fehlt
Eruditiss'imo' viro
domino Heinricho
Bullingero
episcopo Tigurino
domino suo observando
chariss'imo'que〈.〉
fehlt
Graciam ago cum pro munere donato tum ob epistolium quo quorundam ora licebit
obstruere.1
prudenter iudicas aliam Blaurerii aliam
Tigurinorum esse conditionem. Nam
oportet
pastores interim aliena specie in turbam luporum irruere, ut oves
eripiant.2
atque sic cernimus Paulum fecisse.3Faxit autema deus omnipotens ut Christum qui secundum
scripturas a veris apostolis
praedicatus est4 non aliter quam ad
praescriptum scripturae pro-
feramus.Mihi placet
Augustini sententia, Noli meis etc.5 quam optime
nosti.
Equidem vero Christum peccata conscientiis aufferentem, pacemqueb divinam corpore suo
adferentem vere magnum et
quantum agnosco scioque non potuisse corpus suum
sine quantitate accomodare
peccatorum ablationi. idque testantur Moses
Esaiasc
apostoli et ipsemetd
Christus. quare cavendum, ne dum quantitatem adimimus
Christo, eripiamus nobis viam
ad caelos.6 Quid
autem, si Z'vinglius' et Oec'olampadius' aliquid huma-
num passi fuissent? Atqui certiores facti sumus ipsos Marpurgi nunquam voluisse talem
locutionem
suscipere.7 reperta hic quidem est
Oecolampadii manus8 qua huiusmodi scriptum est.
sed
offendimus itidem eum non sua sed Lutheranorum sensa optataque descripsisse.
Haec
nihil ad te, sed ut videas, quibus modis non modo tueri aliorume forte bene
reperta, sed fecemf attrahere et effundere in homines iam
recte formatos conantur.9
Recte vero de duplici Christig natura scripsisti rebus ipsis exigentibus.10 Videmus enim
alios divinitatem alios humanitatem
minime agnoscere.commovit
et me quorundam impietas ut iam plusquam 20h sermones super expositione
illius.
verbum caro factum,11
fecerim.12 O utinam nihili adversum
dei filium moliamur. Veniunt lupi in
vestimentis ovium ventrem
attenuantes ut gloriam imminuant Christi.13 Vale foeliciter et jd〈.〉
P'etrum' Thoss'anum'j14
tibi commendatum habe, sed et me. Saluta
coniugem,15 matrem,16 filias,17 item d〈.〉
H'einrichum' Utingerum18 et d〈.〉
Leonem19 atque alios. Meque argue fortiter si vel verbo
vel facto
discedere labive audis. Vale iterum. Basileae vi.
octobris anno 34.k
KGK 360
Einleitung
