fehlt
Excellenti et
praeclaro viro
Domino Henrycho
Bullingero
Episco-
po
Tiguri
prae-
ceptori suo colendo〈.〉
aH'errn'
Bullinger zu
Züricha〈.〉
fehlt
Tametsi invitus soleo optimos viros gravibus occupa-
tos negociis
doctiss'ime' ac ornatiss'ime' vir, meis ineptus occupatiores
reddere.
Non soleo tamen occasionem negligere, si qua possumb amorem
meum spesque meas in illis sitas
synceriter testari, nec pudet
rudibus licet literis illos ipsos appellare. Hoc
consilio te praecepto-
rem meum et opitulatorem, quamvis duro
epistolio, modo alloqui desti-
navi, ut sentiscas, qualem in te
spem posuerim et cut
sumc erga
te
animatus. Filium meum Adamum1 mitto Tigurum, isthic
animum ut formet suum cum literisd sanis tum humaniss'imis' vestris
moribus. Idque beneficio mutationis tentavi principio obtinere.2
Neque omnino frustra conatus sum. Nobilis enim vir
Ioannes de Schönowe3
et ego fdeliberabamus, ut f mutationem filiis faceremus nostris inter nos, ut ego
suumg4
hic, ille vicissim meum isthic5 ad mensam et ad studium lite-
rarumh
adiungeremus, interea venit huc prudens vir Ioannes Iacobus
Brennwaldius vester concivis,
gener domicelli de Schönow.i6
Quamvis autem is7 mandatum nullum transigendae mutationis
haberet
posteaquam tamen propensionem animi mei rescivit, noluit deesse vo
luntati
meae pollicitus itaque, si filium8 isthucj
ablegarem, velle se eum ad se recipere et
intra spacium illud mentem soceri9 expiscari, placuit, sed postridie
habiti inter nos colloquii uxorem meam10 tormina, calculus, membrorum
contractio mordicibus correptam in lectum
deiecerunt, unde nondum surrex-
it, nec certum, quando
liberabiturk et an unquam sit
eisl morbis remedium
adeptura. Propteream dominusn fatoo spem obtinendae mutationis ex-
cidit. Quomodo
coniunxp lecto decumbens devictis
membris officium domi faciat
et quid ego illa lecto decumbente faciam? actum igitur
est de mutatione.
Verum quando me institutum vestrum et mores humani divinique
mirabiliter trahant, nolui filium non isthuc11 mittere. praesertim
quom queat isthic annalem victum
hospiciique iusq fl'orenis'
12 aut 13 aut
15 florenisr
assequi.s sic namque fama hic
loquitur. dein quod sciebam
aedes, in quas migraret,12 ibique degeret dies maxime 14
intra quos dominus
fortasse virum nobis bonum demonstrabit
apud quem divertat. Tua denique praecipua
atque aliorum
eciamnumt et
autoritate et benevolencia fretus deposito metu ne recusa-
retis
aut repelleretisu puerum13 ablego studii gracia ut isthic
imbibat cum bonis literis mores humanitati congruentes et
divinos. Te per tuam
dexteritatem per tua denique misericor-
diae viscera obtestor
digneris rescribere, vera ne aut falsa
sit fama hic volitans. deinceps an pueris in
monasterio
divae virginis14
discentibusv adhibeatis exteros si
praemium spondent
et quanti praemium pro victu pro disciplinis proque aliis
dandum
constet, ut intra spacium xw dierum possim, deo largiente,
plene discernere quid filio prosit, quid
eciam vires meae valeant
ferre, an ego tanto studio queam sumptum suggerere.15
Vale feliciter cum uxore16 et liberis tuis.17 Iubeo salvere praecep-
torem meum d. Theodorum〈,〉18
Leonem Iudae〈,〉19
Casparumx〈,〉20
Pellicanum21
et omnes in universum dominos ac fratres.
Basileae ydie Junii
x
Anno xliy〈.〉
KGK 389
Einleitung
