Bearbeitet von Harald Bollbuck
G7v
De Scandalo et Missa
- 1
- In iis quae sunt iuris divini nullo scandali
re-
spectu, lex divina et docenda et facien-
da est.1
- 2
- Non est igitur quod caussentur hostes Evan-
gelii, scandalum adversus eos qui Evange-
lium docent.2
- 3
- Nam et Christus dicebat, Sinite eos,
caeci
sunt, et duces caecorum
〈.〉
3
- 4
- Et super tecta veritatem praedicari iussit.4
- 5
- Nec scandali respectus est habendus in dis-
pensandis humanis traditionibus, si cum
iure divino observari non
possint.5
- 6
- Non igitur metuant scandali crimen, qui con-
tra
Pontificias leges abusum missarum ut
nunc sunt, tollunt e medio.6
- 7
- Quid enim nunc sunt Ecclesiae, propter ab-
usum
missae nisi excelsa Tophet7.
- 8
- Abominabile est missam pro sacrificio8 ven-
G8rdi, ut fit in inferiis mortuorum et simili
bus
casibus.
- 9
- Abominabilis et plane Caiphae prophetia9
est, quod dicunt sacerdotes, missam esse
sacrificium.10
- 10
- Sic enim immolant Christum, qui pro sacri-
ficio
missam habent, ut immolabant Iu-
daei cum crucifigerent.11
- 11
- Iussit in commemorationem mortis suae
Christus celebrari
missam.12
- 12
- Commemoratio mortis Christi est, comme-
moratio
beneficii, quod per mortem Chri-
sti partum est.13
- 13
- Eius beneficii commemoratio nulla est apud
eos qui non
sunt avidi gratiae dei,14
frustra
igitur celebrant.
Finis.