b4rConclusiones decem christianissimae, per An-
dream Bodenstein de Carolstat,
Theologiae
et U'triusque' I'uris' Doct'orem'
Wittenbergae disputatae.
Conclusio prima.
MeldenseA Concilium1
perperam erravit.2
A Hui, acerbum hoc dicere Concilium errare.3 At quis non dice-
ret: unde tot portenta
nonnunquam videmus progressa, quaeque sese
erroris invicem arguunt: atque adeo, ut
in Pontificum constitutio-
nibus non modo Concilium aliquot, imo
totam hanc quam vo-
cant militantem Ecclesiam,4 nec tantum errare, verumetiam
plaerunque ali-
os fallere vel inviti Romanenses fateri
compellantur. ut est in c'apitulo' a
nobis.5 de sent'entia'
exco'mmunicationis'6 et
ibidem per doctores.7
Conclusio secunda.
Idem conciliumA excommunicationem ipso facto in-
currit, quod
in caussis spiritualibus Canonum sta-
tuta
velita
observari.8
A Nihil humani commenti spiritalibus negotiis addendum.9 Corpus
perdere canonum praestigia possunt,
spiritum auferre non possunt.
Atque utinam quae spiritalia forent plerique
intelligerent, qui nullo
non in tempore spiritalia iactant. A carne revelantur
canones qui
in Christi lege non rite fundati sunt: spiritalium autem revelator
pater coelestis, non caro, neque sanguis Christi confessionem, sed qui
in
coelis est pater revelare potest.
Conclusio tertia.
AAlexander quartus,10 et omnes post eumB Pon-
tifices Romani, anathemate se per suas Decre-
tales percusserunt, ab anno. 1246.11 usque ad annum
1520. nunc praesentem.12
A Alexander hic quartus, multa excitavit
mala. omnes enim subditos
regni Siciliae in Regem excitavit:13 belle apostolico officio fungens,
quo edoctus,
potestati obediendum propter deum.
B Quorum ambitione quicquid ubique est, extreme perturbatum est.
b4v
tantum avaritia apud hoc phariseorum genus valet.
Conclusio quarta.
Sequitur ergo quod bLeo Decimusb14
excommu-
nicare non potest.A Quia iuxta suas constitutiones,
BExcommunicatus non potest excommunicare.15
A Potest quidem excommunicare et devovere caput suum, in ani-
mas nostras imperium est nullum. Qui quam ridicule, bullam,16 et non
nisi bullam Romanensium
fermento plenam, pridie in Lutherum
emi-
sit, tot Germania nonnihil videt. Sed cui non ultimae videtur
demen-
tiae, Florentina devotione, adde, cuiusvis quam
staturosae molis gi-
gantis, a Christi amore nos separari posse?
Hoc quidem excommu-
nicare aiunt, a deo, a Christo divellere: a
cuius charitate quis nos
seiunget? Nemo certe, nisi nostra ipsa voluntas x. q. iii.
illud.17 et in
c'apitulo' quin aeterni. de re iudi'cata' li. vi.18 Prophetae ore sic olim edocti.
Iniqui-
tates vestrae diviserunt inter vos, et deum vestrum.
Esaiae. lix.19 Iudicum
quidem mundi excommunicatio, quae tam ambitiose cristas extol-
lit, in coelum ius habet nullum. xxiiii. q. i. quicumque.20 et in canone. si-
quis
presbyterorum. de reb'us' eccl'esiae' non alie'nandis'21 atque ibi per doctores.22 Haec
eo libentius adduco: ut
heroas illos suis taelis iugulare possim, qui tam
impudenter excommunicationis
nebulas, inter Iovis fulgura disper-
gunt, rudi plaebaeculae imponentes: quibus etiam, nescio quot stadia
ultra inferas sedes proscribere miseros posse clamitant.
B Merito excommunicatus, et Christi ecclesia interdicendus. Quid
interdicendus? Quin iam interdictus a Christo: qui Christum non
quaerit, sed
sua: avaritia, non doctrina sana se pascit: lucrum, non
pietatem auget: qui non sua
morte multos salvare, sed Lutheri
san-
guine multos perdere cupit.23
Conclusio quinta.c
AVerba dlatae suntd sententiae,B Anathema sit, qui
praeter id quod Dominus praedicaverit aliude. Gal.
1.24
A Sententiam hanc tulit Paulus. Etiam si nos,
aut angelus e coelo
praedicaverit vobis evangelium, praeter id quod praedicavimus
vo-
bis, anathema sit. Quemadmodum praediximus, et nunc iterum
di-
co: Si quis vobis praedicaverit evangelium praeter id quod
acce-
b5r pistis, anathema sit.25 Vides iudicis severitatem, sententiae latae poenam.
Christum qui
prohibet, aliud a Christo docens, excommunicatus
hic iusta sententia per Paulum denunciatur. Quae ergo haec mor-
talis temeritatis insania, Tua protollere, Christi deiicere: velle
aliis
beatudinis aeternae sedem praecludere, cui coelum est praeclusum:
alios
morti damnare, qui ipse errorum suorum sepulchro iam fetidus?
