Nr. 231
Vorlesung über Jeremia
[Wittenberg] , [1522, Frühjahr/Spätsommer?]

Text
Bearbeitet von Stefania Salvadori
Buchsymbol225r

In HieremiamCarolostadius1

Proinde nedum futurorum annunciatio ad prophetam partem
ut est beneficiorum promissio et malorum minitatio/ sed
etiam oraculorum dei interpretatio quae continet lex domini. Praeci-
pua futuri boni promissio haec est. Si poenitentiam
egerit gens illa/ agam et ego poenitentiam etcetera c. xviij.2
id quod invenis primum in lege Moisi deut .xx.3 Deinde
alia/ nempe Si servieritis Nabugodonosor faciam ut
domus edificentur et multiplicemini. infra c. xx. et xix.4
Minitabatur Hieremias domini missu civitati hierusalem
obsidionem/ diruptionem murorum et sacrorum perditionem/
regi quoque Sedechiae miserabile exitium. infra c. xxi. xxvii.
xxxii/ xxxviii c. xlii.5

Cap. i.

Omnimoda multitudo prophetavit tempore Hieremie sub Josia.6
Hieremias erat ex sacerdotibus.7 Multi prophetae non
fuerunt sacerdotes ut illi duo qui in castris prophetarunt
sub Moise etcetera.8 De Anatoth9 infra legis ჻10
Lege infra c. lii. ut intelligas quae hic dicuntur.11

aSanctificavi te12 id est separavi
te mihi in prophetam et
nuncium
, sic enim scriptura ut dicitur
verbo sanctificationis/ pro consecra-
re sive separare deo. Sic
Paulus quoque sanctificatus est. Gal.
i. Qui me segregavit ab utero etc.13
Ro. i. Segregatus etc.14 Nihil
ergo est quod hic conferunt hiere-
miam cum Joanne15Philipp.16
a

Puer17 id est iuvenis.

Omnia quae mandavero჻18 Ecce
dedi verba mea in ore tuo19
Haec declarant verum prophetam.
Quia ergo dedit ei dominus
verbum corroboratus est et
dominus factus et episcopus
super gentes id est iudaeos incredulos.20

Buchsymbol225v Ut evellas.21 lex occidit/ evangelium plantat etcetera22
infra xxiiii etcetera.23 Virgam24 vel baculum.25 Vigilabo id est
faciam illud26 quod tu praedicabis/ non deseram verbum meum
nihil verearis. Succensam27 id est vento afflatam ut
ardeant sub ea carbones. Scilicet Iudaeam arsuram.
A facie aquilonis28 id est versus aquilonem.29 Pandetur.30 hebraeo.
Incipiet malum.31 Terrae32/ totius Iudeae/ tropo scripturae
Apud Esaiam Assur dicitur virga domini qua casti-
gat suos.33 In cantico Moisi Evaginabo gladium etc.34
Vocabo.35 Vides quoniam etiam impii parent verbo
domini sed in furore eius. Dominus excitat tempestatem.36
loquar iudicia37 id est iudicabo eos. Iudicium in
scripturis est sententia pronunciata a deo. psalmus Iudicia
domini vera iustificata in semetipsa.38 Dereliquerunt39
Non magis delinquit filius in patrem quam quando derelinquit.
Libaverunt40 sacrificaverunt. Sic imagines sunt ab-
olendae propter infirmos qui se illis incurvant
.41
Adorare42 in scripturis est incurvare/ sic Abraam
adoravit etcetera.43 Non ergo semper est in spiritu adorare.44
Igitur imaginibus incurvari prohibet et detestatur.
Sic quoque in Esaia etcetera45/ Succinge lumbos46 id est
comprime libidinem et desyderiam veteris Adae. Vide
ne invenias animam tuam id est tibi aliquid arroges
in officio quod iam tibi committo. Arrogantia et
superbia nobis supersunt ut agnoscamus nostram infir-
mitatem/ dum non omnes Canaaei sunt a domino deleti.47
ut discamus pugnare cum bestiis terrae/ hoc est
purgatorium nostrum in hac vita
. Non timebis.48
prophetae fuerunt homines ut nos sed fortificati
sunt a deo ut terribiles facti sint etiam regibus
horrendis et regnis. Super჻49 exponit quod
Buchsymbol225bisr supra dixit Super gente et regna.50In Eze. Ut abaman-
tem et silicem dedi faciem tuam.51Tamen dominus ten-
tavit Hieremiam quasi derelinquens in manibus inimicorum
ut infra.52 Hic fides est ut granum sinapis etcetera.53

Caput ii.

In auribus.54 Emphasis est.

