Nr. 363
Heinrich Bullinger an Oswald Myconius und Andreas Karlstadt
[Zürich], [17. Dezember 1534]

Text
Bearbeitet von Stefania Salvadori
Buchsymbol fehlt

aCopia epistolae Bernensis〈.〉

Quae in confessione vestra1 nobis displicent minusque
circumspecte (quod cum omnium vestrum pace dictum
volumus) posita videntur ad hunc se habent modum
Primum quod in confessione vestra adseritis Corpus
Christi verum vere in coena fidelium adesse,2 vobis
subscribimus. Sic enim ex verbo dei ecclesiam
nostram hactenus docuimus. Verum quod subiungi-
tis
illud idem corpus illic dari et distribui: aut
certe vos non intelligimus, aut plus satis confessi
estis. Nec est quod obiiciatis. Attamen exposuimus
nos. Etenim quod ad corporis Christi praesentiam at-
tinet
, satis explicuistis, nec id a nobis improbatur〈.〉
Sed quod sub finem inde colligitis hoc demum inex-
plicatum
reliquistis cum dicitis Credimus ergo ipsum
verum domini corpus in coena, etc. eo interim modo eaque
ratione qua dominus se suis praesentem exhibet qua se
suis fruendum distribuit.3 In hoc enim asserere
videmini, quod Christus se praesentem exhibeat tum
primum symbolorum administratione, qui tamen antea
per fidem et spiritum exhibitus distributus et in electorum
cordibus suscaeptus est. Quod vero mox additis de
eo quod Christus se nobis det atque distribuat rursum
ad coenam referre videmini, cum id ipsum iam
antea factum esse oportuit. Alioqui coena fidelium et
Christi dici non potuit. Hinc durius videtur esse
dictum quod Christus summus pontifex noster4 vir-
tute
sua hic hic inquam in coena hoc ipsum agat.
Deinde dicitis Christum seipsum nobis exponere et decla-
rare
quo pacto se in coena (eum nanque se istic
dari et distribui affirrnatis) distribuat, citantes
e 6. cap. Ioannis Panis, quem ego dabo etc.5 que
ut huc faciant nobis plane non videtur, sed ut dixi-
mus
ante coenam fieri necessum est: id quod Zvinglius
olim in nostra disputatione contra Benedictum
Burgouwer multis et certissimis evicit argumentis.6
Buchsymbol fehlt Sequentia vero Hunc panem dat manducan-
dum
usque ad hoc Distribuuntur et manducantur
in symbolis etc.7 vobiscum confitemur, et iam mox
confessi sumus. Atqui ad vestram confessionem vel
explicandam vel probandam parum aut nihil
facere videntur. Quum vero sequitur Distribu-
untur
et manducantur etiam cum in symbolis man-
ducantur
8, si ad iam dicta retuleritis, nihil absurdi.
si vero ad sacramentorum esum ut scilicet illo distri-
buantur
quemadmodum confessio vestra habet, vere scilicet
et non symbolice tantum probatum cuperemus.

Deinde cum de symbolis vos explicatis, hoc est quod
non capimus, nempe symbolis ecclesiam reddi
certam et indubitatam quod scilicet Christi corpus
pro nobis traditum sit et fractum.9 Id quod nec verbi
externi praedicatio nec symbolorum administratio
nec quicquam externi poterit, sed solius dei spiritus,
virtus operatio et efficacia hanc certitudinem elec-
tis
confert. Caeterum quid de Symbolis sentiamus
paulo post fatebimur. Cum tandem sequitur Ut
panem vobis ore corporis edendum porrigo etc.10 quan-
doquidem
in symbolis explicandis adhuc ver-
samini
, atque hoc symbolorum administratione por-
rectioneque
fieri adseritis paulo ante diximus, iam
antea per fidem manducatum corpus et bibitum sang-
uinem
esu panis et vini potu testamur. Alioqui
non accissemus fideles, sed potius in coena iam primum
fideles redderemur. Quod autem mox additis fruc-
tum
indico11 longe mitius et quasi pugnans donan-
di
verbo videtur. Haec sunt chariss'imi' fratres quae
in Confessione vestra nobis sunt visa obscuriora, quam
ut ea ab ecclesia nostra acceptari possint, et quorum
vos ex charitate monendos censuimus rogantes e-
nixe
ut omnia eo animo quo etiam facta sunt
plane fraterno et integerrimo suscipiatis. Aut enim
in summa vestra non intelligimus: aut vera sunt quae
scribimus. Sic autem nostram ecclesiam hac in
re doctam esse paucis vobis significamus.