B Anathema, superna est maledicto xxiii. q. iiii. c'apitulo'
gulisarius.26 Hanc
ne
Romanus Episcopus, nobis pro sua libidine inferre potest? Tan-
tum
ne illi in coelum, et beatas supernae felicitatis animas ius est?
Nescis, inter
iustum iudicem, et conscientiam, alium testem, nec pa-
tronum
intercederef?
Si Lutherus intus custodit innocentiam,
ne-
mo ipsius caussam opprimet apud deum: coram mundo quid
refert, si mortalium caecitate diiudicetur? cui id quidem pro mini-
mo est. Qui enim eum iudicat, non personatus vicarius, sed Chri-
stus est. Aliud, ut cum Cypriano loquar, sella terrena, aliud tribu-
nal coeleste. Ab inferiorig accipiat sententiam, a superiori coronam.27
Qui enim iustus, et iniuste maledicitur, praemium illi redditur.
Conclusio sexta.h
DeiA
caussisB spiritualibus, Cvelut arbiter et iudex
admitti non debes.
A Quis enim sensum Domini, aut consiliarius eius fuit?
B Spiritualium deus, spiritus tantum observator est. Quae enim spi-
ritualia sunt, quomodo homo, nisi superne a patre luminum, et
omnium
consolatore spiritu dilabitur, cognoscere potest? Si in
spiritualibus iudicare
volueris, spiritu corripiaris. Spiritu autem agi-
tatur, qui
mansuetudinis fervore, in publicam utilitatem, non suae
avaritiae fumo in proprium
commodum coalescit.
C Proh deum hominumque fidem, eo proventum est hodie, ut spi-
ritualia praedicentur populo, latifundia, sacerdotiorum redditus,
et quod
prae verecundia vix dicere ausim, ipsae etiam nocturnam
consuetudinem praestantes
nonariae: quibus si quis tremulum digi-
tum porrexerit, iam gratiae
violatae reus, non secus diris incessitur,
ac sacro unguine nentem occiderit
mystis.
Conclusio septima.
Ergo ipso iureA excommunicatus est, qui spiritua-
lia negotia,
humanis traditionibus metitur.
A At quis non est hodie inter Sarabautarum28 hoc genus, qui non
b5v
omnia quaeque in coelo, et extra coelum sunt, dimetiuntur: de sin-
gulis legem, plus longe Christo ii sapientes, magistraliter, et pio
ze-
lo adducti statuunt: hos ne excommunicare poterit. Quis in
toto orbe pene
nihil communius. adeo sui ubique copiam faciunt. ut noctibus etiam
multas lodices beare, sua sanctitate dignentur.
Conclusio octava.
AEtiam si legem dei resipiant.
A Quid isti resiperent, qui etiam ipsum Deum respuunt?
Conclusio nona.
AjTollendae igiturj sunt Pontificis BDecretales?
A Bona verba. Hoc ne ipsis persuadeas, arma haec quibus nihil
non deiciunt,
deponant?
B Decretales. Hoc libro reipub'licae' nihil nocentius: merae enim im-
posturae, et vapherrimi Romanistarum doli. Rete Pontificum, quo
omnem pene mundum in servitutem piscati sunt. Quid enim il-
lorum avaritia non contaminatum est? Ad hoc excogitatae De-
cretales: ut eo fraeno coerceant, si qui ad libertatem aspiraverint:
suamque ingluviem nostris sudoribus, pulchro religionis commen-
to saburrare felicius pergant. Neque unquam publico omnium bono,
Principum
libertati, qui iam cuique cerdoni galeriato,29 cedere turpi-
ter coguntur, animarum
nostrarum saluti, et Christi gloriae, satis no-
bis consuletur,
nisi hoc tam impudentis veneni malum, Christia-
nissimo
tollatur.
Conclusio decima.
Si Romanus Pontifex deiurat seA divinam legem,
et Pontificum decreta
custoditurum, difficile aB per-
iurio defendi potest.
A Quae vesania te incessit Andrea, ut hanc servandam ipsos iura-
re credas, qui omnem movent lapidem, quo excolescere ipsam faci-
ant. Alium ne deum admitterent? qui ipsi in terra per successionem
numen
sunt. Persancte enim agunt, unum deum mundo admit-
tentes, poeticam
deorum colluviem angue peius fugientes. Viden
quantus error hinc proflueret? In
terris Papa deus, si Christum re-
b6r gnis collegam admittat, duos iam Deos quomodo negares, atque
diversa praeditos voluntate? Quaeque enim noster Romanensis de-
us statueret, christus derogaret: et quae hic mandaret, ille prohibe-
ret: quo modo diu mundi hoc imperium subsistere non posset.
Consulto proinde faciunt, quo annitantur, Dei lex displosa exulet.
B Crimen hoccine Pontifici esse credis? cui quicquid libet licet. Hic
in se,
quo suum facinus expiaret, tam impotens discendus? Qui nul-
lum non
flagitium, atque incommissum, indulgentissime modo ar-
gentata
hostia intercedat, aliis ignoscere, plenitudine potestatis suae
in omni valet
mundo.
KGK 168
Einleitung
