sensim et paulatim, iis, quibus
maxi-
me displicet, quod probamus instillarem, et stantis
sepenumero lecto-
ris animum advertabundum efficerem atque
expectantem, Quippe,
quod singula mentem interim ingrediuntur occupantque, quae
omnia nec
possunt, neque non reiicerentur.
Nunc pariter, quando videmus Erasmum totidem scripturarum vervos
attigisse, placuit, visumque fuerat,
non ab re fore, si penicillo quodam
D3r
et figura, scripturarum sensa primum, deinde e regione Erasmica lecto-
ri proponerem, ut forma eiusmodi, veluti exemplo, facilius imbuatur
lector〈.〉 Nempe scio, quam abhorrent ab hac sententia, multi,
scilicet, quod omnes
Christiani, scripturas omnes audire et observate scrutari
debebunt,
I |
Erunt verba legis in corde tuo,236 |
I |
In caeteris disciplinis omnibus quas hu- mana prodidit industria, nihil est tam ab- ditum ac retrusum, quod non pervestiga- rit ingenii sagacitas, nihil tam difficile quod non expugnarit labor improbus, Qui fit autem ut hanc philosophiam, non his quibus par est a minis amplectamur? Platoni- ci Academici suae quisque sectae dogmata tum penitus habent cognita, tum memo- ria tenent, pro his digladiantur illi, vel emorituri cicius, quam authoris sui patroci- nium deserant, At cur non multomagis ta- les animos praestamus authori nostro principique Christo,237 |
ii |
Narrabis ea filiis tuis238 |
ii |
Mox inter ipsos parentum complexus et nutricum blandicias Christi dogmatis im- buamur.239 |
iii |
Meditaberis ea sedens in domo240 |
Utinam hinc ad stivam quiddam. iiii. deca- ntet agricola, hinc non nihil. v. ad radios suos moduletur textor huiusmodi ver- bulis241 itineris taedium levet viator,242 si quis in Evangelicis libris et apostolicis pie philosophetur,243 |
|
iiii |
Et ambulans in itinere,244 |
||
v |
Dormiens atque consurgens,245 |
||
Erasmus con- sentanee scripsit |
Orans magis quam argumentans, et transfor- mari studens potius, quam armari, is nimi- rum comperiet, nihil esse quod ad hominis foelicitatem nihil quod ad huius vitae fun- ctionem pertineat, quod in hiis non sit tra- ditum, discussum, et absolutum, Sive quid discere cupimus, cur alius author ma- gis quam Christus? Sive vivendi formam requiri- mus? cur aliud nobis prius est exemplum quam archetypusad ipse Christus? Sive phar- macum aliquod adversus molestas animi cupiditatesae desyderamus, cur alibi puta- mus remedium esse praesencius. Sive cu- pimus residem ac languescentem animum expergefacere lectione, queso ubi repe- rias igniculos aequae vivos et efficaces⟨?⟩ Sive visum est animum ab huius vitae molestiis auocare, cur aliae magis placent |
||
Moses246 scripsit |
|||
vi |
Ligabis ea quasi signum in manu247 |
deliciae?248 |
|
vi. vii. viii, Si quis ostendit Christi pe- dibus impressum vestigium, quam procum- bimus Christiani quam adoramus, At cur non potius vivam illius imaginem in hisce veneramur literis249, in quibus verbum illud caeleste quondam e corde patris ad nos profectum, adhuc nobis vivit, spir- at, adhuc agit et loquitur, sic, ut nusquam a- lias efficacius et praesencius, Si totam Chri- sti suppellectilem proferas, nihil erit quod Christum expressius et verius repre- sentet quam Evangelicae literae, Nempe no- bis sacrosanctae mentis illius vivam re- ferunt imaginem ipsumque Christum lo- quentem, sonantem250, morientem, resur- gentem, denique totum reddunt.251 et cetera. |
|||
vii |
Movebuntur inter oculos tuos252 |
||
viii |
Scribes ea in lim- ine et hostiis do- mus tuae〈.〉253 Deu: vi et .xi. |
||
Mo- ses |
Eras- mus |
||
Ex his sint omnia Christianorum omnia colloquia, Optarim ut omnes mulierculae legant Evangelium, legant paulinas Epistolas,254 |
|||
ix |
Item ponite corda vestra in verba legis〈.〉255 Deu: xi. |
Utinam haec in omnes omnium linguas essent transfusa, ut non solum a Schy- tis et Hybernis, sed a Turcis quoque et Saracenis legi cognoscique possint, Esto riderent multi, at caperent aliquot,256 Et quis usqueadeo furit, ut audeat, ob id verbum dei subtrahere, quod incredulis Iudaeis scandalum, gentibus autem stul- ticia257 videtur? Nunquid propter aliquo- rum contemptum, Evangelium, dei vir- tutem,258 silebimus? Ut accensam lucernam sub modio abscondamus?259 |
|
x |
Non excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae〈.〉260 |
||
xi |
Omnia verba legis coram viris, mulie- ribus et parvulis,261 |
||
xii |
Et advenis recita- vit Iosuae. viii.262 |
Eckius pugnat cum scripturis c. viii.af
Accedunt iis authoritates haud quaquam levis momen-
ti, quod
ita dixit Petrus, Precaepit nobis,
praedica-
reActo. x. populo, quia
ipse est, qui constitutus est a deo
Iudex vivorum et mortuorum huic omnes pro-
phetae testimonium perhibent,263
Petrus populoEckius et
S'anctus'
Petrusag
depugnant
Cristum predicat, Eckius non populo sed spino-
sis aliquot discipulis
contractam Christi virtutem
quin etiam quod turpius est, lac carneum Christi
dumtaxat inculcat,
Acto: decime.Petrus homines prophetarum testimonio, de Christo perhibito
ad sui
scrutationem accendit,264
Eckius si quam ad scripturarum prophetas
et apostolos favillam
habent simplices Idiotae, seductionis aqua refrigerat et
extinguit〈.〉
D4rIoan. v.
Cristus dixit Scrutamini scripturas,
illae de me testimonium perhibent.265
Eckius Christumah disputatione adoritur
Eckius contra declamat, Sciscitamini
Aristotilem, Item vobis non li-
tet legere scripturarum archana
postremo nolite scrutari literas dei,
Christus iterum, Oves meae vocem meam audiunt,266 Eckius an-
tichristus oves Christi, vocem
gentilium audituras obblaterat267,
Contra Mosen
EckiusMoses saevere tibi etiam o simplex minitatur, Si non audieris
Eckius
antimoses in monte e Belial, simplicibus benedicit, si aliquot tam
tummodo , sed
non omnes, omnium scripturarum literas percunctentur.
Et Mosen et Iosue Eckius pervicax assultat.Moses et Iosue
convenientibus cunctis filiis Israel leges coram
omni populo tam viris, quam
Mulieribus, Parvulis et Advenis legenda,268
et exemplo et praescripto docent,
Eckius librorum dictorumque sanctorum
multa multis et parvulis
et advenis et mulieribus virisque
abscondit〈.〉
Paulum quoque adgraditur〈.〉 Ephe:
vi.Paulus electionis vas269 scripsit, Educate filios vestros
in institutione
et admonitione Christi domini, hoc est in corda et animos filiorum
ingeratis domini praecepta,270
Eckius naeniarum pertusum vas, nedum filiis talem educationem in-
videt, sed etiam viris negat licere vulgariis, ut rusticum erudiat
rusti-
cus, quinimo palam dixit, non esse ea dicenda populo,
quae tractant
in schola calamitosi Theologistae, Et quod extremae reor esse
demen-
tiae Haeresim olencia, spargit in vulgus Christi quorum
in scholis
se puduit〈.〉
.ii. Esdrae. viii〈.〉Congregatus erat
populus quasi vir unus in platea, Quid actum,
Attulit librum legis coram
multitudine virorum, et mulierum, cun-
ctisqueQuod fecit in platea esdras. hoc negat in ecclesiae faciendum Eckius. de verbo dei
loquimur qui poterant intelligere et legit in eo aperte in
platea〈.〉271
Sed quod fecit Esdras in platea, hoc in templo facere dedignatur
Eckius, Quod Esdras docuit coram omni populo,
qui velut unus vir
fuit coactus, Illud, illiusque nucleum, ad Christi populum,
convenientem
in unitate spiritus fari detrectat,
Levitae silentium in populo fecerunt, et legerunt in libro legis di-
stincte et aperte ad intelligendum, et intellexerunt, cum
legeretur,272 At
nos O
simplices, O rudes, O miseros, O Christianos infaeliciores Iu-
deis, non audemus legis verba vel audire, quando Eckius pro silen-
tio, turbulentiam, pro
claritudine ad intelligendum, fuligines sui pecto-
ris obfundit,
quando non legis verba, sed figmenta hominum clamat,
quando non distinguit, sed
verba dei confundit, Imo penitus subtra-
hit,
Nunquid et tu Iosue, fidelis dei minister, rem Eckio deridiculam
fecisti, dum saxeo monumento, veluti teste, nunquam
intermorituro, ve-
hementer testabaris, te omnia legis verba populo
dixisse,273
Quorsum enim pertinebat, grandem adeo lapidem, ceu testem, prae-
dicatae (per omnia) legis, quercui, longeva perinde vita, subdere? NonEckius infelix
disputat
est Eckio Iudice
necessum, omnia legis verba, omnem in populum trans-
fundere, Porro
ut Eckius infaelix disputator videat se cum
Christo,
cum prophetis, cum Apostolis et omnibus omnium literarum salva-
toribus atque tecum Iosue,
horridum ingensque bellum commitere et in-
extricabilem conservisse
manum, Verba textus capite ultimo Iosue po-
D4v sita subieci, quae sunt haec, Scripsit quandoque omnia verba haec in
volumine
legis domini, et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum
quae erat in sanctuario domini, et dixit ad omnem populum, En lapis iste erit
vobis testimoniu, quod audieritis omnia verba domini quae locutus est vobis, ne
forte postea negare velitis et mentiri domino deo vestro,274
Protestat Iosue se omnia domini
verba retulisse
et lapidem et quercum testes ponit275
Quod testimonium allaturus est Eckius
adversus dei plebem sese ver-
ba legis omnia recitasse? quando eam
reputat indignam, (ut a Theologo) quic-
quid lex habet, audiat,
Certe quod ad Eckium attinet non mentietur
popu-
lus, se non audisse legem Evangelicam, cuius fuit umbra
lex vetus?
Paulum obruit Eckius〈.〉Paulus
gentium doctor sic ad Romanos scripsit et Grecis et barbaris, sa-
pientibus et stultis debitor sum, ita quantum ad me attinet paratus sum
vobis quoque qui Rho'mae' estis
evangelizare, non enim me pudet Evangelii Christi〈.〉276
Eckius sophistarum vindex sic ad me Lypsiae in disputatorio loque-
batur, Putas dicenda populo quae in scholis dicimus?277 Non ergo omnibus se de-
bitoremEccus
sophistarum mater et debitor〈.〉 fatetur, quoniam neque
Barbaris, neque ineruditae plebi Evangelica
praecepta suadens, se sophistarum
matrem et debitorem effecit omnium miserrimum〈.〉
Christus sui verbi subscriptores, non servos
sed amicos appellavit, ob
id unice, atque
praecipue, quod omnia quecumque a patre audiverat illis mani-
festaIoannis. xv. fecerat,278
Eckius, invictissimus279 servulis invisiores esse nos vult,
et ob id multas
perdit operas, ut opinionem aemulemur dicentis, simplicibus et
insipientibus
et stultis non esse omnia dicenda, quae in sacris codicibus sunt
emissa, contra
Christum qui ait, omnia quaecumque audivi a patre ea vobis notafeci,
Ideo non
dico vos servos sed amicos,280 Quales amiculos?
