fehlt
und hochgelertem hern
Gregorio Bruck Doctor
und Cantzler meynes
gn'edig'sten h'ern' des Churf'ursten' tzu Sachssen
meynem grosgunstigem
gebieder und gelibtem
hern
fehlt
Obsequia et rerum quidquid possidet. Excellentissime ac clarissime
vir〈,〉postri-
die diei cum a tua
discederem claritate, caepi animo praestare pollicita〈,〉
deinde
opere atque re ipsa, sed tardius fortasse, quam volueritis, sed mea non
fuit
culpa.1 Taceo quod
inopia interim ad alia negocia impellit.2 Nunc
vero,
quantulumcumque videatur, quod dominus est largitus, exhibeo. Utinam
potuissem
tanta mundicie atque orationisa splendore, quanto dignus est
illustrissimus princeps. At
susque deque ferenda est eciam suppellex mise-
rorum. Mitto igitur paginas aliquot principi
nostro, omnium optimo
addictas, seorsim ideo sepositas, uti si vellet
retineret.3Deinde
duos articulos, destinavi autem tres , quorum ultimum eousque
continebo
mente, donec evocarit princeps
illustrissimus, duos itaque iam mitto,
quorum primus totus in
deprecatione et confutatione est positus, atque
obiter in retorsione et telorum et
omnium denique armorum, quibus me sunt
adorti, qui non tam mei, quam veritatis hostes
putantur. 4 Nihil dubito
quin ita depulerim
atque extorserim argumenta, ut citra temeritatem
possim dicere, denudatos esse
armis, id quod mea fert opinio,
rem ipsam iudicio subiicio
arbitrorum. Ego
certe si fallor, mirum
est, qui scripturis sine ulla corruptione utor, et scientia cruifixi eni-
tor, in qua una Paulus gloriatur atque adeo nihil scire aliud profitetur.5
Vos tantummodo operas vestras atque
cognitionem adhibete, perspicite
et parva et grandia, deinde pronunciate, ovem
aberrantem, quecumque
illa fuerit, per sanam doctrinam revocate. In
secundo articulo ineptivi,
sed haud mea sponte, neque meo consilio, sed aliorum insania
inflammatus.6 Verum
opinor ineptias
meas propediem multis ad salutem profuturas. Imo interim
est apud deum superbia,
quae nostris stulticia videtur. Ego nihil magni mihib
arrogo. Vellem namque omnia mea proteri et vana fieri, quae
non stant a dei volun-
tate.7 Ceterum negocium tantum est cui vestras operas atque
diligencias debetis, res ipsa tanta quae omnium oculis perspici debeat. Quam
unusquisque tanta aviditate disquirere deberet, quanta salutem cupit […]c8
Quamquam praeterea ego pauper sim, vellem tamend pro mea facultate adiicere, ut
aliqu〈is〉e
scriptor transcriberet, ne cum tot lituris ad principem illustrissimum
accedere〈t.〉f9
Vereor praeterea ne
lectorem immundicies turbet, atque fastidium male preleget.
At cum male legetur,
fieri non potest, ut bene audiatur, ut acurate perpendatur
lectio, ut res
ipsag dinoscatur. Hoc oro tuam
eminenciam, vir
strenue atque eruditissime, ut submoveantur, quae possint offendere
〈pem〉h
qualia sunt scomata, quae impetu
veritatis exciderunt, quem cum sumus in cursu
fehlt
vix pauci possunt continere, taceo cum non solum cursu
incalescimus, sed
in conflictu hostium acriter conpugnantium consistimus, utcumque
eciam
accipimur,i tenemur,
angimur. Scitis enim mihi esse
prelium et cum doctissimis et fortissimis. Volens
non offendi〈.〉
Quod iussus sum breviter scribere, id non sum pollicitus atque
certe
demens fuissem, si ad id nomen dedissem.
10 Istud enim perpaucij
assequuntur prudentissimi, e quorum numero alienus sum.
Ita
enim rem enarrare explicare atque tueri, ne quicumque desit sen-
tenciae, aut detrahi possit salva sermonis integritate. Adeo
videtur sublime, ut desperarim penitus alterum gradum aut eciam
primum ascensum:
Breviter feci, quod potui, quod sumk
iussus non
quivi facere. Hoc tamen fateor, me diutius in ostensione
pugnantium
digladiatum. Sed haud sine causa, primum quod pauci,
quil dissident, animadvertuntur.m Secundo ut quod in ipsa continetur
scriptura
demum perpendatur, et videatur eciam, quod est oculis
obvium. Tercio ut
deterreantur, qui quod volunt, scripturis inii-
ciunt, aut nocencia
divellunt ut absit〈,〉 quo possint impugnari〈.〉
Omnia mea tuo iudicio vir
clariss'ime' subiicio, ut tua prudencia
emendat, tollat, addat. Hic
magnum quiddam peto, sed maius
multo est quod tuae eminenciae tribuo. Hoc meo ad
tuam clari'tatem'
perfugio. Adesto ergo sapientissime Cancellari〈,〉 adesto
consilio,
favore, studio, dexteritate. Deus enim optimus maxi-
musque procul
dubio maiori aderit benignitate. Equidem eciam
dabo operam〈,〉 ut
quatenus licet rependam. Valeat tua domi-
nacio feliciter una cum liberis et
uxore〈.〉 Datum Kemberge
Domi-
nica post Assumptionis Marie anno M D XXVII.11
Si videtur, vellem ut illustrissimo principi paginae istae praelegerentur antequam
fehlt exhibeanturnprobationes et sentenciarum mearum
munitiones〈.〉13
Istud impense obtestor ne quicquam meorum aut inauditum, aut non perpen-
sum reiiciatur. Nam ubi me docere, quod expecto, volueritis, opus
erit
id sana doctrina efficiatis. Eam ob rem quantillum putetis
emendari
oportere, id, quod vult Paulus,
sacris literis atque perspicuis et indubiis
emendetis.14 Neque id satis, nisi simul eciam doceatis, meam
scripturam,
quare inerme nihil, quod scio, produxi inepte ascitam.
Nisi puerilia quedam in primoribus paginis essent collocata,
ad quaeo plerique impulerunt, iucundiore opera ab
inicio
perlegeretur libellus.15 Si placet ergo aures primum nova quodam 〈modo〉p
ut fingitur doctrina saciare, deinde ad
levicula converti, facile
quicquid videbitur〈.〉
Ipse ego
rursus accessi, primum quod kemberge nullos
peistisq
vexat.16 Secundo quod certus fierem de
exhibito libello.17 Cras ergo,
cum
placuerit〈,〉 accedam et dabo ipse in manum istam
libellum〈.〉18
Me commendo atque submitto〈.〉
KGK 309
Einleitung
