fehlt
Nescis quam rem mihi gratam feceris, quod literis me tuis1 dignatus chariss'ime', simul et
doctiss'ime'
Carolstadia cum quia non semel desideravi quod iam obtigit, tum
quia tam es votis meis obsequutus
abunde. Petieram de foeno Graeco,2 fecisti quod volebam, et uti volebam.
Pro qua re tibi ingentes habeo
gratias, morem pariter gesturus, ubicunque dabitur occasio. De
mente hominis non est,3 quod
pluribus repe-
tam, nisi forte placeat audire, quid sentiam,
exactius, ita tamen, ne modulum epistolae transgrediar. Ni-
hil ergo dubito, quin talis illa fuerit data primo homini, ut ea
plane referret imaginem Dei, ad quam hic
dixerat se hominem formaturum.4 At post transgressionem adeo quoque
deturpatam, ut nihil sit relictum
prorsus, nisi quod speciem boni potius, quam vere
bonum sit, repraesentet.5 Atque tu
mecum hoc ipsum dicere
cogeris, postquam expenderis diligenter, quid nam,
quantumque peccatum Deum contemendo, diabolum
praeferendo peccaverit. Ut tandem
maneat, quam dixi similitudinem, de extincto caereo, qui quidem
dum lumine caret,
nihil habet, quod bonitatis nomen condigne ferat, nisi quod aptus est incendi,
si
quis lumen adhibuerit. Interim tamen manet caereus. Ita mens post peccatum lumen emisit
pro-
cul dubio divinum illud, quo divina, humanaque penetrasset
omnia, usque ad veritatem etiam, nihilque
remansit, nisi quaedam aptitudo
reaccendendi, si Deus lumen adhibuerit, quod illuminat omnen
hominem venientem in
hunc mundum.6 Interim et mens tum
manet, hoc est, ratiocinatio quaedam, qua
multa admiranda, in speciem bona, et vera
inquirit, et invenitb, attamen, si
haec ad veritatem adpli-
cita fuerint, tam sunt a veritate aliena,
ut iam et speciem veri pene omittant. Exemplo sint, quae
scripserunt omnes omnium
temporum de sapientia, prudentia, virtutibus Philosophi. Lumen ergo in mente
aliquod esse propterea credere non possum, quod ibi et nulla sit veritas. Lumen etenim
quid aliud quam
veritatem esse putas? Quod veritas non insit non potest non esse
manifestissimum, quia Deus non inest,
qui est ipsa veritas. Quod Deus non insit,
vel hinc liquet clarissime, quia nihil mens, ex
omnibus,
quae invenit, bonis,
ad Deum dirigit, sed ad utilitatem suam. Propria quaerit ergo, non quae sunt Dei.
Id
quod nunquam fieri posset, si quid luminis inesset divinitatis. Igitur mens nil
nisi tenebrae, et si sibi
relinquatur, nunquam quicquam, nisi, quod ad perpetuas
tenebras pertraxerit, inveniet, agetque.7
Permi-
ttis, inquis, ut ratiocinetur, inveniatque inde artes,
scientias, virtutes, imo ascendat in coelum usque, descen-
dat in
interiora terrae, ut eruat illinc vires herbarum ad magnamc utilitatem hominum, atque multa hu-
iusmodi conspiciat, quin igitur non permittis habere aliquantum in se
luminis8? Dicam ut habet.
Quicquid
ratiocinetur mens, quicquid inveniat, interim dum aberrat in constituendo
fine, qui est sanctificatio no-
minis Dei, nunquam dixero, aliud
esse, nisi tenebras.9 Quam vero hic
aberret, an tu ignoras? Philosophus inquam,
Theologus, et quid non? Sed si videbitur, scriptura agamus.10 Quid aliud Deus per Mosen loquitur,
quam quod nos hactenus, Genesis 6. vi. Non disceptabit spiritus meus cum homine, vel ut
septuagintad habent.
Non
permanebit spiritus meus in homine, quia caro est.11 Caro est inquit, terrena sapiens nimirum, terre-
na cupiens, terrena statuens, nam quie terra est, terrenus est, et a terra loquitur. Deinde c. VIII.
sensus
et cogitatio hominis. Vel aliter. Consilium humani cordis est malum a
pueritia.12 Consilium
hominis
unde quaeso? Nonne a mente? Sed hoc ipsum pravum a pueritia.13 At bona cogitat interdum. Sed non
propter
bonum. id est: non propter Deum. Atque ita bonum agit quandoque, sed
propter se, non propter Deum,
qui solus bonus. Socrates, dixeris, egit bene propter Deum. Esto. sed non e viribus mentis, nisi
accensae
a lumine Dei, quapropter et id quod egit, ad Deum direxit.14 Solomon itidem dicit. Est via,
quae
videtur homini iusta, novissima autem eius ducunt ad mortem.15 Et quis index tandem huius
viae?
Nonne summum illud, quod est in homine, ratio? Egregius index scilicet, qui
suo indicio ducit ad
mortem, adeoque ad condemnationem.16 Immo an non Christus ipse dicit, Ego sum lux mundi,
qui
sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae?17 Ergo qui sequitur, quod non
est
Christusf quicquid praeterea sit,
non
in lumine, sed in tenebris ambulabit. Mens itaque dum caret Christo, caret
lumine: dum caret
lumine, tenebrae sunt praeterea nihil. Ceterum insanus fuero, qui
haec scripturis tibi probare tentem,
qui veteranus in hos sis.18 Quocirca non ambigo, quin ubi
quaestiones huiusmodi moveris, inquirendi
potius animo id agas, quid alii sentiant:
imo delectandi gratia, ut interim dum haec tractantur,
seriis cogitationibus
defessus, aliquo modo reficiaris, atque ad seria illa magis tibi restitutus redeas.
Sed
satis de hac re: nam quae ille disputarat, cum essent subtiliora, quam quae ego
raptim vel capere po-
ssem, vel commendare memoriae, dimitto nunc,
te rogitans, siquid dixerit, quod fortius existimes his
fehlt meis, imo literarum divinarum adsertionibus pugnare mihi
perscribere, dum licebit per otium, non re-
cuses.19 De modo vero sumendi
panem dominicum, adeo tecum ego sentio, ut nihil in ecclesiasticis rebus hic
invenerim, quod aeque displiceat. Quod autem vis, ut mutem, adeo meum non est, ut
interea et aliis mul-
tis coactus inserviam.20 Largiatur Deus, ut tandem ecclesiae omnes et hic, et
alibi ducantur suo spiritu,
quo ipsi laus, nobis salus pariatur aeterna. Lutherum tibi diligenter commendo, quae contra
illum fece-
ris,21 pro Deo feceris haud dubie, et pro Ecclesia eius.22 Vale cum tuis. Sit salvus Pellicanus,23
Theodorus〈,〉24
omnes. Basileae, XVI Aprilis, Anno xxxiig
Carolstadio suo Tiguri a Concio-
nibus. amico, et fratri.
KGK 332
Einleitung
