A1r
Conclusiones Carolostadii
contra D'ominum' Joannem
Eccum Lipsiae
xxvii Junii tuen-
de.
A1vEximio D'omino' Ioanni Ecco Metaphisice theolo-
giae1 assertori et magistro nostro. Andreas
Carolstadius S'alutem' et resipiscen-
tiam in domino.
Nisi Sanctissimum in
Christo patrem et dominum, Dominum Leonem
di-
vina providentia Papam .X.a2 ac Christi sanctam Ecclesiam. amarem,
vene-
rarer, suspicerem, crassulam et rusticam tuam
impudentiam invictissime
disputator, hac responsione non dignarer.3 Quocirca eatenus tibi
respondisse velim, quatenus
pernoscas me Pontificii nominis
studiosiss'imum'4, simul atque dominici
corporis, sanguine Iesu precio-
sissimo redempti
obsequibile membrum, ut spero. Verum enim-
verob
retrudis, te quoque defensionem, eo nomine, suscepisse. Ideoque
Cypriani
Hiero'nymi'
Aug'ustini'
Ambro'sii' et Gregorii documenta, ceu in-
gentem latratum detonuisse. At ego subtilitates et cuniculorum
tuo-
rum arcana fraudesquec
accurate perspicio. Equidem in Wittenbergios
levia tua tela eminus
iacularis, et itidem Christi doctrinam vulneras,
ac sub nostro titulo
sanctam scripturam detorques, cruentas, sub-
vertis,
siquidem multis modis conaris, ad tua sophismata genti-
liumque dicta, coelestem philosophiam pertrahere5, ut simplices, quid
literaria negocia expendere nequeunt, tuo veneno inficias, iis enim
ecclesiasticos citas, qui muccosiori nare6 diiudicare non valent,
quae sint
autoritatibus firmanda, et quae non, quique putant, sat esse
testimonia
utcumque assumere, sed quam urgentia, et quam congrua disse-
candis nodis sint coaptanda, non pensiculant, quo vicio persaepe
capiuntur multi.7
Proinde o lector8 quaeso, ut
memor tribunalis
domini et iudicii eius, nec mihi, nec adversario faveas,
neve congredi-
entium personas, sed causam, sed et
testimonia quibus nos lori-
camus, consyderes. Quinimmo te
lector admonitum volo, ut quem-
admodum cum timore et
iudicio dei me scias loqui, ita et te audire
debere9, non est simplex. D'omini'
Ecci coaptatio
Ecclesiasticorum, nec est
sine
felle, sed strophase, insidiasque recondit. Documenta Cypria'ni'
Aug'ustini' et
aliorum10 applicat
ηπεϱοπευτησ11 ο
ανϑϱωπαϱεσκοσf12,
sed utrum bona veraque? vera bonaque, an plerumque apposite?g
raroh,
profertne semper vera? non compluries, bona sane, sed nihil ad cau-
sam pertinentia, uno collyrio omnibus omnium doloribus
oculorum
medetur13,
industria sua prorsus est suspecta, nempe sententias,
quas ipse munit,
neuter tractat ambigenter, quandoquidem ego perinde
atque ille, eis comiter
enitamur. Sed per illam viam, nescientium
oculos eo
ducit, ut suspicentur nos discrepare in re notissima, sicubi vero
negocii cardo versatur,
illic quam est imbellis quam mollis
et penetra-
A2r bilis.14 Nihil magis pugil gloriosus ambit, quam
gloriolam apud erudi-
tulos et illiteratos aucupari, quando
laudis tam est avidus, ut nil
erubeat eam vi et naeviis rapere. Apud Viennensesi
stento-
reus vociferator misere succubuit miser15, cor eius redargutionum
acuminibus confossum languit, sola
tamen linguaj, quae vulnera dissimu-
larat, victoribus
obsibilavit. Quam primum autem e luto dimicati-
onis
erepsit, ficto encomio, haud unquam nactae victoriae, sibi so-
lacia fecit, ac excogitatam laudem, illis qui kεκ διαμετϱονk16
conflicta-
tioni aberant, invulgavit.17 Testes nobis sunt unus et
alter, qui
Viennael
methaphisycales tricas crepantem audierunt.18 Porro
mutat vulpes pellem, non animum19, adhuc mala scabiae
argutator
prurit20,
quaerit cui se affricet, cui noceat, cui morbum imperciat, at mihi
videtur
morbus siste, spinis iuniperi
scabendus21, non virum integri-
tate. Nusquam in meis libellis, contra versipellem
ed〈i〉tis quispiam
inveniet Ro'mani' studii,
aut eruditi cuiusvis iudicium me effugisse22, ille
tamen Eccus, fraude adnititur me sicuti ecclesiastici iudicii detrecta-
torem et rebellem diffamare23. Subieci me singulis singulorum iu-
diciis, qui ecclesiasticos doctores penicius et exactius
scrutan-
tur, quod testatur liminaris pagella
defensionis nostrae24,
attamen non
suffunditur rubore maliciosus nugator, dum asserit, me multorum
iudicia suffugisse, Profecto non inficior disputaciunculas illas in-
frugiferas et vento spumantes, et super haec a
D'omino' Paulo vetitas25,
mihi recte et naturaliter displicere, quod veritas in
illiusmodi lucta,
non disquiritur, sed quisque ad classicum et trophoeum
sudat, quo etiam
pictis telis vincat per fas et nefas. Existimavi olim
inimiculi mei
similis dedecorosum, si veritate victrice superatus silerem.