Cavillum Eckii preripiturFratres, sorores,
matres〈.〉
Sed respondet Eckus, Oho, Christus ad
apostolos loquiturai, et quid
de simplicibus et insipientibus vel dictum vel cogitatum audes
vel suspicari?
Mi Ecce qui fit, quod tam insectanter simplices nos odis? Num demonstra-
vi, ea quae Christus (etiamsi clam et in occulto) docuit Apostolos,
ad nos
pertinere? in Simplices subinde traducenda? perspexi pridem versutiam
eius imposturamque, facessat fallax artificum, Nempe non usqueadeo conniveo,
ne specum Ecii queam conspicari, in quo
Iudeorum lapides, tamquam praesidia
tanto digna pugile recondit, quia speculor quo
decurrat, quae saxa conqui-
rat, ut referiat, video quem in manu
lapidem tenet, taelumque in protenso ner-
vo, velut rima fulmine
rupta micans〈.〉281 Sed non offendamur, pergamus
videre, quibus Eccius armis fulminare potest, medios eat ipse per
hostes〈.〉
Tacitis occurritur obiectionibus atque occupan-
tur quae contra dici possunt. ca. ix.
Ne detis sanctum canibusscriptum est inquit Eckius Mathei ca. vii, Ne detis sanctum
cani-
bus, et ne proieceritis margaritas ante porcos, nequando
hii
conculcent pedibus suis,282 Ergo ad homines simplicianos
ac barbaros et insipientes non iactamus
illud nobile
margaritum, quod est dei verbum, quod in solisaj scholis
E1r
sub spinis est floridum, sub sophismatis vegetum, sub cucullis amplum
et
mirificum,
Iusta talione Eckius, ex
hominibus qui
facit porcos, remuneratur. c. x.
Praevidi sagittam cruciabilem, quae non modo sim-
plices et
illiteratos Christianos illidit, cruentat,
verumetiam brutum in bestiam
transformat, NonEckius
homo inirascibilis
irascatur Eckius homo inirascibilis omnino, si En-
thymema283 procax et nequam et viciosum, in
ven-
trem eius caputque retorsero, Nempe rectius sic ar-
gutaretur,
Margaritas in porcos ut proiiciamus veta-
mur,284
Sophistae porci bipedes〈.〉Eckius sophista, et id genus homines, sunt
porci bipedes〈.〉
Ergo ante sophisticos porcos Eckianosque, ne iaciamus margaritas
cavendum
valde. Syllogismus est, ex Eckiana modestia profectus, quam
ipse, a se exorsus?
adversus nos simplices, parva memoria, ingenioque
despicabili propudiosos, at verbi
diviniak
cupidissimos iactavit,
Incipiat Eckius a nobis et inferat contra
se, quia simplices Christus ne-
quaquam porcis comparavit, Quinimo
ad simplicitatem suos invitat
, SicPsal:
lxxvii〈.〉
enim eius prophetam Asaph scripsisse vidimus, Attendite populus meus le-
gem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei.285 audiunt ergo in-
clinate et
humiles aures, non superbae, non proculcatae et durae, Sic etiam
Christum dixisse
scriptura testatur, Estote prudentes sicut serpentes,Mat:
x.
et simplices sicut columbae,286
Quam hisce verbis poposcit simplicitatem
nisi hominum in gemitibus cordis sui
,287 et suspiriis, verbum dei scripturam-
que
sanctam audientium? cui cognatam apposuit
serpentinam prudentiam,
ut mundanae situs scientiae detergatur, qua hominum corda
velut inglu-
vie sordescunt, et tanquam hyberno situ obducuntur,
divinaque mysteria nonPrudentes sicut
serpentes.
capiunt, Animum enim liberum, mentemque vacuam, et cor solis
divinis prae-
ceptiunculis invigilans requirit. Ad ista autem non
pervenitur, nisi exu-
ta nostra prudentia, ut ceu depulso
impedimento, nitida simplicitate
vernemus, Iccirco neutiquam simplices respuit
Christus, neque aequipara-
vitPorci dei verbum
contemnunt vel non agnoscunt. Parvuli porcis dei verbum contemnentibus, aut
mundanae sapientiae velut tur-
pissimo ceno involutis, Neque
parvulos reiecit, quoniam parvulorum
mores adeo necessarios esse divinorum verborum
auditori lectorique, dicitMath. v.
xviii〈.〉
ut prorsus nullus esse queat, nisi parvulus
effectus, Verba salvatoris
Matthei. xviii. posita haec sunt, Amen dico vobis, nisi
conversi fueritis
et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis regnum
caelorum,288 Quod si soli
parvuli sublimitatem caelorum indipiscuntur, multo magis est necessa-
rium, auditores verbi dei parvos esse, Quando etiam ita scriptum
legimus,Psal: l. Psal.
viii〈.〉
Auditui meo dabis gaudium et laeticiam, et
exultabunt omnia ossa humi-
liata,289 Item, Ex ore infantium et lactentium perfecisti
laudem tuam, prop-
ter inimicos tuos, ut destruas inimicum gratiae
et ultorem impudentiae,290
Margaritum FideiImpudenter ergo temereque intulit Eckius, margaritum fidei, hoc est
verba
scripturarum, non, esse in simplices, parvulos, plebes, et Idiotas
E1v
iacienda. Nam simplices religiose adeunt dei verbum, reverenterque suspi-
ciunt, et summa reformidatione exosculantur, Argutatores autem
nusquam
non insyncere divinas scripturas tractant, et numquam non suis spinetis
ob-
sepiunt,Eckius deteriora ex optimis authoribus
carpit〈.〉 Esa: et Pau. commiscentes caelum terra, divinum
verbum humano figmento,
triticum paleis, aurum luto, qui deteriora pro optimis, e
doctrinis Eccle-
siasticorum excerpunt assectanturque, Illi sunt de
quibus dicit Apostolus,
Perdam sapientiam sapientum, et prudentiam prudentum
reprobabo.291 et,
Stultam
fecit deus sapientiam mundi,292
cui placuit per stulticiam praedica-
tionis salves facere
credentes. omni namque credenti, Iudeo, Graeco, Bar-
baro,.i. Corint. i. Idiotae, simplici, stulto, illiterato, rustico,
mulieri, parvulo, ancillae,
advenae, verbum dei, dei virtus est, Neque nobiles,
neque prudentes, nequeSapientes Theologistae rectius porcis quam
idiotae conferuntur.
sapientes vocavit deus, Sed stulta mundi elegit deus,
ut confundat sapi-
entes, et infirma, ut confundat fortes,293 Rectius igitur formidandos
do-
cuisse Christus aestimatur, qui ventrem sapientia plenum
habent, Et
sapientes et fortes porcis contulisse. quandoquidem spinosis syllogismis
legem dei involvunt, atque eam ad hominum sapientiam flectunt, illique de-
servire cogunt, ex domina ancillam facientes.
aufferre pallium animae quid sit〈.〉
Ambro'sius' de virg'inibus' li. iii. col: xxviii. Col. ii.Anima
in canticorum libro, iuxta sensum Ambrosianum dicit, Inve-
nerunt
me custodes civitatis, tulerunt pallium meum,294 Quale pallium? Phi-
losophicum habitum, ut
nuda simplicitas conquireret Christum, Quia
nemo potest amictu vestitus
philosophiae, in habitu scientiae saecula-
ris Christum videre, et
bene tollitur ei amictus philosophiae, ne quis
eam per philosophiam
depredetur,295 Adhortatur nos
iuxta Paulus di-
cens, Videte, ne quis vos depredetur per
philosophiam et inanem fal-
latiam,Cavendi
philosophi. secundum traditionem hominum, non secundum Christum,296 Magis
igitur illos caveamus,
qui magnam philosophiae partem, veluti voracesSola Christi traditio
est in contemplatione discendi verbi divini.
gurgites imbiberunt, Item et
eos timeamus, qui traditiones hominum
qualibet industria, et quovis Marte
propagatas callent, In contempla-
tione est sola traditio quae secundum Christum existit, Philosophiae ve-
ro, hominumque traditiones tantum absunt ut Christiano sint utiles,
quam
alienissimae artes, Sunt profecto
humanarum scientiarum gnari, Simplici-
bus et ineruditulis, hac
supellectile inferiores, atque ea ipsa, ab una dei
philosophia remotiores, Et
cavendum est mirum in modum, ne iuxta mun-
di philosophiam, quae
intus cubat, quicquid hauriant, coaptent, et pe-
dibus sacrosanctam
scripturam (pedibus inquam infectae voluntatis)
proculcent, Pessum eat Eckiana
superbia, Simplices ob imperitiam ab
auditorio dei summo depellens, abeant
derepente tumidi philosophi,Ennius recte pronunciat.
quando ii sunt maximopere exhorrendi,
Ennianum Neoptolemum
probant non pauci, qui dixit philosophandum est paucis, nam omni-
no haud placet,297
vixque degustandum ex philosophia idem censet, neu-
tiquam eam
ingurgitandam.
Ethnici hoc iuditio Christianis foeliciores et propinquiores, scru-
pulosPhilosophia nostratium, non coaptat sed alienat, a dei
verbo discendo. philosophiae rident.
Eccus autem Christianae beatitudinis
immemor, philosophicis
immersa scopulis cerebra, nudis hominum cordibus ita
anteponit, ut
simplices Idiotas parum aptos, ad audiendas dei candidasque
scripturas
pronunciare nihil vereatur, Vae illis Phariseis Eckianis, qui divi-
E2r tes philosophiae exortibus praeferunt, qui personas accipiunt, qui
claudunt regnum caelorum ante homines, Vos enim non intratis,Vae
nec introeuntes sinitis intrare.298 Vae, quod parvulos et simplices, nu-
dos et
vacuos, et ob id dei verbo praeparatos, sacrarum literarum no-
ticia spoliatis, atque impeditis, et in verbo dei scandalizatis, Mutate
pro-
positum et mutabitur vae, Utinam possem Eckium a maledictis eius
modi eximere, At si ego
dissimularem, malingnitatis reus fierem, et la-
pides imbelliam
incesserent.
Conclusio praecipua saepicule
inducta〈.〉Iccirco largiatur Eccus, eadem et altissima scripturae eloquia po-
pulo referenda, cunctisque Christianis, nisi forte natos excipiat
bimu-
los〈.〉
Caeterum, quod de canibus, aversos mordentibus dixit Christus,Canis
non vereor Eccum in
simplices Idiotas iaculaturum, nisi malit Canis
fieri rabidus in lapidem saeviens,
et ingenti latratu,299 ignaviam
suam
occultans.