Scopus huius loci est quod fides ex praeteritis beneficiis
corroborari debet. Semel factum ut non me in
angustia deseruerit dominus/ iam ergo non deseret
Sic David dixit Dominus qui eripuit me de ma-
nub ursi et leonis etcetera.55

Hieremias quando dixit Puer ego sum56/ peccavit,
quasi hic esse aliquid tribuendum in negocio dei rationi
humanae/ viribus/ et praemeditationi/ quasi non hic omnia dei sint
et non satis sint docti quos mittit deus. Corrigitur ergo
hic error Noli dicere etcetera.57 Sic quoque peccavit Moises.58
Melius fecit Esaias qui dicit Ecce ego Mitte me59
Tota lex eo tendit ut efficiamur sicut parvuli,
ut relinquamus nos, quantum exoritur Christus tantum
occidit Adam. ¶ In deserto60/ in quo non solum
homines non fuerunt sed ne semina quidem/ sicut populus dicit
in exodo/61
Devoratores62/ tribulatores. Malum63
heb. contritio.64Deus peperit electos immo concepit
in utero suo aeterno. Esa. Qui portamini a meo
utero etcetera65
Absurdum esset si deus non conciperet et
pareret electos/ ipso testante Esa/ lxvi. Numquid etc.66
propterea dicitur pater.67 In cantico Moisi Numquid non ipse est pater etc.68
Inde oriuntur affectus paterni. Unus est liberorum lasciva
recordatio. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum?
Es. xlix.69 Alius affectus/ diligens custodia liberorum. deut.
xxxii. Custodivit te ut pupillam oculi.70 Alius/ gestatio,
Portavit te in humeris suis,71 Ut solet homo portare parvulum suum etcetera72
Buchsymbol225bisv Alius/ dimicatio pro liberis/ In deut. Pugnavit
pro te dominus.73 Vestitus quoque et victus liberorum huc
pertinet/ deut. viii.74 Item Eruditio. Sicut erudit etcetera
ibidem.75 Postremo proprio filio suo non pepercit76 propter
illos quos gestat in utero. ¶ Sanctus77/ potius
Sanctificatus/ vel seminatus. sicut supra.78 Qui me
segregavit. Gal. i.79 vel sacrificatus Israel domino.80
Delinquunt.81 ut Assyrii. Aegypti. Arabes etcetera
quos propterea percutiam, ut infra contra eos prophetatur82
et in Esaia.83 Domus.84 ex lapidibus vivis.85
Vani facti sunt86 id est evanuerunt. Qui sequitur rem, nihili
fit nihil, qui adhaeret deo unus spiritus efficitur cum eo.
Oseae ix. Ipsi autem abierunt ad Beelphegor etcetera87
Hinc praeceptum est ne quid avare ex Idolis auferant
in domum suam. deut. vii.88 psalmus Similes fiant illis
qui faciunt ea.89 Non dixerunt90 Id est non requi-
sierunt deum, Nullus natura sua requirit deum. psalmus Non
est intelligens etcetera91 ¶ Populus ex Aegypto per mare
rubrum eductus,92 venit in desertum Sur ubi primum
nullae/ deinde amarissimae aquae inveniabantur. Exo. xv.93
Hic imago mortis. periissent enim siti. Aliud
desertum Sin/ ubi fame periissent Exo. xvi.94 fuit
etiam desertum Raphidim, ubi aqua ex petra etcetera.95
Aliud desertum Sina in quo dominus populum sibi elegit
in peculium. Exo xix.96Carmelus97 quia ferti-
lissimus fuit scilicet abundantiam omnium rerum. Tenentes legem98
Sic et de nobis dicitur qui multa disputamus et dicimus
de evangelio etcetera. Tenentes, potius. Tractantes. Christus
Sermo quem loquutus sum ille iudicabit etcetera.99 Vide infra
c.v. Ibo ad optimates etcetera.100 Nescierunt me.101 hoc est
quod Paulus dicit Nescientes de quibus affirmant102
Buchsymbol226v Quando lex non fit viva in cordibus nostris/ scientia
quam videmur scire nihil aliud erit quam testimonium contra
nos, litteram sciemus non deum. Ubi est nova vita
illic etiam sunt novi fructus. InBaal.103 Imago primum
fuit Beli regis.104 Vide quid Helias fecerit prophetis
et sacerdotibus Baal.105 Annunciarunt sententias et oracula
Baal/ qui gloriabantur annunciare verbum meum.
Iudicio contendam.106 Iudicio/ non est in hebraeo.107Cethim .108
Argumentum contra Iudaeos ex pertinatia gentium idolatriarum.
CethimHieronymus putat esse partes Italiae et et orienta-
les insulas.109 Simile argumentum c. xxxv.110

Populus meus.111 Populum suum vocat sicut hodie qui volunt
esse Christiani et populus dei. Aqua viva. quam bibentes vivunt112
Mundi estis vos propter sermonem quem locutus sum vobis.113
Verba domini sunt aqua purissima in prophetis Eze. xxxi. et xxxvi.114
Cisterne115 sunt idola〈.〉Constupraverunt,116 confregerunt-
– Vastatio Babyloniorum et Aegyptiorum super Iudaeos.

