A1rEpistola Andreae
Carolostadiia
adversus ineptam et ridi-
culam inventionem Io-
annis Eckii
argutato-
ris, qui dixit, Lip-
siae, cum ur-
geret-
ur.
Opus bonum esse a deo totum,
sed non totaliter.1
A1vViris inclytis et ingenio et
iudicio praecellentibus, D'octoribus' D'ominis' Livino Embden2,
Francfordiae Iuris Civilis professori, atque
Friderico de Salczen3, Illustrissimi
principis Marchionis Branden-
bergensis. Electoris etc. physico,
doctoribus et patronis su-
spiciendis, Ca-
rolostadius
S'alutem' D'icit'
Maluissem clarissimi viri plurimas ob causas lacerorum
hominum
maledicta silentio ac animi gravitate vincere,
quam cohortem seviter
foerocientem, quovis convicio referire, ne
quispiam pollicitae
fidei4, et nequiter
laesae insimulare me posset, At
cum video patientia mea hominum
duriciem invalescere, eosque contra
humanam conditionem insanire, et
sacras litteras nominis mei specie
interturbare haud immerito acriores
illorum contumelias subiturus,5
quod silentii mollitudine non poteram assequi, saltem obiecto
gladio efficiam,
Silui nempe primum ob id quod Eckius et ego in eam sententiam
decurrimus, eo vehementer id exigente Lipsiae antequam disputa-
remus, ne alter
alterum ante arbitrorumc pronunctiationem appeteretd,
sed rem iudicatam operiremur, atque praecipue disputationis acta
tantisper conquiescerent, haec nostra conventio,6 et quid fuerat hu-
manae fidei tam congruum, quam ea quae inter nos placuerunt
servare?
Potissimum illum oportebat fidem custodire, qui huiusmodi
pacti-
onis fuit auctor, At hanc pactorum
legem, ideo ab Eckio
inven-
tam opinor,7 ut ego eiusmodi placitorum vinculis astrictus,
con-
ventionum superstitione mutescam, solus
male audiam, solusque
maledictis obruor, cum ab Eckio, tum ab iis qui eius moribus favent.
Proinde, nemo me potest criminis incessere, quando adversa-
rius suae fidei, quam est pollicitus, et quam a me
instanter impetra-
vit, prior non pepercit, Quis recte
adversum me concitabitur, si
veritati divinae inserviturus naturali
iure, hoc est defensione fru-
iscar, et contra hostilem
impetum resurgam, ac sursum nitar, si
A2r
licuit, tam prestabilie advocato,f
interim fidemg,
ledere, interim obtendere, veniam itidem mihi
debetis et igno-
scere, si maledicta illius et cuiusque
diluam, si refellam, si in illorumh
transferam caput, unde ob oculos et aures hominum iacta sunt,
nec
sum tam brutus et stupidus, qui fraudes Eccianas excogitatae
fidei ac tantos dolos
olfacere nequeam, illius vero pudendas et
invidiosas captiones alicubi
conscribam,8 ubi vel
indicaboi
Eckium
consolari se clamore iactabundo, veluti canes morsi atque pro-
strati, qui
victores suos latratu prosequuntur.9 Probabo pariter
propriam Eckii laudem et
mei, ceu inimici vituperationem im-
pendio suspiciosam,
et fidei detrahende causam, Facilius quoque
tacebam quod Eckii
praecones paulo optabiliore praecentione de
me fantur, et mihi plus
tribuunt quam leguleius10 quidam homo
obiecta invidia marcescens, hic me
respondere potuisse, nega-
vit, illi me vel egregium
vexatorem vel colericum, et similibus re-
clamantium
indiciisj,11
minimeque tacentium in schola disputatorum,
ceu primis lineis
depinxerunt, linguax ille rabula, omnes omnium
vituperonum meorum
molestias asperitate et dolentia saevioris vul-
neris
obduxit, toleratuque faciliores fecit, Quid etenim prestolari
ab
adversariis poteram nisi insectationem? Et eam ab iniquis acer-
bissimam? Contra, ab homine, qui inimicus esse
noluerit, etiam
obiurgationem commeritus, debui recte et vere iudicari,
Praete-
rea tacui quod notata est in scribis
illis rustica superbia et obscaenitas
impudentissima.
Scripta sunt enim ea ridicula et mendacia quae tangi possent,
neque timor ullus mihi insidet, futuros esse, qui vera illorum
scri-
pta credant, nisi plane infestos, Porro
multis modis quod sen-
tio, eloquar, arbitror
Lipsicorum aliquot theologistarum praecipue
Praedicatorum12 hominibus tam insulsis
facesk
subdidisse,13 et illos per
miserum quisque blateronem sua loquentes.
Egrediantur adversum me omnes illi morosi et obiurgio si
latratores, obreptent vel astu, qui sunt inspiratores fumorum
proferant doctrinam suam, adfuerunt Eckio collectores,
inperti-
nentium auctoritatum adsunt et illi
suppetiarum admodum indigo,14
Alloquantur me, nec asellum illepidum et sciolum15 quemque instruant,
et me armis
theologicis, gladioque Christiano protrudant et
percutiant, Quid iuvat sic debacchari per capram,
quae nec corti-
ces scripturarum gustavit?16 Ipsi suam salivam
expuant, ne infantis-
simo homini nugas
praemandant,17
agant circumspectius, si Acade-
mie, si principi suo
Illustrissimo, si oppido Lipsensi
quibus quicquid
honoris et officii habeo prestabo, decorem et augmentum
afferre
A2v
nituntur, hoc non efficient, quamlibet conati, nisi scripturis et
eruditione, Possunt Mimi et histriones maledicta et mendacia
exaggerare, et e scaenis ceu imbrem depluere, Alia vindicta vi-
ros decet, Academiam illam amo venerorque, quam dehonestantl
ipsi vituperatione nostrum tam falsa et nobili iniquitate clara.
Vereor quospiam me coleram effutire dicturos et falso eis
im-
putare talia admissa, Epistolam18 tamen habeo cuiusdam
veniam pos-
centis atque testantis sibi argumentum
traditum, quod nugas suas et
acerbitate et foeditate superat, sic totum
orbem meo nomine op-
plent, subinde merito in praelium
literarium evocantur, ut quicquid
virium et nervorum in theologia
adepti sunt, expromant, mode-
stia theologica19
abusuri, Alioqui nec mihi vitio dabitur, si par
pari relaturus
validiore illis morsu adhaesero, aequali mordaci-
tate
conprimendis.
Habet Thomas
et caeteri scholastici, quiddam eruditum, quod si
seorsum legas,
neutiquam videtur ignavum et stupidum neque alienum,
Etenim si
conferas, et nativa dicta contendas autorum, unde ille
concerpsit, ac
singula observate et circumspecte iungas, religioseque
alternis
lectionibus committas, O quam iacent, sordent, frigent, quan-
tumque
nutantm a suo nitore opercula illa miserorum scholasticorum
et
praesidia extrema, ea ut imbiberunt, ita nimirum iudicantn,
iis au-
res ipsorum proculcatae sunt et sordidae,
itaque cum syncera occurrit et
se offert scriptura protinus offenduntur, quo fit ut difficilius
as-
sentiantur puris scripturis, cum illis ipsis et Eckio tam Ecclesiasti-
corum depravatore, quam eorum quos tutatur scholasticorum
incom-
modo verboso et rapaci defensore, manus
me necessum est
rupto silentio, conserere.20
Mavult ab Eckio inimico graviter vituperari, quam
amico exigue laudari.
Malo autem ab uno Eckio hoste infensissimo graviter et
insectan-
ter vituperari, quam, ab illius modi
suorum laudatorum similibus, ie-
iune et exigue
laudari, Quin si maledicit et vituperat, quanto
id facit acerbius, tam
maxima mole pro iniquo detractatore
ducitur, et propterea neque fidem
capiet, Extollentes vero eum adeo
variant, ut manifestarie
conmonstrent, se quidem velle laudare,
sed pene nihil reperire quod
iure laudent, At nolo maledictis con-
tendere, sed
ostendere solum plerosque ardeliones21, scripturam
sanctam reluctantem et invitam,
violentis interpraetationibus adverse
ad suas voluntates applicare.
Lypsicos tango eos qui Christiani nominis obliti, infamem
cri-
minationem effuderunt, eos vero non pungo,
qui argutias Eckia-
nas
frivolasqueo reprobarunt, quos neque latuit, ipsum Scoto et Tho-
meCupit Lipsensium
amicitiam. violentiam, non patrocinium fecisse, Sunt Lipsici theologi
A3r
et plurimi alii Lipsenses quibus
calculus impense candidus22 est et
integer, quorum ut conciliandae, ita et
conservandae amicitiae sum
cupidissimus, neque sum adeo ingratus, qui
velim beneficia ma-
ledictis rependere, adversus autem
eos qui per prodigasp et ineffre-
nes linguas contra
nostram academiam suos stomachos, atque petulantias evomuerunt, retorquebo
autoritatem Bernhardi.23
Sicque repugnaturus illorum opinionem emular, qui potentissima
argumenta primo et ultimo, infirmiora vero loco medioq
ponenda ducunt, quando exercitu hoc ordine disposito imbel-
les partes anteuntium armorum muniuntur fulgore
quodam ferri, qui et ocu-
los et mentes
perstringat24, ac
mutuo fortia robora, accessu mi-
norum augescunt, et
quod prius solo fulmine, postea grandine et
copia valent, pugnantque,
istiusmodi ordinem, tum sequerer, si sacrae
scripturae auctoritates,
ecclesiasticis scriptoribus anteponerem,25 hosqueEcclesiastici Canonicis
scripturis sunt inferiores.
intra illos ceu munimenta
concluderem, Quippe documenta
Ec-
clesiasticorum incomparabili et dignitate
et reverentia et maiestate
Canonicis dei scripturis existimo
inferiora, atque tantum habere
fir-
mitatis, quantum canonicae litterae eis inpartiuntur, quatenus autem divinis
testimoniis
destituunturr, eatenus humana sunts, et lapsus, tabsit procul, instituunturt vel saltem
lapsui
proxima, possuntque tum vel transcurri vel negari ab iis, qui
auctoritates scripturae in promptu tenent et obtrudunt. Verum
Eckius et id hominum genus, inexcusso iudicio
atque furenti im-
petu in queque fertur occurrentia, et
uad doctrinasu ecclesiasticorum,
perinde atque
divina oracula gemit, suspirat,
stupescit, soletque
acerosa26
filav
ew
libris ceu colo quapiam carpere,
atque sic non praeci-
puis et propriis, sed extrinsecus
quasi additis et consarcinatis
sententiolis,27 simplices homines praeoccupantur, ac
nonnunquam extor-
quent iudicium, si quod haberent,
et facultatem secus
intelligendi ra-
piunt, suisque sensibus
alligant, ne possint postea rectis scriptu-
ris
incumbere.
Quapropter, ratus sum opere praecium fore, ut Bernhardi
aucto-
ritatem primo loci digeram, quam et Eckius et
plerique rudes super-
sticiosa religione adeunt,
suspiciunt et velut divinam finitionem am-
plexantur,
ut etiam comperto, Bernhardi auctoritatem, subfrigide,
corrupte et ineptissime
ab Eckio contra me desumptam, ab
eius
se opinionex subtrahant, et cuius erant amicissimi fiant
alie-
nissimi. Verba sententiae Bernhardi haec
sunt.
Sic autem ista cum libero arbitrio operatur, ut tantum illud in primo
prae-
veniat, in caeteris comitetur, ad
hoc28 utique
praeveniens, ut sibi de-
inceps cooperetur, ita tamen
quod a sola gratia ceptum est, pariter ab
utroque perficitur, ut mixtim
non singulatim, simul, non vicissim
A3v
per singulos profectus operentur, non partim gratia, partim liberum
arbitrium, sed totumy singula opere individuo peragunt,
Totum
quidem hoc, et totum illa, sed ut totum in illo, sic totum ex
illa.29
Hac sententia minus perpensa, immo nec perlecta, multi moventur,
hallucinantur multi. At si intuerentur superiora, e quibus haec quae
praeiecimus, pendent, ilico ab errore eximerentur.30 Tametsi Bern-
hardi sententia non sit tot caeremoniis subeunda, ut ea
sola con-
specta, caeteris temperemus, Attamen vulgo
imperitorum concedendum
est, ideoque eam veluti scripturam, aliquanto
diligentius expandam,
quam ferat Eckiana subtilitas. Haec Bernhardi verba!z Sic autem ista cum
libero arbitrio etc,31 flecti e ductu sermonis antecedentis, quis du-
bitet? demonstrant autem tria, quae Bernhardus in superioribus
con-
numeravit, deus inquit, Tria haec, hoc
est, bonum cogitare, velle et
perficere, operatur in nobis, Primum
profecto sine nobis, secundum no-
biscum, Tertium per
nos,32 Haec sunt
quae demonstranur, cum dicit, Sic
autem ista cum libero arbitrio
operatur,33 nemo
quoque ignorare potest,
verbo operatur, intelligi deum vel gratiam,
nisi cui Bernhardus
prorsus est ignotus.