Fortasse hoc Eckius dicet〈.〉Sed haud
me fugit Eckium dicturum, se tale argumentum
non som-
niasse,
Cui ipse respondeo, licenter hoc ipsum negare, et fieri posse, ut
hominem homo
fallat, deum vero nemo,
Maiori fortasse honore, Simplices Christianos cohonestabit Ec-
kius,Canis Alexandrial quam canum titulo, nisi forte Alexandri Regis canis fortitudinem
illis
attribuere conetur, qui et viribus et astu valuit,300
Obluctatio EckiiAt hunc procul dubio latratum
efflabit Eckius, Adhuc non esse
simplicibus et parvulis et illiteratis, summum Theologiae sermonem
producendum, Nam textus est urgentissimus
Matthei capite decimo
et tertio, Discipuli dixerunt Christo, Quare in parabolis
loqueris il-
lisProbat Eckius simplicibus et Idiotis non esse omnia divinae legis
verba indicanda, quod Christus eis in parabolis est
locutus〈.〉 videlicet turbis, Respondit Iesus et dixit, Vobis
datum est, nosse
mysteria regni caelorum, illis autem non datum est,301 et post pauca rur-
sus, ait, Propterea in parabolis loquor illis, quia videntes non vident,
et
audientes non audiunt, nec intelligunt.302 et paulo inferius, Vestri bea-
ti sunt oculi, quia
vident, et aures vestrae, quia audiunt,303 Proinde, per-
pendas dicet Eckius, quod ilico contextum legimus, Amen dico vobis, quia
multi prophetae et iusti desyderaverunt videre, quae videtis, et non
viderunt,
et audire, quae auditis, et non audierunt,304 Hisce verbis, velut
avulsis ab acervo saxis depulsam vides
turbam, ab intelligentia pa-
raemiarum, Imo quod durius est, Etiamam
prophetas et iustos, hoc est, san-
ctosHic
triumphat Eckius, cui hoc telum dedi ne
tabesceret. et doctos laicos ab auditorio, ubi noli proverbiorum excutiuntur
invitus ac nolens largieris reiici, Neque cupio ab unoquolibet id pre-
cario impetrare, velit, velit, admittet, non esse cuncta cunctis
invulganda〈,〉
Repellitur Eckianus mucro
transferturque, capi-
te undecimo
Puriorean mihi spiculo, dentatoque rictu, insul-
tat
Eckius, homo haud quaquam imbellis,
E2vQuintus
Atteiius sine monitore non tacuit Eckii frater
Quinti Atteii frater, qui ingenium in numerato
habebat, neque sine mo-
nitore tacebat,305 primus certe praefatur, et ultimus vix tacet, hoc
artifi-
ciumClamando vicit Lipsiae
Eckius, ita quoque Rhomae vinceret indubie etiam si insidiosum et muliebre est,
ille iactatissimus iactat, et eo
se triumphum in disputatione Lipsica triumphasse scriptitat, Ego quidem
arbitror Eckium fiducia tanti argumenti, digitulum
dentibus premere,
diductis advorsum labris, facile namque quemvis ridet, qui sibi
dum taxat
ociose placet, At paenam in foribus, et securim ad radices positam, in
domini
spe, sublatis deinde signis, amoliri conabor,
Primum admiror Eckii supercilium, quod Christianos simplices nova
contumelia conspurcat, diiudicans eos eiusmodi fore, qui non debeant intel-
ligere Evangelicas parabolas, Nescit quae Christus docuit discipulos,
in nos simplices et Idiotas, cum lumine
transfundenda? si dubitat, desti-
nata invidia dubitaverit, Nempe
quae in tenebris Apostoli a Christo,
ea nos ab Apostolis illustrata, dilucide
audimus, quae dixi vobis, ait
Christus, in tenebris, haec dicite in luce.306
Praeterea non queo non occlamare contra superbissimos Theologista-
rumTheologistae philosophici ob intricatissimas suas
naenias primum accubitum primamque salutationem
anterapiunt〈.〉 tumores, in loco Apostolorum, nullo
invitante, ultro discumbentium,
Tales enim antique cernimus obiurgatos, quod in
primos accubitus, ul-
tra communem hominem simplicium et Idiotarum
conditionem, se sponte ponebant,
Hodie phariseorum successores, volunt soli maximique videri, et ne-
quaquam cum minimis internumerari, demonstrent sophistae et exhibeant.
praelationis exemplum, quo valebunt probare, se ad eum ordinem ascitos,
in quo
sunt ii, qui aures habent et audiunt,
Porro, relegatis huiusmodi quaestiunculis, Verba Christi, quae obtru-
dit prosequar, fateor Christum parabolis doctrinam suam interimao
texis-
se, interim absque velo proposuisse, At id prorsus infitior,
Aliquid ver-
bosis concionatoribus concreditum, quod populum dei
celare debeant,
Num in eodem capite Mat. tertio decimo legimus, posteaquam Chri-
stus aliquot paraemias denarrasset, Apostolis dixisse, Intellexistis haec
omnia? et iis respondentibus, Etiam domine, Christum demum adiecisse,
Propterea, omnis scriba doctus, ad regnum caelorum
similis est homi-
ni patrifamilias, qui de thesauro suo nova atque
vetera depromit.307
Videte patroni celeberrimi, utrum Eckius
caput illi telo illisit, quod in
pectus hoc iaculatus est? Tanta est luce sermo
postremus assumpti
capituli perfusus, adeoque conspicuus, ut lippientes oculos eo
adducat, ut
adsentiamur coacti, Apostolis tum divinorum verborum praedicationem
delega-
tam, cum Christo cunctanti, an omnia intellexissent?
respondebant, etiam domine,
et legem protinus adiectam, ut tam vetera quam nova e
thesauro scripturarum
expromant, Scribisque e sinu proferentibus, et nova et vetera
omnes ac-
cipiant, Hoc est quoque, praedicare in lumine et tecto,
quod explicatim
et aperte verbum dei loqui, Eat nunc Eckius et aliunde mutuetur
sagittas, Nam constat plebem
et turbam omnia audivisse,
Iccirco concludam, Esse dicenda omnia, etiam si sunt, qui necdum
capiunt,
Quomodo enim verbum dei secus viam cadet, nisi sint, qui
non intelligant? et
habeant accipitres quod seminatum est ex corde diri-
pientesMatthei xiii. semen? Quomodo semina divini verbi in saxosam
venient ter-
ram, nisi sint qui audiant, et radice careant?308
apVeritus sumap
aqne rumpereturaq
E3r
Eckius altitudine sententiarum, quas Augustinus super illud Matthei.
scripsit,
aures habent et non audiunt,309
ideo opera assumendi supersedi.310
Addamus quod e parabola sagenae in mari iactae, et ex omni genere pis-
ciumSagena contrahens ex omni
genere〈.〉 contrahenti, plaerique sacram scripturam
capiunt, dicentes, illam et
bonos et malos contrahere, sed relinquamus ambigua,
haec etenimAmbigua ad probandum inutilia sunt
ni-
hil possunt facere certum, Cum natura sit omnium argumentorum,
per
ea quae certa sunt, dubiis fidem afferre non dubiam, Assumat igitur
adversarius documenta manifesta, et obstrepat utcumque, possunt mul-
ta,In argumentis attenditur, tempus locus,
persona et mysterium prodesse videlicet tempus, locus, et mysterium, prolati
vim argumenti transferre.
Hac, (super omnibus quae tetigi) fungar regula, dubiis
certa esse po-
tentiora, item ambiguis manifesta minime
extenuari,
Iccirco erumpet Eckius, opinor, pondere
argumentorum manifestatio-
re, adiecturusar arcem, quae
me defendit.
Argumentum de praedestinatione non prae-
dicanda
parum doctae plebi, e sinu
Augustini
prolatum, c. xii.
Augustini sententiam, quam Eckius in me tor-
quere possit in
libro de bono perseverantiae capi-
te xxi. emissam, huic chartae
illivi, verba eius haec sunt,
praedestinatio scilicetQuae311 tamen non ita populis praedicanda est, ut
apud imperitam vel tardioris intelligentiae multitu-
dinem
redargui quodam modo ipsa sua praedestina-
tioneNon praedicandum Sicut quidam Lipsiae nebulo rhytmatizat.
videatur, sicut redargui videtur et praescien-
tia dei, quam certe
negare non possunt, si dicatur hominibus,312 sive dormia-
tis quod vos praescivit, qui
falli non potest, hoc eritis〈.〉
Dolosi autem vel imperiti medici, est etiam utile medicamentum, sic
alligare,
ut aut non prosit, aut obsit,
Vide manubrium Eckii Dicendum〈.〉Sed
dicendum est, Sic currite, ut comprehendatis, atque in ipso cursu
vestro ita vos
esse praecognitos noveritis, ut legitime curratis313, et si
quo alio modo dei praescientia praedicari potest, ut
homines segnitia repellatur.314
Huic, ad cumulum Eckianae verbositatis paren-
dum subdidi verba Aug'ustini'super eadem re, eodem
lib. c. xxii. edita, c. xiii.
Quamvis ergo ita315 se
habeat de praedestinatione definita sententia volun-
tatisAliqui non fideles accipiunt voluntatem ut
convertantur〈.〉 dei, ut alii ex infidelitate, accepta
voluntate obediendi convertan-
tur ad fidem, vel perseverent in
fide,
Caeteri vero, qui in peccatorum damnabilium delectatione re-
morantur, si et ipsi praedestinati sunt, nondum surrexerunt, quia non-
dumPraedestinati male viventes per dei gratiam
nondum sunt erecti. eos adiutorium gratiae miserantis erexit,
Si qui enim nondum sunt vocati, quos gratia sua praedestinavit
elegendos,
accipiant eandem gratiam, qua electi velint esse et sint.
E3v
Si qui autem obediunt, sed in regnum eius et gloriam praedestinati
non sunt,
temporales sunt, nec usque in finem in eadem obedientia per-
manebunt,
Non isto modo dicenda. Hic Eccus gestiet quia verba non
sententias curat〈.〉Quamvis ergo haec vera sunt, non tamen
isto modo dicenda sunt au-
dientibus multis, ut sermo ad ipsos
etiam convertatur, eisque dicantur
illa istorum verba, quae vestris literis
indidistis, et quae superius c. xv.
interposui, Ita se habet de praedestinatione
definita sententia voluntatis
dei, ut alii ex vobis de infidelitate, accepta
obediendi voluntate, veneri-
tisEx vobis
aliqui peribunt〈.〉 Ecclesiae loquuntur praedicatores, hoc perpendat
Eccus〈.〉 Non dicendum concioni, aliqui ex vobis non
credunt〈.〉 Sed dicendum omnes ex praedestinatione de infidelitate
ad fidem venistis. ad fidem, Quid opus est dici, alii ex vobis? Si enim
ecclesiae dei loquimur,
si credentibus loquimur, cur alios eorum ad fidem venisse
dicentes, caeteris face-
re iudicamur316 iniuriam, cum possimus congruentius dicere, ita se
habere317 de
praedestinatione definitam sententiam voluntatis dei, ut ex infideli-
tate veneritis ad, fidem accepta voluntate obediendi, et accepta
perseverantia
maneatis in fide, Nec illud quod sequitur est omnino dicendum, id
est, caeteri vero
qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum
surrexistis, quia
necdum vos adiutorium gratiae miserantis erexit, cum bene et
conve-
nienter dici possit et debet318, Si qui autem adhuc in peccatorum damna-
bilium delectatione remoramini, apprehendite saluberrimam
disci-
plinam, Quod tamen cum feceritis, nolite extolli quasi
de operibus
vestris, aut gloriari quasi hoc non acceperitis, Deus est enim qui
ope-
ratur in vobis et velle et operari pro bona voluntate, et
a domino
gressus vestri derigantur etas eius viam velitis,319
Item quod sequitur et dicitur, Verumtamen, si qui est is nondum vocati
quos
gratia sua praedestinaverit elegendos320, accipietis eandem gratiam
qua velitis et sitis electi, durius dicitur
quam dici potest, si nos non quibusNolite gloriari sicat Eckius qui
non vult opera bona deo tribuere totaliter〈.〉
libet
hominibus loqui, sed Christi ecclesiae cogitemus, Cur enim non
potius ita dicitur,
Et si qui sunt nondum vocati, pro eis ut vocentur
oremus?
