A2r
Nobili vi-
ro domino Huldricho de Dorn-
hum Esense Witemunda, dimicello in Olders-
zum Patrono charissimo,1
Andreas
Botenstein Carolstadius.
Gracia tibi et pax a Deo patre et
domino nostro Jesu Christo. Postea-
quam vir strenue domino libuit, ut ope-
ras
meas provido Christophero Frosch-
over2
locarem, donec ei commodus emendator3
contin-
gat, meo officio commissum ratus sum ut libros
eccle-
siae Christi non solum emendatos, sed etiam utiles
edat.4
Non quod pro
imperio conari vel possim aut velim quicquam,
verum ne desim neque consilio neque
suasu. Itaque
Leonem
Iudae virum cum linguarum tum rerum
noticia eximie
praeditum, tibi neutiquam ignotum, convenio et
efflagito,
ut tradat quae ex ore prudentissimi Huldrichi Zwinglij
excepisset.5 Verum ille cunctabundus, reluctatur
quod
omnia temere congessisset. Ego autem malim, aio, quae
illius extemporalis
facultas peperit, quaeque tu temere
ut inquis, congessisti, quam aliquorum domi
meditata et
a suis Climonibus et Thasiis et Parasiis ociose picta.6
Sed Leo mens
deprecari pergit. Latinis, inquit, admi-
scui germanica. At eadem
illum rima, qua molitur
A2v
elapsum, constringo, Exigoque Zwinglii prophetias ad
Rhomanos et in reliquas Pauli epistolas, quae nondum
prodiissent.7 Et in Iacobum, quem quidam naribus
muc-
cosis8
iudicantes, insulse reiecerunt.9
Denique peto in
Mosen, in Prophetas, in Psalterium, in Matthaeum,
in
Ioannem commentarios.10
Tum Leo subridens, ut est ho-
mo festivus ac lepidus, ait. Est mihi quiddam illius in
epistolam ad
Philippenses,11 quod
quantulumcumque sit non
negabo. Hic admirabundus sto sciscitor cur me de hoc
celavisset? Quoniam ipse Philippensium epistolam ex-
plicare
populo nutu Huldrichi coeperam.12 Ille arridens
inquit, brevis est
annotaciuncula. Cui ego, erit ergo
multo gratior. Nam ipse meam verbositatem odi,
tan-
tum abest ut aliorum probem. Accipe igitur, vir cla-
rissime,13
quam extorsi annotatiunculam, quam tibi
multas ob causas dedico ac per te pietatis
amantibus.
Quando Pauli ad Philippenses
epistola, ut caetera dis-
simulem, sit eiusmodi in qua haereant
docti. Quam do-
ctissimi isti neglexerunt vel verius assequi non
potue-
runt. Quid autem attinet illam annotationem commen-
dare? Nisi forte vino per se vendibili opus edera sit.
Commendat seipsam se, si modo gustetur brevitate atque
eruditione. Reliquas Zvinglii lucubrationes vel per
improbitatem extorquebo.14Caeterum Huldrichi de
providentia
Dei librum15 fac omnino ut et
habeas etDe providentia Dei
percursum habeas, quippe offendes in illo
semina ex
sacris Syris atque granariis deprompta. Quae Moses quae
A3r
Prophetae, quae Christus ipse sedulo et sparsim com-
probavit. Minime credo extare ullam rem, quae, exe-
cuturis imperata patris coelestis, totidem vires suppe-
ditet, quot providentiae divinae sensus. Scio, nam exper-
tus loquor, quam valide obsistat adversis, quam pru-
denter
emolliat dura, quam constanter et prospere om-
nem, ut sic dicam,
ferat calamitatem. Maior olim ea
in re fui, minor factus insolenti Luteranensium
socie-
tate. Id quod domino quaeror, qui me potest unus
erep-
tis donis restituere.16 Vale foeliciter.
Sed reliqua de Tigurinis institutis cape, quae
iucun-
da tibi fore scio, tametsi ea olitor sordidus
oratione
ipsis longe inferiore exponat.17
Tiguri pueri in ludo docentur
graecum testamentumTigurinae
scholae.
Christi,18
Ciceronis officia, Amiciciam, Senectutem
etc.19
Valerium Maximum. Terentii
Plautique comoedias. Poe-
tas, Historias.20At in aede
grandioribus ac mei simili-
bus instrumentum vetus linguis quatuor
inculcant.21
Primus latina.
Secundus Haebraica, Pelicanus22 tibi
notus. Tercius graeca, Huldrichus noster, tibi notissimus.
Hic versionem lxx legit.23 Hic
praecedentium lectionem
cum sua,
et suam cum illorum commitit. Hebraicam
secum fert, et veluti scopum intuetur.
Latinam, Grae-
camque si necesse est emendat. Superflua deputat.
