A1r
De Legis litera sive
carne, et spiritu. Andreae Bodensteinii
Carolostadii
Enar-
ratio1.
Wittembergae
M. D. X X I.
A1v
Doctissimo Philipp Me-lanchthoni
Carolo-
stadius
sal'utat'.
Nona ignorat universa Wittembergensis Ecclesia, in qua, tu
primus dux, agis,2 quam raro, et mirabili sis iuditio, id quod
tibi, experientia permoti, tribuunt multi. Ego autem ex caussis summum
esse dinovi. Nempe quae vix singula cernimus in aliis, ea tu omnia
coniuncta, dei dono et voluntate, habes, li〈n〉guarum interpretationem.3 dia-
lecticam taceo, quamquam haec in excogitandis argumentis est muta, tamen in
iudicandis, non nihil valet. Oratoriam, cui sua praecepta sunt quoniam ve-
rum inveniatur, non modo ut iudicetur, cui peculiaris est vis, verbo-
rum lumine ferire, ac sentenciarum pondere triumphare. cui est potestas
retrusa eruendi, obscura illustrandi, et in summa e fumo faciendi ig-
nem,4 quid enim non posset illa, flexanima rerum domina et regina? qua
tu cum primis es educatus, omnia sane, veluti imperator bonus et for-
tis adoriris, ea, nihil adeo saxeum est, quod non facile commollias, ni-
hil tam fusum quod non amputes, nihil tam angustum, quod non
queas dilatare, Imo nihil est quod tibi non obtemperet, rigidos
flectis, erectos inclinas, iacentem erigis, adversantem et repugnantem
capis, Doces, dedoces. Incendis, restinguis, Omnia tuae vehementie cae-
dunt. Id quod ex animo loquor. Neque blandiri volo. Fortitudinem
istam in multo congressu sensi. Id quod novi attestor, Scimus praeterea
omnes, sacras literas te percursas memoria continere. Iureque de te dicam,
quod de Carneade dixit antiquitas. Cui vis incredibilis illa dicendi
et varietas fuit, qui nullam unquam rem defendit, quam no probarit, nul-
lam oppugnavit, quam non everterit.5 Ex caussis aliis per plurimis (qua-
rum initium, quam finem invenire haud paulo facilius fuerit) emun-
ctissimum et certissimum tibi iudicium quis non cogetur, etiam nolens
attribuere. Omnium omnis superata iacet invidia. Proinde paucula de
legis litera atque spiritu sic volebam edere, ut tuo iuditio starent.6 Quando
Paulinum pectus, ex quo istec effluxisse fatebor, tibi ita est perspectum
et manifestum quo ne quidem ulli potest esse perspectius et manifestius.
boni consule, id quod scripsi. Vale in Christo foeliciter. Data Wit-
tembergae Hieronymi7 Anno M.D. XXI.
A2r
Iudaeos quondam in legis litera haesisse,
Moses, Esaias, cae-
terique prophetae, deinde Christus, et
Apostoli contestantur,
propter illam enim superstitionem, hoc vaticinium, a
Christo
tocies iteratum. Nescitis quid est. Misericordiam volo, et non
sacrificium8, exiit. Hoc
est peculiare stupidis et truncis homi-
nibus in minimis
stare et implicari, maiora negligere. Ideo
Christus pharisaeis inquit. Maiora
legis negligitis, et mino-
ra excolitis, deglutitis camelum,
et adoratis culicem.9
Quod
non est aliud, quam illud, Pharisaei, Vos carnem illam visibi-
lem legis reveremini et metuitis, spiritum autem et vim
legis
non intuemini,10
ad hoc Christus permultos sermones elo-
quebatur, de sabbato
non superstitiose custodiendo,11 de cu-
randis languidulisb, de famelicis pascendis,12 et id genus plu-
rima, quae lubens praetereo. Immo inita pactione
negligo,
quia ultra quaternionem non expaciabitur hic libellus.13
Levi. viiQuis ignorat, in Levitico certas leges
offerendarum victi-
marum statutas? propter eas enim legimus.