Deinde Bernhardus disertat, quemadmodum deus illa tria scilicet,
Cogitatum, velle et perficere, operatur cum libero arbitrio, astruens
deum vel gratiam praevenire liberum arbitrium in primo, in caeteris
autem co-
mitari,34 proinde dispiciamus, qualiter deus bono cogitatu,
li-
berum arbitrium praeveniat, At priusquam
haec pensiculemus, intenden-
dus est animus ad illud
quod Bernhardus
dicit, deum primum operari
sine
nobis,35 qui continuo ante affirmabat gratiam,
tria illa efficere in
nobis, hic mihi dicat Eckius, cur Bernhardus in superioribus
fassus est deum agere primum illud, hoc est bonum cogitatum sine
no-
bis, et in sententia qua utitur Eckius, dicit, deum ista cum
libero ar-
bitrio operari, numquid duo ista operari
sine nobis et operari cum
libero arbitrio pugnant? quando quidem post
pauca,
cum dixisset, deum operari sine nobis, primum, postea dicit in
nobis et
cum libero ar'bitrio': Liquet etiam Bernhardum de eadem re, diversis
nomi-
nibus locutum,36 illamque rem, modo liberum arbitrium,
modo nos, modo ho-
mines nuncupasse, cui quidem
opinationi titulus libri, e quo ista
decerpsimus, suffragatur, siquidem
de gratia et libero arbitrio inscri-
bitur, Hic est
globus qui Eckium
Lypsiae torquebat, hae sunt tricae
quibus haesitabat, et certe quantum poteram coniectura assequi,
voces suas, nec ipse intellexit. Conspicetur igitur inquisitius
et
exactius Bernhardi
sensum etaa discrepantium nodum dissolvat,
sed videat ne
duos inextricabiliores stringat ad cumulum hu-
A4r iusmodi dissidentiae, valet illud quod gratia excitat liberum
ar-
bitrium37 ut idem autor inquit, quia excitatio et evibratio
som-
num
ceuab vinculum quoddam, quo iacens spiritus impeditur,
depellit,
quo possit assurgere liberius, Attamen Bernhardus
di-
cit istam excitationem fieri sine nobis, et in
sententia sepius repe-
tita, quam Eckius veluti arietem quatiendis muris38 impingit, te-
stantibus litteris docet deum cum libero arbitrio
bonum cogitatum operari,
et quod in solo hoc primo praeveniat.39
Praeterea quis theologorum non miraretur, reliqua Bernhardi
verba, qui vim nostram cogitandi praeveniri immisso cogitatu40 inquit,ps. xi.
at non perinde velle et perficere
praeparari, nemo nisi pelagianus
ibit inficias bonum velle nobis
inspirari, caeterum, et quis est quiPsal,
xi.
negabit, perficere quoque nobis desuper donari? nisi qui habetacii. Paralip. xxv.
labia dolosa
et linguam magniloquam, qui dicit linguam nostram
magnificabimus, labia
nostra nobiscum sunt, quis noster dominus est?41
quoniam est conatibus universis Amasias rex, qui nec dum veraeDeu:
viii.
religionis a dei viro commonitus Israhelitarum
praesidia emerat,
putabat namque in robore exercitus bella
consistere.42
Bella inquam, quae
Paulus Romanos
et Galatas docuit, Nemo profecto vel bo-
nam
voluntatem, vel bonum perficere alicunde,43 quam desuper a patre
caelesti
recipiat, ne cuipiam ansa praebeatur dicendi, fortitudo mea
et robur
manus meae, haec mihi fecit,44 sed haec praeter institutum.
Regredior, exad
Bernhardo, in
premissis didicimus quemadmo-
dum gratia bonum
cogitatum cum libero arbitrio operatur, licet
praeveniat.
De hoc primo quod Bernhardus bonum cogitatum45 appellat,
non
audivi Eckium
Lypcziaeae addubitare,
quin opus bonum
sit a deo totum et totaliter, nempe me opponente
crebrius di-
cebat.46 Si perficere esset a deo, de quo Bernhardus et nos iam
diximus, Tum continuo subscriberet proposito meo, sed quam ridi-
culus mihi Eckius erat, nullus hominum melius me noverat,
consensit ergo
mihi bonum cogitatum, quem Bernhardus
pri-
mum vocitat47, esse a deo totum et totaliter, quod si non
adsen-
titur, neque enim omnia acta continent,
respondeat hodie.
Quoniamaf gratia comitetur et
cooperetur libero arbitrio.
Caeterum reliqua Bernhardi verba
propositae sententiae persequitur,
A4v
qui asserit deum vel gratiam, in primo id est bono cogitatu
prae-
venire liberum arb'itrium': in
caeteris autem utpote, velle et perficere
comitari, atque
cooperari,48 verba
Bernhardi haec
sunt, ut tantum
illud in primo preveniat, in caeteris comitetur,
scilicet gratia, ad
hoc utique praeveniens, ut iam deinceps
cooperetur,49 haec
sunt
verba illa humida et lapsantia, quibus locutor importunus
plateasmo50
defluxit. Haec sunt reformidabilia scholasticorum
numina, quae sola ad
literam citra sensum genuinum tractari vo-
lunt, quae
nemo attingere audet, nisi triennium
in parvis logica-
libus et Chrysopasso51 absumpserit, quo tanta portenta syllo-
gisticisag captionibus involveret et
Methaphysicali ratione secundum
Averroem deinde diduceret,
Haec sunt quae rotundo ore52 et nullo
pondere, quasi fulmina Eckius Iaculator et velut carbonem e
ligno flagrante cum crepitu expuit,53 parturiunt
montes,54
enitentes
spectate, miraculum prodit, Deus vel gratia comitatur et
cooperatur
libero arbitrio, ergo opera bona non sunt a deo tota et
totaliter,55
Illi tamen vel affine videtur quod gratiam dei in solo primo faciendo
ait preire. In caeteris autem efficiendis sequi, et quod liberum
arbitrium
antecedat, gratia subsequatur, ad hoc utique preveniens, ut
in aliis
comitetur. Hic Eckii concitationem audisses saevissimam, Hic An-
dreas quasi homo Bernhardi nescius, tanta verborum
grandine
pressus mussat, glorias quas flaverat ille inanes demiratur,
Hisque
verbis inimici fortescunt, quod apud scholasticos ea didicerunt,
putantque omnibus modis hanc esse Bernhardi sententiam, quam
Eckius esse volebat. Hic
magnus ille theologus, qui sacris deIronia in
Emserum.
litteris non quiverat male pronunciare Emserius56
scribendaeah adversum
me obtrectationis tragicam ansam arripuit, atque me tanquam
floccum
parvifecit,57 quod Eckio (cui iuditio eius prestantissimi theologi
comparariai absque piaculo non debeam) in re tam manifestaria
re-
luctor, Et quia Eckium fecit omnia, non poterat me facere
quoddam
aliud, quoniam nihil, ajhoc solum
addensaj quod vexationum et scommatum58 plenus fuerim,
hoc est illius adeo
modesti et eruditi theologi super me decretum
quem officium veritatis
ad id scriptionis genus propellebat, ex-
emplum suarum literarum penes me
extat, quas ad CanonicumScribe feritatis pro veritate
quendam Misiae59 dedit, aiunt cucullatos predicatores scripta illius
glomere
magno nugarum in populum ociosa contione, et illius
modi nugis accommodata iaculatos〈.〉 Porro si vere
sunt, quas
theologus ille, suique similes de me sufflant bullae,
intellecturi
sunt, qui vel acta disputationis, vel operam hanc sane sua
scru-
tatione dignantur.
B1rAd rem, ego cum Eckio tum
conflatoribus suis, et Bernhardi
sen-
sum insequentem, et Augustini mentem in epistola cvi. contra
Pela-
giumAugust'inus' conscripta oppono. Augustini verba haec sunt, Non gratiam
aliquid meriti praecedit humani, sed ipsa gratia augetur, ut aucta
mereatur perfici, concomitante, non ducente, pedissequa, non
previa voluntate,60 Patet ex hac sententia quod gratia etiam in caeteris,
hoc est bono
velle, et bono perficere, praecedit, et liberum arb'itrium'
co-
mitaturpsalmus lviii.
et sequitur. Itaque gratia dei praevenit quod ille dixit, qui
fortitudinem ad deum custodiens, ait, quoniam deus susceptor
meus
es misericordia eius praeveniet me,61 Ac ut tam praecedentia me-
rita, tam subsequentes vires proprias et previas negaret,
siquidemMisericordia subsequens.
ut
incipiamus enunciavit. Misericordia eius praeveniet me,62 ut autem
perficiamus dictum est. Misericordia eius subsequetur me, cuius
non est sensus, quod gratia in faciendis operibus voluntatem
subse-
quatur,psalmus
xx. sed contrarius, quod gratia ad hoc utique nos subsequitur
ut faciamus,63 et
ita subsequendo, praecedit, unde Ecclesiae praecatio,
Tua nos quesumus
semper gratia praeveniat et subsequatur ac bo-
nis
operibus praestet esse intentos.64 Est autem subsecutio non respectuIoannes i.
liberi arbitrii, sed gratiae, vult
etenim quasi illud dicere, quod Ioannes,
de plenitudine eius accepimus
omnes gratiam pro gratia.65
Praeterea Bernhardus aliter quam illi
volunt, vocabulis utitur, possu-
mus revera ex circumstantibus verborum significantiam accipere.66
Bernhardus autem posteaquam asseverarat, gratiam in caeteris comitari
et cooperari, protinus adiecit, ne quis nimium et contente verbaBernhardus.
observans laberetur, et quod Bernhardus noluit,
sentiret, ad-
iunxit inquam, Ita tamen quod a sola
gratia ceptum est, ab utroque
perficitur, ecce absque vocum velo ait,
quod a sola gratia est ceptum.67
Ex quo verbo quid potest aliud sciri, nisi quod caetera duo, hoc est,
et velle et perficere sola gratia incipit, Si autem sola gratia
incipit,
consequitur quod nec liberum arbitrium, nec quoddam aliud,
om-
nia ista, et cogitatum, et velle, et
perficere incipit, quod si verum
est, et genuino sensu Bernhardi
intrinsecum, profecto prave et
perperam cum illi exponunt, qui dicunt
gratiam comitari tantum vo-
luntatem, in caeteris,
discrepant nimirum illa, sola gratia incipit bonum
velle, et gratia
comitatur voluntatem, cum est in bonum volendo.68
Cavendum ergo est, prout Bernhardus docet, ne cum haec
invisibi-
liter intra nos ac nobiscum agitari
sentimus, aut nostre volun-
tati attribuamus, quae
infirma est, aut dei necessitati, quae nulla
est, sed soli gratiae, qua
plenus est, ipsa liberum arbitrium excitat cum
seminat cogitatum, nota
primum, ipsa sanat, cum immutat affectum,
hoc est secundum ipsa roborat
ut perducat ad actum, quod est tertium,
B1v
ipsa servat ne sentiatak defectum,69 quis enim tam saxeus70 qui literas in-
telligit ut dicat Bernhardum
verbum comitari signate atque pro-
prie
elocutum, tam praecedentibus quam
sequentibus commonstrat
se
pro tota sua virili confiteri, gratiam omnia ista inchoare, et ad
finem
deducere, qui ait cavendum esse summopere ne cum ista
intra nos, ac
nobiscum agitantur nostrae voluntati reputemus,
quae infirma est.
Num attribuam claudo et contractorum nervorum homini gressum,
qui
intrinsecus nullum habet spiritum, si ego in pedes illum erigam, de-
inde posterius positum crus et articulorum et
poplitum cardines mo-
veam71 atque producam, idemque cum crure
altero efficiam? numquid tam in-
firmo et impedito
ambulationem attribuas. Ita quoque de mortua
voluntate hominis, eius
quoque operationibus omnium parabolarum Christi con-
sensu, quas cum de infirmis tum defunctis dat, fandum est et
sentiendum,Verba comitatur et cooperatur non
pariunt hoc monstrum, sed non totaliter.
Proinde cavendum et
admodum metuendum, ne infirmae voluntati,
quod dei est, adscribamus,
Nihilo igitur verbula illa comitatur et
cooperatur opinatiunculam Eckii et ridiculam eius inventionem ad-
iuvant blatterantis, opus bonum esse totum a deo,
sed non totaliter,
Cavendum erat o Ecki ab auro tolosano72, quod Lipsici tui colle-
ctores e direptione ecclesiasticorum attulerant, si
ab attactu conti-
nuisses, non puerili, misero et
crutiabili vocis diverticulo apud
doctos traduxisses teipsum.
