A1r
Contra D'ominum'Joannem
EckiumIngoldstadiensem. D'omini'
Andreae Boden〈-〉
stein Archidiaconi wittenbergensis Apolo-
geticae propositiones,
pro Reverendo patre D'omino'
Martino Luther.
Ex wittenbergk. VII. die
Mensis Iulii. Anno domini. M.
CCCCC.XVIII.
mAd lectorem.
Conclusiones Reverendi patris D'omini'
Martini Luthera de virtute indulgentiarum1 ex me-
dio scripturarum campo decerptas,
Eckiusb sophi-
stico dente conatus est arrodere, Scoti2, Capreo-
li3, Durandi4, Alphonsi5, Gabrielis6, et aliorum novorum
doctorum
opinionibus nimium confisus. At Reve-
rendus pater Martinus Lutherc, Aureolam quam vocant, meruit, qui
abusum indulgentiarum
tam argute primus convulserit, ad quem tamen
tot iam annos tot
Theologorum milia connixerunt. Quam sceleratum est
Christianam plebem
pro qua mortuus est Christus, his rebus tam impu-
denter
ludificari, quae forsan neque in Evangeliis, neque in Paulo, neque in
Origene7, neque in Hieronymo8,
neque in Ambrosio9, neque in Augusti-
no10, neque in Hilario11, neque in Cypriano12, neque in aliis veteribus funda-
tae comperiuntur. Sunt opiniones (inquiunt) Theologorum, sed
novorum.d
Esto. Verum opiniones maneant opiniones, et nihil aliud sint quam
opini-
ones, non autem onera Christianorum.e Non faciamus opiniones novorum
Theologorum pares articulis fidei, et
christi Paulique decretis. Et pu-
deat tandem Theologos huius vocis, quam doctiores secreto
nonnum-
quam apud amicos suos effutiunt, Sic quidem
dicerem in scholis, sed tamen
(maneat id inter nos) diversum sentio.
Item, Sic dicimus in scholis, sed tamen
(maneatf inter
nos) non potest probari ex sacris literis. Quin potius si
quid docere
volunt, non statim minis cogant homines, alioqui misera erit
Christianorum conditio, sed proferant ex fontibus testimonia, sine
coactis
et apud se natis interpretationibus, et credetur eis. Id quod
non fecit M'agister'
sacri palatii F'rater'Sylvester Prierasg13, qui
nuper Martino lutherh respondit14,
sed sic, ut Theologis et non Theologis risum moverit, cum sua
ecclesia
essentiali, virtuali, representativa.15 Quod si laici resipiscente passim
mun-
do non tam ex libris, quos etiam nobis Theologis
meliores legunt quam
ex ingenii sagacitate, multa cottidie deprehendunti circa Christianismum
quae secus habere putant,
quid oportet, Nos facere a vulgo longe lateque
remotos? Aperite tandem
per dominum nostrum Iesum Christum oculos vestros
o Theologi, et
omissis scholasticis opinionibus, omissis puerilibus di-
gladiationibusj, ad ipsos scripturarum fontes acceditek.
Haec admonendi
causa dicta putentur, certe non sine lachrymis et gemitu
bonorum vi-
rorum scripta, ad superbam istam pertinaciam, et
pertinacem quorundam superbiam
ingemiscentium, teste Christo, qui est
benedictus in saecula. Fiat, Fiat.lm
A2r
oReverendus Pater doctor
Martinus Luthern, disputationis
suae
pro declaratione virtutis indulgenti-
arum, hanc
primam posuit conclusionem.
»Dominus et magister noster Iesus chri-
stus, dicendo,
poenitentiam agite, omnem
vitam fidelium, poenitentiam esse
voluit.«16o
pEckius Impugnator.
»Cum regnum coelorum in verbis Christi praesentem
videatur
significare ecclesiam, ac tempus plenitudinis
evangelicae tunc
adventantis17,
non videtur quomodo
poenitentia omnem fidelium vitam
exprimat.«18p
sD'omini' Andreae Bodensteinq
Archidiaconi
Wittenbergensis Apologeticae propositiones, pro Re-
verendo patre D'omino'M'artino'Lutherr.s
Prima Eckii conclusio contra
Wittenbergenses in fun-
damento est, Ecclesiam militantem (cui
tempus plenitudi-
nis evangelicae advenit, cum sit congregatio
omnium
fidelium, inter quos non pauci sunt iusti) non viderit
poenitentia indigere.
