A1r
Articuli super celebratione
Articuli super celebratione
Missarum,
Sacramenti Panis et Vini, et discrimine
praecepti et promissionis, et aliis.
Andreae Bo'denstein'
Carolo'stadio'.a
Sic Themata seu articulos aliquot digessi, ut eis velut libello
queas
uti. Nempe, Lector bone, sequentia praecedentium rationem red-
dunt, Festinanter et cursim, hoc ipsum, quod est editum, boni
consule,
Rem per scripturam tanquam aurificiis stateram exige
quaeso.
Alioqui sacras literas appellabo. Vale foeliciter.b
A1vAndrea Bo'denstein'
Carlostadec praeside,
religiosi patres Godscalcus
Crop1
Hervordianus sacrae Theologiae Lector. Et Godscalcus Crusze2
Respondebunt ad infra scriptos articulos, Postridie
Galli sub horam
septimam.3 Anno
M.D.XXI.4
Solis canonicis literis absque contradictione cedimusd et accedimus.5
De promissione et praecepto Conclusio.
- 1
- eNon sunt promissionis filii6 quibus promissa annunciantur.
- 2
- Constat namque plures divina pacta aversatos〈.〉
- 3
- Deincepsf
ipsummet crucis Evangelium Iudaeis offendiculum et Grae-
cis stulticiam fuisse.7 - 4
- Ac multum temporis ante, exacerbatum deum per incredulitatem,
- 5
- Sicuti non sunt facti Christi fratres, vel filii dei, qui Christum viderunt et audierunt〈.〉8
- 6
- At iig qui eum receperunt.
- 7
- Ita non est promissionis filius qui audit promissionem.
- 8
- Atqui soli promissionis sunt filii, qui credunt annuncianti.
- 9
- Qui e supernis9, hoc est ex promissione, nascuntur.
- 10
- Sicut Isaac aut ex vocante,10 sicut Jacob〈.〉11
- 11
- Promissionis sermo, nequaquam id praestat, quod praeceptum exigit.
- 12
- Veluti haec promissio, ego faciam, ut in praeceptis meis
ambuletis,12
non praestat ambulationem in divinis praeceptis. - 13
- Attamen multum interest inter praeceptum et promissionem,
quamquam
hoc est eis commune, id non largiri quod praecepto exigitur. - 14
- Nam praeceptum vox est, terroris, irae〈,〉 praesumptionis.
- 15
- Promissionis autem sermo, vox est, gaudii, pacis, lenitatis, fidei etc.
- 16
- Nempe quid potest esse iucundius, aut plus laetitiae parere,
quam verbum
illud. Ego faciam vos facere,13 ponam spiritum meum in medio vestri et fa-
ciam ut in praeceptis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis et
operemini〈.〉14 Ezech. xxxvi. Quid laetius illo? Deus operabitur in no-
bis velle et operari, pro bona voluntate〈.〉15 Phili. ii.h Ego dabo eis cor
unum ut timeant me universis diebus vitae suae et bene sit eis et filiis
eorum.16 Timorem dabo in corde eorum et non recedent a me et laeta-
bor cum eis benefecero.17 Hiere. xxxii. Quid brevius, quid tantopere
totque modis optandum et osculandum quam hoc. Qui credit non dam-
nabitur.18 Ioan〈.〉 iii〈.〉i Qui sermonem meum audit et credit ei, qui me misit,
habet vitam aeternam et in condemnationem non veniet.19 Ioan. vi.jA2r
Quem eiusmodi annunciationes bonorum non exhilararentk? quem non
pacificarent et securum facerent? - 17
- Praecepta vetant, iubent, atque instantia exactionis
deterrent,
tristiciam ingerunt et perturbant. - 18
- Promissio auctorem manus in auxilia porrigentem annunciat,
osten-
ditque, et clementiam dei declarans, ad fontem vitae ducit.20 - 19
- Praeceptum illud. Non concupisces,21 nemo hominum implere
potest〈.〉
Sicut neque illud. Mandata dei serva〈.〉22 - 20
- Quia lex omnes sub peccatum concludit,23 et volentibus bonum facere in-
dicat malum esse adiunctum. Adeoque ne careant malo, quod odiunt〈.〉24 - 21
- Evangelium illud. Filium suum pro nobis omnibus tradidit, et
omnia
nobis in eo donavit.25 Ro. viii. laetos nos facit, quod licet malum
adiaceat, tamen per Christum non damnat. - 22
- Porro sermo promissionis non facit ne
peccatum nos damnet, quia nihil
profuit iis. qui non habuerunt fidem coniunctam sermoni.26 he. iiii. - 23
- In summa, Promissio declarat promittentem, id posse et velle
dare,
quod promittens spondet. Deus unus iustificat. - 24
- Ergo soli deo dant gloriam potentiae et veritatis, qui
promittenti
credunt, qui uniusl nomen domini sanctificant.27 Ro. iiii. Nu. xiiii.
