45Eximio D'omino' Georgio Spalatino, Philosophiae
Doctori et Canonico Aldenbergensi, Pa-
trono et Amico praestantiss'imo'.
S'alutem' P'lurimam'. Haud scio, mi Colendissime Patrone,
cur secundo Caesar
Bambergius1 tricas causatur,
et cuius: scribit enim
Pater, Filium non ventu-
rum: at hic id poscita
magnopere, ut faciam se
huc venire. Ambigo an rideat, an serio scripserit.
Curandus est alius: Tu fac, ne cum nostrorum
dispendio etiam Primores
tanti instituti illu-
dantur. Audio quoque Plinianum Lectorem2
abi-
turum. Hoc scio illum segniter lectitasse, nec
magnifaciendam esse eius discessionem, modo
alius tantae lectioni
commodus sufficiatur. Vel-
lem ego Philippum3 nostrum, hominem omni-
um
disciplinarum, ne dicam ipsammet erudi-
tionem,
interpretaturum, quod et universi desi-
derant Auditores.
Postremo mitto Dominatio-
ni tuae libellos, seu
currus4 aliquot,
singulos suis
heris inscriptos. Te flagito solita comitate et fe-
stivitate singulos singulis, iustas praefatiunculas
in commendationem huius homuncionis prae-
mitte
daturus. Vulgaris currus5 non potest excudi,
quod
minor est typi capacitas, quam quae tot senten-
tias
recipiat.
Malunt autem plerique me alio consilio
46
proposito consulere, quam scriptas illas senten-
tiolas dissecare.
Tuus obsequibilis.
KGK 111
Einleitung