- 1
- Eckius non
intelligit quod ecclesia ingemiscit. ne-
gat quod ecclesia confitetur, et turpiter orationes, in
quibus versatur ignorat. - 2
- Quoniamu ecclesia annua quadragesimali
observa-
tione, se purificari confiteturv19, et universaliter coacta
dicit, »Peccatores te rogamus«20 etc. - 3
- Eckius autem
tollendo poenitentiam ecclesiae, eius purifi-
cationem negat, quam ipsa confitetur, ne a domino iudicetur.21 - 4
- Ecclesiaw petit dei populum ab omnibus peccatis emun-
dari22, quae verba sunt poenitentis Psal. l.23 Ita quoque ex-
postulat ecclesia,x»Sacro nos purificante ieiunio«.24 Itemy, »a
noxiis quoque vitiis cessare concede«.25 - 5
- Dicit itemz, »Deus qui culpa offenderis, et poenitentia placa-
ris« etc. Et »flagella, quae meremur, averte«.26 Non dicit, meri-
ti sumus, sed »meremur«. Item adverte, »poenitentia placaris«〈.〉A2v - 6
- Et in alia collecta. »Parce domine parce populo tuo,
ut di-
gnis flagellis castigatus, in tua miseratione respiret«.27 - 7
- Nonne ecclesia seu populus deiaa petit se castigari,
quod si non est poenitere, Eckius iudicabit. - 8
- Hoc idem inter suffragia in Collecta, »Deus qui
culpas
nostras piis verberibus percutis«28 etc., ecclesia petit. - 9
- Vide Ecki
collectam quam ecclesia facit, et petit ab immi-
nentibus peccatorum suorum periculis, deo protegente salvari.ab29 - 10
- Quae petit a populo dei flagella irae divinae
averti.ac30
Sed fortasse Eckius absque libris31 facile respondebit, ec-
clesiam deprecari, ut ab imminentibus peccatis libere-
tur. Non ab his quae insunt, sed quae imminent.ad - 11
- Verum ut evasiones manifestis occludantur septis, ei
collectam hanc opponimus, »Purifica quaesumus domi-
ne tuorum corda fidelium, ut a terrena cupiditate mun-
dati et praesentis vitae 〈periculis〉ae exuantur«32 etc.af
Adde et alteram eius diei collectam, qua petit, »ut san-
cta devotio purificationem tribuat«.33 - 12
- Ex qua oratione ad literam videmus ecclesiam deprecari,
ut
fidelium dei corda purificentur, quod humilitatis causa di-
ctum esse, nemo nisi qui anathemate percuti, dicere audet.ag - 13
- Per fideles dei, quos audet intelligere, nisi eos, qui ex
fide vivunt iustos?34 - 14
- Secundo ad literam apparet ecclesiam deprecari, ut dei
fideles, hoc est iusti, a cupiditate terrena mundentur,
ergo habent immundiciem purgandam. - 15
- Rogo Eckium,
quid aliud efflagitat ecclesia, nisi ut iu-
sti mundentur ab aedificatione illa, qua iusti super fi-
de Christi, lignum, foenum et stipulam aedificant〈?〉35 - 16
- Qui non pereunt, sed per ignem salvantur.36 cuius di-
versa est penes Aug'ustinum' et Greg'orium' interpretatio.37 - 17
- Aedificant qui carnali affectu circa temporalia tenentur etc.ah
- 18
- Petit ecclesia ut eius membra sancta, a cupiditate ter-
rena purificentur, ut sordes subnascentes diluantur. - 19
- Quod timuit illa, quae pulsanti sponso dixit, »Lavi
A3r
pedes meos, quomodo inquinabo illos«〈?〉38 - 20
- Petit ecclesia, quod Christus patrem coelestem fa-
