A1r
Loci tres, ab Andrea Bodenstein
Carolostadio
Wittembergae in arena
tractati,
Tribulationis, Praedestina-
tionis, et
Orationis
Theolo-
gici.
Presbyteri Hallenses
ro-
gantur, ut veniarum suarum rationem edant.
sin autem,
ut et iubileum et suas
naenias recantent.1
A1v Eximio et inclyto viro domino
Arnoldo Belthold2 patricio Monasteriensi
Andreas
Bodenstein Carolostadius Sal'utem' D'icit'.
Sic tua claritas, preclarissime patrone effulget. Sic es, multis inge-
nii viribus insignis. Sic fortuna locupletatus, ut merito
debeam ve-
reri, ne haec dedicatio fuligines quamlibet tenues
isti luci obfundat,
Verum tuus, ille candor me revocat et consolatur.
Siquidem soleas,
per adceptum e sacris literis spiritum, res pene nullas
aequo ferre ani-
mo〈.〉 Imo boni consulere,
quod, accurate perpensum, iure abiiceres.
Proinde testem aliquem, neque
politum, neque fortem, tamen ani-
mi erga te mei indicem
emittere destinabam. Quo vel subindicem.
Quam sum avidus in istam voluntatem
suspicere. Quam mihi fuerit
optabile iucundumque, quodlibet obsequiolum
praestitisse〈.〉 Igitur
patere quaeso
floc〈c〉ulos hos, te adire quantulacunque possunt refor-
midatione et hunc libellum permitte tibi dedicari. Quo certi
scrip-
turae loci, Afflictionisa, praedestinationis, et nonnulli alii obiter
saltem
demonstrantur, si negas excussos. Cuius3 postrema pars indulgentias
pontificias,
veluti sentina, viridem et grave olentem aqu〈o〉lam
excipit.
Adeoque illusionibus exponit multis, ut honestius Naeniae
volebam
dicere veniae pontificales inter insuetas beluas, quam homines,
ver-
sarentur〈.〉 Utpote, que ab
illis stupidis bestiis nonnihil honoris consequi
valerent. apud pios enim et
emuncte naris homines, nullam honestitudi-
nem capient. Quod
non dico ut rerum novitate quempiam velim ex-
citare. Sunt
enim Lutheriano gladio concisae:4 Iacet cadaver putre ver-
mium plenum, Franciscanas
ipse vocalissimas alioqui ranas oppidi
Sanctae Annae, in Cyrenas intuli.5 Ubi nunc clam mussant. Post eas e
vici-
na specu, aliae ranae erepserunt coaxantque, Quas
novo prelio oportet
obturare, Quare vetera retractamus. Praeterea, in
palestram disputato-
rum saepe descendo, et interim alienae
voluntati obsequor〈.〉
Fit eo ne sem-
per
aedam nova.6
Conclusiones igitur anno XX
disceptatas7 mitto, pro-
pediem
alia,8
Hic nihil est novi nisi quod aiunt,
Respondendum D'ominum' D'ominum'
Episco-
pum
Misnensem9 suae inclemenciae poenitere Captivos, quos
vinxerat
evagari,10 Ante Episcopatum recta studia exosculabatur, Deinde sui
dissimilis,11 Iam iterum
bonos defensat〈.〉 Faxit ut sic vitam transigat, Utinam
Archie'piscopum'
Magdebur'gensem'12 idolorum13 tandem puderet, Narem habet
puram, sed
ad dei vocem, haud scio cuius studio, corruptam. Domine, cor eius
fide
circumcaede14
〈,〉 supersticionem avelle, et mortua tyrannnide, reviviscent
chari-
tas, iudicium, fides, amen, Data Wittenberg, Matt'haei'15 Anno M. D. XXI,
A2r
Conclusio prima.
Caro tribulationis afflicto spiritui nihil prodest.16
Probatio Conclusionis.
Quid sicut caro Christi non prodest quicquam
Ioh. vi. Sed spiri-
tus est qui vivificat,17 ita quoque nullius rei
sanctae caro prodesse po-
test, quod manducatio
Iudaeorum manhu18 in deserto
edentium com-
monstrat, quia ut carnem ederuntb, petierunt spiritu. Proinde
neque
corpus tribulationis afflicto quicquam confert. Corpus autem
tribulationis dicitur quicquid sensum explet tristitia, vel perturbat
affectum. Spiritus tribulationis est fides, spes, fidutia, et invoca-
tio dei, unde scriptum est. Invoca me in die
tribulationisc, et ego
ex-
audiam te, et honorificabis me, psalmo xlix.19 et psal. cxix.20 Ad domi-
num cum tribularer clamavi, et exaudivit me, et ii. Paralip. xvd
〈.〉 In an-
gustia sua clamaverunt et
quesierunt deum, et invenerunt eum.21 Sic
intelligitur versiculus psalmi tricesimi tercii, iuxta est
dominus con-
tritis corde.22 Nempe cum non est, vel fidei clamor, aut
fidutiae de-
syderium in deum, dominus non est cum tribulato,
nec iuvat afflictum
neque pressum redimit, sed eum tantum liberat, qui sub
tribulatio-
ne invocat deum, et in deum sperat, et in
deum credit, quod historia
gesta probari potest. Nam Petrus fide calcavit aquas,23 atque dum ce-
perat
dubitare, coepit demergi hinc psalmo nonagesimo scribitur.