Ista est lex holo-
causti et sacrificii,14 Plenus est eiusmodi legum
Leviticus. ¶ At
Esai. i.quid dicit Esaias? Audite ait, verbum domini principes So-
domorum, et percipite legem dei vestri
populus Gomorrae
〈.〉
Hiere. vi.Quo mihi multitudinen victimarum vestrarum? holocausta
Nolui.carietum, et adipem pinguiumd, et sanguinem vitulorum nolui,
quaesivitQuis quesivit haec de manibus vestris? ut
imolaretis in atriis
abhominatiomeis? Incensum abominatio est mihi.
Neomeniam sabbatum
Amos vet solemnitates vestras non feram, haec odivit
anima mea,15
Praeterea prolixas orationes sive murmurationes taxat.16
Testatur iis Esaias, non quaesivissee17 id legis spiritum et volun-
tatem, quod plane litera et caro praeceptorum exquirit, quippe
nemo
non cernit, quam accurata diligentia dominus per Mo-
sen, legem victimarum ediderit. Quanta
contestatione sab-
batum caeterasque festivitates
instituerat. Tamen per Esaiam
dicit, aliud victimarum et festvitatum nomine conquisitum
neque idem
corticem legis, et eius spiritum desyderavisse.
A2v
Legis caro et litera, sive cortex, cutis,
seu velamen18, bractea,
et pellis est, quam oculis
inspicere, manu, calamoque formare
possumus.
Spiritus autem solo animo colligitur, neque
vere
spiritus nobis esse, nisi divina vi et digito, cordi
insculpatur,19
Quia dicitur, vocaberis voluntas mea.20 Non potuit inficiari
Esai. lxii.
Esaias superficiem legis divinae, victimas,
holocausta, et neo-
menias et sabbata
perquisiisse〈.〉21 Hoc namque adeo manifestum
est carnem legis exigere,
ut truncus aliquis stupidus adsentiretur
si oculos haberet in carnem legis
defixos, Nam lex ait. Offerte
victimas,22 Offerte arietes pro peccato,23 et id genus alia〈.〉
Caeterum non referebat legis cutis, divinae legis spiritum, sed
occultavit et
abtrusit. Quo opinor (ut revocarent ad spiritum)
i. Cori. iiprophetas et interpretes delegatos a deo.
Nimirum carnalis
homo,24 carni legis erat immersus,25 neque ea, que spiritus erant po-
tuit subodorari,
neque succum illum legis reconditum degustare.26
Itaque Iudaei in carne et cute legis defixi
constiterunt. Neque
quiverantf, utpote expertes iudicii, per velamen27 videre〈.〉
Abg illa legis pelle Esaias, et ante eum nonnulli alii submo-
verunt. Esaias
ait〈.〉 Lavamini, mundi estote,28 nisi enim sordes
cordis primum elueritis,
contaminatum offeretis, quicquid
Matt. viioffertur〈.〉 Primum bonam
arborem, deinde fructus bonos facite〈.〉29
Non potest mala arbor, fructum bonum afferre. Ergo emendate vitam
purificate corda vestra per fidem, lavamini in spiritu dei.30
Ezechie. xxxvi.
David itidem repositum victimarum
spiritum prodidit. dicens.
velleSi voluisses sacrificium dedissem, utique
holocaustis non de-
lectaberis sacrificium deo spiritus
contribulatus, cor contritum
psal. l.et humiliatum non despicit deus.31 Ecce ille
fidelis dei servus
omissis victimis sacrificium spirituale satagit offerre,
quod spiritus
legis poscebat, tantum ergo abest legis summam in externis
vi-
ctimis sitam, quamquam tota legis caro putabatur
visiblia efflagitare〈.〉
Vere spiritualis est lex, nos autem carnales, Spiritusque legis
semper et
nusquam non vult per fidem nos emundari, legis car-
ne aliud
quippiam praetendente, quia nihil magis exigit legis
A3r spiritus, quam ut illud ante omnia scrutemur quod caro legis
cae-
lat. Sicut in cor hominis, sic in cor legis, ubi
eius vitalis vis
et spiritus immoratur, deus videt. Sicut parvum est,
secundum
faciem hominem iudicare, ita ne magnum quiddam fuerit faciem
legis
inspexisse. Nihilque minus deus desyderat in nobis, quam id
quod
maxime pellicula legis desyderare videtur, ob id ait,
Incensum abominatio est
mihi, Esa. i.32
Qui recordatur thuris,
Matt. vi.quamsi qui benedicit idolo Esa.