cturum promisit, videlicet ut palmitem ad ferendos
fructus purget.39 - 21
- Cum »in multis offendimus omnes«40, idcirco ecclesia
petit
purgari ab offensis et culpis, et agit poenitentiam. - 22
- Petit ut fidelium corda purificentur, quia omnes fide-
les vetustatem ex peccato relictam habent, quae in inte-
riori homine de die in diem renovatur.ai41 - 23
- Petit quod apostolica praecipiunt mandata, renova-
ri s'cilicet' spiritu mentis, et indui novo homine.42 - 24
- Eximia est poenitentia, peccata et infirmitates fate-
ri, ajet sanitatem a medico precari.aj43 - 25
- Eleemosynae, ieiunium et oratio, remedia sunt venia-
lium peccatorum.ak - 26
- Tametsi evangelicae plenitudinis tempus ecclesiae advenerit44,
- 27
- Attamen universa ecclesia quamdiu militaverit, quoti-
dianae poenitentiae est indiga.al - 28
- Ecclesia militans.Ecclesia
militans ideo dicitur, quod rebellat semper, et in
omni bono opere vitiis atque concupiscentiis impugnaturam.an - 29
- Ex scripturis argumentatur, non ex
sophismatibusFit, dum iustus fortiter pugnat, fatigatio, quae
hilaritatem datoris45 laedit vitiatque.ao - 30
- »Beatus est« ait, non criminosus, »qui
allidit parvu-
los suos ad petram.«46 - 31
- Hoc fit, quod charitas huius vitae potest augeri, et
illud
incrementi, quod deest, ex vicio nostro deest. - 32
- Hoc vicium peccatum est, quod ecclesia sancta quotidi-
ana confessione, nec sterili dolore expiat〈.〉ap47 - 33
- Peccatum quod ecclesia expiat.Hoc vitium habent, qui pedum lotione indigent.48
- 34
- Quod boni et mali, filii dei habent, semper enim,
dum bene facit iustus, peccat:49 et bonus et malus est.50 - 35
- aqIustus poenitetaq.Imo nemo coram deo (nisi iustus) poenitet.ar
- 36
- Adde quod »septies« in die
»iustus«»cadit«51, sed »non colliditur,
quia dominus supponit manum«, secundum Cassianum52,
patet quod fideles iusti cadunt.asA3v - 37
- Quibus iustis dominus manum supponit, Et ideo non
imputat peccata53, quod peccata sua agnoscunt54, ac femur
percutiunt55, et debitoribus remittunt debita.56 - 38
- Adversarii Martini et Andreae sacra aut non
legunt aut non intelligunt.Mordaces illi qui sub titulo M'artini' et
A'ndreae' verbum (impu-
tat) tanquam indecens seu non congruens notant, li-
teras sacras rident, et ecclesiasticos adlatrant57, sed cur? quia
legere et intelligere, ut bene loquantur, nolunt. - 39
- Agunt poenitentiam incorporandi, agunt et veraci-
ter, ecclesiae incorporati. - 40
- Sed et nullum ex literis apostolicis (quibus eccle-
Ne Eckius scripturam corrumpatsia sancta »sine ruga et macula«58 praedicatur) Eckius au-
xilium petat, ne caeteras, scripturas, hac male intellecta,
ut Faustus legem Moysi lacessat et rumpat59, quoniam
praemissis non obstat. Augustinus contra Iulianum li-
bro, iiii, ca. iii.60
avConclusio secunda R'everendi'
P'atris' D'omini'Martiniat ex ver-
bis evangelicis.
»Quod verbum poenitentia de poenitentia sacramen-
tali,
id est confessionis et satisfactionis, quae sacerdo-
tum
ministerio celebratur, non potest intelligi.«
Itemau Tertia.
