Bearbeitet von Harald Bollbuck und Ulrich Bubenheimer
3r
aSub egregio viro Andrea Carolstadiob1
Theologie doctore famigeratissimo etc.
proxima Iovis die, hoc est Octobris
ultima,
hora septima et sequentibusa ad subterpo-
sitas propositiones Iohannes
Briesmannus2
Or'dinis' mi'noritarum'
Theo'logiae' baccal'aureus' formatus pro licentia
deo
favente respondebit.In locum Pauli ii. Corinth'iorum'
epistole ca'pitulo' iii.
- 1
- Quo prestantius estc evangelium lege, hoc
insignius est apostolorum
ministerium3 Mosaica
functione〈.〉4
- 2
- Novi testamenti ipsiusqued spiritus ministros non
facit ydoneos ac
sufficientese liberum
(quod
vocant) arbitrium nec rationis acumen, sed dei gracia.5
- 3
- Homo (sive minister verbi sive auditor fueritf) non
ex suis est viribus
ydoneus ad cogitanda divina,
multo minus ad ea capienda seu desideranda
erit.
- 4
- Proinde ceci sunt scolastici,6 hominis rationem et voluntatem
3v
adeo extollentesg, ut
cum Pelagio hominem ex naturalibus
viribus bonum posse cordis habere motum dicant〈.〉7
- 5
- Siquidem naturale hominis arbitrium, ad nihil aliud valet
quam ad discernenda carnalia, hoc est, ea que non sunt spiritus.8
- 6
- Igitur ea que adh vitam attinent eternam, nec cogitare
nec desiderare, neque
incipere neque perficere potest homo absque gratie
infusione9 et interna spiritus sancti
operatione〈.〉10
- 7
- Ubi igitur manebunt attritionis11, dispositionis ad
gratiam ex
naturalibus〈,〉12 meritiquei de congruo13
buccinatores14?
- 8
- Possunt tamen et impii de scripturis multa garrire,15
sed quanto plus honorantur donis, tanto amplius polluntur.
- 9
- Denique verbi ministerium sicut geminum est,
ita bifa-
riam operatur, nam mortificat et
vivificat.16
- 10
- Atqui occisio hec salutaris est in spiritu, qua
destruitur
impius, ut pius fiat.17
- 11
- Ut in credentibus gemini homines sunt, vetus et novus,
ita non cessat in eis occisio per litteram et vivificatio per spiritum.18
- 12
- Atque ita mirabilis est deus in filiis suis, ut eas per
res contrarias et dissidentes, i'd est' timorem et fidem,19 spem
et desperationem
servet〈.〉
- 13
- Hinc lex ministratio mortis20 condemnationisque
organum
recte appellatur ab apostolo, e regione quoque novum
testamentum ministerium
iusticie organumque spiritus et vite
dicitur〈.〉
- 14
- Ut testamentum vetus sensibilem adeptum est gloriam,
nempe Mosi faciem fulgentiorem,21 ita novum
gloriam
adeptum est, que oculis sensibiliter comprehendi nequit,
sed
mente pia concipitur〈.〉
- 15
- Carnales Israelj filii in veteri homine manentes
in lege Christum non
intellexerunt〈.〉22
- 16
- Nam inter Mosik faciem et ipsos velamen
ponebatur,23
ut non intenderent usque in finem qui est Christus〈.〉
4r
- 17
- Hinc liquido constat velamen non esse
legis
obscuritatem,24 sed cordium illorum cecitatem et obtusionem
〈.〉
25
- 18
- At procul dubio mysterium est quod Moses fulgente quidem
facie legem portavit,
significans nimirum legem non
impleri nisi per Christum.26
- 19
- Porro velamen per solam Christi fidem tollitur, sicut Mo-
ses deo loquens
illumquel audiens
deponebat velamen faciei〈.〉27
- 20
- Proinde credentes revelata cordis facie gloriam domini
speculantur. Siquidem sciunt se non nisi misericordia dei
(que in mfacie
Christim
perfusan est)
salvari.
- 21
- Ut Petrus in monte Tabor, Christi
videns re-
splenduisse faciem, ait: Bonum est nos hic
esse〈.〉28 Ita
illuminato cordi pateto Evangelium〈,〉 cui itidem bona
est
dulcis lex Dei.29
- 22
- Sicut cor vacuum lumine spiritus nequit recipere
Evangelium〈.〉
Ita humana natura non potest amare legem Dei〈.〉
- 23
- Non igitur omnes qui Christiani appellantur, ad Christum
transeunt, incredulis enim Evangelium opertum est,30 sedp hiq
quibus aufertur velamen.
- 24
- Legentes evangelium sine fidei oculis, sicut maxime
se
putant intelligere, ita vim Evangelii prorsus ignorant〈.〉
- 25
- Idipsum plane quod olim Iudeis in Mose et legis
lectione contigit, hoc et diffidentie
filiis31 ac
pseudo
Christianis qui vive fidei sensum non experti sunt,
obtingit
in Evangelio〈.〉
- 26
- Quocirca non novitas est, sed vetusta piorum veri-
tas, si dicatur rtitulo tenusr Christianos ac Sophis-
tas,
nec legem nec Evangelium scire〈.〉
sM. D. xxis32