fehlt
Ornatiss'imo' atque
prudentiss'imo' viro
D〈.〉
Joachimo
Vadiano
D〈.〉 Doctiss'imo'
et Senatori Gallensi
patrono suo longe
chariss'imo' et
colendo〈.〉
fehlt
Quando non habeo, quod ad te virum et piissimum et doctiss'imum' scribam
hoc unum indico tuam mihi atque meam salutem cordi esse. Conservet itaque te
qui
condidit et regeneravit, addatque omnia quibus vel indignes vel exornari
velis.
Veritatem pietatis alumnam ut hactenus perfeliciter adseruisti
tueri perge. Vale
felicissime et dominos ac fratres istic salvos esse
iubeto, Sedellarium etiam illum
senem atque iuvenem.1Basileae
die Marcii 5 anno MD 35.
Disputationem eximius magistratus noster iniunxit, parui,2 quum non
viderem iniqua praecipere.
ea tamen disputatio iam, ut audio, ab
exteris varie sumitur,3 nobis vero bene convenit, et ego, quod ad me
attinet eta nullam unquam dissidii
caussam dabo et veritatem atque pietatem progre-
di propagarique
latius cupiam.
Mihi tamen plurimum videtur interesse scripturam
perfunctiorie et explicate
perdiscere etc. De qua quidem re scripsi, ut
si quorundam vano rumore commotus
esses, hinc tranquillareris aut ansam
scribendi caperes. Iterum optime vale.
KGK 367
Einleitung
