Nr. 365
Axiomata Disputationis pro receptione ad facultatem theologicam gymnasii Basilensis
Basel, 1535, vor 11. Januar

Text
Bearbeitet von Stefania Salvadori

Buchsymbol fehlt Axiomata
Disputationis pro receptione
ad facultatem Theologicam gymnasii Basi-
liensis,
Andreae Bodenstein Ca-
rolostadii.


Buchsymbol fehlt

Andreas Bodenstein Ca-
rolostadius le-
ctori
s'alutem'.

Exercitatione, usuque artes omnes confirmari, testis est vel agricul-
tura
, quam ob oculos nemo non habet. Agricola nanque licet artem
penitus cognorit, nisi tamen usu corroborata sit, arare dum niti-
tur
, aut auferetur transversus, aut resultantes passim glebas relin-
quet
, aut intra sulcos cruda scamna, sentietque tandem, quid sit manus exercitio
doctas et consuetas admovere. Idem denique etsi sciat ut debeat inserendo manus
cum gradu pedeque dextro congruere, dissentient tamen omnia, si exercitatio illa
non composuerit. Ipseque ager inaequaliter satus laborabit, hic seminis vi strangu-
latus
, illic inopia obherbescens. Simile quiddam oraculari disciplinae eveniet, prae-
sertim
cum data quoque sit, ut adversarium revincamus. Inexercitus porro, in cer-
tamen
proditurus, aut pessum ibit, aut non efficiet quod debet, maxime aetate hac,
in qua hostes fallaciis et imposturis instructos habemus: qui certe facillime per
inanem te philosophiam depraedabuntur, ac facies tu deditionem omnium turpissi-
mam
. Quid enim inhonestius, quam tete captionibus et sycophantiis dedere?
Huic malorum pessimo Senatus noster et prudentissimus, et omni virtutum ge-
nere
ornatissimus, salutem quaerens, gymnasii moderatores varia eruditione cla-
riss
'ima' ascivit: Qui una auxilium allaturi sanxierunt, ne quisquam posthac profi-
teatur
ullam hic artem, qui ante doctrinae suae specimen ac testimonium publicis
in scholis non praebuerit. Eam ob rem mihi mandaverunt, idque serio maxime,
ut pro receptione mei ad Theologicam facultatem respondeam, adscriptis sco-
pis
, ad quos, ceu stellas, omnis instituatur et currat disputatio.1 Quorum cona-
tui
usqueadeo honesto, sapienti, sanctoque non auscultare impium putavi, quum
alioqui ipsorum et autoritate et voluntate nemo plus apud me valere potest.
Itaque pronunciata per materias aliquot distribui, subiecique, et obtuli impugnan-
da
: castigaturus quicquid sana doctrina limari potest. Illud vero pie-
tatis
iure postulo, ut quisque animum candidum adferat, et
indagandae veritatis amantem.Vale, Basileae
mense Ianuar. Anno a Christo nato
M. D. XXXV.

Buchsymbol fehlt De Deo pronunciata.