»Non tamen solam intendit interiorem, imo interior nul-
la est, nisi foris operetur varias carnis mortificationes.«av61
awEckius Impugnator
»Interiorem poenitentiam magnam esse, Christus et
omnes
Christiani docuerunt. Siquidem deus cor aspi-
cit et
voluntatem. Vidua hoc docet, quae minuta duo in
Gazophylacium62 misit, et plus omnibus misit, D'omino' Iesu
teste. Est enim voluntas in anima sicut regina in regno.«aw63
axD'omini' Andreae Bodenstein Archidiaco-
ni
wittenbergensis Apologeticae propositiones
pro Reverendo patre
D'omino'Martino Luther.ax
- 1
- Veruntamen cum Eckius in secunda contra nos con-
clusione, idcirco magnam interiorem fecit poeniten-
A4rEckius literis sacris contradicit:tiam: quod voluntatem reginam suorum actuum di-
cit: ostendit se vel ignorare literas sanctas, vel eis aper-
te contradicere. - 2
- Nam voluntas nostra non est regina et domina eo-
rum operum, quae deus ut voluntatis essent, fecit.ay Ni-
Audaculus Eckiussi liceat cum audaculo Eckio securitatem voluntati
promittere, contra prophetica et apostolica documenta. - 3
- Idem Eckius se
ignorare ostendit, quod Poenitentia est
donum dei, quod deus azin nobisaz operatur. - 4
- D'ominum'Eckium hac scriptura satis
confutari existimo,
quam Hieremias edidit, »Converte me«, domine, »et« con-
vertar, »quia tu domine deus meus. Postquam enim con-
vertisti me, egi poenitentiam«, »postquam ostendisti mi-
hi, percussi femur meum« etc.64 Quam legat, et videat con-
fusionem suam, Hiero'nymo' interprete.65Ambro'sium' et nonnul-
los alios non sine causa reticemusba.66 - 5
- »Commovisti terram et« conturbasti
»eam, sana contri-
tiones eius, quia commota est.«67 Deus commovet volun-
tates, et fit contritio. - 6
- Discat eodem Hieremia docente, quod dominus con-
vertit conversionem nostram68, Quod dominus dat poenitenti-
am69, agnoscat orationem, quam scit, »Da nobis digne
flere mala, quae fecimus.«bb70 - 7
- Veruntamen cum littera non dicat, dedidisti, sed con-
vertisti etc.71 Et timendum sit eum quem pronus fuit
Eckius pronus Mart'inum' de haeresi traducere.haereticum vocitare M'artinum'72 quem non intellexit, et haec
calumniari, legat Apostolum, Ne forte »detbc illis deus poe-
nitentiambd«, »et resipiscant a diaboli laqueis«73, adverte »det«
ait. lege Augustinum.be74 - 8
- Voluntas est domina et regina suorum actuum, suo-
rum omnium, scilicet malorum. - 9
- Quando voluntas dominatur in anima, ridet dia-
bolus et exultat, quod praeparatur ei praeda. - 10
- Deus amat in nobis, quod ipse fecit, at quod ipse
non fecit, odit. Ambrosi'us'.bf75 facit Collecta, quaebg in Primis A4v
legiturbh, »Dirigere, sanctificare«76 etc.bi77 et in Pascha, »Deus
qui per unigenitum« etc.78 - 11
- Per auctoritatem, »omnis plantatio, quam
non« plan-
taverit »pater meus«, »eradicabitur«79, et bene ad propositum. - 12
- 80»Misericordia« equidem »eius super omnia opera
eius«81,
non nostra〈,〉»mutabilis voluntas, quando ab incommuta-
bili voluntate non regiturbj, tuncbk tanto citius appropin-
quat iniquitati, quanto acrius intendit actioni«bl82, attende Ecki. - 13
- Adverte commodum et periculum, quando voluntas regi-
tur, et quando in anima regit. - 14
- Universaliter loquendo, deus est dominus et rex
in anima nostra. - 15
- Omniabm nostra, quae deus non fecit
nostra, mala sunt
et peccatabn. - 16
- »Perditio tua« ex te »Israel,
tantummodo auxilium«»tuum«
»ex me«.83 Ex nobis perditiones. ex deo suppetiae, et bo-
na et salus. Si poenitentia salutaris ex nobis, id est vo-
luntate nostra est, falsabo erit, quod perditio ex nobis est. - 17
- »Omnis iustitia nostra, hoc est nostrae voluntatis,
est
Thomistarum error.sicut pannus menstruatae mulierisbp«.84 Hanc autoritatem
