S'alutem'. Respondi ad literas tuas1, quas hic fratribus
abiens reliqueras,
Reverende Patrone: nihil ad-
dubito vel pervenisse, vel
ilico venturum in ma-
nus istas, quod scripsi. Currus2 tres non illibenter
mitto, imo non solum mitterem currus, sed uni-
versam supellectilem: sed et nedum hanc, sed
etiam me ipsum, qui
tuum mancipium sum.
Conclusiones Lipsiae defendendas atque praefa-
tionem in eas in epistola ad Ecciuma data3
simili-
ter transmitto. Postremo ob publicam fidem4
petendam tempestive cum fautoribus5 consule.
Non
ambigo temeritatem Eccianam, a
praedi-
catoribus6 emptam, et hosb utriusque sanguinem,
M'artini' et A'ndreae'7 sitire. Haec autem hactenus: ut cogno-
scas me totum ex vobis amicis pendere. Neque
tam pavidus sum, ut non petito
conductu non
repugnem inimicis; neque tam audens, ut ne-
glecto fautorum consilio unus et alter contra
mille me
obiiciam etc. D'omino'
Pfeffingero8 fautori
praestantiss'imo' me commenda. Audio Brambel-
gam uxorem Ludovici Hernigk9 defunctam vita.
Si
consulis, cura ut alteram habeam domum
49
maiorem, etc. Vale feliciter. Data Wittenbergae,
die Ioan'nis' ante portam10, Anno M D XIX.
Tuus Andreas Carolostadius.
Rogo te per Deum, mi Reverende Patrone,
si Herbipolim concesseritis ituri Franckofordi-
am,
etc.11 quod spero,
factus ex D'omino'
Pfeffingero etc.
certior12,
digneris apud D'ominum'
Sigismundum de Tun-
gen13
militem, etc. ut cepisti, preces effundere, ut
possim interventu tuo
sacerdotium aliquod con-
sequi, etiamsi fuerit curatum.
Habeo enim di-
spensationem Ro'mani'
Pontif'icis'〈.〉 Parochia Carolostati-
na absenti14 dat 60 fl. Sed ignoro de
cuius dispo-
sitone sit15: Aut si possem simplex beneficiolum16
obtinere, nihil mihi de praebendis, quae emuntur
statutis17, nisi malueritis.
KGK 120
Einleitung