De Pane Christi.
- 25
- Panis coelestis est verus panis.28 Iohannis vi.
- 26
- Christus est panis vitae, quia dat vitam mundo,m29 Ioh. vi.
- 27
- Christus, panis est vivus, largiens vitam aeternam.30 Io. vi.
- 28
- Haec vera est. Panis est caro Christi,31 Ioh. vi. et haec, panis est corpus Christi〈.〉
- 29
- Sicut illa vera est, homo est albus.32
- 30
- Quamquam misera et haereticissima monstra
Parrisiis repentia negent esse
veram, panis est corpus Christi.33 - 31
- Parrisienses propter muccosas nares, quas
habent Aristotelico situ, et
parvis logicalibus plenas, non possunt olfacere Christi sermonem,
mallentque negare Evangelium quam contra parva logicalia aliquid recipere〈.〉34 - 32
- Nos autem veritatem vere et proprie locutamn haud quaquam dubitamus, et
malumus nostram parvitatem fateri, quam Evangelio vim inferre. - 33
- Equidem sicut hanc non nego, homo est albus, quia video extrema unita.35
- 34
- Ita hoc thema, Panis est corpus, verum esse contendo, quia
credo
extrema eadem. A2v - 35
- Mendacium ex carybdi collapsum est in Scyllam,36
quoniam negans illam pro-
positionem. Panis est corpus Christi finxit somnium transsubstan-
tionis37, quo uno digni mihi videntur pulsione38 e collegio Christi
nisi vellent audire.39 - 36
- Nempe si desinit esse panis, Christus
nugatus est dicens, accipite panem
hoc est corpus meum.40 - 37
- Sed Christus non potest mentiri. ergo mentiuntur, qui aiunt, panis desinit esse.
- 38
- Egregium commentum est
hoc est corpus meum,o id
est sub hoc, quasi Parrisiana
monstra sint oculatiora Christo qui non potuerit cernere diversitatem
inter pronomen41, hoc nominandi et aufferendi casus aut veritas et
lumen42 ipsum suapte clementia clarissimum tenebras obfundere
voluerit aut verbum suum nobis invideat. - 39
- Proprie verum est, panis
est corpus, sicut et haec, vinum est sanguis,43
etiamsi sycophantisp44 non sit perspectum. - 40
- Debemus in verbis scripturae immoti consistere nequaquam de
veritate
dubitare licet necdum penetremus sensum et res oculos effugiant. - 41
- Quia nihil possumus illi adiicere. sicut nec apiculum demere.
- 42
- Sicut ne quidem apex aut iota legis deperit,45 ita nihil illi
extrinsecus
allatum consarcinari potest, quia verbum dei, est ignis consumens.46
De Adoratione Panis.
- 43
- Caeterum non video cur non debeat adorari
panis, quando Christi
corpus adorare debemus et possumus. - 44
- Possumus Christo dicere dominus meus, deus meus, sicut Thomas dix-
it Geminus Ioa. xx.47 aut sicut Centurio. Non sum dignus,48 vel secu-
rius cum Zacheo Christum in gaudio complectentes.49 - 45
- Atqui probatum fuit, panem esse Christum, ergo panem adorare debemus.50
- 46
- Proinde Paulus Corinth.
citra delectum pane vescentes, repulit.51 Itaque
pari iure repellendus videtur, qui docet panem non debere adorari. - 47
- Paulus esum panis perinde habuit, atque
siquis carne Christi vescere-
tur. Ideo dixit, iudicium sibi sumit qui non diiudicat corpus domini.52 - 48
- Deinde, Christo credere et fidere debemus, quanto magis illum
adorare?
praeterea Christus de semetipso inquit. Qui videt filium, et credit in
eum habet vitam aeternam,53 et hoc ipsum de pane possumus dicere, quia
Christus dixit. Si quis ederit ex hoc pane vivet in aeternum. Ioan. vi.
