fehlt
Reverendus in Christo D. An-
dreas Botenstein Carolstadius obiit 〈Basile〉a anno 〈aetatis su〉ae quinquagesimoquinto.1
In parochiali
〈sua aede〉b S.
Petri sepultus.2
Anno salutis M.D.XLI. die 24. Decembris.
In imaginem sempiternae laudis for-
tissimi pietatis et divinae
gloriae vindicis D. Andreae Botenstein
Carolstadii Epicedion: olim a
Heinricho Pantaleone3
Basiliensi, ad optimae spei adolescentem Adamum
Botenstein Carolstadium4 in solatium paternae mortis
scriptum.
Temnite, plorantes non decet iste nitor:7
Cingite ferali mox tempora8 sacra Cupresso9
Addicta haec vestris luctibus usque fuit:
Invida Fata simul pergunt extinguere sanctos
Ut mala grassentur liberiore via.
Ecce tot annorum studio curaque paratus
Ingenii torrens aureus iste cadit.10
En CAROLSTADIUS quem olim Franconia11 misit
Occidit, Helvetium gloria, fama, decus.
Prō dolor immites crudelia numina Parcae12
Praestiterat nullas vos habuisse manus:13
Nam nos Iudaeas voces et Barbara dicta
Chaldaeo docuit verba notanda sono14
Noverat Hebraeas, Graecas, Musasque Latinas
Magnus erat studiis dogmatibusque piis,15
Omnia divinae repetens oracula legis
Quaeque fides Christi, quae pia turba dedit.
Doctrinam Domini docuit resonantia verba
Hic docuit quicquid cura salutis habet
Omnibus afflictis peccato ostendere CHRISTUM
Prodidit, ad coelos multa trophaea16 tulit.c
Claviger17 instructam capitum grege compulit Hydram18,
Compulit hic isto durius angue malum.19
Scit Romana lues bullarum20 turba ministri21
Quos Heros fudit saepius arte sua.
Hinc Medicasque legens una cum legibus artes
Hinc legit Pallas quicquid amare potest.
Explicuit certos nexus, facilemque Poesin
Et varios orbes pulcher Apollo tuos.22
Inde huic plus aliis saevit Dea caeca23 nec unquam
Desiit immeritis exagitare modis.24
Sed quanquam Fortuna viri virtutibus esset
Invida, Fortunam vincere doctus erat.
Hinc patrias nil fecit opes, nil fecit honores
Quo melius posset vivere Christe tibi.
Donec bis quinis lustris25 Deus addidit unum26
Et nova nix capiti cepit inesse suo.
Praescidit atque viri vitam mors falce maligna
Et rigidus stygio27 vexit in amne Charon28:
Nam tibi ab exequiis nunc maior imago relucet
Fama quidem vivis esse maligna solet.
Teque viri, et iuvenes, votis planctuque requirunt
Hoc decus ingenii, gloria, fama facit.d
Felix 〈omn〉iume quem maxima turba bonorum
Defunctum deflent, pectore quemque colunt.
Illa dies esset nigro signanda lapillo
Ni pars restaret maxima viva tui:
Filius en ADAM29 superest spes altera turbae
Christicolum. formam, pectora, patris habens.
Sed quorsum haec? coelum tenet, isthuc tendimus omnes
Hoc nos sollicitos nocte dieque facit.
Omnia nunc novit, videt omnia, nec fugit ipsum
Quicquid habet coelum, tartara30 quicquid habent
Laetus enim supra stellatum spiritus orbem
Incedit, pedibus nubila regna premens.
ADAMI BOTENSTEIN IN sk'onh31
paren-
tis Carmen,
Certius at longe carmina cuncta docent
Nam licet ad vivum referat pictura parentem.
Hoc tamen elogium rectius arte refert.
Hanc quoties chartam video, laetor simul atque
Moereo, defunctus namque beatus adest
Vos precor ō superi grates persolvite dignas
Omnibus, ingenue qui sua cuique dabunt.
Beilage: Andreas Karlstadts einstiges Epitaph im Großen Chor von St. Peter in Basel
fEPITAPHIUM.
Im Grossen Chor. zu fSt: Peter
S'acrae' T'heologiae' D'octor'
Ecclesiaeg
Petrinaeh pastor: II33
qui
rectoris munerei cum
laude functus.
et
eutaxiasj neck non
discip'linae'
amans.
inculpatel vixit.
obdormivit pie
KGK 393
Einleitung