lxvi.33 Et David, Holocaustis non
delectaberis.34 ¶ Sicut
noluit Christus, ut faciem ieiunantes expoli-
rent,35
Sic numquam Iudaeos, Pharisaeos, et Hypocritas
non arguit stul-
titiae et ignaviae, quod umbram legis
tamquam solem, et corpus adorabant〈.〉
Nunc fortiter, neque tamen temere, uno
verbo legis spiritum
Spiritus legiseffundam. ¶ Spiritus legis, voluntas est dei.36 Nempe quid
potest
esse maius, in quolibet lege (etiam privata) quam legis vo-
luntas? deo Christus tocies testatur, Haec est voluntas pa-
tris.37 Item
sicut dedit mandatum, sic loquorh.
Voluntas divina, spiritus est et anima legis divinae, prop-
terea in dies comprecamur, dicentes. Fiat voluntas tua,38 id est,
Fac in nobis,
idipsum, quod voluntas tua, sub pelle et fa-
cie legis
occultata, iubet, da per voluntatem tuam, id quod
sub legis cute, vel iubes
vel abscondis.39
Nunc si quis diligenteri
voluntatem divinam animadvertit, nihil
cernit studiosius et vehementius deum
velle, quam quid in se spem
Ioan. vi.fiduciam et charitatem. Et ante omnia fidem
habeamus. Propterea ait
Christus. Haec est voluntas patris mei, ut is, qui
videt filium et
Matt. viicredit in eum non pereat, sed habeat vitam
aeternam,40 Et
alibi〈,〉 qui
Ro. i.facit voluntatem patris, hic intrabit regnum
caelorum,41 hoc est
qui
credit in filium quem deus posuit redemptorem et reconciliatorem.
is
iustificabitur, et vitam vivet aeternam.42 Qui credit non damnabi-
Ioan. iii.tur, qui non credit iam iudicatus
est.43 totum lucrum et
om-
nis salus in fide consistit, tota damnatio et omnis
infoelicitas
incredulitati reputatur, Ideo se deus patrem vult nuncu-
pari, ut eum nos et nostra curare velimus et sinamus.
A3v Voluntas ergo divina, sub legis carne, sicut anima sub
corpore,
latens, summopere et precipue fidem promittit et
Ro. x.exigit, propterea ab Apostolo verbum fidei
dicitur, quia spiri-
tus eius, est spiritus fidei, sicut
voluntas patris est voluntas
fidei per Christum.44
Hoc me docet Moses, hoc David, hoc Esaias, hoc Hiere-
mias, hoc Ezechiel, hoc
alii, hoc Christus, hoc Paulus, sed
persequar prius allata, deinceps alia, quia retulerit omnium
hoc exacte
contrectare. Neque minore reformidatione et re-
verentia,
quam corpus Christi in altari.45 Quia verbum dei maius
quiddam est, quam Christi corpus. Nimirum
oportebat Christum
Esa. i.pati. Legem et scripturas implere. Et illi per
omnia obedire.
Esaias de spiritu legis victimarum, sic
dicit. Quis quae-
sivit haec de manibus vestris?46 Adipem pinguiumj47 nolui, quo
sermone non obscure indicat,
corticem carnem et literam le-
gis, distare a voluntate et
spiritu. Sic dicturus fuit. Non fuit
haec legis anima, voluntas et spiritus,
ut adipem offerretis〈.〉
Non id vis legis exquirit, ut hostias eiusmodi imoletis aliud
voluit
lex, Ne haberetis manus sanguinarias, ne perse-
queremini
legem, ne pollutas operationes adferatis, sed la-
varemini,
aqua fidei,48 et aufferratis
malum cogitationum ve-
Act xv.strarum. Hisce constat fidem exegi, quae
corda purificat, et
spirituales nos facit.49 adeo. ut spiritu spiritum legis. i'd
est' per fi-
dem dei voluntatem complectamur, fides
nos facit spon-
taneos et voluntarios et conformes voluntati
legis, quam
Christus adimplevit. Atque nos
eatenus implemus, quate-
nus credimus Christum nos a legis
maledicto liberavisse,
psal. l.et redemisse, et iustitiam nobis
factum.50 Concinne David
in-
quit. Holocaustis non delectaberis,51 Hic sacrificium
spirituale
legis haud absimile prescribit dicens. Sacrificium deo cor
psal xlixafflictum et anxium. Quale est, quod se fide
purificat et emun-
dat. Sic alio dicit scriptura. Nunquid
carnes taurorum man-
ducabo? aut sanguinem hircorum
potabo?52 Absit, fidens cor
A4r volo, credentem mihi, quero, qui pondus supra me ponat.
qui non
post deos alienos expaciatur.