Quoniam in me
speravit, vel ut Hierony'mus' vertit. Quoniam mihi ad-
haesit liberabo eum, clamavit
ad me vel invocavit et ego exaudiam
eum cum ipso sum in tribulatione, eripiam
eum et glorifacabo eum,24
Is sane versiculus plane indicat, quam tribulationem dominus respi-
ciat et quem afflictum spiritum amet, quoniam illum diligit,
cuius
cor, sub angustia25 deum invocat, in domino confidit et sperat, cum
tali spiritu dominus est in afflictione talemque exaudit, eruit, et con-
servat. Ille autem qui in petulantia sua atque temeritate
perstat, neque
curat ad deum confugere, afflictionem ad nullam frugem
perducet
neque salvabitur, sed tribulatio erit illi in tormentum et
perditionem
sicut scribitur Iudith viii.e Illi autem qui temptationes suas non sus-
ceperunt cum timore domini et inpacientiam suam et improperium
murmurationis suae contra dominum protuleruntf, exterminati sunt
ab exterminatore et a serpentibus
perierunt26 quae in
versiculo psal-
mi 31. comprobantur, multa flagella
peccatoris27 i'd
est' multi dolores
impii, confidentem autem in domino misericordia
circundabit.28
His puto firmatam conclusionem primam.
A2v
Conclusio secunda.
Afflictione, velut certo et evidenti testimonio cognoscimus,
an quispiam sit
filius dei.29
Probatio Conclusionis
Nam dominus est cum afflictis in tribulatione, quod David
pro-
fitetur, dicens. Nam si ambulavero in medio umbrae
mortis, non ti-
mebo mala, quoniam tu mecum es psalmo
xxii.30 Constat autem
quem
admodum legimus Lucae. i〈.〉 Filios vel filias dei
fieri illos, quibus cum
dominus est,31 sed missam faciamus tropologiam,32 incerta, siqua sunt,
certis probaturi.
Sumamus igitur illud Prover. iii. Disciplinam domi-
ni fili
mi, ne abiicias, nec deficias, cum ab eo corripueris, quem enim
diligit,
dominus corripit;33 et quasi
pater in filio complacet sibi. Quo
testimonio invitis etiam oculis, sensus
positae conclusionis ceu lu-
men quoddam infunditur, quid
enim poterat esse lucidius hoc lu-
mine, quem diligit dominus
corripit et quasi pater in filio sibi com-
placitus est,
siquidem dominus afflicto, ceu pater se filio offert. caeditque
omnem filium,
quem recipit, quem non flagellat, illum non recipit
afflicti vel
correpti,34 filii patris
coelestis sunt, exempti vero a tribu-
lationibus spurii
pronunciantur ad hebraeos xii. ubi nostra conclu-
sio fusius
firmatur.
Conclusio Tertia.
Angustia spiritus35 est
multo certior index gratiae divinae fideique
quam externa bona opera
quantumcumque sancta, quae vulgus Theo-
logorum opera fidei
existimat.36
Probatio conclusionis.
Externa opera sunt sacrificia, oblationes, ieiunia〈,〉
edificatio sanct-
arum aedium, beneloquentia, servitus ad
proximum, voluntaria casti-
gatio, circuncisio, conservatio
praepucii, decimarum largitio, et id
genus operationes, quas simulatio
multoties parit, quemadmodum
dicit Salvator Matth. xxiii. Vae vobis pharisaei
scribae et hypocritae
quia similes estis sepulchris dealbatis, quae foris
apparent homini-
bus speciosa, intus vero plena sunt ossibus
mortuorum et omni spur-
cicia.37 Et paulo superius. Vae vobis hypocritis, qui
decimatis mentam,
rutam, anetum et cyminum et graviora legis
relinquistis,38 vae
vobis
qui mundatis quod de foris est, intus autem pleni estis
spurcitia.39
Pau-
lus quoque ad Roma.
ii ait. Non enim qui in manifesto iudaeus est,
neque quae in manifesto in
carne est circuncisio, sed qui in abscondito
Iudaeus est, et circuncisio
cordis in spiritu, non littera, cuius laus non
A3r ex hominibus, sed ex deo est.40 Quantum ad externa opera pertinens
non differt impius
a iusto.
Conclusio autem patet ex iis, quae dicta sunt in conclusione secunda, ubi
probatum est, quod filii dei sunt, qui anguntur, et contra spurii, qui
nullas
patiuntur molestias. Omnium autem consensu convenit unumquem
libet filium
dei, esse in gratia, nam qui facit iustitiam, iustus est, et ex deo
natus
est. i. Johan. iii. Itaque qui natus est ex deo, filius dei est, et iu-
stus est, si iustus, ergo in gratia.41 quod signareg
Iacobus in capite i.
docet〈.〉
Genuit nos verbo veritatis suae, ut simus initium aliquod creature
suae〈,〉42
quod Iacobus de illis
scripsit, qui tribulati ex dei verbo, vitam quan-
dam sugunt,
qua vita, primitiae aliquae, divinae creaturae efficiuntur.
