fehlt
Prudentissmo
et eximio viro
D〈.〉
Osvaldo
Myconio et
patrono
atque
fratri amantiss'imo'〈.〉
fehlt
Iussu Archigrammatei nostri1
Basiliensis Pater ac Domine
ad te
scripsi,2 sed is,
cui dari iussit mutavit abeundi consilium.3
nihilo tamen minus eas ad te mitto ne putares nihil abs
me
factum.4 Quicquid in illis atque
aliis et scripsi et scripturus
tua bonitate excipe, et cogita Carolstadium exilii calami-
tate
pressum aequiora prestare vix posse.5 Nam quod de domo preca-
tus sum sic postulo ut nihil praeter
voluntatem optaverim.6
Heri
Senatus noster dimissionem decrevit atque concessit
de qua re literas ad Senatum
Basiliensem dedit, easque
legatis Badam misit.7 Equidem vero ingenue fateor
testorque me neque Tigurinoruma
neque Basiliensium favoreb
ac incredibili charitate dignum, nec posse
ullam gratiam referre
nisi quod voluntatem referendae nunquam deponam. Addat
dominus
qui utrorumque corda commovit, ut possim vel intelligere quomodo
gratificer imo quicquam gratum faciam. Reliquum
iam est ut
accingar, adc quod facio, nec erit
in me mora.
sed vecturam curare oportet, quam si non valebo protinus consequi,
obsecro ut patienter feras, denique res aliquot distraham〈.〉8
Dominum Marcumd9 meis verbis
rogato, ut domus curetur
ne necesse sit me in diversorium dilabi, nisi sic
volue-
ritis, prior fortassee cum liberis et suppellectile coniux
veniet, Valedicere
dominis ac fratribus me decet.
Nosti autem, ut solent discessuri ad coenam
accire,f id quod
conabor
rebus pro necessitate compositis.10 Domino
Marco11 si gravatur satisfaciam.g Caeterum haec
omnia tuae prudencie atque bonitati concredo,
meque
tibi diligenter commendo. Vale foeliciter in Christo
domino nostro Amen.
Salutamus uxorem tuam. D. Mar'cum'12
et
alios. Tiguri die 11h Junii Annoi MDXXXIIIIj〈.〉
KGK 349
Einleitung
