Bearbeitet von Harald Bollbuck
B7r
De cantu Gregoriano disputatio.
- i
- Oratio est elevatio mentis in deum.
1
- ii
- Haec est optima quae corde fit, deus enim spi-
ritus
est.2
- iii
- Corde quidem anima ain conspectua dei ef-
funditur〈.〉3
- iv
- Sic oravit Anna
Helchanae uxor.4
- v
- Psallere〈,〉 ut nunc nos habet, in vigiliis
aliis
quam horis canonicis non est orare,5
- vi
- Sed est adinstar Phanatici sonum non intel-
lectum
effundere.6
- vii
- Cantus (quem Gregorianum vocamus) men-
tem a deo elongat〈.〉
7
- viii
- In hoc nimirum notulis8, ut vocant, musicis
diligentius accomodatur, animus canen-
tis, ne aberret, quam spiritui verborum.
- ix
- Is cantus, si dulcis fuerit, canentem facile in
superbiam
elevat.9
- x
- Si amarus, canenti tussim et bilem, audito-
ribus vero
cachinnos, movet.
- xi
- Levitae hoc tempore vocum sonoritate pro-
bantur, olim
honestate vitae,
- xii
- Levitae hoc tempore in templis boant, olim
pauperibus
elargiebantur eleaemosynam.
B7v
- xiii
- Levitarum hoc tempore est ociatores in ocio
relevare, olim
relevabant Apostolos, quo
verbo dei evangelizando vacarent liberius.
- xiv
- Cantus Gregorianus, ut nunc fit, et strepi-
tus organorum, non nisi sonus sunt, prae-
terea
nihil.
- xv
- De his Christus dicit, Labiis me honorant,
cor vero eorum longe
est a me.10
- xvi
- Cantum mensurativum11 tamquam praesentissimum
devotionis impedimentum
prorsus ab ec-
clesia proscribimus.
- xvii
- In altum quippe ascendens Hylam12 vocat,
descendens vero profundum
taratantara13.
- xviii
- Sic cum illo, et organa, tubas et tibias in thea-
tra
chorearum et ad principum aulas re-
legamus,
- xix
- Nam elevatio panis coelestis, et cantus or-
gani
lascivus, vulgo, Wolauff gůt
gesell von hynnen,14 ut ovinae chor-
dae et
lupinae, concordant in cithara.
- xx
- Dixit enim Christus, Hoc facite in mei re-
cordationem,15 non Veneris
aut Procorum.
- xxi
- Et Paulus, Quociescumque
comederitis panem
hunc et de poculo biberitis, mortem do-
mini
annunciate,16 non mortem Pyrami17 aut
delitias Thaydis18.
B8r
- xxii
- Magis proderit unum pauperi elargiri nu-
mum, quam
ululatoribusb19 istis et organici-
bus mille aureos,
- xxiii
- Nisi impari necessitate consistant〈.〉
- xxiv
- Non enim domus clamoris, sed amoris do-
mus dei
est.20
- xxv
- Nisi clamor fierit Esaiae
prophetae,21
- xxvi
- Is clamor rara in deserto vox est, alius ve-
ro
creberrimus22
- xxvii
- Is clamor mentem hominis in deum
elevat,23
alterc a deo ad mundum
trahit.24
- xxviii
- Orationes vocales ex corde procedentes
haud abiicimus.
- xxix
- Sed sonoras, quas sola arteria per buccas
parturit.
- xxx
- Sonorae sunt, quae absque attentione fiunt, aut
non
intellectae〈.〉
- xxxi
- Ut sunt indoctorum susurrationes, et Nhon-
narum25 lamentabile
carmen.
- xxxii
- Ignotae linguae plectro sonare, et non intel-
ligere,
est negligere,
- xxxiii
- Salubrius illis foret unica uti oratione do-
minica
quam toto psalterio millies lallato.26
- xxxiv
- Centies pueri sunt, qui tota aetate cantu
obstreperos anseres
agunt.
B8v
- xxxv
- Indocta plebs stolide Amen acclamat, quam-
quidd praecinens a deo petierit, ignorat.
- xxxvi
- Graecus Greece, Apher aphrice〈,〉 germa-
nus germanice psallet et oret.
- xxxvii
- Ecclesia, cuius Gregorius27 caput fuit,
haec
murmura instituit.28
- xxxviii
- Sed non ecclesia, cuius caput est Christus.
- xxxix
- eSicuti de ocioso verbo iudicat Christus,
e
29
- xl
- Ita de cantu obstrepero reddemus ra-
tionem.
- xli
- Utrunque plane aut parum vel nihil prodest
proximo.
- xlii
- Phanatica est religio, quae non nisi bo-
atum
septemplicium horarum30
praeci-
pit et observat.
- xliii
- Haec iudicium sibi manducat et bibit, non
diiudicans carnem et
spiritum.
- xliv
- Extremae denique vecordiae est ecclesia-
sticos
tenacius haerere in cantuum dis-
crimine, quam in pondere
verborum.
- xlv
- Cantus nunc tot habet facies, quot equor
arenas.
- xlvi
- Hinc quaeque diocesis et religio propriam
sibi usurpat
euphoniam31.
- xlvii
- A qua vel casu aberrare, summum est pi-
C1raculum, capitulari loco et carcere dignum.32
- xlviii
- Quemadmodum religio haec, quae nihilf ali-
ud facit, quam quod frigide et
invite suas horas
legit, deo satisfecisse videtur,
- xlix
- Ita deus33
sibi satisfecisseg putat, qui haec
ani-
malia ventris,34 veluti altilia pinguiter sa-
ginet, in hoc mundo.
- l
- Deo parum curae est de his tribuendis, quae
etiam non negat
fidei hostibus,
- li
- Sinitque tardos in fide, interim his oblecta-
ri bonis,
dum non sunt melioribus digni.
- lii
- Aut dum resipuerint, ac meliorum fuerint
capaces,
- liii
- Si ergo cantum in ecclesia permanere vo-
lueris, hunc
non nisi unisonum velis, Ut
sit unus deus, unum baptisma, una fides,
unus
cantus.