Haec omnia esse uni fidei attribuenda quis inficiabitur?
Fide igitur
stabilimus legem, tantum abest quod destruamus〈.〉
Roma. iiAt destruunt ii, qui sic inspiciunt carnem
legis, ne lubeat spi-
ritum eius intueri, Perfregerunt legem,
qui conservata pelle
legis vim non coluerunt.53
Erat animo propositum eius explicandi, quod saepe ad-
Ose. vi.versus Pharisaeos Christus protrusit ex
Oseae c. vi. Misericor-
Mich. vidiam volo et non sacrificium.54 Deinde illud Miche
vi〈.〉
Num-
quid dabo primogenitum meum pro scelere meo,
fructum
ventris mei pro peccato meo,55 quae revera lex Levitica vide-
batur
ardenter exigere. Sed dicit. Indicabo tibi homo, quid
deus requirat a te,
utique facere iudicium, diligere misericor-
diam et solicitum
ambulare cum eo.56 Verum non
permittit
brevitas pollicita.
Propterea et Mosen et Paulum simul componam ut po-
ssim
brevius perstringere sermonem. Paulus
circuncisionemk
sic videtur tractare, quasi ad legem pertineat, quamquam erat
Ro. ii.ante legem, atque dicit duplicem circuncisionem
literae et
spiritus,57
Ac circuncisos spiritu dicit pertinere ad
homi-
nes novos, atque legem observare,
dicens, circuncisio prodest
si legem servaris.58 Itaque fuit aliqua legis circuncisio quam
maxime expetebat legis spiritus et vis, etiamsi legis caro et
litera aliud
putabatur mandare. Deinde dicit tantum inter
circuncisionem spiritus et
carnis interesse, ut circuncisio, quam
litera et bractea legis
praecipitl, nulla sit, eius
collatione cir-
cuncisionis, quam legis voluntas et spritus
affectat. Proinde
dicit circumcisio
cordis, est circumcisio que constat spiritu,
non litera,59 Superque circumcisione literae
sic statuit et iudicat.
Circuncisio manifesta, quae carnis est, non est
circuncisio.60 Qua
propter fieri potest ut quis a legism pelle solutus, habeat prae-
Ro. ii.putium, quod pro circuncisione
reputabitur.61 Nempe si
in-
A4vcircumcisus carne iustificationes legis servarit. Servat
autemn
si spiritu, spiritum legis amplectitur.62 Si voluntate, legis vo-
luntatem complet. Deinde confert praepuciatum et
circumci-
sionem ad legem, dicens, Servans
iustificationes legis, is sem-
per est circumcisus, etiamsi
praepucium gerat. Porro circum-
cisus secundum literam et
carnem, per cicrumcisionem potest
legem transgredi. Itaque prepucium potest
circumcisionem
iudicare. Vide mi lector, quid referat, spiritum legis,
et
quid legis literam consequi? Fieri potest, ut alienissimus a
lege
fit, qui intolerabilem cruciatum legis nomine tolerat aut
facto legem servat.
Cur? Legis carnem nunquam praeter nostri
damnationem, atque sine legis
praevaricatione possumus sub-
ire, nisi prius subierimus
legis voluntatem. Subimus autem
voluntatem, si credimus, quia hoc, voluntas
legis exigit ante
Eadem voluntas dei et legisomnia. ¶ Quoniam eadem est
voluntas legis eto dei.63 ¶ Nunc
dei voluntas est, ut credamus Christum redemptorem no-
strum,
iusticiam nostram, legisque impletionem. Qui sic credit
Christo, is ab omni
prorsusp carne legis est
liberatusq, quia per
Ro. vii.corpus Christi mortificatur legis caro.64 Verum id quod est
vere
legis, id stat semper inconvulsum, neque variari potest.
