fehlt
Vere pio et prudentiss'imo'
viro D〈.〉
Henrico Bullin-
gero pastori et episcopo
Tigurino maiori
suo
colendiss'imo'〈.〉
fehlt
Commutavimus filios archigrammateus vester1 et ego.2
itaque
ille meum, ipse vero suum recepimus uterque fide bona, porro
de sua
fide ut nihil dubitem, ita meam synceriter praestabo.
Meus tres linguas summis
degustavit tantuma labellis. Volo
tamen
ut potius alat et augeat, poterit autem hebraica in sacra
vestra
lectione nutricari, et graecam altius figere, si per vos
licebit.3 Quare rogo, ne vos pueri pigeat ob
iuventam.
Christus enim parvulos eciam commendavit〈,〉4 tantum abfuit, utb ipsum
puerorum puduerit.c Impetrabis igitur a D〈.〉
Theodoro B'ibliandro'5
et aliis, ut patiantur auditorem
esse, Te vero convenio precorque
ut praedicas puero te vel altero oculo
observaturum quam bene
et feliciter horas collocet. Arcebit proculdubio igna-
viam et inflammabit ad diligentiam talis praedictio faciesque
profecto rem maiorem quam ut queam compensare〈,〉 sed deus
op'timus'
max'imus' rependet. Vale feliciter uxorem6 saluta〈.〉
Omnes
vicinos iuxta proculque salvos esse et incolu-
mes cupio. Basileae die Marcii anno 36.d
Leonem7 digneris salutare
et precari ut et ipse oculum interim
in
puerum convertat〈.〉 Nihil enim quaero quam ut discat ad gloriam
dei et proximorum utilitatem.
KGK 369
Einleitung