Proinde
tribulatio signum est coelestis creaturae.
Potest autem conclusio haec aliis firmari testimoniis, nempe quod affli-
ctio superbiam comprimit, et aliquando expungit, uti Iob nos
docuit
cap. x dicens. Propter superbiam quasi leena capies me,43 hoc est quod
Oseas nobis
explicat ca. v. dicens. Quoniam ego quasi Leena Effraim
et quasi catulus
leonis domui Iuda. Ego capiam, et vadam et tollam et
non est qui eruat,
vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis,
et quaeratis faciem
meam,44 raptus quem
dominus velut leena facit, refri-
gerat superbiae calorem, ut
eo defecto, ad unum deum revertamur, neque
opera nostra audeamus magnificare,
sicut Iob c. x. scribit. Si iustus
fuero non levabo caput, saturatus
afflictione et miseria.45
Non fuit ex-
tra pericula positus qui dixit. Ego dixi in
abundantia mea non mo-
vebor et tu avertisti faciem tuam et
factus sum conturbatush.46 Quia ope-
ribus solemus tumescere〈.〉
Praeterea Christus dicit. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.47
Et iterum Beati eritis cum vos persequ〈u〉ti
fuerinti homines,48 atque Iob ca.
v. Beatus
homo qui corripitur a domino. et increpationem domini ne
reprobes quia ipse
vulnerat et medetur,49 si
beatus est qui cruciatur
consectaneum fuerit, cruciatum esse indicem divinae
gratiae cerciorem.50
quam sunt opera quibus factor elevatur.
Conclusio Quarta
Baptisati spiritu et aqua tribulationisj,51 vere sunt baptisati.52
Probatio conclusionis. k
Probatur conclusio primo, omnium consensu fidelium dicentium
baptisatos
baptismate sanguinis salvari, ut de innocentibus ecclesia
sentit. Dixit autem
Christus. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiri-
tusancto, non potest intrarel in regnum dei.53 Ioha. iii. ergo mortui in
persecutione
gladii, baptisati sunt in aqua.
A3v Posui autem quod requiritur spiritus tribulationis, quia fides
sine
qua nullum martyrium deo placet. Fides enim necessaria est ad omnem
aquam baptisationis sicut scribitur Mar. ultimo. Qui crediderit et
baptisatus
fuerit salvus erit, Sequitur autem. Qui vero non credide-
rit
condemnabitur,54 quo
appendice demonstratur, aquam sine fide
non prodesse, hoc est flumen sine
spiritu non posse animum Christo
coniungere et incorporare. Et quamquam haec
verba Marci, alicuius
incerti
autoris atque sic apocrypha esse dicant nonnulli, mihi tamen tan-
tundem virium atque sanguinis videntur habere, quantum firmandae
conclusionis nostrae robur exigat, quandoquidem ecclesia catholica
eis ubique
locorum utatur. Accedit etiam nobis vetustas, ex qua et
usu, multae
scripturae autoritatem obtinuerunt sequitur autem ex hac
conclusione sequens
et talis.
Conclusio Quinta.
Verbum Christi nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritusancto55
ubertim et plene debet intelligi, ut non solum elementarem aquam,56
sed etiam allegoricam, hoc est, tribulationem, quam multae scripturae
aquam vocant, accipias.57
Probatio Conclusionis
Quia nisi aqua sic acciperetur, tunc baptisati sanguine non salve-
rentur, quod autem per aquam significetur tribulatio patet in psal-
mo lxviii. Salvum me fac deus, quoniam intraverunt aquae
usque ad
animam meam.58
Et psalmo cxliii. Emitte manum tuam de alto. Eripe
me et libera me de aquis
multis.59 Et psal. xxxi.
Pro hac orabit om-
nis sanctus ad te, tempus inveniens ut cum
inundaverint aquae mul-
tae ad illum non accedant.60
Conclusio Sexta.
Tribulatio spiritualis, sacramentum est,61 patet haec m ex premissism, et
per illud. sacramentum est sacrae rei
signum, tribulatio autem in spiritu
significat deletionem peccatorum ut
scribitur Thobiae. iii et Eccle-
siastici .ii. In tempore
tribulationis remittit peccata.62 Item est signum
proterendae superbiae, ut scribitur Deutero.
viii. Afflixit te ad extre-
mum, ne diceres fortitudo mea et
robur manus meae,63 haec
omnia
mihi fecerunt, ergo afflictio sacramentum est, nec obstat quod non
omnis tribulatio oculorum sensu percipitur. Sufficit enim si quovis
sensu
cognoscatur.
A4r
Conclusio Septima.