Cooperamural autem nos gratiae sicut ferula
cooperatur paedagogo
discipulum caedenti, et serra illi, qui eam trahit,73 atque securis in se lignai. Corint:
ii.
secanti et findenti. Unde Paulus Corinthios ab illorum errore,
qui ab Apostolis velut
autoribus sibi cognomenta asciscebant, de-
praecabatur
et vindicabat, quid est Paulus? quid
est Apollo? inquit,
nisi ministri
eius per quos credidistis, et unicuique ut dedit dominus,74
aperta sententia, Apostolus unumquem libet ministrum dicit, ut ei
dominus
dedit, quod ad Ro: xv, dicit. Data est mihi gratia ut sim
minister,75Roma: xv.
ideoque intulit, Itaque neque qui
plantat est aliquid, neque qui rigat,
sed qui incrementum dat
deus,76
Perspeculetur Eckius illud
infe-
rendi genus, Itaque non est aliquid qui
ministrat, nihil autem, et non
aliquid, aequali currunt pondere, At si
non est aliquid, consequens
est ministerium illud, esse totaliter dei,
alioqui eo ipso quod non est
totaliter dei, erit aliquid hominis, Paulus vero ipsum totum mi-
nistrum diffinivit nihil vel non aliquid
esse,77 ne
sapientes se insipien-
B2r tibus preferrent, idonei minus idoneis, infirmis fortes,
Propterea
Paulus subiunxit, et is
qui plantat, et qui rigat unum sunt,78 quia
uterque alienum agit negotium, neuter
suum, quod si ministeria apostoli
tam sui abnegationem79 spirant? quanto amplius
ea quae solius
sunt charitatis? et quae fidei per dilectionem
operantis? Notum est
ex his, quomodo liberum arbi'trium' gratiae
cooperatur, gratia etenim
agit et movet, sicut manus viva, motum
inspirat baculo, qui per-
cutienti cooperatur. Hinc Paulus concludit astrictius, Etenim dei
sumus cooperarii, vos autem dei agricolatio, dei aedificatio estis,
iuxta gratiam dei quae data est mihi aedificavi.80 Duo tribuit deo,
et munus gratiae,
et iaciendi fundamenti vires atque facultatem.
Cooperatur autem nobis
gratia, cooperationis genere diver-
sissimo, Ipsa,
vivificat, excitat, subrigit, promovet, impel-
lit, nos
movemus inquantum movemur, currimus inquantum
trahimur.
Quo ordine quove cause genere et gratia et
voluntas simul totum opus bonum et totaliter
efficiant.
Occupari autem nonnullos vereor, qui nimia reverentia
literis
alligantur, atque illos eo amoveri, quod Bernhardus affirmat illud
quod gratia incipit, ab utroque simul totum perfici, verba eius
sub-
scripsi, Ita tamen quod a sola gratia
ceptum est, ab utroque perfici-
tur ut mixtim non
singulatim, simul non vicissim, per singu-
los
profectus operentur, non partim gratia, partim liberum
arbitrium sed
totum singula, opere individuoamperaguntan,
totum
quidem liberum arbi'trium' et totum opus gratia
peragit,81 Haec
sunt
verba attollenda scholasticis, qui nec ullam ecclesiastici
sermo-
nis sanctimoniam et puritatem excerpunt,
hic me sonus viri-
dior ac vegetior assultat, oratioque
saeviens et ferotiens ferit, pre-
mitque, et quicquid
Eckianae factionis est
assurgit truculenter,
alius alium, vel digito in latus misso, vel
oculorum conniven-
tia, ad spectandum ultimum hostis
casum invitat, nihil Eckia-
na cohors certius habet, quam victoriam,
aliquandiu erat anceps
prelium, sed tum laetabantur, venabulum Eckio porrectum,
quo
presenti animo, adversarium me suum, posset sternere, vul-
nerare et suae ditioni dedere, hanc nimirum tam vehementem
et
urgentem decernunt sententiam, quam modo appinxi, quod
sola haec
precludendo huic spiritui suppetat, distenduntur pre-
dicatorum cuculli, insurgunt omnes omnium aemulorum cristae,
e ha vincitur Andreas? hic nullum discrimen scholae et fori, litium
B2v
disputationumao, praeceptorum et periculorum,
caelum et terram miscent,82
solam gloriolam quaerunt. At quorsum versum sit, disputatio-
nis acta
indicabunt,83 Ego quanto alacriorem
illorum animum con-
syderavi, tanto stolidiorem et ad
litteras ineptiorem existimavi.
Bernhardi verba expendam, qui
dicit, et gratiam et liberum arbi'trium'
simul, et opere individuo, totum opus perficere,84 nullam mihi,
verba haec,
difficultatem perspiciendae sententiae ingenerassent,
etiam si reliqua
contextus non haberet, nempe servata simili-
tudine
hominis vel infirmissimi, vel demortui, quem quispiam
in pedes ponat,
deinde pedem ante pedem proponat, euntemque
faciat, si conquiram,
quisnam gressum et ambulacrum peragatap,
Num respondebis?
uterque, et is qui motum facit, et is cuius sunt
crura, ac et opera
quidem inseperata, unum opus gressionis agunt,Vicissim.
simul non vicissim, quantum non itur vicissim,
nisi uno eunte, alter
interquiescat, quod in paroemia85 proposita, neque
cogitari potest,
simul ergo mixtim, Etenim nisi sanus ille infirmo,
itinerationemaq
in-
spirans, et rursus hic illi misceretur, neutiquam
graderetur, totam am-
bulationem peragit ille, qui
infirmum movet, totam qui vadit,
totam rotationemar peragit, qui rotam rotat, et rotatum totum rota per-
agit, totam fissionem agit, qui lignum findit, totam et securis in
qua
finditur, Neque possuntas in huiusmodi individuis
operationibus, vel
esse vicissitudo, siquidem alterum alterius est
instrumentum, quo fit,
necessaria illorum commixtio, et alterum preter
alterum, nec operatur
nec agit.
Liberum arbitrium, quod autor infirmam voluntatem caute et
sig-
nificantissime appellavit, est
instrumentum in quo atet perat quod deusEphe: ii.
suae charitatis opera perficit,
Iuxta Apostolum ipsius sumus figmen-
tum, conditi in
Christo Iesu ad bona opera, quae preparavit deus
ut in eis
ambularemus,86
paradigma est praepositae parabolae commo-
dum, porro
flexus ille aureus Pauli, gladium
retrudit in ferientes
Lypsicos Eckianos, et totum eorum acumen extundit, nam vel me-
diocriter legenti non potest non occurrere, deum
esse autorem
operum bonorum, qui fuit artifex personarum, Deinde quod
sumus in-
strumenta quae deus in Christo Iesu ad bona
opera formavit,
vel ut solet Augustinus orationis filumau referre, sumus creati
in
bonis operibus,87 hoc est quemadmodum ille docet, deus creat bona
opera,
quod postea Paulus verbo expressiore
effinxit, cum ait,
quae preparavit deus ut in illis ambularemus,88 supervacanea esset
prioris exempli infirmi hominis repetitio. Rursus inquit A-
postolus. Deus preparavit opera illa ut in eis
itaremus, imus igitur,
sed quis languidos nos attollit? quis in pedes
promovet? quis
B3r
in passus pedes disponit? nisi is qui nos creavit ad progressio-
nem, quam petit, qui supplicat. gressus meosav dirige secundum elo-
quium tuum.89
Item psalmus v.aw Dirige
in conspectu tuo viam meam.90
Et psalmus xxiiii.ax Vias tuas demonstra mihi.91 Item. xxxvi.ay Apud dominum
gressus
hominis dirigentur, et viam eius volet,92
tuncaz desyderabit
homo viam domine, quando ipsi gressus
diriguntur apud dominum, Hiero'nymus'
vertit a domino gressus eius formantur, et viam eius volet,93 Omnes
etenim vias
dominus deus praevidet, et praeparat bona opera ut in eis
eamus. Cuius
ergo bonus hominis gressus? numquid dei et ho-
minis?
num totus utriusque? Quin etiam totum deus, totum homo
peragit, totum
gratia, totum liberumba arbi'trium':, totum deus
efficit, totum
liberum arb'itrium' suscipit. Ambo autem opere
individuo peragunt si-
mul et mixtimbb.
Si deus non infunderet, voluntas non raperet, si
nulla esset voluntas,
deus nulli voluntati infunderet. Idcirco
deus in genere cause efficientis et praeparantis, voluntas vero in-
strumentaliter operatur bonum.94 Deus opera praeparat,
nam quos
praedestinavit, Vocat ad opera praeparata, et ea largiens
iustifi-
cat, ex impio pium efficiens, nihil
tamen agit effectiva, dum iustificatur
voluntas, sed dumtaxat recipit.
Quin ex deo, in ipso, et per ipsum
sunt omnia,95 et illius miseretur, cuius est
misertus, et cui volue-
rit, nihil ergo voluntas facit,
nisi quod opera quae deus infert, capit,
et in eis ambulat, sicuti
figuli rota perficit rotatum, quem is qui
rotat, ei impertit ut in eo,
donec rotet, currat, itabc similiter voluntas
in operibus
ambulat, videtis patroni
dulcissimi, voluntatem vitae
infirmam vocari, et instrumentaliter ambulationes in viis domini
peragere, hanc meam, imo bdSpiritus
Sanctibd sententiam perspicuitate summa
Paulus ad Corinth: perstringit, plus inquit omnibus
laboravi.Gratia quae homini adest, non homo,
laborat.
Non ego tamen, sed gratia dei quae mihi
adest,96 quando
protinus
corrigit Paulus, quod dixerat laboravi copiosius, imo (inquit)
non ego feci, sed gratia dei, quae mihi adfuit, Totam efficien-
tiambe boni operis, soli deo reputat, et
instrumentum hominem, illius
laboris astruit, Nempe ut figulus motae
rotae adest, ita gratia vo-
luntati in praeceptis
domini eunti, et peccata superanti adsistens im-
plet
praeceptabf et a peccato liberat, gratia ait quae mihi adfuit,
quae
in me est, illa laboravit, non ego, Bene, captum est exemplum
nost-
rum, hominis pene demortui, qui totidem
estbg vitiis et vulne-
ribus confossus quot
voluntati strangulandae et necandae suffi-
ciunt, qui
in iumentum gratiae inponitur, et ad stabularium custodien-
dus curandusque ducitur.97 Quod Christus docuit paradigma-
tis propositione. Idem hoc Paulus Evangelii Christi praedicator
infusius ac demum
manifestius ante hominum oculos pingit. Christus
B3v
inquitbh, quod sauciatus in iumentum recipitur. ut ad
stabulariumLu: x.
devehatur,98 abnegationem viae
itineris et progressionis nos illo
erudiens apologo, Paulus quoque Christi servus non se confi-
tetur laborasse, sed gratiam cum eo, hoc est, illa
gratia laboravit,Vulneratus non ivit, sed vectus
est.
quae mihi adfuit,99 haec me impulit vexitque. Vulneratus dicit, non
ego in hoc diversorium concessi.100 At samaritanus imponens me
in iumentum sua
gratia qua movebatur alligabatque vulnera, in-
fuditque
oleum et vinum, ille me duxit. Ego
securis, serra, baculus
vas, figmentum sum,101
in quo, et per quod, deus facit, ipse du-
cit, vehit,
impellit, ego autem ducor, vehor, impellor, moveor,
et in operibus iis,
quae ipse operatus est, eo, curroque, ideo illius
scilicet opera tota,
nec unquam dubitavi esse totaliter.
Equidem cum voluntati, tum deo plusquam Eckius tribuo, deo to-
tum
bonum opus et totaliter, itidem voluntati opus bonum,Non totaliter vox impia.
totum et totaliter adsigno, sed
religiosius multo quam Eckius,
nam-
que voluntatem esse memorem volo, nihil se
habere, nisi quod
receperit, et periculi et damnationis commoneo,
vetoque ne sibi
quippiam arroget, ne in hanc blasphemam et pene haereticam vo-
cem
precipitetur, quam Eckius
inculcat, opus bonum esse
qui-
dem dei totum, sed non totaliter,102 infesta utique vox
est, e qua
grande quiddam impiumque malum
impendet〈.〉 Sit vobis, viri mul-
ti et celebrati nominis, somnium obscurum et ignobile, totum
sed non totaliter, monstrum siquidem est nocentissimum et in-
solentissimum, quod ne dialectici paterentur in
schola, volo li-
berum arbi'trium' acclamare,
deus cuius est totum quod est optimum, etEcclesiae
praecationes Romanae.
itidem, deus a quo bona cuncta
procedunt, a quo sancta desy-
deria, recta consilia,
iustaque sunt opera, da ut cogitemus, quae recta
sunt, da ut quae recta
sunt faciamus, ita velim hominem cor sur-
sum tollere,
gratias agere, et beneficia universa agnoscere, quod si
argutari malit,
non aemuletur vestigia Eckiana,
at eminus et lon-
ginquius aliquanto Enthymema103 effingat. Hoc
ordine, si cuncta
bona a deo procedunt. ergo nulla a nobis, si totum
est dei quod est
bonum, ergo nil illius boni nostrum, proinde totaliter
dei sunt
opera charitatis, quae tota refert accepta, alioqui, quod
facit Ecki-
us, deum nobis benefacientem in Ius trahemus.104
Eckium plusquam acute videre quando eius intuitu, Bern'hardi' sententia velut murus ariete quatitur et
perit.
Adde quod Bernhardus, sensum quem praeieci
tanta claritate
verborum insequentium illustravit, quod incurret oculos
in verba eius
leviter attendentibus, atque non possit eum non
intelligere lector
modo significantias vocum noverit, Nam cum
adfirmasset,
liberum arbi'trium' similiterque gratiam, opus
totum peragere, con-
B4r tinuo adiunxit, quo genere causarum, eum totum inquit in
illo, totum ex illa.105
Totum opus peragitur in libero
arb'itrio'〈.〉
To-
tum agitur ex gratia, Gratiam operatricem106, voluntatem
recep-
tricem107 vocat, Quis iam ignorat, ex, praepositionem cause efficien-
tis indicium, Post pauca subiicit, quod liberum
arbi'trium' accipit velle, et
currere a deo, quo dicto,
disperguntur et tenebrae et fuligenes,
quas possit quispiam non minus
nequiter quam inscite inferre illi sententiae.
