Nr. 336
Andreas Karlstadt an Joachim Vadian
Zürich, 1532, 19. Juni

Text
Bearbeitet von Stefania Salvadori
Buchsymbol fehlt

Eximia pietate pruden-
tiaque
viro domino Ioachimo
De Watt. medicinae
Doctori et optimo apud
.〉 Senatori
patrono chariss'imo'〈.〉

Buchsymbol fehlt

S'alutem'. Sum profecto, prudentiss'ime' piissimequea Vadiane1 prorsus indignus qui tuis literis
respondeam, tamen, ne quispiam habeat quo dicat me alio animo quam
imbecillitatis conscientia tacuisse respondeo. Itaque te per Christum praecor ut
pro tua humanitate rusticitatemb hanc boni consules. Porro quemadmo-
dum
inter Furtmullerum2 et me, coram tua eximia praestantia actum est non
inficiabor. fateor ergo dixisse, me non esse ita laesum ut furtmulleri contu-
meliam
quam honorem malim.3 Imo hoc esse ingenio me quodc ad illius decus
addere cupiam. Sed hoc vir eloquentiss'ime' ad superiora, quae coram tua
humanitate atque sapientia agimus per vicesque et diximus et respondimus,4 respectat.
Impetraverat ipse5 praecibus ut coram te narrarem quemadmodum obortad esset
inter nos dissensio. Nempe furtmullerum mulieri, quam me vidente nuper〈?〉e
a contione convenit et diu alloquebatur,6 iussisse, ut innotesceret mihi et ab
ipso ante biennium7 fidem concionatum esse, et populo clamante fides fides sese
ad opera contulisse etc〈.〉8 Sed ego fidei iusticiam ita praedicaveramf, ut eam necesse erat aut. non〈?〉g
referre operibus, aut abesse ei quisquis eam iactaret, et breviter fidem non
esse, sed mortuam aliquam Christi noticiam quae non exprimeret Christum factis.
Ad ista, eiusmodi suah verba mihi renunciari iussit. Sed Furtmullerus coram te, vir
optime, respondit se neque cogitavisse istud neque praecepisse, adiiciens talia. Si
dixissem, si praedicassem error esset atque errorem paratus essem confiteri.Sub
haec ubi consurrexissemus dixi. Neutiquam ita furtmullerum odi ut ei ignominiam
quam gloriam magis faveam. Neque ita laesum esse ut debeam. quandoquidem ipse
Christus condonaturus fuisset. Hoc ordine ad haec ventum〈?〉i est. Verumj isthaec non
aliter repeto, quam ut tibi viro et occupatiss'imo' et calamitosam ruinam9 maerentik
refricem memoriam. Neque est mihi aliud magis persuasum quam ut non velis
furtmulleri famam ita meam imo unciam proscindi nolis. Videat autem furt-
mullerus ipse suam conscientiam.10 Deus non fallitur. Equidem〈?〉l ut neminem damno. ita Christi
iusticia nihil prius nihil antiquius puto. debemus praedicare opera sed ex fide.
Sed videtur istud multis multo facilius quam re ipsa sit. Nam scio utrosque ignora-
tione
iustitiae Christi laborare. Nimirum et eos qui moliuntur ullam redemptionis velut
particulam assequi operibus, et eos qui fidem, quam iactant, operibus non confitentur.
Nempe ut isti peccatum mundi sic existimant quasi certe possit minore precio quam ab
aeterna sapientia constituto praestari. Ita hi minime sentiunt peccati gravitatem neque
vim mortis Christi tenent.11 Difficilius autem errata revelluntur quam inseruntur rectam et
praestaret nihil insitum esse quam lolium infelix.n12 quod facilius nuda et vacua quam eva-
cuanda
implentur. Omnes reddemus rationem ei quem nihil fugit. furtmullerum
amo sed Carolstadium minime sic odio ut velim illius amore omittere vitam
aeternam. Scripsi quantum temporis brevitas tulit et mea iusticia permisit.
Lubens tibi ob eximiam et raram eruditionem tuam obsequor sed minor sum
quam ut possim. Si aliud cupias significato sed in re huiusmodi〈?〉o respectus habendus
est et Carolostadii et comprimis Christi. Si huius prima ratio fuerit, dabo quicquid
rogaveris. tibique ius facio meo nomine furtmullerum et gravius et utilius promo-
vendi
, quamvis homines qui illum appetunt videantur indigni. Vale foeliciter et me tibi
commendatum habe. Tiguri Junio die 19 anno MDXXXII〈.〉

