fehlt
fehlt
Pax vobis a deo patre per Iesum Christum. Multas scripsi〈,〉 viri
charissimi〈,〉
ad vos literas easque seposuia ea spe ut tandem occurreret nuncius oportu-
nus, at cum non se ullus offerret, discerpsi. Iamb autem frater hic casu me appellat
et
interloquendum ait se diversurum ad vos, hoc ut audierimc, rogavi ut epi-
stolium parvum
vobis adferre dignaretur, promittit, itaque vobis breviter cursum
nostre
conditionis indicare volui. Posteaquamd multis egissem tandem princeps
annuit, ut cum Lutero ad satietatem scribam;3 sed id mecum pactus est ante
Luterus, dedi
argumentum quod nullus hominum excepto Christo possit corpus
Christi dare in cibum,
hoc Lutero mecum convenit, quod solus
Christus det cor-
pus suum in cibum, sed consequentiam negat, ergo
alii non dant, de hominibus
locuti sumus. Concedit ergo solum Christum dare
suume corpus, sed probari vult,
quod
alii homines non dant,4 quomodo hoc probem ignoro. Deo laus qui mihi
sagittas
acutas donavit, nihil dubito veritatem victuram, sed ut mihi
videtur〈,〉
Luterus iterum me expellet, autf conabitur gravius quid infer-
re. De concordia nostrum omnium libellum scribam volente
deo〈,〉 de
Luteranorum discordia scripsi, brevi offeram
Luteranisg multos libellos,
sed
vereor absque fructu.5Vestri caussa vehementer anxius fui
ob tyrannum illum, veritus
fui ne princeps optimus fridericus6
damni
aliquid pateretur, lubenter vosh inviserem et quaedam conferrem, sed
nescio quid nostris mens praesagiat,
metuentibus ne in Silesiam me
conferam. Volunt igitur hic esse me, sed
nemo commovetur misericordia,
omnia vendo lectulos〈,〉
tunicas〈,〉 cantharos et quicquid est suppellectilis, id sciunt,
at
nullus miseretur fortassis vellent etiam me et liberos meos inedia
extingui.
De rebus aliis.
Fama est, Landgravium Hassiae7 impetum facturum adversus quosdam
episcopos, quem fecisset nisi fuisset precibus nostri principis electoris retardatus.8
De rege
vestro9 fama non optima hic
fertur. aiunt quidam〈,〉 illi in animo fuisse,
nos clanculo
disperdere.10 Sed
imped〈itum〉i
dicunt a Turca. Hic enim maximo cum
exercitu fertur esse in Krichisch Weissenburg11. Si bene valetis, gaudeo
sin aliter, doleo. Si potestis oro
scribatis ad me, facite me (pro vobis etiam
solicitum) de conditione nostraj12 certum, maxime de evangelii progressu.
Utinam princeps vester13, imo meus, optime valeret,
celerrime
scripsi, et obscurius, nuntius mihi fuit ignotus, si mihi facultas
esset,
ego ad vos proprium nuncium diu ante misissem, eam praesertim ob
causam, quod de sevitia Ferdinandi
mirabilia feruntur. Fuit quidam
nuncius mecum ex Nickelsburg etc.14Libellus Martini, adversus vos emis-
sus et nos, plenus est oblivionis beneficiorum
dei〈,〉 plenus impietatum et blasphe-
miarum.15 Toties
incipit mihi ebullire stomachus quoties inspicio. Inter omnia, pessime
me
habet quod scripsit: In coenak
remissionem peccatorum ex calice
bibimus.16 Aho. Valete in Christo Iesu feliciter. Datae Kembergae 17
Maii anno M D XXVIII
KGK 312
Einleitung
