Nr. 238
Vorlesung über Sacharja
Wittenberg, Wintersemester 1522/1523

Text
Bearbeitet von Stefania Salvadori
Buchsymbol280v

In Zacchariam prophetam nonnulla, collecta
utcunque ex D. An'drea' Bo'denstein' Carl'stadio'

Zaccharias praecipue annunciat instaurationem civitatis
Jherusalem et domus domini atque animat Judaeos ut forti spiritu
rem inchoent et perficiant, Deinde regem populi et regnum
quale sit futurum depingit,1 Texit quoque vaticinium
adversus oves occisionis et magnificos illos Cedros/
abietes, pastores et leones appellat.2 Denique pollice-
tur dominum custoditurum Jerusalem summa custodia, praedicit
grandem afflictionem futuram contra Jherusalem, sed protectione domini
fieri, ne perdantur electi.3 Postremo mirabilem so-
tietatem et conventum filiis dei despondet, nempe
repurgatum a zizaniis〈.〉

Zacchariae prophetiam credo referendam esse ad prophetiam Hieremiae, facit enim mentionem 70 annorum edificandi templi dei.Deus olim per Hieremiam minabatur Iudaeis cap-
tivitatem atque illos metu iugi Babylonici compressit, quos
promissione liberationis erexit tandem. Nam minabatur
Iudeis se laturos ferreum iugum Nabuchodonosor
annos septuaginta, quibus decursis pollicebatur fu-
turum ut liberi exeuntes Caldeam edificarent Jherusalem
et domum domini. id quod occurret legenti Hiere: ca:
25.4 et ca. 29.5

Caeterum anni illi videntur
protelati et alium sensum habere. quam litera exprimit. Ideo
Daniel in intelligendo annorum numero septuaginta, non-
nihil laboris videtur insumpsisse. Da. 9.6 Nam quamquam
Deus spiritum Cyri regis Persarum incitaverat, ut pu-
blico edictoa Iudaeos ad edificandam domum dei
non modo sineret, sed etiam hortaretur .2. Pa: 2.7 1. Es: 1.8
Non sunt anni domini ut anni hoministamen impeditur edificatio et opus intermittitur per
Artaxersten regem Persarum .1. Es: 4.9 Absque dubio
Iudaei edificationem desperaverunt, tanto spatio annorum
post septuaginta impediti, illos itaque fractos re-
collegerunt duo prophetae Aggeus et Zaccharias 1. Esd: 5 et 610〈.〉

Buchsymbol281r

Loci communes in Zaccharia

Locus conversionis hominis ad deum ca. 1.11 Reversionis dei ad
hominem ca. 1.12 Locus perversae maledictionis visionum .ca. 1.13
Locus orationis quae maxime ten〈[…]〉ab sunt in oratione ca. 1.14 Locus
nimiae irae dei ca. 1.15 Zelati sunt Zion.16 Locus paternae
custodiae, Ego ero eis in murum ignis etc〈.〉17 Qualis
sit ecclesia dei ca. 2. Ecce ego venio et habitabo in
medio tui,18 Locus sacerdotii praelati ca. 3. Si in viis
meis .etc.19 Communione sanctorum ca. 3.20 Locus gratiae
populi pro illis et nostratibus ca. 4.21 Locus iuramenti fri-
voli ca. 4.22 Et ad domum iurantis mendaciter, An
possint angeli per homines loqui ca. 5. Angelus qui loqueba-
tur in eo.23 Locus ieiuniorum ca. 7. cum ieiunaveritis.24
Locus operum proximis impendendorum ca. 7. Iuditium verum,25
et ca. 8. Haec sunt quae facietis,26 Locus potentie dei ca.
8. Dimisi homines etc.27 Locus speciei et formae tam
regis Christi, quam regni eius. Qualis rex tale regnum ca. 9.28
Locus vocationis gentium ca. 9.29 Locus pacis populi dei, Locus
Antichristi et malorum pastorum ca. 10.30 Locus afflictionis
quid possit, quid prosit ca. 13.31 Locus iugi Adami.
homo agricola ego sum. ca. 13.32

Zaccharias recordatio vel memoria domini interpretatur,33Barachias,34 benedictio domini35〈.〉

In toto primo ca: aliud nihil agit quam quod a viis paternis populum revocet, ut viam domini sequatur〈.〉

Offitium prophetae peculiare est referre verbum Dei ad populum/
annunciare sensum domini populo dei, Sunt autem principes
populo/ at regnum eorum non est corporale, ipsi annunciant
verbum veritatis et pacis. Vehementiam irae dei exprimit,Iratus est dominus iracundia etc.36
Hoc verbum spiritus domini ingessit cordi Zacchariae ut denun-
ciaret populo.