1
Deus est praecipuus eius cognitionis, quam Theologiam vocant, scopus.
2
Deus spiritus est infinitus, aeternusque, et
lux sine tenebris.2
3
Deus est ubique, coelum tamen habitacu-
lum
eius censetur,3 in quo et requiri vult.
4
Eundem tenemus fide, charitate, timore, fiducia.
5
Illum etiam eo timore sanctificamus,4 qui potentiam ro-
bustioris
formidat.
6
Nativum atque genuinum colit, qui naturam dei, eiusque
propria assequitur.
7
Alienum mens componens fingit, quoties abdicat dedi-
canda
, et abnuenda illiipsi attribuit.
8
Qui inficiatur deum omnia cernere,5 gubernare,6 et tale
quiddam, alienum7 complexus est.
9
Quique inficias isa misericordem esse,8 vel non diligere homines.9
10
Imo qui deum aliorum misereri concedit, sed sibi miseri-
cordem
negat.
11
Finitimus huic est quicunqe serio dubitat, num deus mi-
sericors
sit?
12
Afflictio credulis interim similes cogitationes atque voces
extorquet.
13
Qui dicit, Surge qui obdormis,10 quid dicit aliud, quam se
non videri a deo? At et hoc ipsum athei dicunt.
14
Atqui interest. Sancti intra murmura sua adhuc invocant,
fidunt, ac spondent. Impii desperant et contemnunt.
15
Deus in medio ignis de Horeb sic est loquutus, ut deum
adesse populus nihil ambigeret.11
16
Vocem tamen dei populus non audivit, tametsi audierit
ut diutius ferre non posset. Buchsymbol fehlt
17
Verum audierunt quotquot viva spe Christi delibuti sunt.
18
Deum nullus mortalium, dempto Christo, per se nu-
dumque
contemplatus est.
19
In speculo vero et aenigmate plurimi videre.
20
Atque in eodem speculo certo viderunt,12 ut quis imaginem
arboris retro sitae certo cernit in speculo.
21
In eodem visionis genere Moses constitit, quamlibet di-
lucidius
aspexerit omnibus.
22
Moses in nomine tetragrammato deum13 et praecellentius
Abrahamo speculabatur.
23
Tametsi Abrahamus idem nomen tulerit ore et ob ocu-
los
tenuerit.14
24
Adeo sese deus suis varie aperit et ostendit, iuxta mensu-
ram
voluntatis.
25
Deus bonitatem suam impiis etiam declarat, quum eos
sustinet, beneficiis allicit.
26
Omnem vero omnis bonitatis plenitudinem reposuit in
Christo.15
27
Per quem peculiariter piorum est deus nimirum viventium.
28
Illud, Deus non est deus mortuorum sed vivorum,16transpo-
sitis
, quod licet, terminis, belle absolves in tertio hypotheti-
corum
modo.17
29
Deitatis plenitudinem corporaliter esse in Christo, est si-
ne
mensura et sine figura esse.

De Christo effata.

30
Christus duplici natura constitutus, utriusque tum deitatis
tum humanitatis propriis officiis functus est.
31
Verbum est aeternum infinitum, deus apud deum, ante
omnia, super omnia.18
32
Homo verus et naturalis, ex Davidis semine natus.19 Buchsymbol fehlt
33
In eadem humanitate duplex conditio, infirmitatis nimi-
rum
et virtutis bifario sacerdotii officio convenit.
34
Priore ante tabernaculum immolavit, posteriore introit in
sancta non manufacta.20
35
In similitudine carnis peccati peccatum abstulit,21 qui pec-
catum
neque fecit, neque novit.22
36
Sanctissimum ac optimum sacerdotem, hostia sancta, im-
polluta
, a peccatoribus segregata decebat.23
37
Eandem hostiam nullus hominum alius offerre corpora-
liter
, nec dare potuit.
38
Impius est nec dum qui offerre tentat, sed etiam qui cre-
dit
offerri posse.
39
Impius quoque qui alio modo offerri volet.
40
Nec ipse Christus offerre in salutem se nostram quivit,
nisi per cruciatum et contumeliam crucis.24
41
Nec alio loco, quam electo, sacrificare, sanguinemque ef-
fundere
quivit.
42
Sacerdos secundum ordinem Melchisedek aeditus,25 san-
guinem
agni sui corporaliter quidem effudit, non autem
affudit.
43
Moses corporali sanguinis iniectu atque contactu cum
vasa, tum populum suum reconciliavit.26
44
Christus digito dei, id est, per spiritum aeternum sangui-
nem
suum inspersit conscientiis.
45
Moses hysopo et aliis instrumentis corpora tinxit.27
46
Sanguis Christi inspersus spiritu, conscientias lavat, qua-
tenusque
profluit, eatenus eluit.
47
Qui super nivem dealbat,28 ut sint sine macula et ruga.29
48
Ideo ad perfectum adduxit, conscientias tranquillavit,30 Mo-
se haud potente, nec ad perfectum adducere, nec tranquilla-
re
conscientias.
49
Hac omnia, nempe offerre et effundere sanguinem, opor-
tuit
Buchsymbol fehlt Christum per mortis cruciatum efficere.31
50
Atque hisce sacerdotium, testamentumque novum offirma-
re
, exordiri regnum, pellere satanam, asciscere populum.
51
Is purgatione peccatorum facta, ingressus est in taberna-
culum
dei verum, ubi summa sacerdotii summi obit munia.32
52
Illinc nos virtute divinitus induit, regeneratque semine
immortali,33 regnumque suum, citra observantiam, auspicatur.
53
Illic, advocatus ipse noster, pro nobis, solus, intercedit.34
54
Cui functioni nullus angelorum, sanctorumque nullus ve-
lit
immiscerier.
55
Quanquam constet nos in illorum votis haerere, ipsosque
ardenter desiderare, quo desitis viciis conversi salvemur.
56
Christus in sua iustitia pro nobis intercedit,35 quod nulla
creaturarum uspiam audet.
57
Illinc nos sua carne et sanguine pascit, non quidem ad ci-
batum
apparans, quod fecit in cruce, sed spiritum mittit a pa-
tre
manifestantem et consolantem, ac vere Christo inse-
rentem
.
58
Nisi manducaveritis carnem filii hominis, non habebi-
tis
vitam in vobis.36
59
Hoc dictum Christus pro piis et impiis sic adducit, ut appa-
reat
dispositionem ad primum modum hypotheticorum37 pertinere.
At resoluta vocula nisi38, tractabis pro piis eleganter in tertio.39
Contra ab annexo in secundo hypotheticorum modo.40