Totum in libero
arbi'trio' agitur, ut dicat, in praepositionem, et
instrumen-
tum denotare, et activitatem
aliquam, Prudenter igitur in
libero arbi'trio' opera illa peragi
addit Bernhardus,108 quod a deo, ea
illud recipiat quo tum pertinebit sed non
totaliter, Si propter volun-
tatem (in qua opera illa
sancta digitus dei conscribit) dicam esse
a deo non totaliter, non
adverto genus cause de qua loquitur,
hoc quero, a quo opera formentur.
Respondet Eckius a deo,
subinde disquiro an tota, non audet negare Eckius. At de so-
la efficientia cunctor hominem, nec dum postulo cui
infundentur
et Eckius, ne
ocietur, Respondet non totaliter,109 neque potuit cau-
sam vel
rationem reddere insulsi sui responsi, neque aliquem Ec-
clesiasticorum citare, nisi quod Bernhardus dicit, totum in illo
scilicet
libero arb'itrio' ex quo subintulit Eckius ergo a libero arb'itrio'. Bella
ra-
tiocinatio. Rem itaque ridiculam ac
ineptam, hominibus deri-
diculis et ineptientibus
denarrat, quod complacidum fuit di-
verticulum
quamlibet leve et futile, neque displicuit et altera il-
lius inscitia, Bernhardum in prima pagella libri de gratia et li-
beroTolle liberum arb'itrium' et non
est quod salvetur arbit'rio'
intercedentisbi, qui haec verba emisit. Tolle liberum
arb'itrium' et non est quod salvetur,110 audebat Eckius inferre audacter,
ergo liber'um' arb'itrium' est potentissimum. At ego in Apologia rescrip-
si, Eckium legere, quo pro quod, nam si habitus orationisbj
ha-
beret quo, bene intulisset, verum quia non quo, sed
quod vi-
demus,
corrupte igitur admodumque dolose documento huius-
modi
utitur.111
Quemadmodum e consequentibus defendo,
verba Bernhardi sunt haec, Tolle
gratiam et non est unde salvetur,
opus hoc sine duobus effici non
potest, uno a quo fit, altero
cui vel in quo fit, deus auctor est
salutis, liberum arbitrium tantum
est capax, nec dare illam nisi deus,
nec capere valet nisi liberum
arbitrium.112
Haec nimirum omnia quae eruendo sensui coegi, confirmant,
quandoquidem apertebk enunctiatur opus salutis ita duobus
gra-
tia et libero arb'itrio' effici, ut
ab uno, hoc est gratia fiat, atque simul
ita libero arbitrio peragi, ut
ei, vel in eo gratia opus salutis fa-
ciat, adeo quod
libe'rum' arb'itrium' tantum capit, deus autembl
auctor solus efficit,
B4v
adiicit opera salutis ideo sine duobus non fieri, quia ea tantum
de-
us dat et liberum ar'bitrium' tantum
capit, Attamen adhuc non erubescit impudens
argutator lib'erum'
arb'itrium' ex Bernhardo activitatem seu efficientiam im-
ponere propter quam chamaeleontem illum, sed non totaliter ex
la-
cu inferni comparavit, quo ceu
Maeduseo113
capite, audit ores stupi-
dos et lapideos habet, qui
nequeant, tam triste et ominosum por-
tentum
intelligere, Disperiam si non plusquam lynceus est, et acutissi-
mo acutior olim cum lippitudinem oculorum
repraehenderem, iure
regerendi scomata confestim defungitur, et me,
multo se obtusio-
rem damnat ac sonitu obiurgatorio
relatrat.114 Ego
patior, ma-
lequeOculatus
Eckius. audio, nihilque pergo remaledicere, Fateor Eckium
oculatis-
simum, potest ille quo pro quod ac quicquid
vult cernere et lectitare,
caeteris autem est factu impossibile, bene
legere, quae male sunt con-
scripta, Egoque voces,
velut depositum ex litteris, repeto.
At tantorum heroum est imperium et maiestas intervertendi
literas,
syllabas. Secundo luminum benefitio estbm me Eckius beatior,
quod subrecta in alium
fronte et dissimulata inspectatione chartas
domi pervisas, et nove
allatas, tanta celeritate Lypcziae in
dis-
putatione pronunctiavit, ut nisi his
oculis vidissem afferri schae-
das, nequaquam chartis
collectaneis usum, credidissem,115
Non mihi tanta est mea dextera, neque barba, neque
caput,116 quod
per ea iurare audeam, deum vero testor, quod vidi, conspexeruntque mul-
ti,
quendem praedicatorem splendido
cucullo inter concionem
auditorii sedentem117 pone Lipsicos Theologos qui per manus
subsidiarias Eckio misit schaedam, quae
sagittas afferebat, propul-
sandasMartinus Lutherus. in Reverendum et doctissi'mum' patrem
Martinum Lutherum
do-
ctorem et Theologiae professorem Wittenbergi primae virum
celebritatis,
schaedam illam, ac quae comportabar missilia, in sug-
gestu expensam reponit dissimulatim, disiectis de hinc, impe-
tu manibus, miro artificio, ita spectat deorsum
schaedam, quod eum
aliud prorsus agere putares. Hoc ipsum artifitium, legendi ad
pedes recondita, erectobn praecipue capite, praeacutis ac
opido
ludibundis oculis acumen humi figentibus in eo homine primasPingitur Eckius,
habet, Secundas clamor, Tertiasbo excursus ad aliena causae, quar-
tas et
primas scripturarum violentus abusus, illa hora scaedam al-
latam, et quae continebat, tanquam sua, domique efformata, veluti
quae perspectissima denuntiat, ac in Martinum contorquet, tunc ar-
tem demiror, nam ars est nulla, quae hoc agit, ut appareat, his
oculis tunc nihil diligentius observavi.118
Merito igitur Lipsi-
ci collectores operarum, et si
sterilium ac infaelicium, quas dare roga-
ti, non
supersedentes, honorem, virtutis tantulae praemium, mini-
C1r meque
fastidiendumbp reposcunt, Eckii vero sublimitate nihil exau-
diente,
nihilque retribuente Collectores iactatione praestitorum
auxiliorum,
quae nisi (ut aiunt) dispensassent, decubuisset, debitam ho-
nestitudinem indipiscuntur, et a nobis Apostolos, quos tumorbq
appellati Eckii non dat,
recipiunt testimoniales, earum testes operarum
quas locarunt.
Videt Eckius
quae non extant, videt quod pro quo, perspicit to-
tum,
sed non totaliter, postremo novum inferendi genus specu-
latur, quando indomitus disputator sic argutatur, Bonum opus
totumEnthimema Eckii.
est in libero
arb'itrio' ergo a libero ar'bitrio' et per consequens non
totali-
ter a deo,119 plusquam acute videt, eius etenim
intuitu male habet Bern-
hardus, interit sententia,
concidunt verba, plus inquam acute in-
spicit
Bernhardum,
quandoquidem in eo conspicaturbr, quae ipsum Bern-
hardum
scribere puduisset.
Velle bonum fieri a deobs
totum et totaliter.
Cogitatum bonum esse totum et totaliter a
deo, qui est, ut Bernhar-
dus inquit, nostrae salutis
exordium, quod nec per nos utique, neque
nobiscum fit,120 arbitror Eckium mecum sentire, cum nihil
facimus in pri-
mo. At consensum, quod velle nonunquam
is auctor vocat, licet
Eckius totum deo cogatur tribuere, quia omnia
tria illa quae comme-
moravimus, ex gratia tota sunt,
et cavendum est ne nobis vendi-
cemus,121 Tamen quando audit
istiusmodi velle, nobis in meritum reputari,
ac nobiscum peragi,
tuendae suae opinionis causa, negat esse a deo
etiam totaliter,
quamquam aperte Bernhardus edisserat nihil, ex nobis
fieri, verba eius sunt
supposita, Verum consensus et si non ex no-
bis, non
tamen sine nobis,122
dilucide negans velle esse ex nobis, et quidVelle bonum
dei munus.
sit, non tamen sine nobis subiectis docet,123 quia hoc est in
nobis in li-
bero arb'itrio' et quodbt a
deo accipimus velle, item et quod deus immutando
pravam voluntatem,
iungit sibi eam per consensum, adde quod in sequenti
et praecedenti
columna, velle dicit esse dei munus, verba eius haec
sunt, Proinde eibu non a se ut dictum est, sed desursum a patre lu-
minum descendere merita putentur,124 Item rursum dona
quae de-
dit hominibus, in merita et praemia divisit.
Si vera est, quam posui
sententiam et aliquid meriti a nobis est, male
Bernhardus
dicit,
merita a libero ar'bitrio' non esse, nam si aliquo modo
sunt a nobis,
falsum est quod ille scripsit, falsum est quod a patre
luminum descen-
dunt, si a nobis partim ascendunt, et
ubi armatura dei, qua se au-
tor praemunit, erit
frugifera, tutatur enim sua, illo Christi, non vosMatthae. x.
estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri
qui loquitur in vobis.125
Item illo Apostoli, an experimentum eius quaeritis qui loquiturii Corin: xiii
in me Christus.126 Et illo prophetae.
Deus operatur salutem in medio
terrae.127 Item testimonio Iacobi qui testatur
omne bonum de patre
C1v
Ro: ix.venire superno,128 praeterea non est
volentis neque currentis, sed dei
miserentis,129 Insuper isto Hieremiae, Sana me
domine et sanabor,130 per
quae Apostoli Pauli
auctoritatem, aientis, bonum certamen certavi,
cursum consumavi,131 de reliquo reposita
est mihi corona iustitiae,
quam reddet mihi iustus deus,132 ad hoc adhibet, ut
dicat meritum a
deo dari propter quod, virtute tamenbv
promissionis dei, ex iusticia, non
hominis, sed dei, corona exigitur,
et expressis verbis fatetur deum
esse factorem boni consensus133
(quod est bonum velle) ac voluntatem
solam recipere, igitur totum a deo et totaliter effective venit, verba
eius sunt subscripta, porro coadiutorem deus fecit, quem fecit vo-
lentem, hoc est suae voluntati consencientem. Si
ergo voluntas a deo
est, ergo et meritum, sed non est dubium, quin a deo sit velle, haec
verba
cum sint conspicua et comprobentbw, quod volui, non sunt su-
pervacua expensione inculcanda, satis est voluntatem
tantum ca-
pereVitatur
cavillum. bonum velle et nihil efficere, adiungo vitandi cavilli
causa,
quod David fassus est et docuit, velle bonum esse a deo, quodque
velle tantum deo placet, quantum recipienti voluntati dedit, verba
de-
praecationisi. Parali.
ult.
David. i. Paralip: c.
fi'nale' ita sonant. Tua sunt omnia et quae
de manu tua
accepimus, dedimus,134 si omnia, ergo bonum velle, et
si dederunt ea quae de manu domini
receperant, velle etiam quod ob-
tulerunt, eis est
datum, Quod sacrificaverunt velle, per illud astruiturVelle offerem dum quod dominus dedit.
quod populus magno
gaudio, ut scriptura dicit delibavit,
Deinde David obsecrat, dicens, hanc cordis voluntatem
custodi,135
ac perserva, Quod si velle eorum non fuit a deo totaliter, et illi ex
toto corde obtulerunt, consequitur sanctos illius sacrificii servulos
deo plus obtulisse, quam a dei manu receperunt, At hoc affirmare
nihil aliud est quam scripturam subvertere.136 Postremo illo loci oratioOratio Davidis.
Davidis efflagitantis deum quatenus Salomoni
filiobx suo det
cor perfectum, mandata dei custoditurum
commonstrat, voluntatemii Reg. xxiii Ezech. xii. et
xxxvi.
mandata custodiendi, tum a deo dari, tum custodiri,
ita ii. Regum
xxiii. scribitur. Cuncta salus mea et omnis voluntas, nec
est quicquam
quod ex eo non germinet.137 Accedunt omnium ecclesiarum
praeculae, et
illud Ezechielis. xxxvi. Dabo eius cor carneum et auferam
ab eisCor lapideum
lapideum,138 quid est aliud iuxta
Augustinum cor lapideum, nisi vo-
luntas
durissima,139
inobediens, obmurmurans, et ex diverso quid
cor carneum? quam voluntas
mollis, tractabilis, obediens, et prorsum
obsequibilis:
Augustini et Bernhar'di'
dissidentia.
Post haec Bernhardus
Augustino repugnare videtur, quod
ille
scribit velle non fieri sine nobis, sed nobiscum,140 At hic contra
deum ut velimus sine nobis operari, verba Augustini in libro
quem de gratia et libero
arb'itrio' inscripsit capite septimo, haec
sunt〈:〉
C2r
Ut ergo velimus, deus sine nobis operatur, cum autem volumus, et
sic volumus ut faciamus, nobiscum operatur,141 Neque discriminis
causam videre
in procinctu est, cur possit deus magis sine nobis
cogitare, quam
velle, operari, nisi voluntas sola separet hominem a
caeteris
distinctius, quam qui cogitat intellectus: Nec se, eo de-
fendet
Bernhardus, quod
velle est adsensus deo coniungens, nam co-
gitatus
etiam coniungit,142
virgo cogitat, quae domini sunt: Item ubi est
thesaurus ibi
oculus,143 et
nescio si plus transponit animum consen-
sus quam
cogitatus, item quod inter haec, non est tantum intervallum et cha-
os, quod semper dissita sunt, et sola, Simeon144 cupivit videre, vi-
dit et petit dimitti, Adde illud, Beati oculi qui vident quae vos
videtis,145
item haec est vita aeterna, ut cognoscamus etc.146 In universumPerinde cogitare nostrum ac si vello:
inpromptu est, ita nos
cogitare dum cogitamus, sicut velle cum vo-
lumus,
etiam si non faciamus infirmitate interim praepediti, sup-
peditat autem nobis abunde Bernhardus quod desyderamus,
volun-
tatem nihil efficere, quando deus
consensum infundit, sed tantum capere.Conditio
lectoris.
