fehlt
Gratias ago tibi, doctiss'ime'
Bucere frater chariss'ime' omnium
fratrum
nomine quod fraterna charitate succensus nos invi-
seris erudieris et pro ecclesiae concordia tanta diligen-
tia laboraveris.1
Veneramur quoque spiritum Christi in te habitantem, et gratu-
lamur quod nobiscum sentias, id quod luculenter satis
exposuisti.2 Proinde colimus te tanquam fratrem
et praecepto-
rem in domino observandum.
Quod vero epistolam illam priori anno in Iulio ad
Leonem scriptam attinet nos te non traduximus
neque traducemus: sed literae tuae a fratribus visae suspitio-
nem
nonnullam iniecerunta, quam tu nunc
luculenta oratio-
ne tua exemisti.3
Caeterum quod Lutherus (ut ais) nobiscum
sentiat,4
permittimusb quidemc, nos tamen id hactenus videre non
po-
tuimus. Maxime cum libello novissime ad
Francoford'ienses'
aedito negotium eucharistiae sic tractarit, ut silere
praes-
titisset.5
Pacem tamen cum illo habebimus quod nos attinet et
quantum pax ecclesiae nostrae
tulerit. Non proscinde-
mus virum convitiis neque id hactenus
soliti sumus
pro rostris. Verum dicered non possumus ipsum nobis-
cum
sentire. Quandoquidem omnes eos proditionis insimu-
lat, qui
concordiam inter nos et illum esse aiunt.6
Iam quod loquendi modum attinet suum illi permit-
timus,7 nostrum servamus et
scripturae et patribus
consonum. Illa enim habet Hoc facite in mei memoriam8
Hi Hoc significat vel figurat
corpus meum.9
Ista sunt quae paucis respondemus, Bucere, eaque bo-
ni consulas oramus,
tum ne a concepta sententia
ad obscuriorem forsan et ecclesiae nostrae non
usquequaquee
commodamf hortarig pergas.
Heinrychus Bullingerus. Leo Iudae.10
Heinrychus
Engelhartus.11
D. Andr'eas' Carolstadius. Erasmus
Fabritius.12
Conrad'us' Pellicanusj.13
Theodorus Bi-
bliander.14
Rodolffus Dumysiusl15 etc.m ministri
Verbi
Tigurinae ecclesiae ista M.
Buceron, Argento'ratensis'
ecclesiae ministro responderunt 8 Maii
annoo
1533〈.〉p
fehlt
Doctiss'imo' simul ac eruditiss'imo'
D. Osvaldo Myconio16
primario verbi domini apud
Basiliensesq ministro fratri
et symmistae chariss'imo'
KGK 338
Einleitung