Viscera in scripturis intimum cordis significat quod post cir-
cumcisionem cordis relinquitur etc〈.〉

Buchsymbol281v

Convertimini ad me etc. et ego convertar ad vos37

Hanc conversionem deus facit non homo〈.〉 Infra ca. 10. Con-
vertam eos quia miserebor eorum.38 Christus, Non vos me
elegistis etc.39 Haec est vox legis, lex exigit gratia
prestat, haec vox exigit conversionem. Lex annunciat
voluntatem dei, quid petere debeamus a deo. Sana
me domine et sanabor,40 Converte me Deus.41 salva, rex
noster. Omnes angeli et sancti non possent convertere unum
cor, ipse exuit nos vestibus nostris et mutatoriis induit.
Haec conversio non fit nisi aliquis docilis deo reddatur
id est discipulus dei. Unus pater hanc conversionem efficit
cum cor radio luminis sui irradiat, Nihil eque durum
est cordi et rationi hominis quam vita Christi, Nemo venit ad patrem
nisi per me,42 Vita Christi in corde per cordis circumcisionem
facit illam conversionem, Circumcisio cordis avellit
quicquid placet cordi. Ezech. 18. Convertimini ad me
et relinquite vias vestras pessimas,43 per odium excitatur
abiectio iniquitatis, oportet, ut crucient animum odium〈,〉
ira, avaritia, ambitio. etc〈.〉 Deute: 10. Deus cor
mundum exigit, ita hic exigit circumcisionem in conversione.44
EtcMoses pollicetur illam circumcisionem Deu: 30. etc.45
Quando vita Christi incipit placere, adducitur odium
vitae nostrae et omnium creaturarum Hiere. 7. Hiere: 4.46
omnia haec ad conversionem attinent, In Mose de hac
conversione, quaerite deum in toto corde ca〈.〉 4 Deu:47
Conversio fructus est spiritus, et pertinet ad primum praeceptum,48
Conversio illa requirit mortificationem veteris hominis
et Adae. Haec summa summarum est〈.〉

Buchsymbol282r

Et non audierunt neque attenderunt etc.49

Hic locus est de sensu maledictionis. Maledicti et impii cog-
noscunt sensum domini, Deu〈.〉 28. Si non audieris appre-
hendent te maledictiones istae etc〈.〉50 Deu: 31. Vere scio
pii dicunt〈:〉 iustus es dominus :–quia dominus non est nobiscum,51 Haec loquuntur eciam impii/
Impii eciam sciunt quia potens est dominus etc.52

Impii cognoscunt se peccasse, atque eos pudet peccatorum, sed
pudor eorum neque ex turpitudine peccati, neque amore offen-
si dei oritur, Confusio illorum est, qualis est confusio
furis deprehensi in furto. Hiere: 2.53 Item Hiere. 13.
Nudavi foemora tua et cognosces peccata tua etc〈.〉54

De oratione etc〈.〉55

Deus respicit cor humiliatum et afflictum, Oportet nos
in spiritu orare hoc est impulsu spiritus, qui praestat nobis
ut clamemus Abba pater,56 Infra ca 10. Dabo ei
spiritumd precum,57 hoc nos non possumus habere, reve-
labo eis inquit. etc. Hiere: 22.58 Nos nescimus, igitur
spiritus dat quid orandum sit, Vel est corde orare
spiritu novo corde novo, ita scriptura loquitur. Men-
datium esse quicquid ratio moliatur, prudentia carnis mors est,59
In veritate orandum est. Sermo tuus veritas, qui
vere orant semper habent verbum cuius vi animati sunt. In ser-
mone id est promissione. Sic hic arripuit veritatem, ac si
dicat Respice pactum tuum, propter nomen tuum audi nos.
Deu: 4. Deus custodit pactum suum, etc.60 Vel in veritate
orare est syncero ac mundo corde orare sine hypocrisi.
Quicunque orant vel petunt aliquid gratia sui in hypo-
crisi orant, Petenda sunt quae dei voluntati conveniunt〈,〉
Si manseritis in me etc〈.〉 quidcunque petieritis etc. Johannes 1561〈.〉