Volo quoque
lectorem ad scribendi solicitudinem diligenter li-
bros
autorum legere. Neque id statim illi
persuasum esse, omnia, quae
autores dixerunt, utique esse perfecta,
adhibendum acre iudicium,
nam et labant aliquando, et oneri caedunt, et
nonnumquam indul-
gent ingeniorum acuminibus, neque semper intendunt animum, non-
numquam ad commodum opinionum, quas tutantur,
scripturas preter
nativum sensum pertrahunt, aliquando
defatigantur.147
Summi sunt,Summi sunt sed tamen
homines.
homines tamen.148 Accidit
quoque iis, qui quicquid apud illos reperi
erunt, intelligendi legem
putant, ut deteriora immitentur, Modeste
tamen et circumspecte de
tantis viris pronuntioby, neque eos damno, sed
delectum
diverse sentientibus appono, Imo in uno autore unum
alio est receptius,
et stylo et moribus ingenii congruentius, et
delegenda suadeo, quae
lectorem non fallantbz.
Nisi sitca
adamantinuscb
Eckius, ita auctoritatibus
scripturarum quasPerficere, dei velut autoris at
hominis ceu solius capientis esse totum et
totaliter.
depromsi, demultus et captus est, ut iam inde nequeat
senten-
tiam quam probavi non sectari
videlicet, velle bonum, esse a deo
deique totum et totaliter, nulla ex
libero arb'itrio' efficientia assurgente.
Nunc et oculos et
manus conlimabo, ut de perficere (quod a Bern-
hardo
tercium vocatur)149
perinde atque ego loquitur, spero etenim eo pro-
fecturaThomas Eschau doctor. iacula, quo
velim, Primum os repugnantiscc argutatoris auto-
ritate quapiam Christi figam, quae haud est infrequens egregio
domino Thome
Eschau150 doctori, viro et
comitate sermonis151, et eruditionis multitu-
dine praestabili, quae est
haec, Pater in me manens ipse facit opera152 Christus a sua huma-
nitate omnem efficientiam operum in deum transfert, superbus Eckius tantillum lib'ero'
C2v
arbitrio largitur, ut audeat dicere, opera bona quae facit homo,
non esse totaliter dei,153 Christus dicit, verba quae loquor, non a me
ipso loquor,154
quis nescit verba loquentis opera esse, quae ex corde
hominis exire
eodem doctore Christo didicimus, et in exterio-
ribus
apparere, ubi dentium vallo quasi excubiis in ore positis
sepitur
lingua, ut nostra loquendi temeritas, non cordis tantum custodia
atque
vigilia cohibeatur, nihil minus tamen audet Christus, quam sibi
quicquam sancti sermonis arrogare, Fatetur Eckius cum Christo
opera facturum patrem,
sed negat totaliter efficere, eoque plus vi-
rium sibi
tribuens, a Christo destitit, et Pelagium155 sectatur, accedit
autoritas Apostoli adfirmantis, nos ad opera
creatos, et deum illaEckius
Pelagium
sectatur.
praeparare, ob hoc Ecclesia deo gratias submissa et
vera confessione
litans, dicit, deus de cuius munere venit, ut tibi
digne serviaturcd,
audis Ecclesiam veraciter dicere, servitutemce quam serviunt esse dei mu-
nus,Servitus quam deo servimus est tota et
totaliter dei et nostra. illam quoque esse dei totamcf et
totaliter, hominis quoque et totamcg
et totaliter, quando Christus sua munera, dignatur facere nostra
me-
rita, David etiam cum suam fortitudinem, direpto ariete ex ore
quas-
sati leonis, ingerendae spei bonae gratia
Sauli denarrasset,156 post
paucula
subiecit, dominus, qui eripuit me de manu leonis, ipse mei. Reg. xvii. David.
liberabitch
de manu Phylistei157
i. Reg. xvii. manifestarieque erudit,
et opus et facere illud a deo
esse totaliter, quippe si fecisset omnia,Omnia sed non
omnialiterci.
sed non omnialiter158, adiecisset, deus
liberavit me totum, sed non to-
taliter ab ore leonis.
Porro Eckius abundantiae suae
memor,
quod dei erat, sibi usurpans, rectius quam David dixisset totus cu-
stoditus sum acj domino, sed non totaliter, solus
non soliter liberavit,Totus custoditus sed non
totaliter.
Hodieque haud immerito velut Roboam159 reprehenderetur, qui ro-
boratus et confortatus dereliquit legem domini, Eckius iccirco legi
dei adversatur,
controversia pessima, quod totaliter in ea non repe-
rit,Asa. condiscat, et perinde
disciplinosus160
Emserius ab Asa161 Rege,
sola fiducia, opera perfici, verba Asae sunt haec. In te enim et in
no-
mine tuo fiduciam habentes, contra hanc
multitudinem veni-
mus.162 Equidem a viro dei didici, dei esse
et adiuvare et in fugamVir dei. Iosaphat. ii Parali:
xx.
convertere secundo Paralip. et cetera.163 Scioque docente
sancto rege Iosa-
phat164, homines non esse, qui dimicant, sed
eos, dummodo con-
fidenterck steterint, visuros auxilium dei super se.165 Non igitur paveo
neque horresco Lipsensium collectorum multitudinem, neque vereor
vel Eckium vel Emserium, nulla est apud deum distantia utrum in
pau-
cis vel in multis auxilietur,166 quem ad modum Asam dixisse recte
scriptura
commonstrat, ii. Parali:cl xiiii. Nullum inquam discrimen
utrum
deus totus et totaliter, quoniam si non totaliter neque totus
adiu-
vat. In illum totam ergo curam iacto, cui
quando complacitum est
C3r
abunde opitulatur et totus et totaliter, et quando displicitum est,
aut
totum aut totaliter suppetias ferre, dicere nos oportet si
invene-
ro gratiam in oculis domini reducet me.
Si autem dixerit mihi nonMira Davidis sui
abnegatio.
places,cm praesto sum, faciat quod bonum est coram
se,167 his
verbis
quae ii. Reg: xv. conscribuntur, aeque deo adscribit reductum
eius
quem petit, et repulsum si deus reducere noluerit, licet et
reduc-
tio et abiectio apertum habeant
discrimen in homine. Ex superio-
ribus consequitur quod
opera,cn quae
manibus et pedibus corporumque
instrumentis perficiuntur, deoco refert accepta scripturarumcp
autori-
tas. Quod si opera bellica, quae Doriphori
Cassidolabris168, lan-
ceis, iactatibus, et ictibus absolvunt, atque
ab istiusmodi offensi-
onibus, se thoracibus ferreis et
maenibus defendunt, ita a deo pe-
timus, quod
confidenter solum qui stant dei auxilium super se vi-
dent169
ii. Parali: xx. et illud auxilium totum et totaliter concedi faten-
tur, ergo magis opera quae sunt proprie bonorum bona
sunt to-
taliter dei, dicunt enim belligeri cum
ignoremus, quid agere debemus
hoc solum habemus residui, ut oculos
nostros dirigamus ad te,170
ii. Parali: xx. ex quo dicto dilucide infertur, certatores illos et
peritia et viribus se destitutos fateri ne propter eas arroganter
di-
cant auxilium non esse totaliter a
deo.171 Nempe
quid clarius hoc
textu, quo fatentur, se nihil habere, nisi ut oculos,
a se, in deum
transponant, quamquam Eckius nec ferre possit, nec pati, ut hanc
labo-
ris sui summam perdat, laudem puto ex qua
pendet totus. Igitur
cum opera ista bellica sint tota et totaliter dei,
multo magis operaEmser.
praecipuae
charitatis. Adiice textum hunc et precedentem quos rotundo
ore172, nondum lambit Eckius, et suus iactator Emserius.
i Reg: x.
Abiit cum Saule pars exercitus quorum tetigerat
deus corda,173 i.
Reg: x. in fi'nali'. Ideoque imus cum tangimur, quando
protrudimur, et
sicut figulus rotam tangens rotationem, ita deus cor
hominis
contingens efficit ambulationem.
Vos semel compellam quibus haec dedidicq,
deus interim timoremi Reg: xi.
inspirat, qui
cogit vel fugerecr vel accedere maioribus i. Reg ii.
Invasit
timor domini populum et egressi sunt quasi vir unus,174 timor
domini invadit cor et
copiosam hominum multitudinem coactam, quae
si unum in obsequium Saulis compellit, constat igitur opera
ista,
homines, velut dei figmenta, vasa, lutum, et instrumenta eatenus
agere, obsequique, quatenus pulsi sunt et a deo munera servitu-
tis accipiunt.
Posset Eckius
exemplumcs
obtendere lapidis deorsum ver-
sus iacti,175 quod casus
istiusmodi, precipitantia et pondere adiu-
vatur, et
similiter de hominis voluntatect obgannire. At ego ho-
C3v minem, saxo quod in superna mittitur rectius componendum
duco, Nam sicut missilia tela in ediciora loca propulsa,
directioriInviti trahuntur felicius.
ac
magis contiguo iactu volant, ita foeliciori gradu homines
vehuntur,
quorum praecipitantia et impetus, pulsu adverso vel tempe-
ratur, et quo non vult fertur, quemadmodum is, qui missile
quiddamiiii. Reg: vii.
aut lapidem ad
percutiendum superne aliquid missurus oculum et
manus176 iungat, non solum
iacit, sed quod plus est, ferit, ita qui inviti
sunt tracti, non solum
ambulaverunt, sed recte apud dominum ierunt, quodPhil.
ii.
possem sacris testimoniis comprobare, nisi epistolaris brevitas
vetaret, notabilis est
historia, quam. iiii. Reg. vii. legimus, Fecit dominus
sonitum in
castris Syrorum, surrexerunt et fugerunt noctu Syri, reli-
queruntOperari et perficere. tentoria,
et turbati, omnia vasa vestesque abiecerunt,177
cucur-
reruntque voluntate domini turbati, cuius illa
fuga fuit? numquid Sy-
rorum nolentium fugere? num
domini est convertere in fugam? et quid
dices noluisse fugere, at sono
horribili consternatos animos effu-
gitasse? verum
istec alicubi, modus nunc cogitandus, quo testimonium
Apostoli eat in
altissimam frontem Goliae178 mei, proinde
poten-
tissima Apostoli verba quae ad
Philippenses scripsit subdidi, Deus est
qui operatur in nobis
velle179 et
operari, auctoritas haec cum attrahitur,
occurrit Eckius, audax emendator limamque apponit,
scriptum
esse inquit, pro operari, perficere,180 hoc glossemate truculentus pu-
gil ab ictu defendit sese, At ego paratas ad pugnam
opes, quasAug'ustini' de bo'no'
perseverantiae c. xiii.181
ipse nulla audet temeritate convellere protuli,
verba videlicet Au-
gustini, quem ipse omnibus Ecclesiasticis anteponitcu, atque piaculum
aestimat, si quis ab illo latum digitum
abscedat,182
Augustini verba
quibus
autoritatem Apostoli supra citatam adsumpsit, haec sunt,
Deus est qui
velle in nobis operatur et operari pro bona vo-
luntate, hoc nobis expedit et credere et dicere, hoc est pium, hoc
verum, ut sit humilis et submissa confessio, et detur totum deo,183 haec
verba, cum
audit Eckius, angitur, et
plurimum urgetur, Nam Augu-
stinus scribit pro perficere, operari, et
huius operari simul atque
ipsius velle, deum solum autorem et
operatorem fatetur, additque
hoc esse pium atque verum, ne si quis
audiret pietatis virtutem, sus-
picareturEckius
impius in veritate aliud esse,184 igitur et impius et mendax est
Eckius, qui operari deo
non asscribit totum et totaliter, atque
simul superbus, quandoquidem
humilis confessio, operari to-
tum deo acceptum refert,
adiungito Augustini sententiam
inEnc'hiridion' c.
xxxii
Enchiridio super ea re,185 quae Eckium anxit, percussum illo telo.