De homine propositiones.

60
Homo in similitudine dei secundum imaginem dei pro-
creatus
est rectus.41
61
Eandem imaginem si cerneres, deitatis ingenium cerneres.
62
Illam opinionibus vanis corrumpi, peccatis obliterari,
non funditus eripi. Buchsymbol fehlt
63
Igniculus42 ille a deo datus subter impositam vitiorum mo-
lem
pressus gemit, ad eruptionem tamen molitur.
64
Paulum liberatus promicat ad rectum, iustum, et aequum,
hortatur, et ut solet lex a vitiis deterret.43
65
Mortis dolor voluptates iniectas dissipat, efficitque quo
possit fortius accusare conscientia.
66
Imaginem illam ipsam puto legem esse cordibus omnium inscriptam.44
67
Et omnia legis opera in eadem conscripta.45
68
Quare minime pessime statuere, modo recte intellexe-
runt
, arbitrantes religionem dei, iuris gentium esse.
69
Quando autem Christus nos ad eam amandat perdiscen-
dam
, quaecunque, inquit, quae vultis, etc.46 consequens est eadem
imagine omnia, tum societatis, tum humanitatis iura contineri.
70
Eam imaginem si restitutam ac perceptam haberemus, ces-
saret
armorum fragor, fraudes exciderent, pararetur civitas.
71
Hac regeneramur, renovamurque cognitione dei, iustitia, et
veritatis sanctimonia, ad Christi imaginem nequaquam corruptam.47
72
In qua renovata Christus habitat et regnat.
73
Corpus peculiaris regenerationis indigum est, sed rege-
nerabitur
ob spiritum habitantem in mente.
74
Quod malitiae tantisper obnoxium manet, donec vita de-
fungetur
.
75
Miris artibus lex membrorum spiritum appetit, efficiens
ut quod velis non facias.48
76
Motusque concitat quos aquula haud restingues, atque adeo
immedicabiles, ut in illis tollendis opus pariter sit Christo.
77
Qui peccato damnavit in carne peccatum, atque inhabi-
tat
ut sedet et tranquillet.49
78
Belligerandum igitur adversus nosmetipsos, adversus hanc
quam alimus et circumcirca congerimus carnem.50
79
Chananaeus tamen ille in Israele relictus est, quo cautior
sit et modestior, ne ve sibi iustitiam arroget.51 Buchsymbol fehlt
80
Carne prorsus debellata, id est, redempta, dicere licebit: Ubi
tuus nunc est o mors aculeus?52 ubi inferne victoria?53
81
In illa corporis regeneratione, quum Christus regnum pa-
tri
tradet,54 discrimen erit, aliis ut sol lucentibus, aliis clarius,
aliis obscurius fulsuris.55

Axiomata de peccato.