Non obstabit, quod illic non agit de sacramento, quia praefatur ChriA3r
stus de pane, quem ipse postea fuit daturus, dicens, quem ego da-
bo.54 Non dixit quem do, sed quem dabo. - 49
- Veteris legis signa, ut sic dicam, non sic erant unita per se
adorabili,
sicut panis et poculum per se adorabili coniunguntur. Imo unum effici-
untur, cum eo, quod est proprie adorandum. qui est Christus dominus noster〈.〉 - 50
- Hoc plane fatebor, sacerdotes cum Christo
ludere et salvatorem deri-
dendum exponere, quando sustollunt panem qui est Christus, et subtrahunt esurientibus qui circumstant, - 51
- Quandoquidem panis ille non oblatio neque hostia. sed
cibusq non proprius
sed communis. - 52
- In sacrificiis, olim duas fuisse elevationes, non
inficior〈,〉
unam thrumam55 appellatam. quae erat sursum deorsumque, sicut
nunc panem et calicem infoelices sacrificuli elevant.56 - 53
- Alteram Thnupham57 nuncupatam, quae erat dextrorsum et
sinistrorsum,
antrorsum et retrorsum, quemadmodum benedicunt populo Chaldaei.58 - 54
- Neutra sublevatio pani et vino congruit, quia non sunt
sacrificia ne-
que symbola in illud proposita.59 - 55
- Moses quendam sermonem loquebatur, dum
elevareturr arca
scilicet Surge do-
mine et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te. Cum autem de-
poneretur, dixit. Reverte domine ad multitudinem exercitus.60 Nu. x. - 56
- At signa illa suas habent promissiones et formas, quomodo eis
com-
mode utamur, in quibus nos stare oportet.61 - 57
- Abutimur pane poculoque. neque patiar quempiam perpetuo sic
adorare
panem vel poculum. - 58
- Sed non tam adorationem reprehendo. quam malum et
ineptum usum attollendi.
De Celebratione Missarum.
- 59
- Utinam vicia missarum emendarentur verbo dei. Utinam, et
historiae
quam propinquissime accederemus missas celebraturi. - 60
- Hoc est, ut promissio saltem cum signo quod fecit Christus
prelegere-
tur saltem sola. - 61
- Sacerdotes autem brutissimi et instituto Christi alieni,
verbum abscondunt laicis, et panem poculumque veluti sa-
crificium in altum levant.62 - 62
- Omnes uno pectore, plenum spiritum contra
pharisaeos effundere
debemus, neque scandali curam habere.63 - 63
- Sunt sane offendendi sacerdotes et sacrilegia dicenda, quae
malo sacra-
menti abusu admittunt. A3v - 64
- Vellem quamques ut quam posset fieri celerius
nemo missam celebraret,
nisi suae mensae socios compasceret.64 - 65
- Verum qui solus edit non eatenus peccat, quatenus divisor sacramenti.65
- 66
- Nimirum minus peccat,
quia sic missas (ut dicitur) privatim celebrat.