Si Eckius propterea inficiatur, opus
bonum esse a deo, deique
C4r
totum et totaliter, quod deus bona opera nobiscum, vel non sineSecundum Eckium dicemus, Non est miserentis dei.
nobis
operatur, quasi voluntas sine misericordia dei non suffi-
ciat sola, sed et cum misericordia sufficiat, tunc recte posset
dici,
non est miserentis dei, sed volentis hominis,186 quoniam gratia dei
non sufficit, nisi sit voluntas, verum cum nullus Christianus
audeat hanc vocem crepare,187 non est miserentis dei, sed volen-
tis hominis, ob id quod Paulus intonuit hanc sententiam. Non estRo:
ix.
volentis neque currentis, sed dei miserentis,188 ut totum detur
deo,189
consequitur Eckium vel non
esse christianum, vel Augustini
in-
terpretationem contemnere.190 Hanc conclusionem asseveraveram
esse Augustino receptissimam,
qua in Enchiridio c. xxxii.191 ex
quo legi notariis excipientibus,192 et ad
Simplicia'num'
li:Icv q. ii. littera M.
et N. utitur.193
Caeterum cum ita Eckium ursissem,194 neque ho-
minis
Christiani opinionem esse eiuscw astruerem, et incredulitatem
Eckii vultu et sonitu
obiurgatorio ferirem, atque haereseos suspi-
tionem
impingerem, ad misera subsidia confugit, cuniculos con-
quirit, ac tum tranquillior et clementior fit, inquiens, certe
siSi operari scriberetur Eckius
decumberet.
operari scriberetur? Ego viriliter obtrudo Augustinum, cuius
ipse autoritate comprimitur, et crebriorem
hunc ictum, deus operatur,
et operari mitto, spinisque iuniperi hominem
scabo,195 cuius
attri-
tum nusquam desyderavi, Pergo itaque
aculeos penetrabiliores in
imbellum hostem iacere,196 qui e vestigio
incipit sui esse dissimilis,
in pulpito compavescit, stat trepidulus,
et gestus, ille artifex
lasciviens, trux affectatuscx, apparens et impendio gestuosus, et
mimicuscy
conflacessit, tandem desinit esse Eckius, id est ardentis-
simus clamator, et
habitu orationis ac sono, multo lentioreEckius fit sui
dissimilis.
me compellat, percunctaturque placide. Num Bernhardus
di-
cat, perficere, Huicz, subtilis quaestio. At
ego cum animadverterem,
leporem ex cassibus detracta pelle in ollam
venisse, respondi
nullum sibi ex specubus Bernhardi contingere consilium an
fugiumveda. Illum ipsum Bernhardum maximopere veritum,
ne perperam contra scripturas accipiatur, hancque ob causam,Eckius desiit
esse Eckius i'd est' clamator.
eandem rem, hoc est
perficere, plurimis aliis verbulis ob ocu-
los posuisse
legentium, haec autem dum vicissim impetu et ar-
dore
cogitationum committimus, rapiuntur etiam scriptores
ne cuncta
conscribant, Porro Bernhardus seipsum explicuit,
ne sibi impudens et pervicax
quispiam lector usu veniat, qui
minute et subfrigide197 disquirens universa,
e voculis tantumdb
pendeat, sive quisquam imprudens auditor,dd falsa religionedc
C4v
syllabis alligetur, atque mysterium Eckicum quod super
infinitivo perficere
delyrat, vel intellectu vel aemulatione sequatur,
Autor ille (de cuius lacu petulantiam
mutuatur Eckius) perficere,Bernhar'dus' de gratia et li'bero'
ar'bitrio' col: xv.198
hisce deprompsit verbis quae
insequuntur,199
Deus ministrando con-
sensui facultatem, foris per
apertum opus nostrum, internus opifex
innotescit.200 Item paulo inferius,
verum consensus et opus et si non
ex nobis, non iam tamen sine
nobis,201 et
infra, Ultimum quod est per-
ficere, plerumque
extorquet aut timor inutilis, aut simulatio dam-
nabilis.202 Item de currere exemplum ponit, quod Paulus a currente
aufert et in deum reiicit,203 hos lacus amnesque
congelatos, si potest,
eat Eckius, atque caveat ne in gelu, quod aquam habetdf,
ignem my-
sterii quaerens, aquarum urnis involutus
demergatur, Nuspiam204
etenim Bernhardo, tam superstitiosus et immodicus lectitator con-
placuitdg, siquidem ipse, perficere opus externum currere,
et similiadh,
nuncupat. Timeo Eckium tanto questu et compendio gloriarum ac
cupidine videndi calefactum crepantibusque flammis caligare, quod
ne seipsum, et quod constrepit, cognoscat. Augustinus, Am-
brosius et multi alii legunt, qui
operatur, et operari loco illius,
et di quibus accedit is, qui illis vel par vel superior
est,205
omniumErasmus omnium
theologorum princeps.
theologorum praecipuus princeps Erasmus206 noster, cuius opera
plenissimo obsequio
atque beneficio, totum Christianissimum demeren-
tur,
qui mysterium illud commentaticium, quod in verbo perficere
faciunt,
verborum perspicuitate atque evidentia proculcat et conterit,
quia
greca vox ενεργων i'd est' qui
operatur, postea sub modo infi-
nitivo reperitur
ενεργειν i'd est' operari,
quod est infinitivum participii
supra positi ενεργων qui operatur, aperte igitur voces
reddunt
qui operatur et operari.207 Pessum eat igitur Eckiana molestia,
ne apiculis ficticiis
quos ipse affigurat male audiat Christus,
Cui propter perficere
exprobremus dicturi, bonum opus et ope-
rari vel
perficere esse quidem dei totum, sed non totaliter, Tanti-
dem enim valet, Eckius
est totus a deo creatus, sed non totaliter,208
quanti opus bonum efficitur a deo totum, sed non totaliter, Eckius
est homo totus, sed non totaliter, Eckiusdj est Sophista totus, sed
non neque totaliter, bona Roba209.
Scriptura Asam210
Regem Iuda obiurgat, quod corde sed non per-
fecto et
toto in deo fiduciam habuit, Anani211
sane prophetae adii. Paral. xvi.
Asam haec suntdk
verba ii. Parali: xvi. Quia in Rege Syriae etdl in
domino deo tuo habuisti
fiduciam, idcirco evasit rex Syriae de ma-
nu tua,
Nonne Ethiopes et multos plures tradidit in manus tuas
cum credidisses
domino, oculi enim domini contemplantur universam
terram et
fortitudinem, et iis prebet fortitudinem qui perfecto
D1r
corde credunt in eum, Stulte igitur egisti, et propter hoc adversum
te bella consurgent.212 Propheta Asam stulte
egissedm testatur,
quod et in domino et in creatura
fiduciam habuit, et non in solo deo spe-
ravit, et
illam ob temeritatem comminitatur belligeraturos contra
illum hominemdn, Lipsici vero predicatores infoelici commentatione
Eckium prudenter, non stulte
fecisse scribunt, quod in bonis operibus
duos constituit autores, deum
tanquam principalem, liberum arbi'trium' velut
secundarium, quod
tamendo
Asa fatue factitasse fertur,
Ideoque stupore
dignum illorum lenocinium, quod ipsi sapientiores
scriptura sunt, et pe-
ioremEckii
stultitia.
Eckii stultitiam tanquam
sapientiam attolluntdp, quippe quod
Asa minus egit, ponens in domino et rege spem
quam Eckius qui ita
in deo
et voluntate collocavit confidentiam quod ob voluntatem
obstrepit,
bonam operationem non esse dei totaliter.
Proinde sycophante in parte filiorum Belial213 sunt, quod suis te-
stimoniis
et nugis bella, quae deus contra Eckium et huiusmodi
Sophistas
excitavit, nihil verentur obliterare, luberet plurima
alia proferre, nisi brevitati et modestie, hanc
operam addixissem.
Argumentum quod coniugatum vocitant. bonum
opus esse a deo totum, ergo totaliter vel sic, Deus facit totum bonum
opus ergo totaliter.
Caeterum alii carbones cum crepitu expuuntur214 quod Eckius negat apud
Ecclesiasticos reperiri, opera bona esse dq tota et totaliter, quasi ea,
quae per se sunt consequentia et evidentia, absque tedio dicantur,
liceatque ignavis et prorsum
supervacaneis tautologiis et peris-
sologiis215,dr imo barbaris et inemendatis
geminationibus libros
complere,216 et quod uno verbo clarissime patet, pluribus
onerare,
Stultissimus est, qui lumini solis in lucidissimo die lucem
infert,
et Lipsici collectanei Eckium suum, vituperatione nostrum, com-
mendant, quod voci per se aperte et abunde reddenti, quod illi
am-
biganter tractant, Totaliter, subfuraturds necessario consequens,
nam qui
dicit totum, continuo totaliter intelligit, Fabius217 nimium
esse putat, tradere artem argumentorum, quae coniugata appel-
lantur,218 quod
nullis indigeant probationibus, verba Quintiliani
annotavi, quae sequuntur, His illud adiicere, ridiculum putarem,
nisi eo Cicero uteretur, quod
coniugatum vocant, ut eos, qui rem
iustam faciunt, iuste facere, quod
certe non eget probatione, Hicdt est
optimi oratoris
institutor, admoveantdu ideo paulisper aurium
vestibula, collectores miserarum collectionum. et Eckium quem Ora-
torem
praedicant erudiant, iuxta Ciceronem et
Aristotelem
va-
lidam esse argumentationem, facit rem iustam, ergo
iuste facit,219
totam
rem, ergo totaliter, statim profecto illi summi rhetores
admit-
tunt, quod Fabio tam est notum, ut ridiculusdv
sibi videatur, qui hoc
docet, quod non egere probatione asserat, Trado
tibi trabem totam,
ergo totaliter, tribuis mihi totum nummum, ergo
totaliter, si ita
D1v
dicere fas est, aquamdw ex vitro totam effudit, ergo
totaliter, Deus in-
fundit totam unctionem, ergo
totaliter, sanat totum, ergo totaliter.
Habemus thesaurum illum totum
in vasis fictilibus,220 ergo totaliter, di-
ripuerunt omnia vasa
Syrorum,221 ergo
omnialiter salva grammatica, Illedx
est Eckius grammaticulus222,
qui omnibus nominibus affingitdy proverbia in ter,
ut indoctus
indocter, cui plus autoritatis sui conspiratores tri-
buunt quam oratoribus et grammaticis universis. At illiusmodi
praesti-
gias
Eckius hominibus rudibus
offundit, ut oculi, quos perstrinxit, in tam
fuliginosumdz monstrum directi, quid videant non cognoscant.223
Deinde idem praestigiator auster224 et humectus impertinentissima, et
prorsus rei nostrae aliena paradigmata simplicibus et illiteratis
ho-
muncionibus cantat, existimans, neminem
suam vafriciem pervisurum totus
adeoea ardet cupiditate
gloriarum et perplexarum rerum. Caeterum,
similitudines et
paraemiae225 non
sunt citra delectum spectandae, intuen-
dumSimilia admodum perpendanda. igitur, an exemplum
totum simile sit, an experte, ut aut omnia ex eo su-
mamus, aut quae utilia sunt, Item ut sunt exempla tota similia,
sic in-
terim
ex maioribus ad minora, interim ex
minoribus ad maiora
ducuntur.226 Contra etiam dissimile ex se plures causas habet,
fit enim genere,
modo, casu, tempore, loco, caeterisque quibus Eckius
animum non intendit, sedQuiditas generis est tota sed
non totaliter ut dicit Eckius.
repentino cassu quicquid obvium currit, rapit
ac scribit. Paraemiam
de genere
et specie Theologista ponit, fortasse vel Esaiam vel Paulum
sectatus,
dicit quiditatem generis esse totam in qualibet spetie, sed non
totaliter.227 Vellem multis modis ignorantiam Eckii mordere, sed non
sinit aliorum commoditas me inutili
operae addici, hoc scio, quiditatem
animalis esse in homine totameb et totaliter, nam si recte definitur, animal est
corpus
animatum sensitivum mortale, tunc quiditas animalis est tota et
totaliter in homine, et nihil eius extra hominemec,
nisi liceat Eckio
dicere, differentias divisivas indicare quiditatem, quod non credo,
rogo ostendat quidsit illud quod non est in homine, ut cum eo ineptiam,
quod quiditatem definit animalis. Praeterea philosophi discrimen
po-
nunt inter potestatem et quiditatem
generis.228
Porro si Eckius eam diffe-
rentiam non ponit, et propter differentias ac
speties inferiores quiditatem
generis esse in spetie totaliter negat,
et concedit totam inesse, tunc fateri
ipsum oportet se esse animal
totum, sed non totaliter. Praeterea siOckam.
essem Ockonista,
dicerem genus et speciem essencialiter distingui,
et nihil generis esse
in specie, sed tota et totaliter seperata.229 Si autem Sco-
tista,Scotus. dicerem hae falsae sunt animalitas est
rationalitas et econtra,
Item animalitas est humanitas, econtra ratio,
quia concipiendo abstractum
ultima abstractione, concipitur quiditas
absque omni habitudine
ad id quod est extra propriam rationem
quiditatis, sic autem conci-
piendo extrema, nulla erit
veritas uniendi ea, nisi quiditas unius
D2r
sit quiditas alterius, quod in creaturis non contingit.230 id est impossibile
in
creaturis, quod Eckius
oscitanter legit in suo Scoto,
Infertur autem
ex iis quod Asinitas est tantum, est asinitas.231
Item quod
animalitas est non Eckeitas,Humanitas non est Eckeitas.
Item quod
humanitas non est Eckeitas,
Proinde humanitas non est in
Eckio, nec tota
vel totaliter, ideo superfluum oleum attulit et nimis
sero sibi
consuluit, insequitur etenim generis quiditatem abstractissime con-
syderatam non esse in spem, igitur non totam, inani
et frigida opera Eckius utitur.
