Bearbeitet von Harald Bollbuck
G2v
Praeside egregio Domino
Doctore Andrea Carolstadio, Theologiae fa-
cultatisDecano, F'rater'
Henri'cus'
Aurifaber1
sacrae
Theologiae lector, die veneris
proximae futu-
ra2 ad sequentes conclusiones respondebit,
hora septima
matutina, pro Bacalau-
reatus gradu, quem Bibli-
cum vocant.
- I
- Evangelium potentia dei est credulis,3 incre-
dulis odor mortis.4
- II
- Impii et iniusti per veritatem dei, potentiam
et
divinitatem cognoscunt, sed ingrati
permanent.5
- III
- Ergo veritas est illis ad mortem.6
- IV
- Sumit etiam malignitas ex veritate ansam
mendacii.7
G3r
- V
- Sic posta
legem acceptam Iudaei sibi deos fecerunt,
- VI
- Imaginem vituli lascivientis8 et perfringen-
tis legem.
- VII
- Lex pellit ad deum lenem,
tollerantem et
bonum, et abducit a deo irato et iudicante.9
- VIII
- Sicut lex exigit spiritum,10 ita nunquam faci-
mus opus legis, nisi
spiritu.11
- IX
- Qui corde circumciditur,12 is
potissime circumci-
ditur, qui sola carne, frustra et
infructuose.
- X
- Per se non pellit lex a deo, sed sibi coniun-
ctos, deo coniungit.13
- XI
- Credulos ergo vivificat, sicut omne verbum
quod de ore
domini egreditur, impios au-
tem occidit.14
- XII
- Sicut lex non iustificat, ita nec promissionis
sermo.15
- XIII
- Sed iustificat fides, quae patefit per promis-
sionem, et formam in lege habet.16
- XIV
- Qui contendit se iustificari lege, is affirmat
Christum
sibi frustra mortuum.
- XV
- Haec lex perquamb est peccati cognitio,17 iu-
stos et
iniustos sub peccatum18
concludit.19