Thomistae male dicunt de iusticia legis sacramenta-
lis dictambq, et non intelligi possebr de alia lege scripta.85 - 18
- Pondera autem, quam splendidum sit opus, quod voluntas
in anima dum regit, operatur. - 19
- »Domino deo nostro iusticia, nobis autem confusio
fa-
ciei nostrae«86, si nobis est. Id est, nos habemus confusionem:
deus autem iusticiam facit, quid de poenitentia, quan-
do nostrae est voluntatis. - 20
- Sed scit Eckius in suis iustificationibus (fortasse)
preces prosternere, et non in miserationibus dei87, ac ha-
bere suam iusticiam, non dei.88 - 21
- Deus, ait Hieremias, facit »misericordiam«»in terra«.89 Tu
es (alio attestante propheta) misericordia mea.90 - 22
- Quod Eckius,
nisi furiatus, de misericordia, qua de-
us misericors est, accipere nequit, sed ea misericor-
B1rdia, qua misericordes operante deo efficimur, deus
nostra est bset diciturbs misericordia.91 - 23
- Iuxta Davidicum illud, »Secundum« magnam
» misericor-
diam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.«92 - 24
- Opera misericordiae et ea sola, deus coronat in mi-
sericordia et miseratione.93 nam ei iudicium sine mise-
ricordia, qui non facit misericordiam.94 - 25
- Quibus documentis lapideum pectus molliri pos-
set, et omnis facultas infirmi arbitrii enervaribt, quoni-
am opera dei non sunt in potestate nostra. »Dominus«
enim »solvit compeditos«, non liberum arbitrium. » Domi-
nus erigit elisos«95, non liberum arbitrium. - 26
- Si opera bona essent in nostra potestatebu, stulte pete-
remus ea nobis donari. - 27
- Omnia quae ad vitam spiritalem attinent, hoc ab-
breviato efflagitamus verbo, »Fiat voluntas tua«96, hoc
est, Fac nos facere, fac nos voluntatis opera suscipere.bv97 - 28
- Ecclesia sibi dari seu donari deprecatur, ut deum
quaerat, et ut gaudia promissionis quaerat, ac quaesi-
ta citius inveniat.bw98 Petit se illustrari, ut videre possit
Eckius nimium naturae tribuit, nimium deoagenda99 (quae Eckius sine precibus accurate perspicere
potest)bx〈.〉 Itemby petit dari ut agnoscat quod profitetur, et coeleste
munus quod frequentat diligat100 (quod Eckius ex naturali-
bus, nullo precatu suffultus diligere potestbz). Petit itemca, deum
praeveniendo actiones nostras, aspirare. Et rursus, adiu-
vando prosequi.101 (Eckius autem cum gratiam habet, non in-
diget novo auxilio, nisi se indigere fateatur.) Item ec-
clesia praestari sibi auxilium petit, ut orationibus et ie-
iuniis intendat102cb, cum multis Collectis.103 - 29
- Quod ex Ezechielis et aliorum autenticorum te-
Docet Eckiumstimoniis deum facere, ut faciamus dixi104, ostendam
Eckio in orationibus suis, ne posteris rursus aberret diebus. - 30
- Habes orationem in Quadragesima, Dominicae primae
Feria sexta, »quam tibi facis devotam«.105 pulchre in Colle-
cta Dominicae secundae Feria tertia petit, ut deo ope-
B1vrante impleamus, quod eo autore cognovimus.106 Et in
alia, sic dicit ad literam, »Et eius semper faciat inhaere-
re mandatis«, Dominica tertia.107 Item Dominicae quartae fe-
ria quarta108. Et Dominica in octava Paschae, »Qui celebra-
r〈e〉cc fecisti«.109 Et in feriali Collecta dicit, fecisti celebrare,
fac gaudere.110 - 31
- Verum ut exemplum propositae poenitentiae ha-
beas, adverte quod oras Sabbato Dominicae quar-
tae in Quadragesima, »Da nobis digne flere mala quae
fecimus«111 etc. quid est hoc aliud, nisi fac nos flere, largi-
re nobis fletum peccata expiantem. - 32
- Innumera alia sunt exempla, ex quibus addiscere
deberes, deum hoc praestare, quod nos facere iussitcd,
nec alia sibi placerece, quam quae ipse largitus est, nec
aliquas prosequi actiones, quam quas ipse inspira-
vit. suas prosequitur, suas adiuvat actiones, sua ope-
ra, non nostra coronat.112 Probatur per Collectam Do-