Sancti afflictione attenuati licet interim se alienatos a dei gratia
putent
dicantque, non tamen sunt omnino n a deon derelicti,64 sed domi-
nus est cum eis.65
Probatio conclusionis. o
Quod se putent dicantque desertos a deo, probatur per illud psalmi
xxi. Deus
deus meus quare me dereliquisti〈.〉66 Ex quo versiculo per-
spicuum est sanctos alienatos se a deo fateri, tamen eo ipso quod
di-
cunt, deus deus meus non sunt a deo repulsi omnino,
nemo enim po-
test dicere. Ihesum dominum nisi in
spiritusancto.67 i'd
est' Corinth. xii. Cui
suffragatur verbum Davidis psalmo 22. Nam et si ambulavero in me-
dio umbre mortis non timebo mala, quoniam tu mecum
es.68 Quo per-
specte cognoscimus dominum deum esse cum afflictis maxima
afflictio-
ne, qualis est ea, quae in valle mortis
contingit, quae fidem, quae spem,
quae pacem, quae denique vitam spiritus, et
ipsam anchoram, quam
spiritus deo affigitur, divellere molitur. Ex his
breviter patet, quod
sancti etiam tum cum relictos se profitentur: dominum
sibi in afflictio-
ne coniunctum habent. Porro uti noscamus
quemadmodum se ha-
beat derelictio aliam conclusionem
subiicio talem scilicet.
Conclusio Octava.
Dolor et sensus alienati a sanctis dei aut abscisi spiritus a deo, con-
sistit in magnificationis divinae carentia, inque defectu
sacrificii laudis
gaudiique matutini, in conscientia infirmitatis et
peccatorum recor-
datione.69
Probatio conclusionis.
Nam dolor iusti in carentia magnificationis dei unam radicem habet,
quia
magnificatio dei post perpessam tribulationem, et factam re-
demptionem oritur, ut psalmo xlix. scribitur. Invoca me in die tri-
bulationis liberabo te, et glorificabis me,70 ubi Asaph vel dominus
per ipsum, illustrata
sententia commemorat afflictos non solere deum
glorificare sub angustiis, sed
sub pondere calamitatum eatenus cur-
vari qua in dei
laudationem assurgere non queant, nempe si iusti po-
ssent
aut saltem soliti essent, tormentis attenuati, deum laudare et glo-
rificare cur dixit, Invoca me in die tribulationis, et
liberabo te et
magnificabis me.71
Vocem igitur invocationis, afflicto ante liberationem scriptura tri-
buit, post liberationem factam, glorificationem concedit
afflicto, pro-
inde is qui valde turbatur, cuius ossa denique
conturbata fuerant,
dixit, salvum me fac propter misericordiam tuam, quoniam
non est
A4v in morte,72 qui
memor sit tui psal. vi. docuitque deprecationem pro
consequenda salute, ad
deum tribulatis esse. At eosdem in morte sit〈o〉p
habere recordationem factae liberationis, et olim eximentis dei, atque
confessionem glorificationis, negat, manifestarie namque asserit, po-
situm in morte, non esse sic memorem dei, non enim potest
cantare, la-
queus contritus est, et nos liberati sumus. Ipse
liberavit me de laqueo
venantium, et a verbo aspero73 et psalmoq lxiii. filiorum Corach.74 In do-
mino gaudebimus tota die, et
nomini tuo in aeternum confitebimur,
quia salvasti nos de hostibus nostris,
et eos qui oderunt vos confu-
disti.75 Et illud. Tota die confusio mea contra me, et
ignominia faciei
meae cooperuit me,76 psal. xliii. et caeteras laudes, quae sunt quaedam
concentiones nactae sanitatis, liberationis, et salutis.
Aliam autem vocem, in morte et inferno positis largitur, videli-
cet hanc. Non derelinques animam meam in inferno neque dabis san-
ctum tuum videre corruptionem.77 psalmo xv. Conserva me domine,
quoniam
speravi in te.78 Non sine me
perire in tartareis erumnis, non
corrumpar sub eis, quoniam sanctus sum,
quoniam misericors, et me
mei miseret, ob id enim ad te clamo. Ne obdormiam
in morte.79
Haec vox est spiritus acriter afflicti. Exurge domine, quare obdor-
mis,80
quare aures occludis, ne nostra clamatio intrare possit. Exurge
domine ne
repellas in finem,81
evigila, quare proiicis nos in sempiter-
num82 quare faciem tuam abscondis,
et oblivisceris tribulationes et
angustias nostras.83 Consurge domine,84 quoniam afflicta et incurvata est
in
pulvere anima nostra,85 in
pulvere tribulationis, adhaesit terrae ven-
ter
noster.86 Surge auxiliare
nobis, adiuva nos et redime nos propter
misericordiam tuam,87 propter gratiam tuam, propter
nomen tuum, si
preces nostras, si postremo nos creaturas tuas respuis, tuam
gratiam
intuere et auxiliare domine. Haec vox, hic clamor, haec angustia,
ple-
na est meroris, plena desiderii, plena
invocationis, plena calamita-
tis plena fidutiae ad deum,
plena spei, plena fidei, sed vacua lauda-
tionis〈,〉 vacua honorificationis, vacua
glorificationis, vacua exulta-
tionis. Itaque et
derelictionem spirat, et praesentiam divinae maiestatis
in tribulatione
sentit. Non enim peteret liberationem a deo, nisi sci-
ret,
quod dominus est iuxta tribulatos, atque cum afflictis.