Siquidem est libertas vera, servitus legis in spiritu. Quem
Ro. vi.admodum servus est iusticiae qui
liberatusr est a
peccato.65
Hic olfacere video mihi, controversiam aliquam futura,
quod
circumcisionems carnis et
literae sic ferme legi tribuerim
tanquam non possit ad carnem et corpus
nostrum coaptari,66
Quod Paulus conspicue, de carne
loquitur. Huic ego respon-
deo. Numquam carnem, carnaliter
circumcidi. nisi lex carnaliter in-
Genesis vii.67telligatur. Id est iuxta id, quod infert auribus et oculis ut
cir-
cumcidetis carnem prepucii vestri dicit dominus.
Hoc dixit car-
naliter circumcisis i'd est' secundum
literam, non secundum novitatem spiritus.68
Nempe, ut Iudaei, in minuciis pendentes, magnifecerunt,
glandis
circumcisionem, quasi tum legem custodierint, erro-
Deu. x.rem illorum Moses, Deu. x. emendare cupiens, dixit, Circum-
B1rcidite praepucium cordis vestri,69 quo plane praecepto
sen-
sum circumcisionis expromsit, et ad principium
eius revo-
cavit, secundum ad fidem, quam Abraham habuit. antequam circum-
cisionis carnalis praeceptum audiret. Proinde Moses ad fi-
dem suasit, quia cordis
circumcisio fit per fidem, sed ut erat
stupidum Iudaeorum vulgus, putans se
suoptet robore sibi
Deutero xxx.cordis aufferre posse praepucium, inquit
Moses. Circum-
cidet
dominus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas domi-
Circumcisio cordis.num deum ex toto corde tuo
et ex tota anima tua.70 Hisce ver-
bis temeritatem
avulsit, ne putarent, id se posse, et simul osten-
dit, quae sit cordis circumcisio, quia dilectio ex
toto corde〈.〉
Caeterum haec dilectio (si studiose conferas capita xxx.
et x. Deut.
cum c. xv. et xvii. Genesis)71 est summa ad deum
fiducia, deorum alienorum
excisio. et divinus fidei fructus.
Neque enim fieri potest, ut diligas deum
ex pleno corde,
et illum non summe diligas, de his alias. Ergo ex iis
infe-
ram. Circumcisionem carnis et literae, esse, quam
caro legis
eloquitur, Circumcisionem spiritus esse, quam praecipue le-
gis exquirit voluntas. Haec cordis. Illa virgae virilis
est.
Nolo non scias, quod temeritas potest, spiritum legis per-
turbare, coelum terramque commiscere. Quia si quis nite-
retur praepucium cordis propriis viribus eiicere, ille se sibi
ilico
deum constitueret, et nihil minus esset, quam circum-
cisus
spiritu. Quando cordis circumcisio opus dei est. Deu.
x〈.〉u et
xxx.72 et Ezechiel
xxxvi.73 Igiturv deum tibi facis eum. a quo
tam circumcisionem te speras recepturum. Modo si tu propriis
viribus id
moliris, te tibi deum fecisti, Sed circumcisio cor-
dis,
praepucium cordis minime excidet aut eiiciet si deos
alienos quaeris, Deu.
x.74
Quod dixi. Servientes spiritui et voluntati legis, exemp-
tos
esse a carne et litera legis, sic opinor tractandum, Paulus
adseverat, positos sub lege, non esse sub gracia,75 Ro. vi. At-
que rursus. Iustificationem legis impleri secundum spiritum,76
B1v Ro. ii. et viii. Ergo spiritu
iustificationem legis implens, servus
est iustificationis legis. Sicut
servus est iustitiae, qui iusticiam facit,77
Ro, vi, Nunc Paulus dilucido sermone
ait. Mente servio le-
gi dei78 Ro, vii, Atquiw certe, servus fuerit qui servit.
Conse-
quentur dabis, Iustum legis fore servum. Porro
si largirisx
servum, tacite confiteris, Iustum esse sub lege, et servum non
esse ab
eo liberatum cui servit, Nempe qui obedit et servit, is
illius addictus est
domini, cui obsequitur, Pugnant autem
eundem, esse legis addictum ac servum,
et a lege liberatum, Sicut
pugnat virum vivere, et mulierem ay viri iure solutam,79 Ro,
vii, Deinde
dominiumz legis, Paulus, cum regno mortis adeo
comparavit,
quod claro oraculo dicit, peccata mortemve
in eis regnare, in quibus lex
regnat.80
Pauli haec sunt verba. Cum essemus in carne,
affectus et
morbi peccatorum, qui sunt per legem, vigebant in mem-
bris nostris, ut fructificarent morti,81 Ro, vii.