82
Satan pater peccati.
83
Is agnum dei necavit ab origine mundi, Christicida prius
quam nasceretur Christus, et ipse coelis exturbatus esset.56
84
Peccavit opinor prius odio Christi, mox consilio occidendi.
85
Is fulminis instar deiectus, ardens odio, Hevam et Adamum ad
ortus primum fallaci doctrina, deinceps iniquo facto praecipitavit.57
86
Contra legem, ut facerent, pellexit, nec peccavissent, si nul-
la
penitus fuisset lex.
87
Omne peccatum adversae legi renititur, quare sapienter
dictum est <h <amart'ia >est`in <h >anom'ia.58
88
Ut enim ius a lege oritur, ita contrarium iuris contra legem.
89
Et ut iustum a lege, sic iniquum adversus legem producitur.
90
Elegans et verissimum illud, Per legem cognitio peccati:59
et, Peccatum non cognosco, nisi per legem.60
91
Sed explicatius hoc, <amart'ia >est`in >anom'ia.61
92
>adi k'ia62 et >anom'ia63 licet concurrant, prioris tamen ratio pe-
tenda
a postremo.
93
Hinc efficitur illud, quo et Christus in Pharisaeos utitur,
iniquitatem nequaquam dici temere cuiuslibet legis renisum.64
94
Cum extet, In praeceptis patrum vestrorum nolite ambulare.65
95
Quid pecco, si abrogatam aut antiquatam legem negligo,
quando Paulus impietatis reos peragit, qui dies cibosque ob-
servant
, vel sese circuncidi sinunt.66
96
Ut non concedo legis imperata facere, qui literam se ruantes, legis
Buchsymbol fehlt mentem circumveniunt, ita contra non dabo in legem com-
mittere
eos qui voluntati respondent, licet verba non exaequent.
97
Contra legem facit, qui id facit, quod prohibet voluntas
dei, lege prolata.
98
In fraudem legis qui literam praetexit, mente praeterita.67

De lege proloquia.

99
Lex est dei mens et voluntas aeterna, universum mundum
regentis imperandi prohibendique sapientia.
100
Ab illa quaevis lex nomen obtinet.
101
Nulla lex, quia scripta sit, lex aestimanda.68
102
Legis virtus, non est auditorem iustificare.
103
Nec faciendi vires suppeditare.
104
Nostrae legis virtus summa haec est, manifestare consilium
dei, non solum omnia administrantis, sed homines clemen-
ter
ad aeternam vitam invitantis.
105
Mox discernere inter aequum et iniquum, inter bonum
et malum.
106
Deinceps praecipere honesta, vetare contraria.
107
Addam et praemia polliceri bonis, rebellibus poenas mi-
nitari
.
108
In legis volumine69 multifarium est iurium genus, siqui-
dem
inibi iura comperiuntur divina, naturalia, civilia, et ce-
rimonialia
.
109
Cerimonialia ad tempus data, constiterunt. Civilia ad Iu-
daeorum
civitatem spectant, non tamen imitatores damnant.
110
Porro qui divina et naturalia tollit, deum et naturam tollere conatur.
111
Divinis et naturalibus iuribus astringimur omnes.
112
Lex dei per se quidem sancta est, bona est, iusta est, spiritualis est.70 Buchsymbol fehlt
113
Tamen incidens in eum, qui secundum carnem ambu-
lat
, cupiditates inflammat, non reflectit.71
114
Addit denique iram, transgressionesque.
115
Si in spiritualem cadit, oblectat et adiuvat, eritque dei po-
tentia
.
116
A iusta lege opus iustum, ab aequa aequum, a bona bonum,
a spirituali spirituale dicitur oboriri, dum ad illum exprimitur.
117
In iustificationibus legis gradus sunt.
118
Prima iustificationum est audire et intelligere, scire et
comprehendere.
119
Qua tollitur mors, adfertur vita, reconciliatur peccator.
120
Dein opera legis facere, etenim legis factores iusti haben-
tur
.
121
In factorum iustitia gradus quoque designantur.
122
Cum non omnia potes, meliora deligas.
123
Christus factoribus legis dicet: Venite, possidete re-
gnum
, etc.72
124
Frustra sibi prima pollicentur, qui cum possint, absunt a
secunda iustificatione.73
125
Operibus bonis gloria et honos est pollicitus.
126
Bonum opus duorum respectu definitur, quod ab arbo-
re
bona profectum est,74 et quod imaginem bonae legis expri-
mit
.
127
Bonis operibus iustificamur, et non iustificamur.
128
Lex spiritus et vitae a scripta distat,75 etiam potentia signifi-
candi
.
129
Legem illam spiritus et vitae, Christus ministrat.
130
Nec alibi quam in hominis mente scribit.76
131
Eadem lex neque citra spiritum datur, neque absque vita ad-
venit
.
132
Per eandem mors abit, purgatur cor,77 ac deo per Christum
conglutinatur. Buchsymbol fehlt
133
Illa ipsa a iure peccati liberat, bona opera viresque faciendi
adfert.78

