fehlt
D'octori'
Andreae Carolostadio verbi
apud Basileien'ses' ministro fratri in
Domino et
venerando plurimum et
longe chariss'imo'〈.〉
fehlt
De Blaurero1 non
possum non bene sentire, vir in domino mihi
plurimum
observande, utpote homine et pio et docto, et qui lu-
culentissimis ad nos epistolis scriptis sancte testatus
est se de pristina
sua sententia nihil mutasse.2 Non
ipse
primus huius confessionis author est, sed certo consilio
iam olim ab
aliis concompositam protraxit, atque tur-
bulentum
Schneppffii ingenium hac arte sancta
seda-
vit.3
Iam vero quantumvis sim stupidus attamen
adeo vaesanus non sum ut istum
syncretismum cuius
occasionem et consilium non nescio, pro contione publica
eveham ipsumque ecclesiae nostrae commendem.4Mihi crede frater
chariss'ime' huius ne
verbo quidem a quoquam nostrum men-
tionem esse factam. Alia sunt
quae nobis inculcanda sunt
nostris quam substantialitates et quantitates
imaginariae.5
Ubi vero
occasio iusserit de Eucharistiae sacro disserere,
nos id ecclesiae nostrae tradimus
quod ei traditum est ab
initio a sanctae memoriae viroa
H'uldrycho' Zvinglio, et
quod
ipse iam ferme decimum in annum credidi et docui.6 Non
ergo est quod tu vel alii vereantur nos recantare quod
hactenus bene docuimus.7Neque Blaurerus nisi prorsus
fallat
et propriis in epistolis mentiatur. quicquam revocavit, quinb
nuper Commentarios nostros in
Paulumc ad Corinth'ios'
tantum non
approsvit, maxime id quod de Eucharistia tradidimus
in cap.
11.d8 Est nescio quis apud vos spiritus turbulen-
tus,
qui subinde infausta quaedam de Tigurinis fratribus
Basileae spargit.9 Oro ne quid temere de nobis credatis.
Interim gratias tibi
ingentes habeo, quod amice nos mo-
nueris. Obtestor te per communem
fidem ut tali, in nos animo
semper esse pergas. Nam nos tui sumus. In
monimentum
amicitiae nunquam intermoriturae mitto tibi ea quae de
vera Christi
divinitate et humanitate 1.e
octob'ris'
aedidi-
mus.f10gI〈n〉 a calce
non〈nu〉lla de 〈Eu〉charistia
com〈pe〉ries.g11 Vive vale frater
amantiss'ime' et in Christo no-
bis plurimum observande.
Vale cum Gryneo12〈,〉
Marco
nostro,13 tuaque familia.14 Salvum te volunt uxor15 materh16
vicini. 4.i octob'ris' 1534.
KGK 359
Einleitung