At
hodie turpe ac perniciosum censeo non confestim adsentire ve-
ritati. Calphurnia26
mulier improbissima, inverecunde postu-
lans, etm
magistratum inquietans, causam edicto dedit, ne sine de-
lectu passim apud pretorem postuletur, sed habeatur tuendae
digni-
tatis et decoris ratio27, at at inverecundus inquietator meus, suique
similes
clamatores, muliebribus voculis fungunturn, et neminem
non turbant,
tantum absunt ab officio Theologorum ut
decentiae re-
spectum habeant, Verbosis arguciis cedoo,
sed contemptim restitansque
Disceptaciunculas vero ad scripturam commodas,
quibus faecunda
veritas discutitur28, ac denique introclusus sensus elicitur, ita amplector,
si literis mandantur, quippe quod negocio chartis illito, turpiter variant
dissidentes29,
Effrenibus enim menciendi facilitas, aptis lupatis30
co-
hibetur. Miror D'ominum'
Ioannem tot L'eges' totque
canones pro suo iure-
iurando, quo suatim minuciae
extolluntur, defectis optimis, decerp-
A2v sisse, et collectori nuspiam obversatum. Divos patres constituisse,
ardua negocia in scriptis coram iudicibus tractanda, ne hominum ma-
liciis pateat via.31 Causas prophanas et leviculas corporearum
rerum,
actionum libellis edunt, exceptionibusp et replicationibusq
dis-
ceptant, duplicationibus, item triplicationibus32, quin et ulterioribus
exceptionum suffragiis, negocio exigente, discutiunt et explicant,
ut
post nudata causarum intima, et aperta negociorum secreta, tandem
iudicum
rumpat sententia lites. Tu vero D'ominus'
Ioannes in re spiritali
sancta
et plane magnifica, e qua salusr animae pendet, utpote in
negocio ad
dei maiestatem spectante, velles habere pronunciatores
auritos, non etiam
oculatos33, vel
oculatos et praecipitatores, aut saltem
non impigros cognitores34, qui principiis non
perspectis, dubiis
fide nondum facta, ac obscuris, necdum luce perfusis,
secundum te et
primum causae corticem, contra divinam sapientiam, meo sub
nomine,
sententiam oscitanter ferrent, necessarias nostras controversias
diffi-
nituri. Liquido scio nostra methaphysicis
Theologastris haud
placitura, ut cum sint Christiani, gentilium auribus
tamen audiunt, et
mixta saliva, quod obfluit, imbibunt35, quos discupio suspendere
iudicium, et expectare ad finem
quaestionum nostrarum, ne puri illi et
candidi Theologi quaerantur ϱαϑυμιανs36, aut insciciam vel praecipi-
cium potius, quam iudicium fuisse.37
Egregios D'ominos' doctores
Academiae Lipsensist, maiores meos, pro mea virili culturus, au-
ditores nostrae congressionis desydero, sed ita, ut res
iniudicata
tantisper maneat, donec interius et propius rem contemplantes,
latentem
scripturarum spiritum educamus38. Etenim
opus nobis erit examen
luctatus nostri Paulo alcius exordiriu, quando
te haeretica asservisse
conspicor, nempe illa quae manifestarie sanctae
scripturae adver-
santur.39 Caeterum quorsum attinebat, me quasi
fugacem militem
toti mundo traducere ac
defoedare〈?〉40, velim nugarum tuarum
vestem spectare, erubescendus
pudor, tam inciviliter adeoque
sensili mendacio, nugari. Esto preterea in
animo mihi inse-
disse, abducendi me a pugillatu
sophistico, manendique intra
moenia.41
Num ob id timidus miles et in pavorem
degenerans ar-
guendus? num intra muros sese continens et
hostiles interstrepitus
despectim excipiens, atque ipsa observatione demum
profligans,
miles est infractus et meticulosus? Fortis non tumultuatur, non
est
contemptor honesti, non est sediciosus, aut suarum rerum
praedicator42,
sed mala belli vel pervincit vel perfert, contra vero consternatissi-
mi est animi vinci a minis, et strepituum umbris
terreri, sed et
quid ignavius, quid fractius, quam ubi quis causam tutatur,
quam iustissi-
A3r mam, ventosi clamatoris verbula perhorrescere〈?〉,
militare verbum
est, duplicatis viribus pugnare, qui iusta causa, hostes
adoriuntur.