minicae quartae post octavas Paschae.113 Et collectamcf quae
Paschae, et ad Primam inter paschalia legitur festa114; per
illud, »qui habet, dabitur, ut abundet«115 etc. - 33
- Veniamus demum oportet ad infirmitates, ad ni-
hil116, cum ecclesia dicentes, »Deus qui conspicis omni
nos virtute destitui, interius exteriusque custodi«, Do-
minica secunda in Quadragesima.117 Absit ut deus fal-
se conspiciat, et Ecclesia mentiatur, nos omni virtu-
te destitui. - 34
- Sublata est per hanc orationem ab homine spes, et
bene, quoniam »maledictus« est »qui« spem ponit »in ho-
minecg«.118Eckius est homo, Ergo nec in se vel in sua vo-
luntate spem poenitentiae faciendae ponere debet. - 35
- Et rursus bene, ne dixeris, ego feci mihi hanc virtu-
tem, »sed«potiusch memoraberis »domini dei tui«, quia »ipse
tibi« dat fortitudinem facere virtutem.ci119 - 36
- Ergo nos sumus nihil in dei scientia, sed aliquid in
divina eius misericordia. Bern'ardus'.120B2r - 37
- Si omnes profuderimus et exercuerimus faculta-
tes, non habentes dei charitatem, sumus nihil.121 - 38
- Si autem divinas opes et superna auxilia, etcj
esuri-
entes pauperes, nihilque habentes mendicatim quae-
sierimus, dominus pro nobis sollicitus erit, per illud,
»Ego pauper et mendicus«122 etc. - 39
- Eant, ego et nos fecimus, evanescant nostra, et pro-
priack mortificemus dei spiritu, nostra123, ut deus faciat
sua in nobis.124 - 40
- »Ubi«»non ego, ibi foelicius ego«. Augustinus de con-
ti'nentia'.125 ubi non aliquid et nihil, ibi foelicius aliquid, per il-
lud »Exaltavit humiles«.126 - 41
- Et per illud, »Deus repulisti nos et destruxisti
nos:
iratus es, et misertus es nobis«.127»destruxisti«, ait, »nos«. - 42
- Quam diu placent homini, ego, nos, nostra, pro-
pria, et meumcl, nostrum, aliquid, tam diu vicissim in
homine est quod deo displicet. arg'umentum'Ambrosiuscm etc.128 - 43
- Sed nostrum ego, impios in servitutem redigit, in
iustiscn autem vehementes habet vetustatis reliquias.129
Mirabiliter quoque serpit tentatio, quae aufert nobis.
ego, tu, nos, vos, non ego, non tu, et male tu fecisti.130 - 44
- Tunc vero quando deus regnabit, et erit »omnia
in omnibus«131, ego et omneco proprium vilescent.cp132 - 45
- Summoveamus humiliter et vere, ego et nos, et
tunccq deus nos faciet salvos.133 - 46
- »Non est homo verax, in quo deus non loquitur.«cr134
- 47
- »Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum.«cs135
- 48
- Facere quod in se est.Qui
facit quod in se est, facit quod deo displi-
cet, mentitur, obloquitur, ac sibi officit.136 - 49
- Ex praemissis infertur, quod bona operatio non
voluntati humanae, sed divinae debet simpliciter attribui〈.〉 - 50
- Bonus actus (ut aiunt) quantum ad totam suam en-
titatem, hoc est totus, attribuitur deo. - 51
- Contra Capreolum et ScotumIlli autem qui voluntati
substantiam actus, 〈(〉ut Ca-
preolus137 et Scotus138) modum vero seu entitatem mino-
B2vrem deo attribuunt, quod maius est sibi ipsis, quod
minus (ne dicam feces) deo deputant.139cvEx propositis
infertur ad destructionem illius quod penes Scotum
legimus, videlicet, quod voluntas est principalis causa,
quantum ad principalitatem entitatis in bono ope-
re, secus quantum ad principalitatem esse meritorii.
Scotus et sequaces in i.ct et Capre'olus' ii.cu140cv - Augustinum male exponentes.cwInfertur quoque adversus eos, qui Augustinum di-
vellunt, ne dicam corrumpunt, exponentes eius di-
ctum, »ipsa gratia augetur, ut aucta mereatur perfici,
comitante non ducente, pedissequa, non praevia vo-
luntate«141, dicentes, quod voluntas est pedissequa quan-
tum ad relationem meritorii, de qua Augustinus non
cogitavit.142cw
cyR'everendus' P'ater' D'ominus'Martinus Luthercx.