Fortassis enim sic praedestinati sunt, ut nostris orationibus con-
cedantur, et accipiant eandem gratiam qua velint atque efficiantur
electi:321
Iam vero quod illis verbis connectitur, miror, si ullo modo potest in po-
pulo Christiano quisquam infirmus patienter audire, cum dicitur
eis,
Et si qui obeditis, si praedestinati estis reiiciendi, substrahentur vo-
bis obediendi vires, ut obedire cessetis,
Hoc enim dicere, quid videtur aliud esse, quam maledicere, aut mala
quodammodo
prophetare?
Concionator non loquitur quibuslibet sed Christianis hominibus
qui non pendunt hoc, interim durius loquuntur〈.〉Sed si et de
his qui non perseverant aliquid placet dicere, vel necesse est,
cur nonat potius
ita saltem dicitur, ut paulo ante322 dictum est, primum, ut non-
dum de ipsis qui in populo
audiunt, hoc dicatur, sed de aliis ad ipsos, id
est, ut non dicatur, Si qui
obauditis323, si praedestinati
estis reiiciendi, sed
si qui obaudiunt, et cetera, per verbi personam tertiam
dicantur, non
per secundam,324
Praeterea et hanc dicendi rationem veluti nauseosam et ieiunas aver-
tentem aures obiurgat, ac improbitatis insimulat, dum plaerique
verbis
secundae personae ad populum crepant,
Si qui obeditis, aientes, si praesciti estis reiiciendi, obedire cessabitis.
Nem-
pe hoc verissimum est, ita sane et improbissimum et
importunissimum
E4r
et incongruentissimum, non falso eloquio, sed325 quod valetudini humanae
infirmitatis non salubriter
applicatur.326
Responsio et translatio superiorum
in speciem obsistentium, c.
xiiii.
Haud difficile cuipiam foret, cuncta quae memoravi
supra, uno solo responso
diluere, hoc modo, quod ne
ullum e superioribus dictum vel indicet hunc sensum
vel contineat, quem Eckius
Lipsiae procaciter effla-
vit,
dicens, non esse dicenda in contionibus eadem ple-
beisEckius ex modo praedicandi infert ad non praedicare simpliciter
quae in scholis. Neque ex omnibus, neque ex sin-
gulis, supra
asscitis inferri potest, Authoritates sacrae
scripturae ad praedestinationem
pertinentes simpli-
cibus et idiotis et agrestibus hominibus
occultandas, sed nituntur dumtaxat
ad id omnia, atque pro eo concurrunt omnia
superiora Augustini, ne con-
tionatores scripturas in tertia persona loquentes, in secundas varient
perso-
nas, amplaque scripturarum verba contrahant, atque sub
detrimento expromantAt propter sui confusionem dissimulabit
argumentum praecedens〈.〉
quasi solis concionatorum
auditoribus sint dicta, Nempe quod vel rusticum
est, et hominis non parum
indiligentis, legemque declamatoriam nescientis
aut certe negligentis,
Medicus imperitusPreterea, quemadmodum vel maligni vel
indocti fuerit medici, me-
dicamentis abuti, neque ita applicare,
ut prosint, Ita ediverso nebulonisConcionator
indoctus
est, pro medicamine rapidum venenum largiri, aut prorsus nullum
me-
dicari morbum,
Dicam ergo confidenter, futurum commodius, si poscente vel exigentePraedestinatio qautenus praedicandi si se materia
obtulerit.
praedestinationis materia (quae saepicule frequenterque sese
offert in an-
no) animo praesenti, Evangelica et Apostolica et
Prophetica docue-
rint, ne ad latum, quod dicitur, unguem
abcedentes a scriptura, quae nec
falli nec fallere potest,327 salubrius fuerit profecto hominem e veritate
pendere, quam in se spem transferre,
Nullam vereamur multitudinem, syncere scripturam explicaturi.
Mavult Eckius in fano docere, hominem ex naturalibus
absque gratia
opera bona facere posse, quam gratiam vere praedicare,
Gratia dei vere absque trepidatione praedicandaExhorret
Augustinus, multitudini quamlibet rudi
gratiam ma-
le et diminute concionari, quam blanditia virium, in
infoelicissimam sui
spem revocare. Hoc tamen Eckius fecit sciens, quod ego pernitiosum
auditoribus esse, in libro de gratia et libero arbitrio328 testimoniis scrip-
turarum comprobabo, convulsurus et
infirmaturus pervicacem illius
petulantiam,
Nunc quod huius est consilii, verbis Augustinianis demonstrabo,
praedestinationis sese offerentes scripturas,
multitudini plane dicendas,Aug'usitnus' de bone
perseverantiae c xxii.
Augustiniana in secundo librorum de bono
perseverantiae capite vi-
cesimo secundo in fine haec sunt,
Quoniam de vita aeterna (quam filiis promissionis promi-
sit
non mendax deus ante tempora aeterna)
E4v
nemo potest esse securus, nisi cum consumata fuerit ista vita, quae tentatioDeus facit nos perseverare in
finem〈.〉
est super terram, sed faciet nos perseverare in
se usque in eius vitae finem,
cui quotidie dicimus, Ne nos inferas in
tentationem〈.〉
Haec autem et huiusmodi cum dicunturau, sive paucis Christianis, sive multitu-
diniCur metuimus praedestinationem praedicare,
sicut eam scriptura praedicat verissima〈.〉 Ecclesiae, cur
metuimus praedestinationem sanctorum et veram dei gra-
tiam, id
est, quae, non secundum merita nostra datur, sicut eam sancta scrip-
tura
praedicatav
praedicare?
An vero timendum est, ne tunc de se homo desperet, quando spes
eius ponenda
demonstratur in deo, non autem desperaret, si eam in seipso
superbissimusaw et infoelicissimusax poneret? Atque utinam tardi corde et in-
firmiHic Eckianum acumen retunditur Orationes Ecclesiae ad argumentationem
possunt assumi contra Eckium qui eas risit〈.〉, qui, vel
nondum possunt scripturas, vel earum expositiones in-
telligere,
sic audirent vel non audirent in hac quaestione disputationes
nostras, ut magis
intuerentur orationes, quas semper habuit et habebit
Ecclesia ab exordiis suis,
donec finiatur hoc saeculum.329
Huc usque Augustinus.
Postremo, non, esse vel tacenda vel neganda praescientiae atque praedesti-
nationis sacra mysteria, per insequentia comprobatur, Etiamsi sunt,
qui au-
ditis istiusmodi scripturis, dorsum deo advertant, et veram
relinquant
viam, Semper enim, quanquam errores oberunt hominibus, propter
prae-
destinationis imperitiam, Ipsa libere crebreque est
praedicanda.
Aug'ustinus' de bono perseverantiae ca. xv.Augustiniana, quibus haec probari queunt, ex
capite quinto et de-
cimo eiusdem libri descripsi, quae sic
habent,
Sed aiunt ut scribitis, neminem posse correctionis stimulis excitari, Si
dicatur in conventu ecclesiae audientibus multis, ita se habet de praedesti-
natione, definita sententia voluntatis dei, ut alii ex vobis de
infidelitate
accepta obediendi voluntate veneritis ad fidem, vel accepta
perseverantia
maneatis in fide, caeteri vero qui in peccatorum delectatione
remorami-
ni, ideo nondum vos surrexistis, quia necdum
adiutorium gratiae miserentis
erexit, Verum tamen, si qui estis necdum vocati, quos
gratia sua praedestinaveritResponsio ad praedicandi
modum
eligendos, accipietis eandem gratiam qua velitis et sitis electi, Et si
qui obe-
ditis, si praedestinati estis reiiciendi, subtrahentur
obediendi vires, ut
obedire cessetis,
Etiamsi durius quispiam et contra modum superius traditum,
praedicaret, deterreri plebs dei non debet〈.〉Ista cum
dicunt, ita nos a confitenda dei gratia, id est, quae non secundum merita
nostra
datur, et a confitenda secundum eam praedestinationem sanctorum deter-
rere non debent.
Sicut non deterremur a confitenda praescientia dei, si quis de illa po-
pulo sic loquatur ut dicat, Sive nunc recte vivatis, sive non recte,
ta-
les vos eritis postea, quales deus vos futuros esse
praescivit, vel boni si
bonos, vel mali si malos,
Nunquid enim si hoc audito, nonnulli in torporem segniciemque vertantur,Propter impios non est vel falsum dicendum vel silenda
praedestinatio〈.〉
et a labore proclives ad libidinem
post concupiscentias suas eant, propterea
de praescientia dei, falsum putandum est
esse quod dictum est? Nonne, si deus
illos bonos futuros esse praescivit, boni
erunt, in quanta libet nunc malig-
nitate versentur, si autem
malos, mali erunt, in quantalibet nunc bonitate
cernantur?
F1rConfirmat exemplo cuiusdam fraterculi Augustiniani, qui
audito, pendere omnia e divino nutu, abiit relicto ordine.
Fuit quidam in
nostro monasterio, qui corripientibus fratribus, cur quae-
dam non
facienda faceret, et facienda non faceret, Respondebat, qualis-
cunque nunc sim, talis ero, qualem me deus futurum esse praescivit, Qui
profecto et verum dicebat, et hoc vero non proficiebat in bonum, sed
usqueadeo
profecit in malum, ut deserta monasterii societate, fieret ca-
nis
reversus ad suum vomitum, et tamen adhuc qualis sit futurus, in-
certum est, Nunquid ergo propter huiusmodi causas330, ea quae de praescien-
tia
dei vera dicuntur, vel neganda sunt, vel tacenda, tunc scilicet, quan-
do si non dicantur, in alios itur errores,331
Hic habes et invide tu praecep-
torAudiat Theologistae et Petrus Napembacchius
petre Nappembachi332 causas cur a scholasticis desciverit Carolostadius〈.〉
De castimonia et scripturarum candore et quem-
admodum invulgari debebunt, c. xv.
Tametsi ex superioribus, quae conmemoravi, cui-
libetAmplificatio omnium praedicandorum obvium sit, quod omnia
sacrarum scripturarum monumenta
Christi populo ad audiendum dei verbum retegi
debe-
ant, et nihil sit tam arcanum et absconditum, tam altum
et nobile, quod concionatores Christianum gregem caela-
re
queant (maxime evangelicis literis, apostolicis epi-
stolis,
dicendorum materias istiusmodi, vel exigentibus vel suppeditan-
tibus, vel in spetiem praestantibus)〈.〉
Quinimo, secretissima veteris legis
mysteria, novae legis lumi-
neDuo testamenta
sese invicem illuminant et adiuvant〈.〉 quasi nitidissimo
Phoebo perfundere et illustrare et mutuo vetu-
stis antiqui
testamenti translationibus et allegoriis tanquam stellis qui-
busdam novum testamentum exornare, officii praedicatorii, vel explicato-
ris literarum proprium existit,
Quod Paulus apostolus ad Ephesios saltem
subaperuit, quando Christi
virtutem prioribus saeculis multisque prophetis
incognitam, Apostolis autem
perspectam, atque omnibus Christifidelibus inculcandam,
summo opere suadet,
Ex industriae haec repetunturProferat qui potest e
scripturis Christi virtutem et ostendat; deinde
quae sint populo subtrahenda, et
doceat, quas scripturas possit plebs
ignorare? vel in sui pernitiem adfirmabit,
Christi virtutem et spiritum
concioni aspergere fas non esse,333 Dabit igitur Eckius, scripturarum om-
nia et cuncta,
et singula testimonia in populum transfundenda sitien-
tem, velut
puros et liquidos latices.