Vellem itidem Thomistice, hoc est realiter et grosse tibi respondere
sed conspexi Lipsiae
Thomistas sua subtilitate et Averroe232, omnium
acumina superare, tanta quoque multitudine stipatos et
densos, quod nemo
theologus potest eos circumvenire, merito igitur
fastigiosas sublimi-
tates,Ironia
in Thomistas. quas aemulari nequeo supersedeo, quemadmodum vulpes
quae fructum
termitis licet avulsi, tamen altius defixi, cum decerpere
non valeret supersedit〈.〉233
Caeterum quod alio exemplo constrepit, scilicet beatos videre deum
totum, sed
non totaliter,234 potest primum hoc scommate redargui, fuisse Eckium inEckius in
caelo
coelis,235 ac interibi speculatum, quo ordine beati deum
videant, deinde
venisse ad inferos deciduum, ut quod illic didicerat
nos condoceret,
fortasse et in caelo hanc subsellariam vocem, sed non
totaliter an-
notavit. Verum istec praetereo constanter
ratus, non esse totum, cui
vel minima desunt, neque me ullam rem totam
habiturum, cuius aliquaeNon est totum cui deest vel
minimum.
portiuncula caream quamlibet parva, cui vero nihil
deest totum esse et to-
taliter totum, quocirca qui
videt quippiam recte totum, videt et totaliter
ea ratione, qua videtur
deus ed, videtur et
totaliter, ubi autem virtus divina
non comprehenditur tota, ibi neque
totaliter, nec in deo est rarum, quando in
creaturis aliquae obiecta
videmus tota, et non tota, potest quispiam ad-
versum
hominem intueri totum, quiee eundem tum aversum simul non
contuetur, item neque
introversum, ita similiter qui superficiem parietis ob
oculos sitief conspicit, non continuo, quae intra parietem continentur
videt,236 est
ergo tropus et figura in huiusmodi locutionis genere cum causa nos
inspicere
tota iactamus, quorum vix partem consyderamus, ubi autem res
praeter figuramExemplum Eckii. Beati vident deum totum, non
totaliter est incongruum.
in veritate totas videmus, tum
etiam recte totaliter, hoc etenim nulli
uspiam dubiosum fuit, quando
totum veraciter facimus vel videmus, tunc
etiam totaliter facere vel
videre, sed quamtumlibet haec tractaverim non con-
gruit visio dei instituto nostro, si ex parte dei similitudinem
ducimus,
Quandoquidem termini nostrae quaestionis sunt efficientia dei
respectu operam
quae tota et totaliter in nobis a deo fieri fatemur,
nihil nobis de to-
talitate factoris qua videatur, sed
hic est scopus et litis cardo, an fiant
a deo totaliter opera bona,
tunc clare consequitur similia de genere et specie esseExemplum de genere et spetie
impertinentissimum.
impertinentissima, quia dum disquiritur quo
modo essendi genus siteg totum in
spetie, non
reflectitur ad efficientiam, numquid verbulum quoddam intercidit,
quando probatur tota generis quiditas (ut cum Eckio loquar)237 esse in
spetie, Eodem morbo
succumbit et tercium exemplum de possessione
D2v
prolatum duorum, quos ambos insolidum, eundem agrum totum, sed
non totaliter possidere asserit, nam si diceret eundem agrum totum
ab altero factum, et ab altero similiter totum factum, magis
quadra-
ret simile,238 Porro quod ad veritatem spectat
illius exempli abUdalricus Zasius L'egum'
D'octor'.
Eckio propositi, iudicio excellentissimorum D'ominorum'
D'octorum'
Udalrici Zasii239
et Livini Emden240.
L'egum' doctorum virorum multi et celebritati no-
minis esto, caeterum D'octori'
Emserio vituperoni241 meo, qui senatusconsulta
et L'eges'
devoravit, axioma Eckianum
propino et argutor sic. ArsDuo non sunt eandem rem in
solidum et eodem possessionis genere possidere.
imitatur
naturam, Arg. l. adoptionis, et l: ii. ff. de adop'tionibus'242 modo
duo non
possunt esse in eodem loco naturaliter secundum Aristo-
telem,243 et L'eges'
ergo duo non possunt simul in solidum, et eodem
genere possessionis
eandem rem possidere, requiritur etenim ut Pau-
lus
iureconsultus ait, Apprehensio et contactuseh corporis,244 licet ille
non
sufficiat solus, quod possessionem adipiscimur corpore et animo245
L'ege' possideri. ff. de acqui'renda'
possess'ione' ubi textus in. §. ex contrario
ait, quod
plures eandem rem in solidum possidere non possunt, con-
tra naturam quippe est, ut cum aliquid ego teneam, tu quoque
videaris
tenere, non enim magis eadem possessio apudei duos
esse potest, quam
ut tu stare videaris in eodem loco, in quo ego sto,
vel in quo
ego sedeo, tu videaris sedere,246 Dicat ergo nobis veritatem propositi
exempli Emserius quando
Eckius non modo scripturae
sacrae textusej
ledit, sed etiam opiniones Rumperii et Pulsarii247 textibus L'egum'
praefert,Rumperius.
condonata tamen
veritate illius similis, nulla ex parte nostro negocio
esse simile
largior. Exemplum autem de anima ex ea parte est simile,
qua scimus
animam a deo creari totam et totaliter, quemadmodum
opera bona deus
tota facit, verum ex ea parte qua est tota essen-
cialiter et totaliter in qualibet parte non congruit, quod non
expendimus,
quibus modis opera sint in anima, sed quo ordine a deo
infundentur.
Nescit et Eckius
exemplum de visione obiectum, tantumdem nostra confirmare,
quantum
similitudinis habet, quod visio sanctorum est a deo tota et totaliter,
et nulla ex parte a nobis vel ex nobis, quod et Scotus probat, conferen-
tes ergo similia sic argutabimur.248 Sicut visionem beatificam solus deus
totam facit et totaliter,249 ita opera bona ab uno tantum deo in nobis
effi-
ciuntur, Haec exempla oculos Eckii confodunt, inscite igitur
et perperam
Venerandus P'ater' F'rater'
Matthaeus
Hiscoldus250 Benedictinus Monasterii
Posagiensis, homo multi studii reprehenditur, quod sibi mirum
visum quomodo mu-
nus aliquod cuipiam possit donari
totum, si non totaliter, cui etenim non
esset mirum?251 si Eckius daret Collectori suo nummum totum, sed
non to-
taliter, miseror Eckium eiusque infaelicitatem, magis tamen
impudentissimam
frontem, quod audet quicquid vult adversum precem illum
religiosum effutire〈.〉
Au'gustinum'ek addo putat mendacia autoritatem imminuere
hominem et scripturarum
D3r
maiestatem detrahere,252 quod prorsus mendacium nullum in scriptis ag-
noscit, Eckius autem nihil metuit per subornatum scribere, patrem
illum e monasterio aufugisse,253 quod falsum esse scimus omnes.
Si Eckius pro
istiusmodi nugalibusel, acuratius similia sua
perpensasset, non
audiret, illud admodum serium et obiurgatorium
Quinti Mucii254 dictum, haud dissimiliter, diversis tamen verbis,
et in
alia materia, adversus Servium Sulpitium255 prolatum. Turpe esse viro
nobili Theologistae et
praestabili fabulatori, Similium, in quibus
versatur, causas et partes
ignorare,256
quem oportuit praecipue si-
milia adhibita nostris
terminis metiri atque coaptare, ac tum com-
modate et
composite, ad opera, quae famur a deo fieri tota et
totaliter revocare,
deinde animum eo attendere, ne candidos
theologos lectionis extraneorum
similium tederet, Porro termini
vocesque, quibus cum Ecclesiae tum
scripturae utuntur plane indi-
cant incongruitatem
similium Eckianorum.
Ecclesia opera bona unctioni et liquori infuso, confert quando
cantat. Infunde unctionem tuam
clemens nostris sensibus,257 Item.
Veni sancte spiritus reple tuorum corda
fidelium et tui amoris in
eis ignem accende.258
Ecce quibus verbis opera ad deum refert Ec-
clesia,
quippe infunde et reple, totaliter infundenti et replenti
dans liquorem
infusum. Nam quis est tam brutus et agrestis qui
nolit infusam aquam,
totam et totaliter infundenti referre, sicut
etenim aquamem
totam, ita totaliter ab infusore et repletore iniectam
adfirmabo, His
quoque voculis animadverto opera sanctaen
hu-
moribus et liberum arbitrium vasis comparari, Unde
legimus, ac-
cipiunt oleum in vasis suis259 et illud Apostoli.
Habemus thesaurum
istum in vasis fictilibus, ut sublimitas260 et eminentia (qua
iusti bo-
nisMatth: xxv.
dei muneribus, paupertate divites, humilitate sublimes, sim-
plicitateii. Corin: iiii Sublimitas
sanctorum. prudentes, ignobilitate nobiles, infirmitate potentes,
nigrore formosi, patientia fortes, mortificatione vividi sunt) sit
potentiae et virtutis divinae, Ut simus memores eius, qui nobis
dedit, iniecit, qui infudit, qui implevit, ut quicquid fatemur nos
accepisse haeceo gratiarum actione refundamus in autorem, identidemepEsa: xliii.eq
beneficia recordanteser ne diritate huiusce
sententiae. Accinxi te,
et non cognovisti me,261 perterriti stupescamus, et ab
omnibus deiHomo vasculum est
operum.
voluntatibus demum abhorreamus. Quid enim sumus
nisi
vascula et exigua, siquidem fictilia, luteaque, hinc paroemia
illa,
debitoris qui centumes cados olei debuit,262 et illud, vas sancti
ficatum in
honore et cetera.263
Item vasa misericordiae et irae264 et cetera.
Proinde in oratione dominica petimuset.
Fiat voluntas tua,265 quando hoc
orationis compendio donari nobis conprecamureu quicquid prae-
D3v cipiturssIohan: i. Ezec: xxxvi.
obsequendum, quando quidem ut nihil efficientie possu-
mus adiicere, ut illuminemur ita neque reliquis dei operibus quae
sunt proprie bonorum i'd est' piorum. Et sicut ipse est, qui
solus illuminat
omnem hominem266 illuminabilem, solus inquam et soliter, si
ineptire cum
Eckio licet.
Ita iuxta Ezechi. Deus solus aquam totam et to-
taliter
effundit in eos quos emundat,267 Et ponam, ait, spiritum meum in
medio vestri
et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et iuditia
mea custodiatis et
operemini,268 et
post aliquae, displicebunt vobisev
iniquitatesew vestrae et scelera vestra.269 Nempe anteaquam subvertitur
impius, cor eius adeo est maliciis affixum, ut non possit, non ma-
lorum esse avidum, nequaquam igitur ad efficienda
opera quae odit,
concurrit, Neque sibi posteaquam gratiam acceperit,
quippiam ar-
rogat, propter quod, dicere queat, opera
bona non esse totaliter
a deo, nisi sit confortatus Roboam, qui recepta gratia erectusex
et
superbiens, malit Andabatarum270 more verba, quae supra posui,Deo faciente facimus.
tractare, nihilque minus curare, quam
verba ista, ponam spiritum meum
in medio vestri, et faciam ut in
praeceptis meis ambuletis271 et ini-
quitates odiatis, ut lubens
ignoret, deo faciente nos facere,272 et eo
non faciente nos nihil prorsum
facturos, quando ita illucet lumen,ii. Cor:
iiii.
qui est Christus in cordibus nostris, ut cognoscamus,
non aliquo
modo nostram, sed illuminationem gloriae dei, non in nostra,
sed
Christi domini facie,273 Porro qui in facie sua, illud intuentur quod
au-
dent opera bona tota, sed non totaliter
ribuere deo, illi eodem
argumento et ratione predicabunt semetipsos cum
Christo, adeo,Illatio remotior.
quod spem
fiduciamque non in Christo dumtaxat, sed in Christo et
seipsis
reponent, contra Apostolum. ii. ad Corin. iiii. Non enim nos-
ipsos ait predicamus, sed Christum Iesum
dominum.274
Eckius vero et
Christum et se praedicat, Christum quidem totum, sed non
totaliter, at
se tamquam minus principalem autorem, itaque in spem
propriam in-
greditur, et firmat carnem brachii275 sui et spem in se
minus prin-
cipaliterDeu:
viii. collocat, quem recte Hieremias taliter incessit,
Maledi-
ctus qui spem ponit in homine,276
Eckius secundario in se spemii. Paral. xvi
locat, ergo secundario
maledictus, sed et stulte agit, Nempe Asa
de quo supra dixi, stulte egisse comprobatur, quod et in deum et in
hominem simul reposuisse fiduciam traducitur,277
Malumus ergo
cum scripturarum
simplicitate simpliciter sentire,
quam cum subtilitate
Lipsicorum Collectaneorum,278 Eckiique insanire et saeviter
superbire.
Praeterea
accommodatiorem Christi similitudinem Eckianis
dely-
ramentis adiungo, non eam quae ex caelo, neque
eam quae ex nugis dia-
lecticis, vel ex certaminibus
forensibus, sed quae ex terra desumpta
est, in quam primum nos docet
videre, ut nosipsos et vilitatem
D4r
nostram cognoscentes, paulatim ad caelum, vestigia primum Christi
aemulati conscendamus.279 Simile Christi de
iaciente semen mul-
tivarium in humum nostro instituto
suffragatur,280
quippe quod qui
totum semen, etiam totaliter spargit, et nihil terra
habeat, cur audeat
occlamareey281, semen mittit seminans totum, sed
non totaliter.
Item recte sitientes a deo poti,282 secundum illud potasti nos vino
com-
punctionis,283 recte confitentur totum potum a deo
et totaliter
accepisse.