Afflictus spiritus, cui deus videtur alienatus, fatetur infirmitatemr
suam, dolet vulnera sua, universaque mala deplorat. Ideo enim scrip-
tum est. Miserere mei deus, quoniam infirmus sum,88 psal. vi. Et turba-
tus est a furore oculus meus. Inveteravi inter omnes
inimicos meos.
B1r Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem,89 eodem psal. Item
afflictus sagittas sibi inflictas contuetur, et ferocientem domini ma-
num contra se timet, ideo legimus scriptum. Sagittae tuae
infixae sunt
mihi, et confirmasti super me manum tuam. Non est sanitas in
carne
mea〈.〉 Non est pax ossibus meis, a facie peccatorum
meorum90 psal. 37.
Quibus verbis docemur, quibus cum sancti agant, quando acriter
anguntur.
Videmus enim illis obversari, infirmitates, turbationes,
sagittas, et gravem
domini manum, et quomodo inimicos et irriso-
res promissionum
divinarum, a se procul abire comprecentur. Patet iti-
dem,
quod nullam liberationis vocem emittunt, sed aiunt, contur-
batum est cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum
meorum non est mecum,91
timor et tremor venerunt super me, et con-
texerunt me
tenebrae.92 Is gestus et
illa actio testimonia sunt queru-
larum, simul et fiduciarum,
ad deum.
Praeterea Iob c. vii. simul docet. Quod in sensu alienati dei et dere-
licti nostri spiritus, fiduciae clamor ad deum exurgit, ac
quod iste clamor
non est laudis et glorificationis divinae, sed ex
conscientia infirmi-
tatis et peccatorum natus. Peccavi dicit
Iob, quid faciam tibi o custos
hominum, quare me posuisti contrarium tibi, et
s factus
sums mihi
met-
ipsi gravis, cur non tollis peccatum meum, et
quare non auffers ini-
quitatem meam.93 Iste interrogationes,
manifeste precatum quendam in-
dicant〈.〉
Cur non tollis? Quare non auffers?94 Quid faciam tibi? etc. Non-
dum dixit, tulisti
peccatum. Abstulisti iniquitatem, et t factus sumt mihi
concors, et tolleratu facilis, Itaque
commonstrat Iob, quoniam spiritus exple-
tus amaritudine,
deum sibi coniunctum et alienatum asseverat,95 quod et
psal. lix. facile est videre. Deus repulisti
nos, et destruxisti nos, quia
corda nostra miseriarum ense secuisti,
commovisti terram, et dirupisti vel con-
turbasti eam, sana
contritiones eius,96 hoc est
afflictiones, quibus conteritur,
et paulatim absummitur. Quoniam mota est, te
afflictore permovente〈.〉
Deserente deo repletur spiritus amaritudine, sicut scribitur Tre. iii. Re-
plevit me amaritudinibus, inebriavit me absyntheo.97 Spiritus quoque
huiusmodi
asperitatum plenus, dei suavitatem non gustat. Fateor bene,
quod spiritus
inter amaritudines, dei bonitatem invocat. credit, sperat
nondum tamen ore
degustat. Videmus enim ab afflictione erutos con-
cinere.
Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir, qui spe-
rat in eo98 psalmo
xxxiii. Afflicti vero redemptorem suum a longe
vident, sed necdum delibant,
ideoque laudem redemptionis can-
tare non possunt.
B1v His probatum est utcunque. desertos a deo, ad ipsum ex corde
clamare,
sperare, fidere, credere, se relinqui putantes quod praestitae
salutis,
gloriam non valent effundere.
Patet etiam, quod non sunt derelicti spe, ut scribitur. Non derelinquit
dominus sperantes in se.99
Differtur autem spes ista, et res interdum
post intervalla impetratur, quam
sperant.
De fletu vespertino, et contra, de gaudio matutino patet, psal.
xxix. Cantate
domino sancti eius et confitemini memoriae sanctita-
tis
eius, quia ad momentum est ira eius, et vita in repropiciatione eius,
ad
vesperum commorabitur fletus, et in matutino laus.100 Luctum ves-
pertinum
sub gaudio matutino indicat dicens. Domine deus meus
clamavi ad te et sanasti
me. Item eduxisti ab infero animam meam,101
clanculum dicens. Vesperi. in inferno, tortus, ad te clamavi. Mane sa-
natus sum, quia ab inferno eductus, te glorifico, te
magnifico. Ves-
peri fuerunt, mihi lachrymae, panes, per diem
et per noctem, cum
diceretur mihi, per totam diem, ubi est deus tuus102 psal, xli. Lachrima
pastus sum noctes diesque, te dominum in afflictione expectabam,
sed minime
tua liberatio mihi u contingebat vesperiu. Ergo dixi, Quare
incurvaris anima mea, et
conturbas me, expecta dominum, quoniam
adhuc confitebor ei, in salutibus,
vultus mei,103 psal, xli,
Confitebor
in matutino me redemptum a deo meo, dicturus convertistiv planctum
meum in gaudium,
concidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia,104
psal, 29w, Quasi fuit
dicturus, tua gratia luctum et lamentationem
meam eluxi, gaudio atque
hilaritate exultans, siquidem saccum, tri-
stitiae vestem
solvisti, et me laetitia vestivisti, ut laudet te gloria mea,
quam
laudemx tribulationum
aculeis percussi, atque adhuc sub pressura
torti non canunt.