Tuae praestantiae
servulus semper obsequibilis
An'dreas' Carolostadius


anachträglich hinzugefügt que
bvom Editor verbessert für rustiticitatem
cnachträglich hinzugefügt
dvom Editor verbessert für aborta
eLesung unsicher; die Vadianische Briefsammlung konjiziert nuper
fkorrigiert aus predicam
gam Rand kaum lesbarer Buchstabe, möglicherweise n mit Nasalstrich; Lesung unsicher
hüber der Zeile korrigiert aus unlesbarem durchgestrichenen Wort
iLesung unsicher
jfolgt durchgestrichen nam
kvom Editor verbessert für moerenti
lLesung unsicher
mam Rand hinzugefügt
nfolgt verblasst
oLesung unsicher

1Zur Einführung der Reformation in St. Gallen durch Joachim Vadian siehe Gamper, Vadian. Siehe auch die Einleitung zu KGK 330.
3Wann genau diese höchstwahrscheinlich in St. Gallen sich zugetragene Konfrontation zwischen Karlstadt und Furtmüller stattgefunden hat, bleibt unklar. Siehe dazu die KGK 336 zu dieser Einheit.
4Diese Textstelle beschreibt eindeutig die Konfrontation zwischen Karlstadt und Furtmüller als eine Art Disputation.
6Wer diese Frau war, die Karlstadts Predigten besuchte und mit ihm sprach, lässt sich nicht feststellen. Zur Spaltung der Altstättener Gemeinde zwischen den Anhängern des neuen Predigers Karlstadt und den Anhängern des vorherigen Predigers Furtmüller siehe die Einleitung zu KGK 329.
7Ob dieser chronologische Bezug eine konkrete Bedeutung hatte, ist unklar. Es sei jedoch darauf hingewiesen, dass Furtmüller zwischen 1529 und 1530 zu jener Gruppe von Predigern gehörte, die eine theologische Auffassung – insbesondere zum Thema Bann – vertraten, die mit Zwinglis Position nicht konform war. Siehe dazu wiederum KGK 329 (Textstelle).
8Auch in einem handschriftlichen Bericht über diese Monate erinnert sich Furtmüller daran, dass Karlstadt ihm vorwarf, Christus falsch zu predigen und die Gläubigen mehr zu Werken als zum Glauben zu bewegen. Der diese Periode und die Auseinandersetzungen mit Karlstadt betreffende Abschnitt des handschriftlichen Berichts Furtmüllers ist in KGK 329 als Beilage ediert, hier siehe insbesondere KGK 329 (Textstelle); siehe auch KGK 329 (Textstelle).
9Mögliche Anspielung auf die schwierige Position des Vadian und der Reformierten in und um St. Gallen nach der Zweiten Kappeler Schlacht und dem Erfolg der altgläubigen Seite; siehe nochmals die Einleitung zu KGK 329.
10Wahrscheinlich will Karlstadt hier andeuten, dass Furtmüller bewusst ist, dass er gelogen hat und sich von dieser Wahrheit nicht befreien kann.
11Es ist nicht klar, ob Karlstadt sich hier auf weitere Personen oder Personengruppen neben Furtmüller und evtl. den Altstättern, bezieht.
12Vgl. Erasmus, Adag. 102: »Lolio victitant« (ASD II-3, 52). Lolium ist hier als Synonym für zizania (mit Anspielung auf Mt 13,27.36–43) zu verstehen, wie bereits in Hier. in Math. 2,13 (CCSL 77, 106).

Downloads: XML · PDF (Druckausgabe)
image CC BY-SA licence
»