fehlt
Eminenti
et prudentiss'imo'
viro D〈.〉
Osvaldo
Myconio
concionatoruma
Basiliensium
praecipuo
fratri
praeceptori
ac domino chariss'imo'〈.〉
fehlt
Mitto eximie vir ac chariss'ime' patrone familiam cum qua
negotiis detinentibus non potui advenire.1 Nec
praestiterunt
pollicita nautae Quippe receperunt se octiduum ante praedicturos
navigationem. hodie vero vobis imparatisc significant cras abituros
sese, itaque res meas temere coniicere necesse
fuit, et aliquas
nondum vendidi.d2 Tamen adventum festinabo.
Atque utinam eiusmodi
iniungatis quae pro communi et vestro et meo honore queam
exequi, nam
quide sit, quod
explere me velis cogito multum, sed neque de tua pruden-
tia neque
humanitate tua dubito.3 Illud nunc
humiliter et
impense peto, digneris accersere dominum Marcum4 atque meis
verbis supplicare, ut dignetur uxorem in
destinatam nobis
domum inducere. Quod ego obsequiis paratis pro mea virili
compensare semper studebo. Commendo tuae paternitati coniugem
et liberos. Saluta
tuam uxorem D'ominum'
Marcum5 et alios. Tiguri
die Junii
15f Anno MDXXXIIIIg
KGK 351
Einleitung