quam is, qui unam speciem accipit.66 - 67
- Ad iussum et formam, utendi poculi, hic sermo pertinet. Bibite
ex eo
omnes,67 Hoc est, quotquot commedistis panem, tot bibite, Matth. xxvi, - 68
- Quinimot apud Lucam legimus〈.〉 Accipite hoc poculum et dividiteu inter vos.68
- 69
- Haec verba sunt Christi docentis et iubentis, ergo non licuit
aliud
docere, aut iubere. - 70
- Quoniam potius veluti anathema dei et pestilentissimam pestem
sedu-
ctores et verbi dei corruptores cavebimus. - 71
- Ideo a peccato neminem possum asserere, unam speciem capientem.69
- 72
- Sanguis Christi ad novum pertinet testamentum, et hoc
confirmat,
veluti sanguis testamentumv Mosi. Heb. ix.70 - 73
- Videant ergo filii novi testamenti, num liceat sibi metus, aut
tyran-
nidis caussa,71 abstinere a sanguine Christi. - 74
- Duos affectus, aut si
mavis beneficia duo, promissiones duae videntur
annunciare.72 - 75
- Beneficium remissionis
peccatorum annunciatur per promissionem
Cui poculum est signum. - 76
- Mirum igitur fuerit
quomodo remissionem peccatorum quaerant in
promissione, Cuius panis est signum. - 77
- Quamquam Paulus haec verba, Quod pro vobis
traditurw ad
remissionem
peccatorum deflexit,73 atque idem videtur fecisse Christus,74 - 78
- Attamen in sacramento
misse certe duas promissiones distinctas, sicut
et duo signa distincta imposita opinor, - 79
- Adeo quod dubitem num
liceat credulo, aliquid aliud in utravis pro-
missione querere, nisi quod proxime significat.75 - 80
- Debemus ergo mortis
victoriam et resurrectionis gloriam credere no-
bis futuram, dum promissionem, Hoc est corpus meum, quod pro
vobis traditur,76 et panem illius signum, sumimus,77 - 81
- In promissione sanguinis
(qui in remissionem peccatorum funditur et
in poculo, veluti signo) credulus beneficium remissionis peccato-
rum certo consequitur, si firmiter id credit, A4r - 82
- Tantumque credit, quantum accipit, quia Christus dicit, fiat
tibi secundum
fidem tuam,78 licet interdum plus det, tamen planum est tantumdem iusti-
ficationis unum quemlibet accipere, quantum quisque credit, hoc est non minus. - 83
- Quaeso Pontifices caussam superstitionis populariter expendetis
qui
fortasse nequid per imprudentiam defluat in humum trepidatis.79 - 84
- Christus salutis dandae caussa venit malens sanguinem in
terram destillari,
quam sicientem spiritum poculi subtractione perire. ¶ Hic tenendus est oculus, - 85
- Ut redeam, hic ego
disputo num debeat abusus censeri. Carnem Christi
in remissionem peccatorum sumere, quando ad id beneficii calicem
Christus porrigat.80 - 86
- Pontifices non suo spiritu rapti81 pronunciaverunt sacrilegiumx esse, si
dividas sacramentum, nam id idem opinor, - 87
- Illud sacrilegium admittit qui sacramentum dividit sive
distribuat, sive
sumat,82 quia Christus accipientibus dixit, Bibite ex eo omnes,83 - 88
- Igitur consulo ut abstineas a toto illo visibili sacramento
quam ut ma-
le sumendo Christum offendas. - 89
- Nihil hic tyrannidis praetensionem moror, volo enim ne quidem
te
panem accipere, si tibi tyrannus pontifex poculum amoverit, - 90
- Nihil periculi fuerit non sumere, modo fortiy sis fide,
- 91
- Quia promissiones potest quis iure, absque signo, commederez,
- 92
- Sicut Ezech'iel' inter caetera, in volumine prolato carnemaa commeditab Eze, ii. et iij〈.〉84
- 93
- Nemo profecto salubriter signis pane et vino utitur, nisi
prius corde
molli promissionibus vescatur〈.〉 - 94
- Prius edendus est promissionum sermo, tum panis et poculum sumendum.
- 95
- Quoniam sicuti Christi caro, nihil prodest, ita nec panis visibilis.
- 96
- Spiritus est qui vivificat, spiritus fidei, cuius verbum est
sermo pro-
missionum.85 - 97
- Porro qui sic commedit promissionem iste vere manducat, neque
illi opus
est qualibet re externa〈.〉 Ergo citra panis et poculi sumptionem iustificatur〈.〉 - 98
- Vellem ergo quempiamac a signis sibi temperare magis, quam in alienum
usum signa torquere, aut discidium eorum parere, quae deus coniunxit. - 99
- Crede et manducasti,86 vide ne perdas male sumendo quod, conseque-
baris bene credendo, - 100
- Hoc est quod dixi, Nolo dicas, Vellem quidem et sanguinem
bibere,
at tyrannorum furto87 cum non licet solum panem accipiam, A4v - 101
- De missis autem et qui celebrant propterea quod duas species
accipi-
ant (ut dicitur) non possum tanta certitudine statuere. - 102
- Quandoquidem differant narratio historiae et rei gerendae constitutio.