Quid egemus
lumine, quando verbis per se illustribus inquit, per legem
erant morbi et affectus in membris nostris, Sed non tantum
erant per legem in
membris nostris, Verum supra hoc per
legem vigebant, et fructificaverunt
morti, Quid ergo aliud
fuerit esse sub lege quam pati mortis tyrannidem?
Itaque
regnum legis, regnum est peccati et mortis, Igitur qui legi
servit, peccato servit et obedit,82 Ro. vi. Porro si regnat in eo
peccatum, non potest conregnare
gracia, non potest in eo
Christus dominari, Mirum ergo fuerit, et falsum, aut
saltem
falso proximum, Quempiam esse a lege liberatum et eun-
dem esse a legis servum. Addo quod idem Paulus
fa-
cit istec idem significare, Esse in carne, Esse sub lege,
Secun-
dum carnem vivere, Et extra graciam esse,83 Nam postquam
Paulus dixit, Cum essemus in carne,84 paululum infra ean-
dem sententiam reiteraturus evestigio ait. Nunc autem
li-
beratiaa sumus a lege, Nimirum eo sermone testatur, tantun-
dem sonare, vel dicas, sub lege sum. vel sic, In carne sum.
B2r aut secundum carnem vivo.85 Ro. viii.
Redempti per Christum non sunt sub legis
tyrannide,
neque pondere eius premuntur.
Amicus legis est, qui mente
servit legi
dei. Sicut amicus est Christi, Qui illum in spiri-
tu colit. Qui illius mandata facit, Siquidem is qui dei
man-
data facit, is novit, quid sibi contigerat,
agnoscit enim id
sibi dono dei praestitum, itaque deum glorificat et
amicus
fit Christi. Quamobrem Christus ait. Iam non dicam vos
servos,
quia servus nescit, quid faciat dominus eius.86 Ioan. xv
hoc ipsum est quod Paulus ait. Animalis homo non capit,
quae dei
sunt.87
Nempe is quem lex infestat, non potest assur-
gere in
cognitionem eorum, quae deus facit, Quia incredu-
lus,
proprie est animalis ille homo, et servus ille, qui non
scit, quid faciat
dominus eius. qui sibi usurpat quod domi-
ni est, qui
recondit, quod debuit commodare. Amicos non
servos appellat Christus, quia
nota facit illis, quae audivit
a patre, En fidei spiritum, is enim unus
audit, et ei uni inno-
tescunt audita a patre, quippe quod
qui dei docibiles sunt, illi
sunt Christo conglutinati per fidem, atque solo
Christi be-
neficio se benedictos fatentur.88 Io. vi. Deinde amicos
Chri-
stus pronunciat, quod audivissentab, hoc est credidissent, sic
ego Paulum legis amicum verius dixero, quam servum,
Quamquam faciat
et serviat legi. Quoniam Christus di-
scipulos suos
voluit amicos appellare, si facerent praecep-
ta dicens. Vos
amici mei estis si feceritis quae praecipio vo-
bis89 Ioan. xv.
Nunc palam est, Christum inter omnia, primum hoc velle
ut per eum in eius
patrem credamus. tumque nullam con-
demnationem credentes
metuamus. Ideo dixit. Qui sermo-
nem meum audit, et credit
ei, qui me misit, habet vitam aeter-
nam, et in
condemnationem non veniet.90
Iohannis. v. Pro-
inde nullam condemnationem habet, qui
credit. Neque esse
servus potest, quia diligit sermonem, quem audit, et iocundatur
B2v in eo, stat enim amicus sponsi, et audit, gaudetque, quia vo-
cem eius audit.91 Ioan. iii. At talia solent esse aliena a servis,
Propterea mente (dicit Paulus) legi dei
servio.92 Ideo non
po-
tuit regnum legis in eo consistere. Neque enim
peccatum tum
legis auditione crescit, sed iudicatur, Nec peccatum
fructi-
ficat morti, quia fit tributarium. Quoniam hoc
malum, quod
me reluctante peccatum facit, censum humilitatis advert,
Etenim efficit operum aut tedium aut fastidium, Ostendit
itidem, Num dei
voluntatem praeceptaque perficiam, In eo
me dominus erudit, ut experiatur
utrum custodiam suam
viam,93 Iudi. ii. et iii. Per illud malum
docet dominus, opera
desperare, in se confidere, per legem. ut
congnoscunt peccata,94
iam sibi sordere, et se fugere incipiunt, proinde non potest
credulum,
peccatum per legem occidere, neque lex ad con-
demnationem
regnare. Non enim est sub lege, sed sub gracia,
Sub legis voluntate magis
est, quam sub lege. Quin vero.