Subinde nec dedicionem facio, nec in arcu meo sperabo43, sed in
domini
brachio44, qui solus
praesentem animum largitur, tam vehementer
et acriter evocatus. Goliam appetiturus, veniam (ut omnibus
omnia
fiam) nimirum valido morsu depravatori scripturarum adhaesu-
rus.45 Tu pensita quantum apparatus intersit apud invitatum hospitem
et obla〈t〉um46. Novissime scribit aculeatus crabro se pro tuitione
Se'dis' Ap'ostolicae' certaturum.47 Ex quo percunctare, mi lector, quae mihi
adver-
sus Se'dem' Ap'osto'lis
causave unquam fuit? aut esse potuit? Nisi preces Ec-
clesiae reverenter tractare, sit Ecclesiam offendere? aut nisi ea
quibus
ecclesia deo litatura utitur, attollere, sit ecclesiam ledere? vel
nisi
postremo scripturarum puritatem, et ecclesiasticorum doctorum
can-
dorem disquirere aemulari et emeriri, sit
ecclesiae iniuriari?48 Is
est
Eccus, qui ecclesiam
infantem, et se fecit Tutorem, qui defensionem praetendit,
non autem
mandatum exhibet. O infoelicem ecclesiae statum cui sibiv ipsi
nec constans tutor contigit?w O perplexum agni lapsum, cui lupus
succurrit?x is argutus ille defensor est, qui sub agnino vellere
oves fallit, et quae sua sunt quaerit. O insignem impudenciam
hominis
semetipsum tranquillae ecclesiae tuitioni ingerentis?y quis
hactenus ecclesiam defendit, et quis te vita defuncto tuebitur?
quodz vix audent Imperatores mundi, audacter subit audaculus
imperator Theologorum. Si mihi D'ominus'
Ioannes persuadere vales,
conviciorum ignitabulo et errorum fomento expungi posse erratus,
credamaa te abrasurum errores. Ego quidem Ro'manum'
Pon'tificem' cui peculiariter
sum obstrictus. Sanctamque
Ecclesiam et verbo et re venerabor,
amoliturus ex Eccanis blateramentis
quicquid valuero, quanquam
tergiversator lineas nostras excurrit, ac contra
me posuit, quaeab me
nescit dubitare. Ego autem ex defensione mea
adversum D'ominum'
Ioan'nem'49
quas volvi selegi subtextas conclusiones, quas uterque diverse capit.
Iudices nec amicos, qui prava recta dicunt, Nec inimicos, qui
in scirpoac nodum quaerunt50, desydero. Tu autem interim ecclesiasticos
evolve, et vale
feliciter. Datum Wittenburgae tercia paschatos51.
M.D.XIX.