Quatenus licitum sit, extranea sacris
commiscere. ca.
xvi.
At vero difficile taciturum Eckium puto,
ObstrepetKekkium obducit Eckiusay
enim rursus et hoc ostentabit saxum, Scripsisse Au-
gustinum Christianis
licere, ut philosophias gen-
tium atque dicta Etnicorum, velut ab
iniustis possesso-
tibus detenta rapiant. hocque significatum per
figuram,
tanquam per scripturam haud incelebrem, quod Israhe-
liae ex egypto profecturi vasa, AegyptiorumExodi,
xiii.
vestesque mutuati sunt, spoliantes
Aegiptum〈.〉334 Sed in ma-
F1v nifesto est Augustinum per vasa multifarias gentilium doctrinas
libera-
lesque disciplinas, atque morum praecepta, Per vestes
autem hominum institu-
ta, humanae societati accommodata,
intellexisse,335
Quanquam haec obiectio neutiquam sit respuenda, quandoquidem Augusti-
num negare piaculum sit, nisi me
fallat Eckii virens et robusta doctrina,
Attamen si quis ad eum responderit, non erit hereticus.
Vasa quidAugustinus dicit Aegyptios peccata significasse in mari rubro, veluti
baptismate extincta,336
Quid ergo vasorum nomine commodius intelligere qui-
bit (si
tropologisare libet) quam animas? Ad hoc facit paraemia Christi,
qui dicit, Cum
fortior armatus337 venerit
diripit vasa? num animas dae-
moniis vexatas vasa appellat? Quis
audet dubitare? Committamus
igitur veteribus nova, dicturi, ipsa vasa, Israhelitas
fuisse ab Aegiptiis
nequiter occupatos vexatosque, Imo propriis quoque delictis
perfluentes.
Praeterea, non hoc dicit Augustinus, quod concionatores rudibus adhucExtra pericula
fidei positi possunt gentilium disciplinas lectitare.
populis aut certe
quibusdam in concione existentibus, nec dum in Chri-
sto parturitis
neque sacra scriptura excultis, liceat seminare disciplinas
gentilium, sed hanc
ipsam experiendi eiusmodi disciplinarum facultatem,
vix iis largitur, qui sanctarum
scientia literarum sunt firmati, et iam ex-
tra pericula
positi.
Oportet lectorem gentium disciplinis aspergere sanguinem
Christi〈.〉Item in secundo librorum de doctrina Christiana
capite quadrage-
simo primo. Idem Augustinus ostendit, absque iactura non perspici gen-
tilium dicta, nisi sanguine Christi tingantur.338 Adde, quod omnia no-
xia,Curandum est in ecclesia, quid dicat
Christus non quid doceat Aristoteles. omnia utilia, omnia denique ad vitae
instituta pertinentia, uberius, co-
piosius, purius, et plenius, et
verius, in sacris scripturis offenduntur.
Porro, neque tantae celebritatis Augustinum existimo, cui non audeam op-
ponere
Hieronymum, qui doctrinas philosophorum
primogenitis Aegip-
tiorum aequiparat, Et asseverat in concionibus
Christianorum, non curan-
dum quid Aristoteles, sed quid Apostolus,
quid Christus, quid Pro-
phetae dicant.339
Aliena tanquam aliena dum vacat licet tractare Iosue xvi.
xvii. et Iudi. iii.Sunt qui paleam pro palea, triticum pro tritico legunt,
atque externa
pro exteris proferunt, quorum mihi non prorsus improbatur
consuetu-
do. Quando scio gentes relictas inter Israhelitas, et
eas destinato con-
silio Iosue vivas, sed tributarias
dimisisse.340 Neque hoc
obiurgo, neque
incesso studium, ut varietate lectionis reficiatur animus, ut recens
et
capax et avidus sacrosanctas scripturas aggrediatur, Sed connubia et
matrimonia disciplinarum Christi atque gentium, haud quaquam probo. Nem-
pe, quae conventio Christi ad Belial? quae tenebrarum amicitia cum
luce?
Atque ita non improbabo, si lectores iam in Christo formati, radicati,Locus tacitum actionis testimonium〈.〉
et
aedificati, gentium amicitias illucusque sibi copulent, et desponsent, ut
eis, ceu
gladiis ab hostium brachio, raptis, adversarios pungant, vulne-
rent, iugulent, hoc est, Ethnicorum dentes, suis interdum taelis obterant
labraque pertundant. Verum eo loci stare, in quo populus extra peri-
cula nondum constitutus, dei verbum expectat, atque perdiscere
cupit,
eo inquam loci consistere, et inde pro tritico paleas, pro divino verbo,
F2r
verbula philosophorum effutire, non minus licere ph'ilosophi'as quod fore
arbi-
tror, quam quod est scelestissimum.
Iudi, xiiii.Duxit Sampson uxorem Thanathei philistini filiam, ad perden-
dum
philistinos,341 Ita possunt
Christifideles suas literas prophanis gen-
tilium elementis
nonnunquam miscere.
Relictas haud abnuo gentes inter fideles quae morantur, modo tri-
butarii nostri maneant, nobis ancillentur, nobisve morigerentur, Neque
aspernor, linguam dum expoliunt, dum ingenium vel acuunt vel ad-
iuvant, dum docent, qua lege doctrinas novas inseras, et insitas evel-
las, dum denarrant qua methodo adversaria evertas, qua contra tua
con-
firmes, At gentilium sententiarum matrimonia execror, nolo
ancillis
famuletur sanctissima domina, nolo mihi spinetis dyalecticis
sacrosan-
ctas literas obseptes, nolo mihi dicas ad syllogismos
miseros, stolidos
anxios, histricosos342, aculeatos, et ungularum plenos omnia componas,
si
structurae quae piam valent, valentissimas existimo Rhetoricas,
quod non dico velut
magister et doctor, verum ut iudex et aestima-
tor, Utamur
gentilium nugis amicitias exhorrentes.
Opponitaz Eckius.At qui Eckius inquiet, Tropologica dulcedine343 ferme infinites pes-
sime
lapsos, et Iosue Iudaeis matrimonia gentium interdixisse, non item
disciplinas,
Cui ipse fateor, non citra delectum tropologisandum, Ego veroIosue. xxiii.
explicationem hanc non longe petiui, Proinde verba Iosue
capite ter-
tioba et vicesimo subdidi.
Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos habitant, erroribus
adhaerere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare, iam nunc
scitote, quod dominus deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed
erunt vobis in foveam, ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro
et sudes
in oculis vestris, donec vos aufferatbb, atque disperdat de terra hac
optima quam
tradidi vobis.344
Eckius autem superbiis gentium neutiquam
utitur〈.〉 Non nocent semper gentium dicta, sed nunquambc non obsunt
amiciciae.Quis est qui legit, et non protinus cognoscit, de erroribus fidei
loquu-
tum Iosue? quis somniare potest erratorum amicitias et
adhaesiuncu-
las copulandas? Iosue sic loquitur, Si volveritis gentium (quae inter vos
habitant)
erroribus adhaerere, erunt vobis in foveam ac laqueum
et offendiculum,345 Non officit si inter scripturas
gentium dicta comperi-
as, sed adhaerere eorum erratis. Ad gentium
errata, scripturas verissimas
committere atque conferre, hoc est adeo malum, quam
pessimum quodque,
tam tutum, quam in tutissimae insidiae, Verum, qui mucosiorebd
iudicio
atque stolidiore nare, philosophiasbe et gentium spinas, liliis
convallium346
commiscuere, peccant omnino, sicuti magistri nostri? qui praeter Aristo-
telis Ethicam, neminem fabulantur
concionatorem evadere posse, qui
omnia ad ineptissimos syllogismos, et nequissima
Enthymemata re-
torquent.347 Num illis gentes sunt laqueo? foveae? et interitui? et
scandalo?
Deutro. xviiVetuisse Mosen legimus, ne Iudaei oves et boves maculatas offer-
rent deo,348
Eckius pseudomoses, alia praecentione
tortuosas aures commulcet
elata voce ad Conciones et vere Christi discipulos,
(quibus si quod impertis deo
F2v
Christo domino nostro impertitus, es clamans mittendum panem macula-
tum, mendo vicioque incredulorum obscoenum, vanescat Eckius eiusque ob-
centio,
Mosen qui de Christo scripsit aemulemur, non Eckium, qui de A-
ristotele, qui de sophistis, qui de
sycophantis nobis tripudium excitat〈.〉ii. Regum
xxii. Hic colluctantur Eckius et David, Golias et parvulus〈.〉
Dauid ii. Regum. xxv.
eloquium domini examinatum igne testatur,349 At quid ig-
nis examen significare rebor,
nisi quod ab omni scoria, ab omni fuligine,
abque omni lutulentia, divinum verbum
repurgatur et eximitur?
Praeterea et hoc elicio, verbum dei ab omni alio verbo et sermo-
ne discretum, atque ab universa natura aliena vindicatum et assertum, Eckius
contra David, non erubescit dicere, dei
verbum et feculentis et verbosis
gentilium voculis et sententiis miscendum, et quod
non paulo deterius ex-
istit, in loco soli sermoni dei dedicato,
sub nubibus humanorum cogita-
tuum, synceras et candidas
scripturarum veritates obliterat, Si mihi tanta
esset obiurgandae Eccianae modestiae cura, quantam gero praedicandi per-
suadendique examinati dei verbi solicitudinem, quot unguiculis Eckium
as-
sultarem? quot argumentis penetrarem? satis fuerit dixisse Eckium aliud, ali-
udPsal: xi scripturam praedicare, David constanter affirmat psalmo undecimo,
fideles
imminutos a filiis hominum, vel ut habet alia translatio, SalvumFilii hominum.
me fac, quoniam diminutae sunt veritates a filiis
hominum,350 Qui sunt
homi-
num tantum filii? omnes prosecto, quos non regeneravit
Christus,351 Igitur al-
iisPsal: xi. diminuuntur
veritates,352 At post pauca
sic dicit Eloquia domini ca-
sta, argentum igne examinatum,
probatum terrae purgatum septuplum,353 vel ut
clarius Hiero'nymus' vertit. Eloquia domini eloquia munda, argentum igne
probatumEloquia domini casta
separatum a terra,
caelatum septuplum,354 Hoc est,
sermones domini,
sermones puri, non admittentes exteras sententias, Hieronymus
interpretatur sic, eloquia casta dicuntur, quod praedicatores de eis nihil,
velPsal: xi
minuere, vel addere audent, et probata
terrae, hoc est Christo, qui ea
probavit, Quid multis agam? cum manifestarie
scriptura doceat, eloquia
dei casta, pura, synceraque esse, et impios in circuitu
deambulare, Impii
profecto, qui verba dei invulgaturi, gentiliciis armis totam
aciem ChristiPsal: cxviii.