Cum voluntate quoque legis est. Licet serviat, quia delecta-
tur et deliciatur in lege dei, et fit cum deo spiritus unus,
quia
non ex operibus, sed per fidem.95 Nunquam bene cessit Iu-
daeis,
multitudini hominum, aut suis viribus, fidentibus, id
quod historiae passim
attestantur. Neque potuit, neque de-
buit illis succedere,
quando legem operibus consectabantur.
quippe per opera legem colentes, illi
nunquam in legis spi-
ritum veniunt, quia non noverunt quae
Christus a patre au-
divit. Imo nec ea quae Moses et prophetae audiveruntac. Recte
Christus dixit. Vocem eius
nunquam audistis.96 Ioan. v.
Neque
fieri potest ut in legem iusticiae venias, si operibus accedis,
quia summa legis, est credere deo. ut credas, haec est radix,
petra, corpus
et fastigium legis. Inde fit quod illi, quibus ig-
nota lex
aestimabatur, per fidem primi venerunt in iusticiam.
Atque quod ii, qui pondus et aestum legis tolerabant,
fiunt novissimi. Nam
eis anteponuntur, qui fide, non ope-
ribus veniunt. Sic
publicani et peccatores, phariseos et scri-
B3rbas praecedunt in regno,97 Quia illi destituti operibus, audiunt
vocantem, et
fide acurrunt. Verum pharisaei per operum
fiduciam salutantes legem, legis
iram, affectus peccatorum
vividos. peccatum vegetum abundans, decipiens, et
occi-
dens portant. Et in lapidem offendiculi
illiduntur, et pu-
defiunt, quia non crediderunt.98 Quanto acrius intendimus
actionem, tanto vehementius lex vulnerat, Ad legem iusti-
ciae Israel ideo non pervenit, quia legem iustitiae, non ex fi-
de, sed ex operibus sectabatur99 Ro. x. Iccirco per vetustatem
literae, non per novitatem spiritus
ambulaverunt et servierunt.
Credulus autem, mortuus est legi, in qua tenebatur incre-
dulus, et secundum novitatem spiritus, ambulat atque servit.100
Ro. vii. hoc est factus per fidem novus
homo, illi servit in le-
ge dei, quod ad novos
homines pertinet, ut iustificatio le-
gis in iis tantummodo
impleatur, qui non secundum carnem
sed spiritum versantur,101 Ro. viii. Secundum carnem
ambulant,
qui operibus legem, in faciem, opera precipue exigentem
satagunt implere. Illi certe veri sunt legis servi, et non ha-
bent iucundam sed contristantem legem. Neque possunt eam
corde diligere, quamquam interim eius praeconia
eloquunturad.
Demus incredulos agrestia scelera non perpetrare, tamen
per legem discunt,
abs se fieri, quae debeant per ignem aeter-
num mulctari, Hoc
autem non potest eos non habere male.
Sic pondus legis ferunt, Sic legem
perrumpunt, Sic indig-
nantur. Sic inflammatiae per legem concupiscunt
ardentius.
Sic legis odio vel invidia vel contemptu occupantur, Sic
malum quod in carne gestant, per legem decipit. Sic malum.
per bonum sumpta
occasione, fructificat morti, atque occi-
dit. Sic volunt
malum quod operantur. Neque possunt odire
malum, quando lex bona non
delectat. Sic non est sub gra-
cia, qui est sub lege. Sic servus est legis. Imo non legis, sed
peccati et mali, aut si mavis, servus est legis peccati quae est
in
membris, Sic iniquitas omnem tenuitatem peccati, et par-
B3vvitatem mali, intrinseco desyderio, et frementi iracundia
re-
pensat. Sic animum, quam retentione membrorum
remittit, effer-
ventem et copiosum clanculo stomacho
effundit. Sic ling-
uamaf, ne convicietur. sic manum ne vulneret. Sic dentes,
ne
fremant, malicia simulata custodit, verum intus supplet, quid-
quid ferociae defuit extrinsecus.