- 103
- Quod non liceat credulo manducare panem, et poculum Christi
re-
linquere, forma cognitionis ostendit, dicens. Accipite et bibite
omnes.88 Ex doctrina veritatis argumenta duci debent. - 104
- Non sic ex factis rationes sumi possunt, neque Christi facta,
nobis
semper imitanda sunt, dicentis. Nolite gaudere, quia spiritus im-
mundi vobis subiiciuntur. Gaudete quod nomina vestra scripta
sunt in coelis.89 Lucae x. Proinde facta Christi cum delectu sunt per-
pendenda, ut scias quae veluti legem suspicias. - 105
- Itaque non est certum
(quamquam plures legimus concoenatos Christo
sacramentum instituenti, et in Corinthiis a multitudine celebrari)90
an vetuerit Christus, ne solus sumat〈.〉 - 106
- Alioqui dubium erit, num sit necessum semper xiii.
comprenderead,
quando Christus cum duodecim discipulis accubuit.91 Lucae. xxii. - 107
- Hoc ansam praestat excusationis, ut illi qui per
tyrannidem92 non possunt.
utrumque signum accipere, privatim celebrent missas, ut capiant utrumque. - 108
- Excusatur, qui solus et unus edit per Christi verbum. Iohan.
vi. Qui
edit hunc panem, et ex hoc calice bibet, non morietur in aeternum,93
Licet dixit. Nisi edideritisae carnem filii hominis,94 Quia, licet eo loci
non instituatur sacramentum, tamen per similitudinem possunt coaptari〈.〉 - 109
- Imo Christus usum panis videtur praescripsisse.
- 110
- Nolo tamen hanc permissionem velut legem habeas.
- 111
- Volo quam proxime communioni publicae tanquam minus suspectae
et facto
Christi accedas〈.〉 - 112
- Verum non illum condemno qui privatim celebrat,
propter hoc quod Christus dicit. Accipite, et non dicit accipe.95 - 113
- Si ex Christi coena legem et formam veritatis sumere liceret,
sequeretur,
quod laici non possent privatim celebrare, neque sacramentum acci-
pere, quia cum Christo soli episcopi, accubuerunt.96 - 114
- Videntur facilitatis crimine laborareaf, quotquotag affirmant non esse
Christum cum signis eius, qui solus et fide celebrat. - 115
- Errare plebem fateor astantem si privatim celebrantis putat
sibi mandu-
cationem conferre.ah - 116
- Sicut errat qui se putat saturari, dum videt alium manducare.
- 117
- Non sunt haec signa panis et poculum oculis
tractanda, sed dentibus, ore, palato, ventreque. A5r - 118
- Quia non dixit, videte vel audite, sed accipite et commedite.97
- 119
- Ideoque satis non est accipere in manus, sed oportet
commedere et
bibere. - 120
- Erat fortasse Christus in Cruce signum, quod oculis cerni
tractarique
potuit. Sicut serpens Mosi in deserto. - 121
- In sacramento alii usui panis et vinum conservantur.
- 122
- Reprobandus error est in solo intuitu panis consistere.
- 123
- Sicut error fuerit, in adoratione haerere et stare.98
- 124
- Adorari quidem panis debet, sed sine statione.
- 125
- Quia debemus pergere in eum usum quem Christus indicavit,
di-
cens, Accipite et commedite.99 - 126
- At non sequitur, Christus non statuit panem adores, sed commedas.
- 127
- Ergo panem nefas est adorare, panem inquam qui Christus est.
- 128
- Sicut invalida fuerit
ratio argumentandiai,
Christus non venit ut sibi
ministretur, sed ut ministret.100 - 129
- Igitur nemo debuit illi ministrare.
- 130
- Non reprehendit
Christus Mulierem quae pedes lavit et extersit.101
Lucae septimo. - 131
- Deinde Christus
pronunciavit effusionem ungenti bonum opus
fuisse〈.〉102 Matthaei. xxvi. - 132
- Quis autem potest negare, ministerium esse si caput Christi unguas.
- 133
- Sic senciendum de adoratione panis qui Christus existit,
- 134
- Nam, licet non dixerit Christus, adorate panem, debemus tamen
pa-
nem cum reverentia et adoratione sumere. - 135
- Adoratio non impedit, ne debito usu capias,103
- 136
- Sed signum est hominis diiudicantis corpus domini.
- 137
- Hoc docendi homines, ut sciant, signa promissionibus ideo
adiun-
cta, ut caro mortificetur et fides augescat. - 138
- Signis cognoscimus deum suae promissionis recordari, et certo
nos
consecuturos quod promittit.aj