Memphis et Taphnes117 civitates Aegypti. In deut.
Servietis ibi diis alienis etcetera118 fugerunt ad Aegyptios
et auxilium speraverunt ab Assyriis. relicta aqua viva.119


a-ain einer rechtsbündigen abgetrennten Textspalte hinzugefügt
bfolgt us durchgestrichen

1Vgl. Gummelt, Handschrift, 58: »Nach der Überschrift ließ Bugenhagen in seinem Manuskript etwa sechs Zeilen frei. Dies ist ein eindeutiges Zeichen dafür, daß der Anfang von Karlstadts Erklärung nicht überliefert wurde.«
2Jer 18,8 Vg »si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.«
4Vgl. Jer 19 f. Es ist nicht klar, auf welche Stelle sichKarlstadt hier bezieht. Die zitierte Textpassage erinnert eher an Jer 27,6–9.
6Vgl. Jer 1,2 und Zef 1,1.
7Jer 1,1 Vg »Verba Jeremiae filii Helciae, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.«
8Die Rolle des Hohepriesters der Israeliten wird in 2. Mose 28,1Aaron und seinen Söhnen – also auch seinem Sohn Eleasar (vgl. 4. Mose 20,23–28) – verliehen; vgl. auch z. B. 4. Mose 3,6; 16,19. Aaron wurde aber »Sprecher« seines Bruders, d. h. des Propheten Mose; vgl. 2. Mose 4,14; 7,7. Siehe zu Eleasar auch 4. Mose 27,21.
11Vgl. Jer 52. Hier werden nochmals die Zerstörung Jerusalems und die Verbannung der Juden beschrieben.
12Jer 1,5 Vg »Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te […].«
13Gal 1,15 Vg »Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam.«
14Röm 1,1 Vg »Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei.«
15Nach Gummelt, Handschrift, 61 mit Anm. 28, ist hier vermutlich Johannes der Täufer gemeint. Traditionell wurden Jeremia und Johannes der Täufer in Bezug auf ihre Rolle als Propheten und ihre christologische Verkündigung als verwandte Figuren betrachtet. Vgl. z. B. Hier. in Ier. 1,5 (CCSL 74, 4 f.). Mit Verweis auf Jer 1,5 siehe auch Thomas, Sent IV, d. 6 q. 1 (Thomas, Opera (Busa) 1, 447). Ob Karlstadt hier ein weiteres spezifisches polemisches Ziel verfolgt, ist unklar.
16Gummelt, Handschrift, 58; 61 mit Anm. 29 vermutet, hier sei Philipp Melanchthon gemeint, dessen Vorlesung über das Johannesevangelium Bugenhagen 1522 besucht hatte. Vgl. die Einleitung zu dieser Einheit. In Bezug auf den ganzen Abschnitt, der mit der Kommentierung von Jer 1,5 beginnt, verweist Bugenhagen vielleicht auf Melanchthon, In evangelium Iohannis (1523), fol. 139v–140v, dort mit Auslegung von Joh 17,17 und ähnlicher Erklärung des Wortes sanctificare.
17Jer 1,6 Vg »Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.«
18Jer 1,7 Vg »Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quaecumque mandavero tibi loqueris.«
19Vgl. Jer 1,9 Vg »[…] et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo.«
20Jer 1,10 Vg »ecce constitui te hodie super gentes et super regna, […].«
21Jer 1,10 Vg »[…] ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.«
22Vgl. vorherige Anm.
23Vgl. Jer 24.
24Jer 1,11 Vg »Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.«
25Vgl. von Jer 1,11; Vg LXX mit bakthr'ian = lat. baculum.
26Jer 1,12 Vg »Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.«
27Jer 1,13 Vg »Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem eius a facie aquilonis.«
28Vgl. vorherige Anm.
29D. h. in Nordrichtung.
30Jer 1,14 Vg »Et dixit Dominus ad me: Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae.«
31Siehe z. B. im Vocabularium hebraicum atque chaldaicum in Biblia complutensis (1514) 6, fol. cxxxiiv: »Hiere. 1. Ab aquilone pandetur omne malum. idest aperietur. vel secundum hebreos incipiet.«
32Vgl. nochmals Jer 1,14.
33Vgl. Jes 10,5 Vg »Vae Assur virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea.«
342. Mose 15,9 Vg »Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.«
35Jer 1,15 Vg »quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus […].«
37Jer 1,16 Vg »et loquar judicia mea […].«
38Ps 18(19),10 Vg »[…] judicia Domini vera, justificata in semetipsa.«
39Jer 1,16 Vg »[…] qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.«
40Vgl. vorherige Anm.
41Zur Bilderfrage siehe nochmals ausführlich die Einleitung zu KGK 219.
43Vgl. z. B. 1. Mose 18,2; 19,1.