Alio raptus sum, sed tamen in campum haud remotum,
quia dicere volebam
interesse inter legis literam et spiritum,
at proxime tractata, eo plane
tendunt, quod nemo legis li-
teram in sui salutem, assequi
potest, nisi primum legalem illum
spiritum attingat, et illi per novitatem
spiritus compingatur〈.〉
Quia lex quevis, modo sit divina, lex est iusticiae,102 Ro. x. non
inquam iusticiae quae ex
operibus est, quia ex operibus legis
non iustificatur omnis caro,103 Ro, iii. sed iusticiae,
quae est per
fidem,104 Ro. x. Haec iusticia ad homines novos pertinet. Imo
novos facit.
Itaque in qualibet lege spiritus est et novitas, quam potissi-
mum debemus degustare, Atque in ceremonialiag lege facilius
est videre, literae
vetustatem a novitate spiritus distare. Verum
enim vero non cuivis licet
primo congressu ut dicitur vel intuitu
qualibet in lege vetustatem et
novitatem, literam et spiritum
discriminatim nosse. Quoniam id est hominis
multae lectio-
nes, Sed non sufficit lectio multa, nisi
spiritum dei habeas,
Possumus quidem multi de scripturis loqui, alios
docere,
alios inflammare, et ipsi nos ipsos non docere, et frigescere105
Ro ii. Animalis homo non percipit quae dei sunt.106
Eciamsi
veritatem audit, tractatve, non
sibi sapit intus veritas, non
in veritate iocundatur, non in dei gloriam
venit. ingratus
permanet, atque sic cor insciens
obtenebrescit,107 Ro. i.
Possumus certe, deo volente, assiduitate lectionis et acri ad-
hibito delectu, novitatem et spiritum legis a litera et vetusta-
te discernere. Sed deus
bone, non dulcescunt nobis legis
mysteria, nisi Christi spiritus nobis
imperciatur, cor insci-
B4rens manet, dum os arcana legis eloquitar.108
Veritas in ore,
veritas in impietate et
iniusticiaah
〈.〉 Quod deus revelavit habe-
mus, cor
autem longe abest, quia veritatem non habemus
in veritate, hoc est in
spiritu.
Nunc breviter quelibet lex, et omne praeceptum carnem
habet et animam, sive
literam et spiritum. Hoc mandatum,
Non
concupisces〈,〉109 non est sine vetustate et novitate, Quo-
niam
Paulus de eo dixit. Serviamus per novitatem
spiritus
non per vetustatem literae.110 Ro. vii. Ad hominem et legem
haec duo Paulus retulisse videtur ¶ In eo vetustatem et
carnem
legis opinor consistere, quod carnalis homo solet, in litera-
turam111 ire, audiens dei praecepta, hoc est, Temere stans
in eo,
quod audit, arbitrans satis sibi esse, legem audiisse. Id quod
constat tumidos Iudaeos fecisse. Exodi.ai xxiiii. dicentes. Omnia
quae locutus est dominus
faciemus, et erimus obedientes.112 Illi
audacter et fortiter literam sermonis acceperunt.
Literaturam113
noverunt. Potenciam domini non noverunt. Sed dicit. Non
novi
literaturam, sed introibo in potenciam domini.114 Hanc po-
tenciam
caepit dominus aperire. Deu. v. Ubi rursus dicen-
tibus
Iudaeis. nos audientes faciemus ea. Quibus ait domi-
nus.
Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et
custodiant mandata
mea.115 Nimirum eo
sermone demonstravit,
non sufficere legis literam. Sed potencia opus esse,
qua talem
mentem capiant, Id quod et Moses de circumcisione palam
disseruit, et omnes post eum prophetae
docuerunt. Itaque
spiritus legis est occultatus et intrinsecus oblectat
mentem, quia
spiritum non operibus, sed fide, non vetustate, sed novitate
contingimus hoc est voluntati dei fiducia
atque fide iungi-
mur, caetera alias.
Wittembergaeaj Anno Domini
M.D.XXI.
KGK 196
Einleitung
