fehlt
Doctissimo viro
D. Heinricho
Bullin'gero'
Tigurino Antistiti
patrono et fratria
colendiss'imo'〈.〉
fehlt
Graciam tibi prudentiss'ime'
Bullingere habeo, nam munera
gratiss'ima' quae misisti cepi.c1Caeterum fama
est te id quod
infirmitatis caussa fecit d〈.〉
Plaurerus,2 immo quod fecit
ut sibi Christum infirmis
adnunciared liceret,3 sic approbare
quod pleriquee verentur, istic te similia per publicas
conciones
evulgaturum.4quod ego
minime credo, novi enim
tuam et eruditionem et constanciam, quare e re tua
feceris
si mihi de re eaf vel
schedam mittes, ut ora quorundam
obstruam suspicantium te robustis iam et
aedificatis in
domino infirmitatis lac inserturum.5 sic talique lenitate
quod illi paulo durius garriunt, narrare
iam libitum fuit.
Si pro vulnere ducis quod dico, scias e charitate
profectum.
Nec aliud me quaerere nisi ut honorem de me bene
meriti ratione
certa defendam, idcirco remittes quam-
primum assertionem6〈,〉 Quoniam honorem et
famam tuam
omniumque Tigurinorum conservare
pro mea semperg
virili
adnitor. Vale
foeliciter saluta dominos
et fautoresh amanter. Basileae dieijseptembris
27 anno MDXXXIIIIj〈.〉
KGK 357
Einleitung
