Nr. 340
Andreas Karlstadt an Johannes Hess
Zürich, [1533, Ende?]

Text
Bearbeitet von Stefania Salvadori
Buchsymbol410

Andreas Carolstadius egregio et eruditissimo viro
Domino Ioa'nne' Hesso, Wratislawiae a concionibus primario,1
fratri patronoque colendo.

S'alutem'.

Mich'ael' Carnovianus2 beneficentiam tuam, vir eximie, sic pe-
nes
me praedicavit, ut eam tibi non quivi non gratulari. Quod vix sit
alia in ducibus verbi3 maior turpitudo, quam magis exsecror, avaritia et
immisericordia, nec ullo judicio plus roditur seviori evangelii
perfidia.4 Iam quantum adferat damni manifestum est. Quo vitio
plures alienantur, quo plures irritantur adversus Evangelium. Huius
contraria virtute victores abeunt Anabaptistae.5 Perge igitur, optime
vir, fratribus opitulari. Ex eodem Carnoviano accepi te coniuge libe-
risque
orbatum,6 condoleo, opto, quo commoda et moribus et areligioni
contingant a.7 Sed et percupio, ut et nos veritate Dei pure sinceri-
terque
intellecta coalescamus, ut neuter alterum veluti hostem insecte-
tur
. Nam quisquis hic peccat, profecto misericordiam laedit et lenita-
tem
, quam debet, non praestat. Acrem autem iudicem habebimus, qui
praefractos, duros et immisericordes immisericorditer perdet, quod Chri-
stus
concinna parabola docuit,8 nec illum fallemus imbecillitatis praetextu
nec abscondemus illi quidquam; ipse novit, an desidia an secordia an
metu, an odio, an amore negligemus veritatem.9Christum praedicatis
corporaliter edi, aut ad aliquem fructum aut ad nullum. Si ad nullum,
elevatis doctrinam Christi dicentis: qui edit meam carnem et bibit meum
sanguinem, in me manet et ego in illo.10 Si ad aliquem fructum, quis
ille est? remissio peccati? Absit, quia mori necesse est. Si ad ali-
moniam
Buchsymbol411 spiritus! At Christus immolatus factus est pascha nostrum.
Si pacem! Pacem, pro ea Christum mori oportuit, nam inimicitias
nostras in corpore carnis per crucem destruxit.Si verba contra cer-
tissimas
Christi scripturaeque sententias obtenditis, oportet videre, an
verba intelligi citra iacturam fundamentorum fidei possent. Sed quae
verba clamant? ista: Hoc est corpus meum.11 Quid hic sonat? quid
audimus, quid cernimus? adverbia ista: corporaliter, substantialiter,
identice et huius generis? non certe. Cum ergo perspicuum sit, nul-
lum
horum scribi, pro glossa contenditis, atque utinam pro meliori,
quam illi, qui dixerunt: Dixit, destruam templum hoc etc.12 Haec,
Hesse mi, Doctor eximie, pietatis tuae fiducia, ut tu benigne audias,
accurate dispicias et te cogites hominem esse, fierique posse, ut tu sis
ab iis, quibus prima ac certissima bibliorum fundamenta obsistunt. Nam
certum est, nos eis uti et nos eis premi, eaque deprecari et solere et
oportere, quae res quemlibet cordatum admonere accuratioris dispicien-
tis
deberet. Ego profecto velim, nos ardentibus votis una comprecari,
ut miraculo quodam pereat, quod honoris studio declinet a vero. Porro
si tu glossam istam h. e. corporaliter, substantialiter identice etc. aut
alius potest probare necessariam intelligendam audito lectove sermone
Christi, cedam. Fac et tu talem sponsionem. Promitte te cessurum,
si probavero eiusmodi glossam neque in Christi verbis scribi nec repe-
riri
nec intelligi necessario; quodsi non audes, oro te per viscera mi-
sericordiae
ut recte reputes, apud qualem iudicem te respondere neces-
sum
sit.13 Non rogavit Carnovianus, ut de hisce significarem, sed ut te
salutarem. At cum deessent alia, ista adieci, quae utinam tu tanto
candore, tantoque veri studio excipias, quanto scripsi. Si licet responde;
et vale in Christo Iesu feliciter. Tiguri. Andreae Anno MDXXXIII.

Andreas Carolstadius.


a-avom Editor verbessert für religione contingat

1Zu Johannes Hess (1490–1547), siehe KGK 340 (Anmerkung).
2Zu ihm siehe die KGK 340 zu dieser Einheit.
3Vgl. Apg 14,12, hier vermutlich allgemein für Prediger.
4Siehe Cosack, Speratus, 410, Anm. 46: »Die Worte mit gesperrter Schrift enthalten einen Fehler des Abschreibers. Schon Speratus stieß an ihnen an und vermutete seniorum statt seviori. Vielleicht soll es sermo heißen«; die Lesung dieser Stelle bleibt unsicher.
5Hier wird wahrscheinlich auf die innerreformatorischen Kontroversen über die Sakramente hingewiesen.
6Hess hatte am 8. September 1525 Anna Jopner, Tochter des Ratsherrn Stephan Jopner, geheiratet; sie starb vermutlich gegen Ende 1532 mit ihrem Kind bei dessen Geburt; er heiratete 1533 die ebenso aus einer Breslauer Bürgersfamilie stammende Hedwig Wahle, die 1539 auf ähnliche Weise starb. Vgl. Seils, Heß, 261.
7Cosack, Speratus, 410, Anm. 47: »Es liegt auf der Hand, dass auch diese Worte fehlerhaft sind, wenigstens müsste es heißen: religioni contingant«.
9Vgl. z.B. Lk 16,15.

Downloads: XML · PDF (Druckausgabe)
image CC BY-SA licence
»