Sup-
positicia tollit. Vacua complet, Eruit abstrusa, Per-
plexa dissolvit, Obscuris lucem ingerit, incredibili fa-
cilitate,
A3v
promptitudine, foelicitate. Huius
gratia mihi
praeceptoris semper, quemadmodum propter officia
nunquam non erit
parentis loco. Quartus alema-
nica lingua idem caput
repetit,24 praecationeque
subiecta,
cursum absolvit. Neque multum horam cursus progre-
ditur. Res est fide maior sed vera. Hunc cursum sic
emensi sunt et partiti
ut singulo triennio omnia veteris
instrumenti volumina auditores capiant, neque
absque
intellectu.25
Difficile creditu quam strenue procedat, quam
avide quam foeliciter discant et
senes et iuvenes.
Mihi profecto unaquaeque lectio ennarationis vice est.
Siquidem quaevis
suam proprietatem adfert, qua, ceu
novitate aurem demeretur. Institutum dignum
quod
eruditi quique spectent, quod scholae imitentur. Nemo
spectator adfuit
qui non probavit.26 Longum
autem
est modo commemorare, quos alii authores profitean-
tur.
In Historiis, ut aliqua attingam, Plutarchum, in
Co-
moediis
Aristophanem edisserunt graece. Oratorias
insti-
tutiones
Fabii explanant.27 Dialectica versant, Sed haec
minime liguriunt ex
Melancholicis lacunis.28 Imo ex
fontibus petunt, in quibus nedum sunt repurgatiora
sed etiam
pleniora, et quantum sat est perspici possunt.
Plinii, de quo sic Hermolaus canit: Quid iuvat in-
numeris impleri scrinia libris. Unus pro cunctis Plinius
esse potest,29
Plinii inquam reconditiores et
admiran-
das divitias adeo non negligunt ut eas certatim
disqui-
rant et possideant.30
Catonem, Vergilii eruditissima
A4r
Georgica, Varronem, Columellam, Vegetium, Palla-
dium et alios rusticarum rerum scriptores quotidiana
vestigatione terunt.31 Hos autem pervestigant ut res non modo
privatae sed etiam publicae augescant, et
sapientiam
ac bonitatem Dei ex divinis operibus uberius asse-
quantur.32Spes est bis studiis Mathematicas disciplinas
propediem accessuras.33
Restat ut de Synodo referam.34 Synodum hic sin-
gulis
De Synodo.annis bis celebrant.Oculatus fuit
et perspicax
inventor, qui multa magno cogitatu complexus est.
Condictis
diebus omnes Tigurinarum ecclesiarum
episcopi35 atque diaconi
concurrunt. Singulorum mores
singulatim indagantur. Incipiunt a capite, deinde
per
omnes corporis articulos commigrant. Amoliuntur co-
miciis, cuius vitam doctrinamque expiscantur. Vicini
rogantur, ut qualis
qualis sit expromant. Neque tamen leni-
ter rogantur ut queant
illaesa aestimatione tantillum re-
ticere. Admonent enim
interrogatum iurisiurandi, eiusque
mentione metuque ceu tormento atque facibus,
eliciunt
veritatem, coguntque verum candide confiteri, si do-
gmate, si moribus a sana doctrina dissenciat. Neque sa-
tis
existimant episcopos et diaconos esse irreprehen-
sibiles, nisi
uxores sancte compositas, et liberos ad
sanam doctrinam firmatos quoque
testentur.36
Dein-
ceps revocatus, qui iussus se tantisper abstulerat, sen-
tentiam audit et rursus adsidet, nisi sit functione mo-
tus.
A4v
37 Nihil hoc remedio potuit utilius sive corri-
gendis sive cavendis morbis excogitari. Ubique in-
vigilat.
Omnia prospicit, passim occurrit, omni telorum
genere pugnat. Quosdam poenarum metu
avertit a malo
et ad boni honestique specimen impellit. Quosdam cha-
ritate, beneficio, hortatione et huius generis instru-
mentis in officio tenet, aut ab ignavia rapit et ab ini-
quitate custodit. Intersunt Synodo quos magistra-
tus
ex suis adiungit.38Censura finita excutiuntur alia
comiciis illis haud aliena. Hortatur postremo ad
boni
studium, ad innocenciam, ad iusticiam, ad charitatem,
ad cognitionem et
executionem divinae voluntatis,
et ut summatim dicam, ad vitam Christo dignam,
Zvinglius. Idque, ut caetera omnia, mandato
magi-
stratus facit.39 Deficeret me dies si vellem tantae synodi
utilitates
proferre. Neque tamen possem, si annum lar-
gireris, pro dignitate
exponere. Maior namque est illius
lux honestas atque utilitas quam ut eam etiam
balbuciendo elo-
querer. Quo circa vela complico. Porro isthaec potissi-
mum scripsi ut hinc exemplum peteres, quod
ista pa-
tria sequeretur.
Heronem architriclinum Comitis
illustris'simi' Questorem, Egbertum et Grylam40 et omnes
Christo addictos vehementer cupio
incolumem atque
foelicem vitam quam diutissime degere. Deus pacis et
consolationis sit tecum. Data Tiguri decimo die
Men-
sis Decembris Anno M. D. XXX.
KGK 327
Einleitung