»Igitur Papa per remissionem omnium poenarum, non
simpliciter
omnium intelligit, sed a seipso impositarum.«143cy
czEckius Impugnator.
»Imo oppositum, quia vel intelligit poenas canonum
solum,
accumulative, ad poenas a deo impositas con-
currere, iam
laqueus, non salus esset in canonibus
poenitentialibus, Aut vult
eos declaratorios, sicut in
veritate sunt, et ipse non attendit,
iam remittendo poe-
nas canonum, aliquas poenas
remittit.«cz144
dcD'omini' Andreae Bodensteinda Archidi-
aconi Wittenbergensis Apologeticae pro-
positiones, pro R'everendo' P'atre'
D'omino'Martino Lutherdb.dc
- 1
- ddEckius dum in canonibus
non laqueum, sed salutem
Eckius iudaizat.esse putat, et hoc latenter scribit, iudaizat, et Paulum
qui dicit, »Litera occidit«, Item »lex est ministratio mor-
tis«145, non intelligit. - 2
- Hominibus nimium tribuitdeAut plus hominibus quam deo tribuit.B3r
- 3
- Indiget idem Augustino doctore.146
- 4
- Ignorat sacra. Capreolus〈,〉Scotus〈,〉Alphonsus〈,〉Gabriel,Et ea
caret intelligentia, quam Capricornus147Scotusque148,
Alphonsus149 et Gabriel150, praestare nequeunt. - 5
- Cum autem is error, qui in atramento seu literis eo
factis, aliud auxilium (quam demonstrationis et ma-
nifestationis) ut puta salutem ipsamdf ponit, in Palaestino
iudicio151 sit subversus ac condemnatus, metuendum est
Eckius haeresim in pulmone hab'ere'Eckium haeresim in pulmone habere. - 6
- Non sufficit praedicare verbum dei, aut illud legendo
intelligere, sed oportetdg ut assensus ei accommodetur. - 7
- Peiores efficiuntur qui divina, etiam evangelicam le-
gem, sine gratia audiendo vel legendo intelligunt. - 8
- Cognitio peccati sine gratia nocet. facit enim nos
sci-
re quod vitare non possumus.dh152 - 9
- Nudus sermo ad monendum est utilis, ad persua-
dendum infirmus.153 - 10
- Nec lex sancta (quae facienda et devitanda demon-
strat) et liberum arbitrium cum ea, ad faciendum salu-
tis opera sufficiunt.154 - 11
- Si Eckius
salutem in scripturis collocari putat, ipsum
Salus in scriptura.in Iudaeis Christus reprehendit, ibi, »Scrutamini scri-
pturas, quia vos putatis in ipsis«155 etc. Et ei adversatur
Apostolus, qui dicit gratiam lege testificari, non conferri.di156 - 12
- Immo si error notatus subsisteret, magna Bibliae
pars falleret.157 - 13
- Paulus quoque
insanivisse merito convinceretur, qui
velut gratiae defensor dixit, »Si«»iusticia« est ex lege, » Chri-
stus gratis est mortuus«.158 - 14
- Si Eckius de
salute secius, quam nos dixit, eius con-
Cereus eckii stimulus.clusio contra wittenbergen'ses', posita, non urget, nec va-
let, sed adversus ignem cereo pugnat stimulo. - 15
- Verum si de salute locutus est, more scripturarum,
apostolicis adversatur documentis. - 16
- Ex praemissis colligitur, quod si Canones conscien-
tiam obligant, solum praevaricationes accumulant, B3vpraeceptum ecclesiae ostendunt, et ultra non progrediuntur〈.〉 - 17
- Cum autem D'ominus'Eckius Wittenbergenses. non
dicit at-
tendere veritatem, videlicet, quod Canones sunt poena-
rum a deo impositarum declaratorii, nisi sale condia-
tur, evanescet iactata sua veritas, praesertimdj si non per
f'eritatem'dk scripseris. - 18
- Petit tamen, ut idem Eckius in propositione sua (quae
incipit, »erronea apparet«159 etc.) ad idem et apertius lo-
quatur. Quae enim controversia est partium non adver-
santium? nisi sic dicat, Canones cumulatorios aut de-
Sophismata.claratorios poenarum. sed parva et minuta non cura-
mus, nec prosequimur sophismata.