Buchsymbol fehlt

Credimus nos et ecclesia nostra, Christum vere adesse
in coena fidelium non tamen naturaliter pa-
ni
unitum et sumpto pane sic distributum sed
fideli innovataeque menti sacramentaliter atque
mystice exhibitum. Sacramenta vero esse signa
testimonia atque memoracula gratiae per Christi mortem
praestitae et quae divinas promissiones ac gra-
tuita
dei beneficia (quemadmodum vos quoque sentitis)
non solum significant sed suo quodam modo sensi-
bus
subiiciunt ac repraesentant, et propter analogiam
rerum quarum symbola sunt, nomina recipiunt
fidem excitant, exercent testantur et ad charita-
tem
invitant. In summa, quicquid hac de re Zving-
lius in Confessione ad Principes Germaniae12 et
plerisque aliis lucubrationibus confessus est, idem
nos quoque confitemur. Non quod in hominis verba iu-
raverimus
, sed quod veritatem simpliciter ab eo
doctam et assertam agnoscamus.

Neque vero in hoc confessionem nostram vobis trans-
mittimus
quod eam vulgari aut typis a quo-
cunque
tandem excudi velimus. Id quod inscio nostro
magistratu nobis nunquam licuerit, sed ut in his nostram
qua utimur simplicitatem in proponendo hoc
ecclesiis nostris negocio cognoscatis. Veritatis enim
oratio et simplex et aperta esse debet. Volumus nanque
in hac tragoedia cum Lutheranis componenda
non solum nobis consultum sed et veritati ecclesiis
nostris ac posteritati, necubi scilicet hae periclitentur
Siquidem non ignoratis quidnam patrum illeb
augustae13 de Eucharistia sententiae nostro sae-
culo
contulerint utcunque se explicaverint. His
enim magis quam simplici scripturae Papatus
innisus hunc de Eucharistia errorem orbi obtru-
sit
. Vos igitur, a quibus per Zvinglium nostrum pri-
mum
in orbem sparsa est haec veritas admo-
nitos
et rogatos volumus fratres nostros charissimos
ut re penitus circumspecta pro vestra singulari
Buchsymbol fehlt prudentia sic agatis, ne dum pacem a Luteranis
sperandam putetis novam nobis tragoediam exci-
tetis
. Valete.

Fratres et ministri eccles'iae' Bernen'sis'.14a363t_107mws363t_107mw

Iam expendite nobis chariss'imi' fratres Myconi ac Carol-
stadi num syncere nostra intellexerint Quis ex omni
illa confessio'ne' nostra vel suspicari poterat nos id
vel per somnium somniasse quod illi nos de Distri-
butione
asserere fingunt, quasi corpus Christi natu-
raliter
pani sit unitum, eoque iam primum per sym-
bola
distribuatur.15Proinde declarate etiam vos illis syn-
ceritatem
confessionis nostrae.16 Nam et nos amice illis
hoc ipsum approbare scriptis nunc annitimur.17 Inte-
rim
vobis solis haec scripta putabitis. Non potuimus
haec vos celare qui cordibus nostris penitius estis in-
sculpti
. Quod si quid temerius et non sine veri-
tatis
simplicitatis veraeque concordiae18 positum videri-
tis
, oramus iam secundo ut libere moneatis.19 Valete
et nostri memores estote inc precibus.

H. Bullingerus etc.d

eHasce litteras tu so-
lus
una cum Ca-
rolostadio lege.e


a-afehlt b – als Überschrift Copia harum literarum Bullingerus Myconio Basileae misit, his adscriptis, in fine. Hasce literas tu solus una cum Carolostadio leges.
bfolgt mit verblasster Tinte unlesbares Wort a
cfolgt durchgestrichen unlesbares Wort b
dvester b; folgt Responsio ad superiorem Bernensium Epistolam b
e-edirekt darunter, spiegelverkehrt in den durch die Faltung des Blattes frei gewordenen Raum geschrieben a; in der Überschrift, wie Anm. ii b