Neque inficiabor matutinum et diem in alio sensu penes scripturam
reperiri,
illam autem aliam significantiam scripturarum circunstantia
colligere
possumusy
〈.〉
Praeterea nolo quempiam fugiat, me nequaquam inficias ire. Com-
pressos afflictione, vel attenuatos miseria, deo laudationem et
gloriam
dare. Nempe, scio magnae laudis esse, et quempiam ipso perfugio
eum
laudabilem, pium, clementem, divitem, et fortem, testari. ad quem
per-
fugit〈.〉 Sed tacita est laus.
Ego vero confectos malorum acerbitate, ne-
gavi, ideo deum
magnificare, quia non dicunt. Laqueus contritus
est, et nos liberati sumus.
Post haec sponte largior. Vexatos, deo so-
litos dicere,
sicut dixit Iacob Gene. 32. Domine,
dixisti quod mihi
B2r benefaceres〈.〉 Item baculo pertransivi
Iordanem105 etc. Et
Deu. 9. Ne dis-
perdas domine populum tuum, quam redemisti in
magnitudine tua〈.〉106
Eiusmodi confessiones et glorias possunt et debent tribulati effun-
dere. At de tribulatione, qua anguntur, non dicunt liberasti
nos.107 de
glorificatione et laude loquor.
Conclusio Nona de loco praedestinationis.
Utile et necessarium est, praedestinationem scire.108
Probatur.
Quia in lege divina nihil est frustra scriptum, sed omnia ad nostram
eruditionem, atque ad formandos mores, praesertim spiritualiter in-
tellecta. Iccirco, utile fuerit nosse praedestinationem.
Quod necessarium,
probo, quia Moses
praecepit omnia verba legis in altari conscribi,109
ut ab omnibus cognoscantur. Deu. 27. Deinceps Deut. 32. scribit
sic〈.〉
Ponite corda vestra in omnia verba mea.110 Illud autem quod Moses de
lege sua scripsit, etiam ad
Evangelium referri debet. Nam dixit Christus
Moses de me scripsit111 Iohan. v. Et iterum scrutamini scripturas,
illae
testimonium de me perhibent.112 Et Matth. v. Christus venit non sol-
vere sed implere legem,113 quia ipse est legis plenitudo.114 Nunc pertici-
pes115 eius plenitudinis sumus
igitur et legis, quam implet. Ergo omnia,
quod Moses dicit omnia verba ponite.116 Proinde Aug'ustinus' c. 34 de fi'de' ad
Pe'trum' ait. Nullatenus dubites deum tam suorum, quam humanorum cer-
tissimum cognitorem, ante omnia saecula scire, quibus esset per
fidem
gratiam largiturus.117 Porro si firmissime tenere debemus, quod de prae-
destinatione scripsit Aug'ustinus'
〈.〉 Necessarium est nos scire praedestinationemz,
Aut saltem pro modulo
captus nostri consequi, quis enim potest in-
telligentia
tenere, quod non intelligit.
Conclusio X
Primo, quia in praedestinationis abysso, moriuntur
opera, et fides
suspirat.118
aaProbatio conclusionis. aa
Haec Conclusio probatur autoritate Apostoli ad Roma. ix. Non
est inquit
currentis, neque volentis, sed dei miserentis.119 Ergo moriuntur
opera, et conticescit
omnis omnium actionum, strepitus. Non enim ex
operibus, sed ex vocante dictum
est, quia maior serviet minori. Ia-
cob dilexi Esau autem odio habui.120 Cum enim nondum nati essent. Aut
aliquid boni egissent, secundum electionem, propositum dei Iacob elegit〈,〉
Esau reiecit〈.〉 Inde
Hieremiae i. scribitur. Priusquam te formarem in utero
novi te, et antequam
exires de ventre sanctificavi te, et prophetam in
gentibus dedi te.121
Hieremias, dicit sibi dominum loquutum, quod
ante-
B2vquam nasceretur. Immo priusquamab conciperetur fuit sanctificatus.
Constat, nulla esse eius opera, qui nondum est, vel genitus vel conceptus.