Aliorum locorum.

134
Gradus, quos Magisteria vocant et Doctoratus, minime
sunt in numero per se malorum.79
135
Quemadmodum nec opes, nec honores mali per se sunt.
136
Hieremias, Nilum שִׁחוֹר nuncupavit ab ingenio flumi-
nis
, et non a limo.80
137
Prophetas nemo, rerum naturalium ignarus, perdiscet.
138
Denique caecutiet, qui rerum gestarum rudis plane fuerit.
139
Horeb81 num mons sit, an montes accuratius dispiciendum.
140
Moriia mons idem ubi templum aedificatum,82 et Abraha-
mus filium offerre conatus est.83
141
Terra visionis84 tamen tam late funditur, ut verisimile sit
montes Hebal et Garizim complexam esse.
142
Paran 60. milibus Italicis videtur ab Horeb distare.85
143
Explicatu perdifficile, num 40. anni a lata sententia, an
ab exitu de Aegypto supputandi sint.86
144
Par prope difficultas, de 70. senibus.87
145
A Ietronis consilio ad constitutionem senum, menses ali-
quot
intercesserunt.88
146
Ambigitur de iurisdictione eorum an castrensis, togata,
vel an mixta fuerit.89
147
Dubiosum hoc: In lacte matris hoedum ne coquito.90
148
\heG{H}{\char136}\heA{O}{\char128}J\heF{D}{\char132}E\hebre ciconiam ab affectu et officio significat.91
149
רָחָמָה Meropem itidem notat, sed Pelicanum metathe-
si
literarum.92
150
Confessionem oratione Christi exactam nemo certe te-
net
, qui non sentit admissa, quae confitetur.
151
In decima pauperum concurrit ius naturale et civile.93

FINIS.