communiunt, qui addunt
extranea, et detrahunt, silendo vitae Christianae
necessaria, Equidem ipse orabo
dicens, Intellectum da mihi secundum elo-
quium tuum,355 intelligentiam da, sermones tuos
scrutant est et capientem,356
mira-
bilisPsal: cxxxviii. etenim
scientia tua est, elevata est, neque ad eam potero venire,357
di-
lata igitur animae meae virtutem, ut intelligam, Nam verbo dei
prospe-
cto, ilico cantabo tibi gloriam et confessionem,
quandoquidem reges ideo ti-
biQui recte verbum
dei perpendunt Deo confitentur confiteantur, quoniam verba oris tui
audierunt,358 Nempe qui Aristotelis
aut alterius cuiuspiam verba demiratur, illi confitetur, Qui vero tuum dominePsal: cxxxvii.
deus noster, eloquium audire cupiunt, illi
tibi gratulatum ibunt,359 Item,
Quos
philosophia rapit, philosophorum sunt, Quos tua sacrosancta doctrinaIllius sumus cuius doctrina complemur, tenemur concitamur et
rapimur〈.〉
occupat et implet, tui comodum fient,
Porro, qui humanis sacra commit-
tunt et iungunt, ex utrisque
constabunt, vel, quod est impossibile, duobus
servient,360 Consentaneum est ideo dei famulos discipulosve,
sola divina, ver-
ba audituros, At suspicor huiusmodi, difficulter
saxeum361
Eccum, permo-
tura, nisi
etiam indeprecabiles poenas, et discerpentes cruciatus adiun-
xero,
comprobaturus, synceram scripturam syncere et unice declaman-
dam,
quod comodius ob oculos viri omnium celeberrimi, Hieremiaebf
F3r
verbis pingere curavi, Hieremiana, de quibus iamiam memineram
Hiere'miae' xxxiii.362 ex capite tertio et vicesimo haec sunt,
Mendacium, SeductioAudivi quae dixerunt prophetae,
prophetantes in nomine meo menda-
ciumFaciunt
ut obliviscatur populus nominis mei atque dicentes, Somniavi, sive vidi
somnium, usquequo istud est in cor-
de prophetarum vaticinantium
mendacium, et prophetantium seducti-
ones sive voluntates cordis
sui? qui volunt sive cogitant facere ut ob-
liviscatur populus meus
nominis mei, propter somnia eorum quae nar-
rant unusquisque ad
proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum no-
minis mei propter
Baal, Sive in baal〈.〉
Qui habet somnium somnia narret〈.〉 Vere
loquatur sermonem meum. Verba dei sicut ignis〈.〉Propheta qui
habet somnium, narret somnium, et qui habet ser-
monnem meum
loquatur sermonem meum vere〈.〉
Quid paleis ad triticum dicit dominus? Nunquid non verba mea
sunt sicut ignis,
dicit dominus, et quasi malleus (sive securis)bg conterens
petram?
Propterea ecce ego ad prophetas, dicit dominus, qui furantur verba
mea
unusquisque a proximo suo, Ecce ego ad prophetas dicit dominus
qui assumunt linguas
suas et aiunt, sive dormitant dormitationem. Ec-
ceProphetae somniantes〈.〉 ego ad prophetas
somniantes mendacium, ait dominus, qui narrantNota Ecki cum ego non misissem eos neque
mandassem〈.〉
ea et seducunt populum meum in mendaciis
suis et in miraculis sive stu-
poribus atque terroribus suis) cum
ego non misissem eos nec mandas-
sem eis, qui nihil profuerunt
populo huic dicit dominus〈.〉363
Multos hoc torcular prophetas ante oculos proponit, Sunt enim pro-
phetae qui somnia clamant, sunt qui seductiones praedicant o praedi-
cator
Ecki,364 Sunt qui mendacia efferunt, Sunt etiam, vach365
Ecki, qui in concio-
ne
populum nominis dei faciunt oblivisci, fateor bene nomen Christi
attollunt, at
virtutes eius, Letheo thermite,366 et perpetua oblivione per-
cutiunt, Advertat Eckius animum huc, qui habet somnium exponat som-
nium, qui habet dei verbum, efferat ipsum, quibh rationem, distinctio-
nem
Thomae, formalitatesque Scoti excogitavit,367 testetur esse praestigi-
as hominum. qui
gentium decreta spargit, esse eiusmodi nedum fatea-
tur, sed etiam
palam profiteatur, non doceat ea tanquam Christi discipu-
lus, sed
velut philosophi lector.
Qui missus et delegatus est a deo, verba dei, divinam commen-
tationem eloquatur.
Solent Ecciani, atque Haeretici semper
prospera polliceri, inanique
spe expergefacere homines, fortitudinesque promittere,
atque naturam
suapte superbientem fricare, titillare et erigere, ac interim
blandi-
tia ceu popismate368 sedare dicentes,
Pars sermonis Eckiani LipsiaeAccepisti liberi arbitrii
potestatem, et legis scientiam, per quam
consequaris quod volueris, decipiuntque
blanditiis miseros, et maxi-
me mulierculas oneratas peccatis, quae
circumferuntur omni vento
doctrinae, semper discentes et nunquam ad scientiam
veritatis perveni-
entes, et omnes auditores suos adulatione
decipiunt.369
Verba dei sicut ignis〈.〉Iccirco
dominus verba sua haereticorum paleis comparans dicit, Nun-
quid
non verba mea sunt quasi ignis dicit dominus, et quasi malleus
conterens
petram?370
F3vEloquia domini sunt, tanquam ignis, paleas, somnia atque cordis
visio-
nesSermo divinus malleus conterens.
Ioan. iii. devorans, atque terrena hominum figmenta exurens, Sunt quoque
si-
cut malleus, Malleus? qualis malleus? Nunquid non est
malleus hoc
verbum, Sine me nihil potestis facere?371 Item sicut palmes a vite avul-
sus, nullam frugem parit, ita nisi in Christo, fide vivas, maneasque, nul-
lum fructum afferes. Nempe sicut vitis palmiti vitam inspirat,
aquamque
et germina suggerit, ita Christus fideli homini vitam et opera sancta
largitur, quid multis loquar? ipse est qui operatur inbi nobis, tum
opera-
riPhil. ii. tum velle,
At si Christus in nobis operatur,372 nunquid non conteruntur nostrae
vires? quando quidem sine illo nihil
possimus facere, quando ille nobis unus
und solus sufficit, quoniam virtus, hoc est
operandi facultas, et vis ipsa
occulte operandi in nostra infirmitate, hoc est,
virium lesa valetudine per-
ficitur?
Quis igitur audet negare eiusmodi verbis, hominum robora de-
teriDeu. viii. et labefactari? atque velut malleo
retundi ac supprimi? quod do-
ctissime simul atque foelicissime Moses explicuit dicens, extrema vos
afflictione
pressit, ne diceretis, Ego feci mihi hanc rem, hac ego fortitu-
dine talem operam taleque opus et parturivi et peperi,373 hoc certe cum
audit Aristoteles statim clamat, quae verba? quod pistillum? Quod
praelum meae viriculae perpetiuntur? an ociosam receperam volun-
tatem?Dictum simul morum Eckii omnis mihi rapitur subnitendi et comproducendi
facultas.
Curramus igitur ad fatalem necessitatem veluti ad fanum. Attamen
etiamsi dei verbum in circumcisos conterit dentes374 amburitque, Non
tamen ad fatum, sed ad
Christum confugiendum, ac iuge rogandum,
ut nobis misereatur ac faciat
vigilantes.375 Verum istec in
libro de gra'tia'
et lib'ero' arb'itrio'376 uberius exponemus, satis sit institutae operae, verbum dei
malleum esse conterentem valentiam et fortitudinem nostram ener-
vantem, Eckius autem inbj proposito, de
lib'ero' arb'itrio' non praedicat popu-
lo dei
malleum, sed maledictam spem, videlicet in homines revocatam,
quanquam humana
robora, infernali adulatione subriget, quae cum ere-
cta fuerint
destituta viribus, cadunt altius etbk concutiuntur acerbius.
Si vacaret, vellem ferme subindicare, Eccium mirum inmodum vel
malignum
prophetam esse, vel plane puerilem et indoctum, sed et ver-
bosumHie. xxiii. Theologum, multis subrusticis
inferiorem. Respondeat si po-
test ad illudbl Hieremiae, non
misi eos, neque mandavi,377 ut
talia ex eis ver-
ba effundantur, cui consentaneum est illud
loannis. iii, Quem deus
misit, verba dei loquitur,378 qui insyncere verba sancta eiicit, haud syn-
cerus est praeco, Sed est homo somniator. Sunt nimirum in ecclesia
hodieSomniatores hodie iactant errores suos
prophetias〈.〉
somniatores, qui errores suos, iactant
prophetias, sensumque scriptura-
rum pronunciant, quotusquisque
spirat, qui Eckiana vel audivit vel le-
git, quem fugiat, Eccum nostra tanquam haeretica, somnia vero sua
velut
ipsam sacrosanctam scripturam attulisse? et cum festivitate natali ce-
lebrasse?
F4rCarolostadius ratione permotus ex codicibus Lipsiae disputavit. adde, quod argumentorum vis atque veritas a librorum
inspectione pendebat adde quod eck ea in
scholasticis pariter et ecclesasticis scriptoribus frivola negatione fecit ambigua
atque incerta, quae suapte natura lectoribus sunt certissima.379
Certe, quod ad me attinet, illiusmodi
notam librorum inspectio-
ne atque lectione dilui et prorsus
levavi. Ideoque Eckius me quasi homi-
nem tenuis et obliviosae memoriaebm traducit.380 Certus sum, nisi legissem
ex codicibus,
Sycophantam alia multa, eaque asperrima apud
Rhomanum Pontifi'em'
machinaturum, At malui multis modis videri
indoctus quam haereticus, Accedit, quod
ipse, quamlibet ineruditus sum, Ec-
canae ignaviae et imbellie
queam strennue obsistere, Egressus sum regre-
dior, atque pergo ex
Esaia quaedam proferre, quae eloquentissimus pro-
pheta capite
quinto scripta reliquit.