Hactenus in Zacchariam etc〈.〉


afolgt ein verblasstes, unlesbares Wort
bBuchstaben durch Korrektur unleserlich
cfolgt ein verblasstes, unlesbares Wort
dfolgen ein Spatium sowie verblasste, unlesbare Buchstaben

1Vgl. hier KGK III, Nr. 163, S. 310, Z. 8f.: »Tres minores prophetae. Aggeus, Zacharias et Malachias in fine captivitatis prophetaverunt de Christo et ecclesia.«
4Jer 25,11f. Vg »Et erit universa terra haec in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas.«
5Jer 29,10f. Vg »Quia haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.«
6Dan 9,2 Vg »anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni.«
7Gemeint ist hier 2. Chr 36,22f. Vg »Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui jussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens: Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea: quis ex vobis est in omni populo eius? sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat.«
8Esra 1,1f. Vg »In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens: Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea.«
14Bezug unklar; vgl. vielleicht hier Sach 1,2.
16Sach 1,14 Vg »[…] Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno.«
17Sach 2,5 Vg »Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio eius.«
18Sach 2,10 Vg »Lauda et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.«
19Vgl. Sach 3 und hier vor allem Sach 3,7 Vg »Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque iudicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.«
20Bezug unklar.
22Bezug unklar. Vielleicht ist hier Sach 5 gemeint.
24Sach 7,5 Vg »Loquere ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens: Cum ieiunaretis, et plangeretis.«
25Sach 7,9 Vg »Haec ait Dominus exercituum, dicens: Iudicium verum iudicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.«
26Sach 8,16 Vg »Haec sunt ergo verba quae facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris.«
27Sach 8,10 Vg »[…] et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.«
32Sach 13,5 Vg »[…] Non sum propheta: homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.« Zu dieser Bibelstelle siehe Barge, Karlstadt 2, 4: »Die Kenntnis der Ausführungen Karlstadts über den letzten locus communis […] wäre für uns besonders wertvoll; denn zweifellos begründeten sie seinen schon damals gefaßten Entschluß, als schlichter Bauer Gott zu dienen.« Zu Karlstadts Infragestellung der akademischen Bildung und zu seiner Inszenierung als »neuer Laie« siehe ausführlich KGK 239 und KGK 241.
33Vgl. die etymologische Erklärung der Prophetennamen im Prologus zu Hier. in Ioel. (CCSL 76, 160,22–24), zitiert auch in De canonicis scripturis, KGK III, Nr. 163, S. 331, Z. 9f.
35Vgl. Hier. in Ier. 3,8: »Urias interpretatur lux Domini; Zacharias, memoria Domini; et Barachias, benedictio Domini: quibus testibus Christi nativitas comprobatur.« (CCSL 73, 112,64f.).
36Sach 1,2 Vg »Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.« Zur prophetischen Rolle siehe KGK V, Nr. 231, S. 301, Z. 12–S. 302, Z. 9. Vgl. auch KGK 241.
37Sach 1,3 Vg »Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.«
38Sach 10,6 Vg »Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos […].«
39Joh 15,16 Vg »Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis […].«
40Jer 17,14 Vg »Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es.«
41Vgl. Jer 31,18 Vg »[…] converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus.«
42Joh 14,6 Vg »Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.«
43Hes 18,30 Vg »Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.«
45Vgl. 5. Mose 30,6 Vg »Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.«
46Jer 4; 7 beschreiben Gottes Verdammungsurteil über die, die ihm nicht folgen, und seinen Segen für die, die ihm vertrauen.
47Vgl. 5. Mose 4,29 Vg »Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quaesieris, et tota tribulatione animae tuae.«
48Zur Zentralität des Ersten Gebotes siehe auch Von Gelübden Unterrichtung, KGK IV, Nr. 203.
49Sach 1,4 Vg »[…] Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.«
50Vgl. 5. Mose 28,15 Vg » Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et caeremonias, quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae, et apprehendent te.«
51Vgl. 5. Mose 31,17 Vg »[…] Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala.«
53Vgl. Jer 2,26 Vg »Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel […].«
54Jer 13,26 Vg »Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua.«
55Bezug unklar, s.o. KGK 238 (Anmerkung).
57Gemeint ist hier vermutlich Sach 12,10 Vg »Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et precum […].«
58Bezug unklar; Jer 22 enthält keine passende Stelle. Vgl. vielleicht Jer 33,6.
59Röm 8,6 Vg »Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax.«
60Vgl. 5. Mose 4,31 Vg »Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.«
61Joh 15,5 Vg »Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.«

Downloads: XML · PDF (Druckausgabe)
image CC BY-SA licence
»