Bearbeitet von Harald Bollbuck
B5r
De fide et operibus axiomata
- i
- Christianus est ad omne opus liber.1
- ii
- Per fidem nempe in alium virum amutatus esta.2
- iii
- Faciat ergo cum Saule,
quaecunque invenerit
manus sua.3
- iv
- Sicubi non aliter praecepta sunt, aut vetita
a deo.
- v
- Sola haec plane opera bona sunt, quae fiunt
secundum
mandata dei.4
- vi
- Istaec vero mala, quae aversatur lex divinab.
- vii
- Quae deus praecepitc, sic facias, non quia prae-
cepta sunt,
sed quia sic placent deo.5
- viii
- Placent deo, quae non coactus,6 non in speci-
em,7 non tristis feceris,8
- ix
- Sed ultro, vere et cum animi alacritate.9
- x
- Sic ea faciens confide, et certus sis deo pla-
cere.10
- xi
- Qui ubi dubitaveris, iam mala forent, et
sine
fide.11
- xii
- Sic non servus legis, sed amicus es,
faciens
quae praecepit tibi.12
- xiii
- Id Christus nos docuit, Si vis ad vitam, in-
quiens, ingredi, serva mandata.13
B5v
- xiv
- d
Eatenus mandata dei implemus, quatenus
credimus Christum nos a maledicto le-
gis liberasse et pro
nobis factum iu-
stitiam.14
- xv
- Qui sine hac fide
mandata dei servare se
putat, is bonum iudaeum agit, sed non
Christianum.15
- xvi
- Beatus vir cuius voluntas est in lege do-
mini.16
- xvii
- Haec voluntas, idem spiritus dei et legis est.17
- xviii
- Ad vocem dei, filium immola,18 proximum
occidito, relinque
parentes.19
- xix
- Voci hominis obediendum est, ubi animae
nullum parit
detrimentum.20
- xx
- Quae deus non praecepit, nephas est homi-
nem a
nobis exigere.21
- xxi
- Ferenda tamen est tyrannis, quae verbum
et fidem non
extinguit.22
- xxii
- Vox hominis, lydio, ut aiunt, lapide23 pro-
banda venit, an ex
spiritu dei siet24.
- xxiii
- Haec ex spiritu dei est, quae legi divinae se
conformat.25
- xxiv
- Qui ex praecepto hominis ieiunat, absti-
net
carnibus, confitetur et manducat,
alioqui non facturus, peccat.26
B6r
- xxv
- Haec opera in speciem bona sunt, et se-
pulchra
dealbata.27
- xxvi
- Sed intus plena spurcitiis,28 cum fiant ani-
mo
reluctante.29
- xxvii
- Sicuti amico gratis servis, ita
gratuito
servias deo.30
- xxviii
- Opera amore praemii aut poenae formidi-
ne
facta, deo non placent.31
- xxix
- Certus tamen esto, opera bona enon care-
re
praemioe.32
- xxx
- Sic Paulus non in
incertum se currere
gloriatur.33
- xxxi
- Non sperare praemium,34 est desperare,35 et
ignorare misericordiam dei.
- xxxii
- Opera enim praemiantur quantumvis non
iustificent.
- xxxiii
- Sola fides iustificat, nullorum operum
neque bonorum,
neque malorum respectu.36
- xxxiv
- Ut impossibile est in hac vita, fi-
dem sine
fbonis
operibusf
esse.37
- xxxv
- Ita impossibile est et alibi fidem prae-
miari
absque suis operibus.
- xxxvi
- Ut bonitas fructus arborem bonam,38 sic
opera bona declarant hominis
iustiti-
am,39 quae est ex fide.
B6v
- xxxvii
- Hinc Christus Matth. xxvg hominum
opera, tanquam fidei aut incredulitatis
in-
dicia iudicat.40
- xxxviii
- Licet primum iudicetur fides aut incre-
dulitas.
- xxxix
- Opera praemiantur, non quia opera,
sed quia in fide
facta.41
- xl
- Opera etiam in fide facta, mala fuerunt,
sed hanc
malitiam intuitu fidei non
imputat deus.42
- xli
- Fides quia credit non salvificat, sed
eo
quod deus credenti salutem promisit.43
- xlii
- Ideo promisit deus se condonaturum noxam,
quo certiores
essemus illam remitti.
- xliii
- At ne ullus dubietatis scrupulus nos in
desperationem
trahat, promissionibus
addidit symbola.44
- xliv
- hSic ergo
gratis (quamvis vere non gratis)
servias deo ut si velit, etiam libenter
de
praemio cedas.45
- xlv
- Sic David se
serviisse testatur. ii. Reg. xv.
dicens, Si dixerit dominus, non
places,
praesto sum, faciat quod bonum est coram se.46
- xlvi
- Sic et Hely47 ad poenam paratus, I. Re.
iii. di'cens'
Dominus est, quod bonum est in ocu-
lis suis faciat.48