A3vSubscriptas Conclusiones/ ad adversus dominum Ioannem Eccumae defendet
Lipsiae
die xxvii Iunii. M.D.XIX.af
- Ⅰag
- Cum D'ominus'
Ioan'nes'
inficiaturah omnem omnium fidelium vitam esse
poenitentiam, aut poenitudinis indigam.52 Iudaeus est, sub
Christiana pelle, occlamans, si iustus dei filius est?ai descen-
dat de Cruce53, nescitque hanc vitam, diem crucis perferendae.54 - Ⅱ
- Paralogisat itidem sic. Vita fidelium non exprimit poeni-
tentiamaj sacramentum, ergo non poenitentiam.55 - Ⅲ
- Ut domini Ioannis
eliciatur scientiaak, sustinebitur et haec,
Omnis fidelium vita habet poenitentiam sacramentalem, quam
coniecturalibus circumstanciis ex Cypriano et Bernhardo
sum assecutus.56 - Ⅳ
- Dominus Ioannes
mirum ducit quod, de poenitentia praecepta, me
transtulerim, ad poenitentiam, quae flagella et poenas pa-
titur57, sed non miratur poenitentem prophetam, in flagella et
dolores paratum.58 Nec sese: ignorantem sese.59 - Ⅴ
- Dominus Ioan'nes' Omnes iustos poenitere audacter negans, negat
quod confitetur ecclesia: est quoque anathemate percussus,
asseverans iustos viae: non esse peccatores proprie.60 Excom-
municatus autem quomodo ecclesiam defendet?al61 - Ⅵ
- Minuta peccata sunt vera, poenitenda, et dolenda peccata.62
- Ⅶ
- Omne peccatum minutum, quod homo non iudicatam,
estan
damnabile, ideoque non sufficit dissensus, sed accedere
iudicium oportet, quamvis sint delicta63, propter quae scribitur.
Delicta quis intelligit.64 Item. Delicta mea ostende mihi.65 - Ⅷ
- Peccata cottidianaao, quorum nec oritur in terra veritasap, nec
compensatione debitorum fitaq remissio, mortalia sunt66,
Ad stupeum pensum sophistarum haud stupescam. - Ⅸ
- Dominus Ioannes,
scholastica dogmata quadringentis an-
nis disputata, contra antiquiorem veritatemar producens, novum
ius consuetudinis et praescriptionis adinvenit haud priori
saeculo cognitum, videlicet quod et errores et peccata possunt
praescribi.67 Cavete vobis ideo patres antiquiss'imi' et tu Au-
gustine, quod donatistas falsis rationibus, non vicistis
sedas illaqueastis, hic est novus ille tutor, qui nova tutela
defendit ecclesiam in qua licet sint doctiss'imi' ipse tamen defen-
sor doctior.
A4r - Ⅹ
- Deinde Prophetae Apostoli et tu Christe Salvator cavete, quod
improprietate sermonis vestri, eo subvecti sumusat, quod in
quolibet opere bono nos peccare putamus. - Ⅺ
- Liberum arbitrium ante
gratiam per spiri'tum' S'anctum' infusam, nihil
valet nisi ad peccandum68. hoc autem terrenum non credit impostor
meus, quomodo crederet si dicerem coelestia.au69 - Ⅻ
- Imo voluntas nostra quae non regitur a divina voluntate,
tanto citius a〈p〉propinquatav iniquitati, quanto acrius inten-
dit actioni.70 - ⅫⅠ
- Dominus Ioan'nes' cum sua maxima,
suorum disputatorum, potest facere,
quod in se est,aw id est obicem et impedimentum ad gratiam
tollere,ax hoc est lapideum cor emollire contra Ezechielem71
et iam predictam conclusionem Ambro'sii'72〈.〉 - ⅪⅤ
- Dominus Io'annes' non videns, quomodo bonum opus sit totum
a deo, et dei opus,ay73 adhuc scripturam per velamen Moysi
legit et accipit.74 - ⅩⅤ
- Postremoaz nemo non intelligit
eruditionem D'omini'
Ioan'nis' in Theologia,ba qui fecit bbnescio quotbb centones in
Crysopasso suo de praedestinationebc75 et inficiatur aucto-
ritates de praedestinatione, pertinere posse ad opera coronanda.76 - ⅩⅤⅠ
- D'ominus'
Ioan'nes'
Bern'hardum'
dicentem. Tolle lib'erum' arbitrium et non est
quod salvetur77, contra me citans, probaturus liberum arb'itrium' esse
potentiss'imum'〈,〉 legit, quod, pro quo, et satis demonstrat, quanto iu-
dicio Ecclesiasticos pervidet, facit autem se omnibus studiosis
suspectum depravatorem.78 - ⅩⅤⅡ
- D'ominus'
Io'annes' dicens salutem
ita in canonibus consistere. si quispiam
ex liberi arb'itri'bd facultate fecerit quae iubent, Iudaisat, et
sectando legem iusticiae, suam iusticiam constituit.79
Originem tam iustae pugnae, in Defensione nostra, adversus D'ominum'
Ioannem, edita spectare
licet.
KGK 116
Einleitung