Quod autem fides suspirat, patet quia propter praedestinationem dicit,
Voluntati enim eius quis resistit? et o homo tu quis es? nunquid fig-
mentum ei qui finxit, dicet, quid me fecisti sic?122 id. Rom. ix. Vae qui
dicit patri suo, quid me generas?123 et mulieri quid me parturis? Vae
qui contradicitac factori suo124 Esaiae
49〈.〉 Nunquid dicet lutum figulo?
quid facis?125 An nescis quod potestatem
habet figulus ex eadem luti
massa facere aliud vas quidem in honorem, aliud
vero in ignomi-
niam? Cum eiusmodi praedestinationis
altitudinem fides perpendit,
tenetur altitudine stat difficultate sorbetur
profunditate, implica-
tur perplexitate, stat tamen in divina
voluntate, in ea haeret〈,〉 in ea sibi
vilescit, in ea
suspirat, videtque vasa interitus pacienter tollerari, ut
notas faciat
divitias gloriae suae, in vasa misericordiae quae praepara-
vit ad gloriam126 clamatque. O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae
dei quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles
viae eius
quis enim cognoscit sensum domini? Aut quis consiliarius eius
fuit?
Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso, et
per
ipsum, et in ipso, sunt omnia, ipsi honor gloria in saecula
saeculorum
amen.127 Fidei ardore, omnis cogitatus, omnis gloria, omnis honor
effunditur, atque in deo reponitur. Nullum obversatur opus nihil an-
te oculos tum ponitur, quam dei optimi, maximi perpetuum
consilium,
operibus universis obliteratis et evanescentibus. Occuret
spiritui,
Christi praedictio illa secundum Matt. xxiiii. Tunc duo erunt in
agro uno
unus assumetur et alter relinquetur. Duae erunt molentes in
mola,
una assumetur altera relinquetur. Duo in lecto, unus assumetur al-
ter relinquetur,128 Ex his, fides cognoscit operatorum aliquos relin-
quiad
itidem quiescentium aliquot abiici. item sibi ae caritate iunctosae lecto.
non eodem
ferri.
Conclusio XI.
Nobilissima129 abnegationis nostri virtus nascitur〈.〉130
af Probatio conclusionis. af
Firmatur haec, ex praecedenti. Nam spiritus praedestinationis gur-
gite devoratus concludit, nullum sibi ius competere, ut possit
dicere,
quare mecum sic, vel sic agis? Iustus es domine, et in recto
iuditio,131
quicquid vis factitas. Merito igitur me odio habere debeo, et te
unum
unice diligere, recteque vitam meam perdam, ut in te solo, spiritus
fiat
salvus.132 Qui enim
perdit animam suam, custodit eam in vitam aeternam133
Lucae ix. Hoc est quod dicebat ad omnes Christus. Siquis vult post me
ve-
B3rnire abnegat seipsum et tollat crucem suam quottidie et
sequatur
me,134 Lu.
ix. Haec prima virtutum et domina abnegatio nostri, quam
universa
Christianorum vita, omnes denique actiones fidelium, spirare et
confiteri
debent. Hanc autem nullo gradu propius contingimus,
quam praedestinationis
notione, qua tanti facimus divinam voluntatem,
quod eius iustitia, nostra
nobis pereat et vilescat. Inde voces illae, Tibi
domine iustitia nobis autem
confusio faciei nostrae,135 Daniel. ix. Item. No-
bis confusio, et regibus nostris, et
principibus nostris, et patribus no-
stris confusio, qui
peccaverunt136 Danie.
ix. Peccavimus autem omnes dicente
Apostolo Ro. xi, Conclusit deus omnes in
incredultatem, ut omnium misereatur.137
Et Ro.iii. Omnis homo mendax.138 Et non est iustus in terra,139 omnes inutiles
facti sunt, non est qui
exerceat bonitatem.140 Iure ergo confundimur et eru-
bescimus, et
dicimus iustus es domine. universa quae fecisti, in vero
iuditio
fecisti141 Daniel. iii.
apocry'phos'142
Tibi domino deo nostro misericor-
dia, non in
iustificationibus prosternimus praeces nostras, sed in mi-
serationibus tuis multis.143 Daniel. ix〈.〉 Ex nobis certe non est
quod iusti-
tiae tribuamus. Quem tu iustum constituis eum
gratis, proque tua de-
us voluntate iustificas. Perditio tua
Israel ex te, ex deo vero solum spe-
ratur auxilium144 Ose. 13. Quem condemnas,
iure quidem certissimo damnavisti.
Quare voluntas mea facessat, eat eo, ubi
nihil deo potest respondere.
Habemus autem egregium abnegationis exemplum. ii. Reg〈.〉 xv.
fu-
giens
David a facie Absolon, arcam relinquens, ait. Si invenero gratiam
in
oculis domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum
suum. Si
autem dixerit mihi, non places, praesto sum, faciat quod bo-
num est coram se.145 Sic nos depressos cogitatu et acerbitate damnationis,
dicere
necessum est. Si invenero gratiam in oculis domini, salvabor.
