292v
Preside Eximio D'omino'And'rea' Carol'stadio' Christianae theologiae D'octore'
Preside Eximio D'omino'And'rea' Carol'stadio' Christianae theologiae D'octore'
ad infrascriptas Conclusiones respondebit
venerabilis pater Iac'obus' Iperensis
sacr〈e〉 theologie
Lector et prior Antwerpiensis pro admissione ad Bibliam etc.1
- 1a
- Vota rerum nostrarum rarius esse emittenda suademus.
- 2
- Multo siquidem fortior vis sentitur fidei, quae sola (nullis aliis implicata) deo fidit, tam in prosperis quam adversis.
- 3
- Sancti2 non per vota, sed per fidem ora leonum obturaverunt.3
- 4
- Petrus eciam abscedentibus aquis perterritus, non voto, sed clamore fidei liberatur.4
- 5
- Contionatores, populum dei semper ad interna trahere (ubi spiritus domini operatur) et crebrius ab externis avocare debent.
- 6
- Atque pressis angustia conscientiis inculcare, nullum fore peccatum, eciam si nihil penitus voveatur.
- 7
- Deinde non fieri absque periculo, si quis se intricationi et votorum laqueis implicet.
- 8
- Tertio votorum nauseam diligenter ingerere iis quibus tota lex non est perspecta.
- 9
- Quoniam fieri potest, ut deum sibi magis iratum, quam propitium votis suis faciant5
- 10
- Dicant eciam esse permulta, quorum vix pretium recipiat deus.
- 11
- Deinceps aliqua sic deum abominari, ut res promissas et pretia earum soleat reiicere.
- 12
- Ab hominum votis parum differre videtur Iepte6 votum.
- 13
- Eam ob rem opinamur Iepte filiam charissimam occurrisse7, ut malus promissor doloris acerbitate mulctaretur.
- 14
- Ceterum certum est estimandas esse nonnullas res deo placitas, sed incertum, an iuditium estimationis unis pontificibus sit concessum.
- 15
- Perspicuam legem cernentibus nihil est opus ad pontificum aliquem perfugere.
- 16
- Indubio, doctus sive spiritualis laicus consuli potest, idque suaderem, tum ob iustitiam, tum ob avaritiam sacerdotum.
- 17
- Estimatarum rerum pretia non debent in edium sacrarum usum iam conferri.
- 18
- Sed vivis templis dari, de quibus dicitur: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.8
- 19
- Mirum est, pontifices tandem non permoveri posse praeconis voce, Mandato Mosi hodie In scriptura clamantis Exo. 36.9
- 20
- Nec vir nec mulier quicquam offerat ultra in opere sanctuarii.10
- 21
- Mosi temporibus cessatum est ab offerendis muneribus, eo quod oblata sufficerent et superhabundarent.11
- 22
- Non multa tamen erant sanctuaria tum in populo dei.
- 23
- Hodie in una civitatula videmus quatuor vel .10. delubra. Et
ea quidem auro, argento, purpura et gem-
mis supra fidem ornatissima, et plus quam superflua. - 24
- Clamat Moses non offerte, cessate ab offerendo, sufficit omnia abundant.12
- 25
- Respondent Papistae, offerte, non apparete vacui, numquam est cessandum ab offerendo.
- 26
- Inde vitulae ille genera indulgentiarum effloruerunt, Inde
interdum libertas auro sacro divenditur atque pretio
permittitur carnium usus ac ferme omnia sana veniunt. - 27
- Proinde subducite vos ab illa ilice fratres,
occludite quisque pro sua virili fistulae foramina, nil aliud ef-
flantes quam vovete et id absque delectu offerte, et id ardentissime, redimite libertatem, et id quidem fortissime.