- 1
- Christus non semper plenam sanitatem contulit.2
- 2
- Nugantur ergo Scholastici, contendentes deum perfecte
semper sanare.3 - 3
- Mirum est, in hoc impensius laborasse Augustinum.4
- 4
- Licet dei opera sint perfecta.5
- 5
- Afflictio6 similiter medetur animae, non tamen eam totam sanat.7
- 6
- Sic ambulat contra nos dominus, suis promissionibus non fi-
b3vdentes, donec sentiamus peccata, et ea confiteamur illi.8 - 7
- Non est plene sanus〈,〉 quem peccata vexant.9
- 8
- Attamen pars sanitatis est peccatorum sensus.10
De particibus mensae Domini.
bD'octore'Andrea Carolostadio Presidente ad Baccalaureatum Biblicum respondebit d'ominus'Christoferus Hoffman11 Onolzpachus die Veneris XIX. Julii hora VII ante meridiem.b
- 9
- Non sunt Bohemi, sed veri Christianic, panem et pocu-
lum sumentes.12 - 10
- Qui solo pane vescitur, mea sententia, peccat.13
- 11
- Satiusque foret, si nullam, ut aiunt,
speciem sumeret, quam
unam tantum. - 12
- Quia neque figuris veteribusd, neque Christi instituto satisfit.14
- 13
- Sicut consecrans fit irregularis, ut cum Rom'ano'
pont'ifice' inepti-
am, sacramentum panis et poculi dividens. - 14
- Ita recipiens unam speciem irregularitatem incurrite.15
- 15
- Minus peccatum est, si vinum consecratum in
humum deflu-
it per imprudentiam, quam si cadat in cor incredulum.16 - 16
- Minus offendit meretrix adflicta,17 manducando carnem
Christi, quam iustus aliquis pharisaeus suae iusticiae conscius.18
De Delectuf operum19
- 17
- Praedicationi et auditioni verbi dei omnia opera cede-
re debent.20 - 18
- Operibus erga proximum cedant orationes,
cantatio pres-
byterorum, fanorum visitatio et reliquae ceremoniae.21 - 19
- Praeposterum ordinem facientes ridet deus,22 et scriptura abiicit.23
- 20
- Perversum autem ordinem24 observant Sacerdo-
tes, Monachi et Vestales virgines.25 - 21
- Proinde quinqueg26 virginibus,
non habentesh oleum in
lampadi-
bus conferuntur.27 - 22
- Deberent presbyteri primum docere aut bene tractare
quoscunque etiam infideles, atque tum transacto nego-
cio si vacaret, cerimoniis incumbere. b4r - 23
- Ridendus est ergo pontifex,28 phariseorum princeps, qui
primum audet Scholasticos ad Orationem prolixam29
astringere, deinde sinere ut studeant. - 24
- Equidem vero suadeo cupidis literarum ante omnia re-
gnum dei quaerere in scriptura non suspecta.30
Finis.