fehlt
Prudentiss'imo' et doctiss'imo'
viro d〈.〉
Henricho
Bullingero
ecclesiastae
Tugurinoa
maiori suo chariss'imo'〈.〉
fehlt
Mitto tibi optime vir olera,1 eaque minuta, pro tuis magnis
et argenteis muneribus,2 necb
tamen ausus mittere, nisi
sperassem te vel inde collecturum istudc, Si posset maiora tradi-
disset. Videbis autem ex epistola, senatus nostri consilium
literas
exercitationed roborare
molientis.3 sunt quibus
non
placet,4 sed ego imperio,
praesertim ad incrementum
literarum apposito non potui refragari. maxime cum
mihi sic praeceperint, ut parendum sit, aut amittenda
functio, e
qua nunc vivo.
Invitassem vos ad eandem
disputationem nisi obstitisset hyemis inclemencia.e
Adhuc tamen consultatur an invitare
plerosque velint.5
Sic enim me
obtuli, verum neutiquam fiducia eruditionis aut
virium, quas si habui, tanto exilio
aut amisi aut sic tenua-
tas habeo ut plane sciam infirmiores, quam
ut quicquam
spei in eis ponam, quicquid feci ob utilitatem studii publici
et
ob spem recipiendarum virium feci, fiducia in deum collocata
qui sapientia ac
bonitate sua verbo suo huiusque scrutatoribus scireque
ac discere ab ipso
cupientibus solet adesse. Quod de hypo-
theticis
inserui,6 si vacat
cum D. Theodoro7 excutito. In hoc
plane fui ut tandem diligentius studeant
dialecticae, sine
cuius praesidio nullum thema nullum textum recte tractare
nec
locos, qui insunt, videre possunt.8 Vale foeliciter. Saluta d〈.〉
Theodorum,f9
d〈.〉
P'etrum' Tossanum,10 hunc etiam meis verbis precare
ut dignetur locum geneseos de imagine hominis ad me
scribere.11 Ne pigeat te haec pronunciata
distribuere.
Salutag
Leonem,12 d〈.〉
H'enricum' Utingerum13 et omnes vici-
nos supra et infra. Basilee, hdie Ianuarii xi
anno
MDXXXV.h
KGK 365
Einleitung