1Mit HBBW 4, 441–444 Nr. 489 ist hier das Zürcher Abendmahlsbekenntnis von Mitte Dezember 1534 gemeint, ediert in HBBW 4, 420–430 Nr. 482.
2So auch im ersten Abendmahlsbekenntnis, vgl. Bullinger an Blarer, 22. Oktober 1534: »hoc ipsum nos hodie asserimus, nempe Christi corpus et sanguinem vere a fidelibus in coena edi et bibi.« (HBBW 4, 370,8–371,9 Nr. 463).
3Vgl. HBBW 4, 423,37–42 Nr. 482: »Credimus ergo ipsum verum domini corpus in coelos ab oculis nostris receptum sedere ad dexteram patris in uno aliquo loco coeli propter veri corporis modum, in coena vero eo interim modo eaque ratione adesse, qua ille ipse dominus se suis praesentem exhibet, qua se suis fruendum distribuit et ipsa mens fidelis ipsum capere et edere potest.«
5Joh 6,51f. Vg »Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.«
6Gemeint ist der Streit zwischen Zwingli und dem St. Galler Pfarrer Benedikt Burgauer (1494–1576), der die lutherische Abendmahlslehre vertrat, bei der Berner Disputation zwischen 6. und 26. Januar 1528; Burgauer hatte sich am Ende für den Augenblick als überwunden erklärt; die Akten der Disputation wurden unmittelbar danach veröffentlicht (= VD 16 H 502); zum historischen Kontext siehe Locher, Disputation.
7Vgl. auch hier das zweite Zürcher Abendmalbekenntnis in HBBW 4, 420–430 Nr. 482.
8Vgl. HBBW 4, 424,90–425,95 Nr. 482: »Et quanquam Christi corpus et sanguis ad eum, quem exposuimus, modum fidelibus semper, etiam citra symbolorum usum, praesentia sint, distribuantur et iis vescantur pii, attamen nonnisi per fidem eandem nec per aliam quam hac ipsa ratione praesentia sunt, distribuuntur et manducantur, etiam cum in symbolis celebrantur.«
9Vgl. nochmals KGK 363 (Anmerkung).
10Vgl. HBBW 4, 426,130–136 Nr. 482: »Porrigens ergo panem ait Christus: Accipite, comedite [Mt 26,26]. Hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur [Lk 22,19], quasi iam dixerit: Ut panem vobis ore corporis edendum porrigo, ita animo corpus meum dono ore mentis et fidei manducandum. Panis hic symbolum sive memoraculum est corporis mei, et quo vobis mortis meae fructum indico. Ut enim pane confortatur cor hominis, ita solius mortis meaebd benefitio aeternum vivetis.«
12Mit HBBW 4, 443 Anm. 13 Nr. 489: »Gemeint ist sicherlich Zwinglis ›Fidei ratio‹ von 1530 […] und seine Antwort auf den gegen diese Schrift gerichteten Angriff von Johann Eck, die bald auch mit der ›Fidei ratio‹ zusammen mit einem gemeinsamen Titelblatt erschienen war: ›Ad illustrissimos Germaniae principes Augustae congregatos, De convitijs Eccij, epistola Huldr. Zuinglij […] Tiguri […] MDXXX‹ […].« Die Schriften (VD 16 Z 767 und VD 16 Z 775) sind ediert in Zwingli, Werke 6.2, 753–817; 6.3, 231–291.
13Am Reichstag von Augsburg 1530.
14Im ersten Teil des Briefes bietet Bullinger eine Abschrift des an ihn und die anderen Pfarrer von Zürich gerichteten Schreibens des Berner Pfarrers vom 16. Dezember 1534 an. Original in Zürich StA, E II 337, fol. 72ar–v, ediert in HBBW 4, 441 Nr. 489.
15Bullinger sieht in der Argumentation der Berner den für ihn unerwarteten Vorwurf, sich der lutherischen Abendmahlslehre zu unterwerfen.
16Zum Brief des Myconius an die Berner vom 18. Dezember 1534 siehe die KGK 363 zu dieser Einheit.
17Zur Zürcher Antwort an die Berner am 3. und 4. Januar 1535 vgl. HBBW 5, 29–39 Nr. 502 und 41–44 Nr. 504.
18Mit HBBW 4, 447 Anm. b Nr. 492, fehlt hier das den Genitiven übergeordnete Substantiv zu »sine«, vermutlich ist »damno« gemeint.
19Noch einmal bat Bullinger seine Kollegen in Basel um Beratung und Korrekturen, um eine gemeinsame Linie zu entwickeln, die er Bucer vorlegen konnte; siehe die KGK 363 zu dieser Einheit.

Downloads: XML · PDF (Druckausgabe)
image CC BY-SA licence
»