44Joh 4,24 Vg »Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.«
46Jer 1,17 Vg »Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. […].« Vgl. auch Eph 6,14.
48Vgl. Jer 1,17 Vg »[…] Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.«
49Jer 1,18 Vg »Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram […].«
51Hes 3,9 Vg »ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam […].«
52Bezug unklar. Vgl. Jer 38–43 oder Jer 20, wie in KGK 237 (Textstelle).
53Vgl. Mt 17,19 Vg »Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis«; siehe auch Lk 17,6. Zum Reich Gottes als Senfkorn (Mt 13,31 f.) siehe auch KGK 232 (Anmerkung).
54Jer 2,2 Vg »Vade, et clama in auribus Jerusalem […].«
551. Sam 17,34 Vg »Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi […].«
59Jes 6,8 Vg »Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.«
60Jer 2,2. Vg »[…] Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur.«
61Bezug unklar. Siehe möglicherweise 2. Mose 16,1–3 oder 4. Mose 20,1–6.
62Vgl. Jer 2,3 Vg »Sanctus Israel Domino, primitiae frugum eius: omnes qui devorant eum delinquunt: mala venient super eos, dicit Dominus.«
63Vgl. vorherige Anm.
64Vgl. z. B. Jes 59,7; Jer 4,6.
65Jes 46,3 Vg »[…] qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.« Vgl. auch Jes 44,2.
66Jes 66,8 Vg »Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?«
685. Mose 32,6 Vg »[…] numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?«
69Jes 49,15 Vg »Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.«
705. Mose 32,10 Vg »[…] et custodivit quasi pupillam oculi sui.«
715. Mose 32,11 Vg »[…] atque portavit in humeris suis.«
725. Mose 1,31 Vg »[…] ut solet homo gestare parvulum filium suum […].«
735. Mose 1,30 Vg »[…] pro vobis ipse pugnabit […].«
74Vgl. 5. Mose 8,2–10, hier vor allem 3 f.
755. Mose 8,5 Vg »[…] quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te.«
76Röm 8,32 Vg »Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum […].«
79Gal 1,15 Vg »Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam.«
84Jer 2,4 Vg »Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israel.«
86Jer 2,5 Vg »Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?«
87Hos 9,10 Vg »[…] ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, […].«
885. Mose 7,26 Vg »nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam […].«
89Ps 113(114),16 Vg »Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.«
90Jer 2,6 Vg »Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?«
91Ps 13(14),1–3 hier zitiert nach Röm 3,11 Vg »non est intelligens, non est requirens Deum.«
97Vgl. Jer 2,7 Vg »Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius et optima illius: et ingressi contaminastis terram meam, et haereditatem meam posuistis in abominationem.«
98Jer 2,8 Vg »Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, […].«
99Joh 12,48 Vg »[…] Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.«
100Jer 5,5 Vg »Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula.«
1021. Tim 1,7 Vg »[…] non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.«
103Jer 2,8 Vg »[…] et prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt.«
106Jer 2,9 Vg »Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, […].«
107Vgl. z. B. Biblia complutensis (1514) 4, fol. i2v.
108Jer 2,10 Vg »Transite ad insulas Cethim, […].«
109Vgl. Hier. in Ier. 2,10 (CCSL 74, 64).
111Jer 2,11 Vg »[…] populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.«
112Vgl. Jer 2,13 Vg »Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas.«
113Joh 15,3 Vg »Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.«
114Vgl. Hes 31,4–7.14 f.; 36,25–27. Vgl. auch die Begrifflichkeit des aqua tribulationis (Wasser der Trübsal), das für die Sündenabwaschung in 33 Conclusiones de tribulationis materia, KGK III, Nr. 164, steht.
116Jer 2,16 Vg »Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.«
117Siehe vorherige Anm.
1185. Mose 4,28 Vg »Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt […].«
119Vgl. Jer 2,18 Vg »Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis?«

Downloads: XML · PDF (Druckausgabe)
image CC BY-SA licence
»