Mirum utique est quempiam dare escamez
totam, sed non totaliter, item
potum totum sed non totaliter, Apostolus
autem ait. Omnes eandem escami. Cor:
x.
spiritalem manducaverunt. et omnes eundemfa
potum spiritalem bi-
berunt, biberunt autem de
spiritali, quae illos consequebatur petra,
Petra autem erat
Christus,284 qui
est fons vitae285,
si quis ex eo biberit non
sitiet in aeternum,286 et si siciatfb
interim, non tamen perpetuo, quoniam de
ventre eius fluunt fontes
vitae,287 de
illa inquam petra bibunt omnes
pie, iusti, et eius melle saturantur,
verum ita bibunt ut bibentes pe-
tra semper comitetur,
quae praeit sitientes, consequiturque potos,
quod si quam sanctimoniam
hauriunt, causam de fontibus Salvatoris
conbibunt,288 Nam de illa
spiritali petra et precedentem et subse-
quentemDe petra consequente bibere. gratiam imbibunt, hoc
est igitur de petra, idest Christo289
lambere et sugere, quod percipere ignem, qui semper ardeat, et
urat, quatenus qui caepit in nobis bonum opus, idem perficiet,
usque in diem resurrectionis Iesu Christi, usque in hunc diem, quo
deus sua munera, quae nostra facit merita, coronabit,290 inchoat
igitur
opus bonum totum et totaliter qui sitientibusfc potum totum
et
totaliter tribuit. Et qui opera solus totaliter incaepit facere, ille
solus consumabit, iuxta Augustini sententiam.291
Hinc prophetae oratio, Confirma hoc deus quod operatus es in
nobis,292
et Salomonis efflagitatio, dicentis.
Firmetur sermo tuus
quem locutus esfd servo tuo David,293 unde et Ecclesiae collectio de-
precatoria, Actiones nostras quaesumus praeveniendo
aspira, et
adiuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio a te semper
incipiat, et per te incepta finiatur,294 secundum Eckium opus bonum, deus
totum et totaliter
incipit facere, sed non totaliter terminat et finit,
Tametsi omnes
Ecclesiae indiscriminatim et iuste tam deum incipere,
quam perfinire
opera conclament, Porro scripturarum praescriptis
scimus, quod universa
opera bona, petra spiritalis operatur, quae
est refugium
herinaceis295,
quae mittit totam aquam et totaliter in pelvim,
qua sola pedes
sanctorum,296
hoc est opera, quibus ambulant in dei
praeceptis, eluuntur, et etiam
mundi emundantur, ut tandem absque
omni mendo et nevo et verruca in
aeterna dei habitacula, ubi
D4v
mansionumfe multitudo297 singulum accipit denarium, recipiatur, cui-
us regnum indepturi non solum contumeliis, iniuriis
et lacerationi-
bus se subdere et adducere oportet, sed
indignos istiusmodi pas-
sionibus, ex pectore dicere,
necessum est, nisi se velint a repromissa
haereditate
exhaereditari.
Habetis patroni
iucundissimi, importune admodum
et audacisEckii audax argutia.
argutiae Eckianae, confutationem, partim seriam, quod
nimirum
eius argutiola et honorem et gloriam dei detrahit, partim
ri-
diculam, quod deridiculae excogitationi
mixtus, et propemodum im-
mersus, ffne
quidemff quiveram totus esse serius, gravis, et modestus,298Eckiana
molestia.
Equidem nisi me dehortata fuisset modestia, asperiori
talione
Eckianam molestiam
refudissemfg, quantum ille me traductione acer-
bissima cruentat, aliam plane quam dedi responsionem,
commeritus.
Dux Saxoniae.
Ad Illustrissimum
Principem et D'ominum' dominum Fridericum Saxoniae Du-
cem, Sacrique Ro'mani' Impe'rii'
Elect'orem', Archimarschallum, illiusque Impe-
rii et Iurium Provintiae Saxonicae caeterorumque finium Vicarium,
Landt-
graffium Thuringiae, Marchionem Mysnae,
Fundatorem et Mecoe-
natem Academiae Wittenbergensis,
pientissimum, me detulit, veluti
eum, cui non sit tantundem virium et
roboris, quantum proflicturo
Eckium sufficiat,299 Tantidem se bonus gloriarum quaestor aesti-
mat. At ego nihil de me predico, neque iactatoris tantuli fructum
conor defrugarefh, sed utrumque nostrum, nostra quoque munimenta
iudicio inspectorum, ab affectibusfi ociosorum et eruditorum
praeci-
pue vestro supponofj
quorum, esto decernere uter ad scopum et cardinem
causarum iaculetur
propius, conglobavit iniurias aliquot, quas
fingit sibi, immerito
intulisse me. Scomata profecto fuerunt quae
dignitatem Eckianam neque
vulnerantfk, neque obliterant, sed
flex
autoritatibusfl scripturarum et sanctorum effluentia, me ceu
rapidum
flumen ad figendos id genus morsus rapuerunt.
Hic lector dumtaxat unum, rogo, audi, si homo sum usque adeo
tenuis et angustifm ingenii et ceu catellus, vastum
aprum tenui, quid
pateretur Eckius pugil si vena ingenii excultiore et doctrina et
usafn adiuta Eckium
odorireturfo? Ego quidem meam nuditatem fa-
teor semper, atque desyderium valentis et vegeti iudicii,
propterea
aggrediendus mihi hostis videbatur, multis modis, interim
callida et commoda simplicitatis imitatione, qua obtinui, quod
impetu minime contigisset, Scio etenim opere et labore opus
esse
in abducendis sophistis ab opinione improbabili, et inte-
rim id clementi gradu et quasi silentio, nonnumquam impetu et
ter-
rifico clamore assecuturum quispiamfp,
quod una et simplici via vix sectare-
tur. Cautioresfq autumo, qui diversis telis hostem urgere norunt.
D5r
Caeterum Eckio minime
satis fuit una iniuria, adiecit namque et
aliam penes alium, Adiit Lipsiae Illustrissimum principem et
dominumMarchio!fr
dominum
Ioachim Marchionem Brandenburgensemfs, Sacrique Ro'mani'
Imp'erii' Electorem Archicamerarium Stetinensiumft Pomeranorum, atque
Cassubie ducem, Burggrafium
Nurmbergensem, et Rugie prin-
cipem, asseverans me vix
indoctissimo comparandum, et pror-
sus nihil esse sui
collatione, atque usque eo indoctum, quod cum se con-
gredi nefas mihi fuerat,300 dii boni, quanta hominis iactatio? quanteque
gloriae, quas herus ille
sitit et conflat, quantafu hominis praesump-
tuosa stultitia, sui summam in aliorum, imprudentia, et erumna
repo-
nentis, tot ocupatur affectibus gloriosus
iactator, ut ne trabem
suorum oculorum301 sensus praementem spectare possit,
dumtaxat in aliis
versatur, tantumque alios iudicat, nullius prorsumfv defectionis sibi
conscius, omnes pervidet, se autem
transvolat. Malim ego nu-
mina illustrissima, humilis,
reformidatione et reverentia, quam nae-
niis, quam
hominem obtrectationibus subire. Ideoque Principes cle-
mentissimos oro, ut alteram aurem, quam male
delatis, eorumque
defensioni et innocentiae, vacuam, puram, et in
occupatam custo-
diunt, tuitionibus meis concedant,
procul dubio si adhibue-
rint
auremfw inproculcatam, et argumentafx
scripturarumfy, autorumque
rationes, et in universum, totam
denique mei armaturam peni-
tiusfz
intellexerint, fidem si quam blanditiae Eckianae dederunt,
illico ablegabunt
enimus propulsatam, et ab eo animum amolien-
tur, qui
in re sanctissima ludit, iocatur, et quae sunt apertissima
extraneis
glossis obscurat.
Vicit me Eckius,
ita enim iactabundus totum orbem, velut ambu-
lacrum,
circumit et exclamat. Victori bravium debeo, pecuniolamVictori Eccio praemium
triumphale mittitur.
dare non exigor, sed premium
debeo?302
mitterem oluscula, si essem
olitor, vel ingenuam palmam, si essem lignorum dives, glorias nul-
las vel doctrinas abs me iure poterit exigere,
quando ipse me inanem
et vacuum eruditionis dicit sed praemium victori
debeo? quale ergo da-
bo? Consultum et deliberatumga consilium succurrit, si tale praestitero
qualem ipse me facit,
qualem iudicat, qualem et esse vult, quali-
bus et
Emserus eius me plumis pinxit,303 Nempe facile queo, mei
similia et polliceri
et praestare, quatenus secundum Aristotelem, qua-
lis quisque est, talia
loquitur, talia facit, quod si facit, etiam dare
poterit.304 Quapropter victori
Eckio triumphum hilariter
trium-
phanti donarium do, licet sua dignitate
multo inferius, attamen, quando
me in habitum transformavit, quem
voluit, recipiet, etiam si no-
lit, munusculum,
transformati mei haud dissimile. Videlicet op-
timum
Verberonemgb305,
Grisellulum306,gc auritum,
quadrupedem, Sacciferum307,
D5v
tarde gradientem Brutum308,gd hebetem, carnibus intra
cutem, quot-
tidiano verbere mollitis ac fere
praecoctis,ge
vescatur eo cibo, ut
lubet, licet enim vel solus,gf vel collectores suos, nostrum
infamato-
res ad opiparam cenam invitet, admitteremgg gulae invitamenta,
et illud studiosis
praecipuum nasturcium. Verum illius ego sum Eckio
iudice solus indigus, quin immo et nasturcium et candidum helle-
borum309 eius consilio in meum usum et utilitatem conservo.
SuntErfurdenses arbitri.
itaque arbitri
a nobis delecti ab arbitrio et onere iudicatus exo-
nerati, viri omnium disciplinarum peritissimi, et nominibus
mul-
tis et eruditione maxima praeditissimi
praeceptores mei Erdphor-
dienses,310 perpetuo colendi, e quorum arbitratu hactenus pependi,
qui parte adversaria, arbitrandi facultatem, quam illis dedit,
repos-
cente et clanculum retractante, functi
sunt officio delegato, Nam
Eckius secundum se, et contra me pronunciavit, Equidem contra
sententiam Eckii, iudicis
iniquissimi, ab ipsa veri contemplatione
abducti, et totaliter ad
propria rapti commoda, alacriter et strenue
dei ope egredior, pessimamgh eius sententiamgi convulsurus. Ad dis-
putationis acta manus verto,311
aptoque, utpote ad operas et lu-
cubrationes libellorum, de peccatorum meritis, vel
de peccatis bo-
norum operum, de gratia et
li'bero' arbitrio, de scripturis Canonicis
scripturus.312
Vos vero prestabiles
patroni partem meam, quae
veritatem
syncerae scripturae disquirit et consectatur apud principem
vestrum
Illustrissimum, non absque candore animi denarrate, a mendo,
quod
latrator intulitgj vindicaturi, ea sola expromentes,
quae vobis
probantur, et ex scripturis sanctis, vel copia vel acumine,
aut
fluunt aut eruuntur, Valete foeliciter et omnia boni consulite,
Date Wittenbergae. Anno. M. D.
XIX.
Errata noxia obelo notata.
In pagina secunda, facie prima, linea
prima sic lege, tam prae-
stabili advocato, interim
fidem ledere, caetera ut superflua
expunge.
Item linea tercia, loco vestrum, lege illorum, et linea vii. vel
indicabo
Eadem fa'cie' lege reclamantium indiciis pro iudiciis.
Eadem fa'cie' faciem deme ac repone faces subdidisse.
Item post pauca, adsint scribendum.
D6rEodem folio secundagk facie secunda linea. iiii.
dehonestant legendum.
Folio. iii. fa'cie' i. linea. xix. sic lege quatenus autem
divinis testimo-
niis destituuntur, eatenus humana
sunt, et lapsus, absit procul,
instituuntur.
Linea xxiii. ad doctrinas, scribendum est.
Linea xxv. acerosa fila, non sila.
Eodem fol'io' iii. fa'cie' ii. linea penul'tima'
interpone, et, sicque lege Bern-
hardi sensum et
discrepantium nodum.
Folio. iiii. linea iii. excide vel, et loco eius lege, ceu
vinculum.
Eadem pagina facie. ii. linea xxxi. post quoniam nihil, adiice,
hoc solum addens quod vexationum.
Folio vi. fa'cie' ii. linea i. disputationum lege. Linea xvi.
itineratio-
nem scribundum.
Linea. xxvi. in quo et per quod defuit, et per.
Folio vii. linea ii. dele viae, repone meos, gressus meos. et linea
v. reiice tuam, transcribe tunc.
Linea xxv. adiice, ita, sic legens, ita similiter.
Linea xxvi. eradica ipse, et impone. SpS. i'd est' spiritus
sancti.
Linea xxxvi. superfluit, de, quod legendum est, qui totidem est
viciis.
Folio vii. fa'cie' ii. linea i. inquit pro nequit.
Folio viii. fa'cie' ii. linea iiii. post quam pone apostrophum,
legesque
propter quam.
Folio ix. facie ii. li: vi. eiice tum, et rede tamen.
Folio xv. facie ii linea xiiii. erectus non eiectus loquendus.
Folio. xvi. linea ix. escam, non istam.
Impressum Wittenbergae
per Ioan'nem'
Grunenbergium.
anno salutis M. D. XIX.
KGK 139
Einleitung