avom Editor verbessert für it

1Siehe hier die KGK 365 zu dieser Einheit.
2Vgl. Ps.-Aug. quaest. test.: »Igitus est Deus […] spiritus, natura simplex, lux inaccessibilis, invisibilis, inaestimabilis, infinitus, perfectus« (CSEL 50, 13,17–24).
3Vgl. z.B. Jes 66,1.
6Vgl. z.B. Ps 103(103),19.
7Siehe vorherige KGK 365 (Anmerkung).
10Ps 43(44),23 Vg »Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.«
11Vgl. 2. Mose 3,6.14f. Zur ausführlichen Auslegung dieser Stelle siehe auch KGK 377.
13Siehe nochmals 2. Mose 3,14, wie KGK 365 (Anmerkung).
17Vgl. Arist. APr. I.23, 40b26: »Hypotheticorum syllogismorum quinque sunt modi […]. Tertius autem hypotheticorum est in hypothetica propositione quae negat repugnantia simul esse non posse, posito alter; ut ›non est homo et equus, atqui est homo vel equus‹
18Vgl. Kol 1,17; siehe auch Joh 1,1–5.
19Vgl. z.B. Mt 1,1; 1. Tim 2,5.
20Vgl. Hebr 9 und unten Th. 51.
26Vgl. 2. Mose 24,6–8. Siehe auch folgende KGK 365 (Anmerkung).
37Vgl. Arist. APr. I.23, 40b26: »Hypotheticorum syllogismorum quinque sunt modi, quorum quidem duo sunt secundum copulationem, quae constat ex antecedente et consequente: primus, cuius vis est, posito antecedente, poni consequens; secundus in destructione consequentis vim habet.«
38Vgl. Joh 6,54(53) Vg »[…] nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.«
42Zum hier benutzten Begriff des Seelenfünkleins und dessen möglichen Interpretation in Vergleich mit der Scholastik und Luther siehe Bubenheimer, Consonantia, 266f.
43Vgl. den Brief von Myconius an Karlstadt vom 16. April 1532 (KGK 333), wo die Frage nach dem Ebenbild Gottes nach dem Sündenfall erörtert wurde.
45Siehe nochmals Röm 2,15. Siehe auch Bubenheimer, Consonantia, 268–270.
46Vgl. Mt 7,12. Siehe auch Gal 5,14.
51Vgl. Jos 16,10; mit Bubenheimer, Consonantia, 272 Anm. 90 mit Bezug auf Apologeticae Conclusiones, Th. 50–54 (KGK I.2, Nr. 85, S. 804, Z. 4 – S. 805, Z. 8) wo diese Bibelstelle »allegorisch auf die im Gerechtfertigten verbleibende Sünde gedeutet wurde.«
53Vgl. hier Aug. s. 151, 3.3 (PL 38, 815f.) und Aug. civ. 20,17 (CCSL 48, 728f.).
581. Joh 3,4 »[…] ka`i <h <amart'ia >estin <h >anom'ia.« bzw. nach Vg »[…] et peccatum est iniquitas.«
62Vgl. 1. Joh 5,17 »p=asa >adik'ia <amart'ia >est'in« bzw. nach Vg »Omnis iniquitas, peccatum est […].«
63Vgl. KGK 365 (Anmerkung). Beide griech. Wörter sind in der Vulgata mit »iniquitas« übersetzt.
64Siehe zu diesen Thesen und Karlstadts juristischen Interessen siehe Bubenheimer, Consonantia, 272–274.
67Siehe zu diesen Th. 96–98 Bubenheimer, Consonantia, 275 mit Anm. 198: »Die hermeneutische Bedeutung des Gegensatzes von litera und spiritus legis: Wer zwar den Buchstaben des Gesetzes beobachtet, aber an seinem Geist (mens) vorbeigeht, hat gegen das Gesetz gehandelt. Umgekehrt, wer dem Willen (voluntas) des Gesetzes entspricht und dabei in Widerstreit mit dem Wortlaut des Gesetzes gerät, hat nichtsdestoweniger das Gesetz erfüllt.«
68Vgl. hier D. c. 1,3 »Lex est constitutio scripta« (CICan 1,1); siehe hier auch Bubenheimer, Consonantia, 277.
69Mit Bubenheimer, Consonantia, 278 ist hier das Alte Testament gemeint.
73Zur Bedeutung dieser Thesen und des soteriologischen Modells, das Karlstadt hier präsentiert, siehe die KGK 365 zu dieser Einheit.
75S. o. Th. 101.
76Vgl. nochmals Röm 2,15.
77S. o. Th. 27f. und 46.
79Zur im Januar entflammten Diskussion um die akademischen Grade siehe die KGK 365 zu dieser Einheit.
81Vgl. z.B. 2. Mose 3,1; zu dieser Stelle siehe auch KGK 377, v.a. Th. 80.
83Vgl. 1. Mose 22,1–3. Siehe auch folgende KGK 365 (Anmerkung).
84Vgl. 1. Mose 2,22 Vg »Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.«
89Vgl. auch hier 2. Mose 18,17–26.

Downloads: XML · PDF (Druckausgabe)
image CC BY-SA licence
»