Vae dicit qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis
prudentes,381
Quid est videmini vobis sapientes, nisi quod prudentiam hominum, sed
non dei
sequimini? Cur non recipitis dei sapientiam? deique virtutem? Ne
innitaris
prudentiae tuae, sed legis praecepta emulare,
Deus mandavit, quae sibi sunt grata et in oculis suis bona, igitur super-
vacanea hominum sapientia, super haec ostendam eo ipso, Vae,
tormen-
taque nobis impendere, ac infernumbn fauces sursum
atque deorsum diduxis-
se, quia non habemus legis id est divinorum
verborum sapientiam,
quia legem abiecimus, Abiicit autem legem, qui extraneis
innititur,
qui in dei loco non dei, sed quaecumque alia evomit verba, Esaiae
sen-
sa sic habent,
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit
scientiam,382 Propterea dilatavit infernus
animam suam, et aperuit os
suum et descenderunt ad eum〈.〉383
Deinceps sic lego⟨:⟩
Propter quod, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flam-
maeEsa. v. Abiecerunt legem domini. exurit, sic
radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum, ut pul-
vis
ascendet, Abiecerunt enim legem domini exercituum, et sermo-
nem
sanctibo
Israel blasphemaverunt. Ideo iratus est furor domini in
populum suum, et extendit
manum suam super eum, et percussit eum〈.〉384
Omnia illa mala propter solam divini verbi
negligentiamNotandum in his omnibus, quod non eis exprobret Idolatriam
non
alia peccata, propter quae offenderint deum, Sed quia abiecerunt
legem Evangelii,
et sermonem domini blasphemaverunt〈.〉
Abiicere legemAbiicit legem, extranea qui addit et qui
detrahit genuinum atque
nativum sermonem minuit, hoc etenim lex disposuit et
docuit, Eckius
autem et homines id genus, disputatores, non modo peregrina sed dissi-
dentia legi copulant. itaque contra legem vetitas nuptias
iungunt,
Hortatio ad populum. Radix
hominis〈.〉Iam ad populum currit hortatio, vides ne dei grex
radicem tuam385
hoc est arborem, quam voluntatem dici puto vel cogitatum, quasi favillam fie-
ri, si legem dei negligis, si paleas tritico, hoc est, humanam
prudentiam divinae
F4v
sapientiae copularis. assurgat igitur unusquisque et nihili contionatores
vel
increpationibus obruat, Ne quisquam patiatur sermonem sancti Isra-
elBlasphematur sermo dei vanitatibus
hominum〈.〉 stipulis blasphemari, et paleis conspurcari,
quoniam et iratus est fu-
ror domini et extentam quassat manum,
minaturque omnibus omnia
mala, percutietque confestim, si tantarum blasphemiarum
invenerit
patientes, Vox domini pulchra et facies decora,386 conquiramus certatim
bonas margaritas,387 et unicum illud margaritum
prophetarum testi-
monio testificatum, nunc vero sine lege
revelatum, venumdatis caeteris
omnibus, sublatis et postergatis cunctis hominum
adiuentionibus ema-
mus, et infigamus pectori, nisi enim id
egerimus, quid aliud nobis eve-
nit quam ira divina et cordis
nostri pavor anxius, diduxit fauces fer-
reas igneis flammisbp
crepantes, infernus, adrepit, rapit, vorat, proteritque,
quotquot sumus, in
syncerorum praedicatorum, auditores ac denique
ipsos Concionatores dentibus
pectinatim dissitis ac compressis penetrat,
discecat, perdit.
Epilogus vel enumeratio388.
Ex universis liquido constare puto, nephas et scelus grande conmit-
tere illos qui aliud in scholis, aliud ad contionem praedicant, atque haud
immeritobq vates tales atquae declamatores sui contemtionem apud omnesbr
mereri, quod sua somnia, suaque figmenta, et quae ipsi excogitant in
populum,
ad audienda verba dei coactum latrant,
Vaebs
illis qui suos spiritus, et vere subtilitates suas complectunterBestiae caudatae
et aemulantur et docent, Vae enim, dicit Ezechiel
prophetis, qui suum spiri-
tum
sequuntur〈.〉389 Nempe tales, sub praedicatorum specie, bestiae sunt cau-
datae,390 Quinimo
ipsemet caudae, quas potentissima domini manus de-
molietur, et in
minutissima contundet ossicula,
Opponit Eckius〈.〉At dicet Eckius, caudarum me facis similem? Equidem
similli-
mum facio, neque id praeter autoritatem scripturae,
haec etenim illius
modi praedicatores, qui vel dei verba non praedicant, vel
insyncereCauda quid sit〈.〉
docent,
caudas appellat, atque nisi fallar, immanium draconum atque
serpentum exurentium
oratione quicquid afflant. Esaias enim caudam in-
curvantem homines
et depravantembt391, vocitat
prophetam, qui menda-
tium docet,392 Nunquid vere mendatium effundit, qui diversum
quiddam
et veritati repugnans crepat? Porro Eckius in scholicas disputationes
veritatem defensurus, peregrinatus est,
quod non fatetur modo, sed etiam
profitetur. ergo in templo dicens aliud
nugatur,
Cauda furax dicitur, qui scripturae dissidet verissimae, eo loci
ubi veritatem
maxime deberet Christi discipulos plebemque erudi-
re. Ergo Eckius cauda est serpentina, recurvans liberum
arbitrium inEsa. ix. ii. para x. x.
se et scripturam
tortuose tractans,393 cauda
inquam gregem Christi de-
pravans, pravitate pestilentissima, quae
oculos populi (nihil reliqui ha-
bentes, quam ut sese in deum
collocent et transferant, quam ut radios
in unum solum deum emitant) fuligine
velat, atque obnubilat, ut ali-
quid sibi, suisque operibus fidant,
ne mortales intelligant, nihil no-
bis restare, nisi ut spe
constanti, divinam tantum opem postulemus,
G1r
merito caudatus ast vates Keckius
noster, quandoquidem is ex parteKeckius
hypocrita
saltem, populum beatificans, seducit, Hypocrita quoque est, aliud
simu-
lans, aliud agens, simulans theologicum ad discipulos in
dei templo ser-
monem, sed nihil minus faciens, quoniam rudes atque
simplices divi-
no sermone pronunciavit atque hodie retur
indignos,
Quae mala singulos et magistros et discipulos
torquebunt〈.〉Quid autem tandem cunctis evenietbu? Dura
prochdolor senten-
tia. Imo tormentum durissimum, et perditio
communis, Quippe quod do-
minus magistros tales pariter et
discipulos disperdet, Vae civitati cu-
ius rex adolescens, vae
populo, cui concionator non dei verba, sed sua
quamlibet parva obstrepit, Vae
discipulis quibus contigit doctor, qui
quodcumque loquitur, licet videatur
sapientia, tamen est stulticia. et quam-
vis appareat eruditum
quiddam, tamen est astuta seductio, dolus ma-
lus, et defraudatio
verbi, e quo vivimus, spiramus, movemur, agimus〈.〉
Vae populo, quem a dei (alioqui clementissimi) charitate, Imo affini-
tateEsa: ix divellit infortunatus preco,
Cur autem vae, Quoniam dominus
caput et caudam disperdet,394 Quid caput? Et quid cauda? ExplicatumCaputbv
quid
est caudae portentum Esaiae testimonio, Caput sane longevus est et
honorabilis,395 Quem
autem rectius longevum et honorabilem nuncu-
pabo, quam divini
verbi percupidum auditorem? cauda draconis i'de est'
prae-
dicatore sacra prophanis miscente deceptum, Vae bis iccirco, Vae ter-
que
auditoribus ab eiusmodi deceptis, ad poenam namque praedicatorum
talium
contremiscit omnis humus, et illaqueati populi aeternis traden-
tur
ardoribus, Nam populorum illorum et viduarum et pupillorumRevertendum ad percutientem dei manum
non miserebitur deus, qui
hypocritas396 (a dei verbo
quempiam rapien-
tes) molli et capaci et avida sequuntur aure,
Melius profecto fuerit
si populus ad percutientem se revertatur, atque dominum
exercituum
quaerat,397 et
tum extentum ad verbera pugnum reducet dominus, Sinbw
autem audire quaestionum doctores pergat, sentiet cum infoelicibus
praeceptoribus periturum sese, moveantur statim loco praecrepatores398Movendi loco
praedicatores sophismatum
quorum flatu concidunt et saltus et sylvae,
ferreaque saxa finduntur, prop-
ter quorum praecentiones ne dum
quae spirant, efflant animas, sed et
muri et lapides et maenia et urbes et
suburbia, si quod habent ro-
bur, si quid vel firmitatis tenent,
protinus tantillorum eruditulorumbxVide firmamentaby capitis
quarti〈.〉
vocibus veluti fulminibus icta tabescunt, et
hiant, et franguntur et dissiliunt, et
fragoso crepitu omnes omnium aures
perferiunt, ac mundum ipsum
ingenti conquatiunt
clamore〈.〉399
Non solas hominum celsitudines voracissimi gurgites absorbent,
sed cum
fortunis, cumque bonis omnibus formam corporis, et vege-
tantes
animarum nervos lacerant, comburunt, et in fumum dissolvunt〈.〉
In tanta profecto domini ira contrepidabit terra, et populus erit qua-
si esca ignis,400 ut dicit Esaias, Igitur non solus populus, sed etiam aedes
et parietes
et silices, et universae pecudes periculis, cruciatibusque tan-
tis
decumbent, misero denique suspiriosoque congemitu moritura, terra ip-
sa hiatibus ceu fenestris ignes effundet strepitantes.
Neque patientia et tolerantia doctorculorum illiusmodi iram divinam vel
comprimemus vel mitigabimus.
G1vNunquid enim patientiam aliquis definiet perferentem tam sontes
et
nocuos concionatores e quibus obveniunt tot miseriae, tot caedes, tot
calamitates,
tot denique mortes terribilissimae, quae cum hominibus, etNon
pacientia sed turbulentia praedicatores divini verbi negligentes revincendi sunt, nisi
resipiscant〈.〉
pecora, et civitates. et lapides et
terram penitus evertunt, Ego qui-
dem eos qui tales perferunt
praedicatores, et qui scientes audiunt, im-
maniter duros atque
crudeles existimabo, quandoquidem scripturarum
documentis sciam tauros ultimo
mugitu atque similia iumenta, ob con-
temptum divini verbi vel ob
eos qui aliena immiscuerunt, dentes cum
vita expulisse, Pessum eat Eckiana malitia
quae asseverat aliud dici de-
bere populo, aliud Theologis, aliud
in Ecclesiis, aliud in scholis, Nem-
pe lapidesFacessat temere dictum aliud populo, aliud Theologistulis
dicendum〈.〉 vehementissimo crepitu rupti fractique
propediem rimae
et foramina velut ora prodent, clamaturi Ecce nos propter te acribus
flammis disrumpimur, et per
mille loca iacimur:
Humus plorabunda anxio eiulatu conqueretur dicens,Hic et
civitas et humus mortalium parens adversus lutulentos concionatores
conclamant〈.〉
Cernite quanto aedium ornatu spoliata
sum, quam inculta, quam aspera, quam his-
pida, quam vastata quam
deserta quam delumbata, quam in visceribus exusta, quam in-
fami
perpetuoque anathemate percussa sordescam, indignaque effecta, ut
homines deinceps
alam feramque. Eheu me miseram mortalium ma-
trem quae tantis
conficior tormentis propter pseudo doctores〈.〉 O faeli-
ces qui dei verbo pascuntur, qui scripturam puram candidamque
audi-
unt praedicari, Beati qui perinde verbum dei emulantur et
observant
bzac sibz corpus Christi, beati vere qui401 pari cura corpus dominicum in ter-
ram ne cadat et verbum dei ne excidat custodiunt,
Eadem poena discerpitur, qui corpus Christi in terram cadere
Et qui verbum dei quamlibetca parvum excidere permittit〈.〉Quoniam
sicuti punitur qui Eucharistiam in humum cadere
per-
mittit Ita quoque cruciari debebit qui verbum dei
negligenter audit.
Et quemadmodum Iura puniendum decreverunt〈,〉 Si quis Eucha-
ristiae portionem in terram iecerit, Ita pariter fustibus rogoque
castigan-
dus est〈,〉402 qui divinorum verborum partem quamlibet minutam
vel
contemnit, vel ad ingerendam contemptionem vel neglectum cohorta-
tur, sive illud agat, sive furtim aliud agens, negligentiam
cuiuslibet ver-
bi divini suggerat,
Omnia legis omnibus discenda〈.〉 Ad
solicitudinem docentium unus quilibet die legem perdiscere
debebit〈.〉Felicissimi plane Christianicb sunt quorum
omnis diligentia atque cura
eo protenditur, ut quicquid lex habet divina
perdiscant, et sane ea solli-
citudine qua deinde caeteros vel
velint vel possint docere, atque pa-
bulum quod assumpserunt, in
filios, in vernaculos, in ancillas, in fa-
miliam postremo suam
traiicere queant,
Erumnosi fient qui sacra prophanis
commiscent〈.〉Ediverso miseri atque erumnosi efficienter
qui verba dei cum externis
coniugibus copulant atque defendant, Qui sententias
decurtant sanctis-
simas, Qui sacrosancta, vulgo atque temere
adeunt, Qui oscitanter et le-
viter, et tenuiter attingunt, Qui
incuriose et abiecte sacratissimam
scripturamcc tractant〈.〉 Qui
res suaptecd naturam maximas, vix infima religione
suspitiunt et reformidant, Qui aliud in
scholis ad exercitos, et aliud in
concionibus, diversumque quippiam
constrepunt,
Consurgat unusquilibet armatus armis fidei et bestiolas illas admo-
dum verbosas ac impendio probras invadat et unusquisque pro sua
virili
enitatur ut tam caput quam cauda, hoc est tam populus divini ver-
G2r bis cupidusConsilium petendum quam pseudo
concionatores petant consilium〈.〉 Ita enim salubri-
ter resipiscent et reversi ad minitantem deum erunt salvi,
.i. Esdre. x. Esdre viiii. et x.Uxores lego quod permultice
Iudaei contra legem duxerunt indignatus do-
minus, haud modicis
afflictionum generibus praevaricatores pavefecit
atque prostravit, flevit Esdras,
Iudeorumque multitudo statim lachrimarum
causas percunctatur, Interrogatus Esdras
Responditcf, Patrum nostrorum403
scaelera (qui uxoribus gentium matrimonio sese iunxerunt) hunc mae-
rorem, hanc lachrimam, ac extremam afflictionem pepererunt, domi-
num ideo nobis omnibus infensum video, nihilque restare nisi ultimam
nostram deletionem,
Necessitate ad consultandum et deliberandum pulsi, consultus Esdras
respondit,
separamini a populis terrae et ab uxoribus
alienigenis,404
.i. Esdre. x.De liberationi protinus acquiescit
populus, resipiscitque atque a societa-
te alienigenarum uxorum
sese subtrahit, relinquens et uxores et li-
beros, ex eis
propagatos, Sicque commulcetur atque placatur dominus,
Applicatio
Capricornus405 momentis temporum, sacramentorum operationes
metitur〈.〉Non desunt temporibus nostris Monachi, sacerdotes,
prophanique
Christianicg qui verbum dei explicantes in expendendo alienigenas ux-
ores duxerunt〈,〉406 Hoc est verba divinissima prophanorum hominum
va-
nitatibus, scilicet spinosis syllogismis. impuris
enthymematis discrepan-
tibus naturalibus, ac ultimo gentium
moribus〈,〉 Ita coniunxerunt, ut dif-
ficillimum factu fuerit, vel subostendere tam strictam necessitudinem
in
iis qui sunt duo in carne una.407
Nunquid hoc obvium est cuilibet lecto-
ri, primore aspectu Thomam
Aquinatem, Herfeum, Capreolum. Petrum
nigri,408 et similis operculi scriptores revolventi,
Nunquid gentium filias filio dei verboque divino speculaberis velut ma-
trimonioch copulatis?409 Num coniugia talia Iure reprobabis? legeque vetante
contracta? Num
indidem spectabis subnatos filios scilicet steriles con-
clusiones
ad partem interim uxorum (id est) dictorum Ethnicorumci
astringentes?
Quod consilium? quae medicina illi tandem morbo medebitur? delibe-
ratumEsdre. x. iuncto. ca. ix et consultum extat
roraculum primo Esdre decimo super re, ne-
gotii nostri haud paulo
simili datum〈.〉 Quale responsum? tale,
Separamini ab eiusmodi doctorum libris eiicite, repudiate, exhorrete
et
libros, et librorum filios,410
Ita salvi eritis,411
Doctores Ecclesiasticos Hieronymum, Augustinum, Ambrosium, Chry-
sostomum〈,〉
Cyrillumcj et cetera assectamini, A bifrontibus
vero capris412 aliquotreiiciendus Tho'mas' et capreolus,
citatis desciscite, quorum infelix et precox defensor est
Keckius〈.〉
Quod contra dici possit
extenuatur.
Neque dixerunt optima in eisdem doctoribus depellenda, quis
enim audet
reiicere sancta? verum documenta illorum prophana duxe-
G2v runt quas, tanquam uxores assumpserunt, repudiari volo, tum pariter et
filios, hoc est, quae ex thoris sacrorum atque prophanorum propagantur,
et
eduntur, similiter explodi exibilarique suadeo omnino,
Altera oppositio minuiturNeque mihi obfundet quisquam
illud, quod per infidelem infidelis salvatur.
siquidem, non possunt sententiae
commutare sese velut homines. quam-
quam defendi possit tunc recte
attrahi gentium doctrinas, quum infide-
litate dissecata Christi
sanguine tinguntur,413 ac quasi
renata et circum-
cisa recipiuntur.
Habetis, hic patroni optimi, brevem bestiae illius cuius afflatu pereunt
universa quae tanguntur, expositionem atque nervulos aliquot et acu-
leos huius quod defendi. Omnia sunt omnibus legis verba atque
my-
steria Christianis et rudibus et eruditis
inculcanda.414
Lis visa fuit exilis et tenuis momenti, succrevit tamen propemodum
in ignem
copiosum. Vestrum autem omniumque lectorum iudicium
esto, super negocio utcunque
concertat pronunciare, concesso mihi in-
ter praecipua iure, plura
adiiciendi, Valete foeliciterck atque me prevete-
ri favore hilarate, Datum
Wittenbergae Anno, M. D. XIX.
Densius altera Mosi lege Deutronomio sum usus,415 neque id prae-
ter consilium feci, rationem
adversario daturus, atque ut spero, talem,
quae aculeos in eius animum iacere
possit et relinquere. prospexi etenim
quam obtendet hastam, et qua dein authoritate
probatissimam verita-
tis sententiam e manibus his extorquere
connitetur, hoc siquidem ob-
trudet (si memoria quam iactat
fruitur) pontificis indictum, laicos
de fide catholica disputantes
excommunicatos.416 Et verba
sententiae vel
latae vel ferendae, velut arbiter et iudex ultro citroque
tractabit,
Apologia nova adversus Eckium.
Rescripsit nuper Eckius naenias aliquot in defensionem Emserii417, et
inter caetera quae interibi lector offendet, miram et agrestem et
ho-
minis obliviosissimi de me, pugnantiam ac contrarietatem
conspi-
cabitur, quam ipse nunc indicare nolo, primum ne me ob
veternosum
sophistae iudicium cuipiam componam, ne dicam anteponam. De-
inde, ne cum Eckio
ineptienti, respondeam, reddar stulti similis. Con-
sulit olim
scriptura, Ne respondeamus stulto iuxta stulticiam suam418 et cetera.
De memoria Eckii.
Porro, non me fugit, cum Eckio de
memoriae ostentatione, neque
certavisse, neque concertare, neque cupio per memoriam
Eckio vel esse
par.419 Quorsum enim attinet argumentorum
multitudinem atque autho-
ritatum, dictorumque effundere, nullo
observato ordine, nulla denique
G3r
compositione.420 Et
sermonem sine nucleo, sine lacertis, sine carne, sineque
sanguine eiicere, sicut
pertusum dolium421 infusa
protinus eiaculatur?
et sibimet post alteram pagellam sensibili discrepantia
contradicere?
Addiscere quaeunt pueri adhuc infantes praescripta, formulas,
regulas, lo-
cos et disciplinarum thesauros, fontesque, memoriae
mandare possunt,
atque deinde proferre, sed ad quem fructum interim perducant,
garri-
tus graculorum psittacorumque commonstrant.
Memoria ingenii signum.Non abnuo, omnium disciplinarum
thesaurum esse memoriam, neque infi-
cior ingenii signum. Verum,
sexcentas ex moria veluti libro sententiasMoria .i. memoria
Eckii.
expromere,422 sed et absque iudicio, et sine intelligentia,423 quid hoc aliud
est, quam oculatum lectorem sed infoelicem
intellectorem, multa e codi-
ce sine intellectu profundere? Equidem
memoriam citra iudicium no-
lim optare. Quantum autem memoria mihi
suppetierit, sensit et dolu-
it
Eckius, Eckius inquam, qui saepenumero mea, suorum contrariorum
suique dissimilium,
notatione atque animadversione velut ardore vehe-
menti succensus
male valuit et propemodum insanivit. Nempe eius-
modiEckius suae causae diffidens
ad clamorem disputationi velut ad refugium properavit. reprehensionis furore
correptus, nullum auxilium conservandae
suae gloriolae restare ut cognovit, statim
ad disputationem tanquam ad fa-
num cucurrit, ubi illas sibi
glorias conquisivit, ut aestimatione simili-
um sui vetulus
haberetur argutator, clamator, memorator, Prudens
lubensque ei talium gloriarum
palma tribuo,424 Modo mihi iure
largiatur.Ornate sine sententiis dicere, insania
est,
Composite et apte sine sententiis dicere, insaniam esse,425 et hominis
dementati.
Incompte et absque sententiis garrire
insanissimum〈.〉Item invitus etiam concedet, inepte et
leviter atque sine sententiis gar-
rire, furorem esse
insanissimum.
Praeter haec, quoque iure dabit, Sicut est quaedam infantia, sententio-
se, sed sine verborum et ordine et modo dicere, sed eiusmodi tamen
in-
fantia, ut ea qui utuntur non stulti homines haberi
possint, verum ple-
raque prudentes.426
Ita similiter sententias fortes potentesque e libris per lectionem erue-
re, inque hostem defigere, minus est, quam si e memoria verbosa cum
im-
petu et lineis eiectascl, verum non tam tenue atque enervum
praesidium
quod adversarium supprimere nequeat.
Deinceps valde miserum existimo gaudium tum de telis conqueri,
velut e
pharetra sine nervo eiectis, cum vulnera sagittis facta deiici-
ant
sautiatum.
Obstiti per sententiascm ac voluntates scripturarum Eckio, memo-
ria praesenti, nam interdum e vestigio
subostendi Eckio, se perperam et
contra
sensum scriptorum, dilucidas atque certas scripturas argute, te-
mere, atque procaciter tractare, Solutiones mox fortissimis suis (ut ar-
bitrabatur) argumentis attexui. Itaque me haereticum non audet
voca-
re. ob id victus irascitur et latrat et recriminatur.
Nihil est quod se laudat Eckius nisi malos habeat vicinos〈.〉Oportet illum diluere transferreque scripturas,427 atque defendere, sibi non
obsistere eas, credat mihi, citraque
iactationem lectores acutos accurate
perspecturos, quantam sacris in literis habeat
memoriam, quantillum
ingenii acumen,
Semper atque iamiam mihi ut scripturas syncere tractemus perplacuit
G3v
reiectis scommatibuscn infaeliciter, inepte et insulse cadentibus, Itaque nunc
fide firma polliceor risusque desiturum me nisi vi ac mole lesae scriptu-
rarum maiestatis pressus, aut nimia mei laceratione impulsus atque
in-
census ad remaledicendum abducar,
KGK 145
Einleitung