Sin vero
dixerit, non places, damnare damnas esto praesto sum, sen-
tentiam domini probo, facit quod coram se bonum est, etiamsi coram
me
malum fuerit〈.〉 Sic debemus in praedestinationis
profunditatem irrepere,
sic nos perditioni exponere. Nam sic perditi, non
possumus perire,
dicente domino. Qui perdit animam suam invitam aeternam
custodit eam,146
Item, Nisi quis abnegaverit semetipsum, non potest esse meus dis-
cipulus.147 Porro qui non potest fieri discipulus, nisi abnegatione sui is
minus erit salvus, absque sui et odio et perditione et abnegatione, Sic
Ionas se in mare iubet eiici,148 Ione ii, Sic Moses domino, mortem minan-
ti dicit〈.〉 Provideat dominus hominem super
populum,149 Qua
responsione
quid aliud indicavit, nisi quod mortem amplecti voluit, sed
nimio
charitatis affectu, praecatur dominum, ut populo prius ducem
constituat.
B3v
Conclusio XII.
Tertio, Quod iudicii frivoli et temerarii (quo nonnulli temere pronun-
ciant, hunc esse filium promissionis, illum vero
perditionis) extunditur acumen.150
agProbatur Conclusio. ag
Nam siquis curiose perpendat praedestinatio-
nis
profunditatem, statim cum Paulo clamabit.
Inscrutabilia sunt
iuditia dei,151 et inveniet non fore captus humani nosse, qui sunt
ad
aeternam vitam vel damnationem praedestinati, proinde acies iudicii
temerarii hebetatur, atque perit. Praeterea, metum incutit iusto, ne
acerbe
peccatores iudicet. Facitque, ut cum timore et tremore suam,
illorum salutem
operatur. Ut stantes timeant, ne cadant, quia domi-
no stat,
qui stat. domino cadit, qui cadit.152 Noli ergo iudicare, quia se-
cundum
faciem iudicas, et destinata consilia dei minime attingis.
Qui bonus est hodie, qualis cras sit futurus ignoratur. Qui malus est
fortasse, habet quo possit maius malum devitare. Iuditio dei occulto
stamus.
Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum, in manu domini
sed et nescit
homo, utrum odio vel amore dignus sit, siquidem omnia
reservantur in
futurum153 Eccle. ix.
plane saxeus esset, cui non scripturarum
autoritate cor pertimesceret, cui
non excuteretur frivoli iudicii teme-
ritas.
Conclusio Xiii.
Quarto, praedestinationis perpensatio, correpturos placat et mi-
tigit, facitque eos tranquille et placide abiectos reducere,
confractos
alligare, infirmos consolidare, et fortes custodire.154
ahHaec conclusio probatur sic. ah
Nam praedestinatio maxime omnium
gratiam dei commendat, et liberum
arb'itrium' iugulat. Ideo quicquid ad
humilitatem sequitur, hoc
etiam sequitur ad praedestinationis scien-
tiam, quae sola,
vere humiliat. Ad humilitatem autem sequunturai omnia
dicta in istis tribus sequentibus,
conclusionibus. Ideo alia pro-
batione non est opus quia sunt
conclusiones evidenter illatae ex prae-
destinationis
scientia〈.〉
Conclusio Xiiii.
Quinto, praedestinationis notio, in divinae voluntatis profundi-
tatem ducit, atque in ea, rebellem hominum voluntatem155 absorbet.156
ajProbatio conclusionis. aj
Hic dicet cum Esaia c. lxiiii. Tu domine deus, pater noster es, nos
vero
lutum. Et fictor noster tu, nos vero manuum tuarumak opera.157
Porro, si sumus lutum figuli? et opera fictoris? Id quod potest lutum
dicere figulo, si nihil facit ex eo, aut lignum edificatori, cur ponis
me sub
limine et pedibus? Hoc ipsum potest homo dicere deo, cuius
B4r lutum et opus est. Ideo Esaias 45. ait. Nunquid dicet lutum
figulo
suo, quid facis? Et opus tuum absque manibus?158 omnes veluti lutum
dei sumus, etiam
magistratus. Adducet enim dominus magistratus
quasi lutum, et velut plastes
conculcans humum,159 Esa.
xlii. Quid mul-
tis vere lutum sumus, de limo terrae formati,
Atque effecti, et ad id
creati, ad quod deus effinxit et creavit, ad bonum et
malum. Ego do-
minus formans lucem, et creans tenebras,
faciens pacem, et creans
malum.160 Esa. xlv. Sic rebellis caro domatur, et voluntas
emoritur〈.〉
Conclusio XV〈.〉
Sexto, Homines praedestinationis scientia formati, quae bona in
divinis
oculis sunt repugnanteal
carne, voluntario spiritu subeunt,
etiam si amara161 sunt, in humano conspectu.162
amProbatio conclusionis. am
Num vigebat spiritu David? dicens, Si
dixerit, non places, praesto
sum, fiat quod bonum est coram se?163 iii. Reg. xv. Debemus
voluntati
divinae obtemperare, etiamsi id est carni difficilimum, In hoc
nego-
tio id laboranti contingit, quod discipulis
Christo morituro, quibus
ait, Spiritus quidem promptus, caro vero
infirma,164 quamquam
non
dormiat tum caroan,
sed nesciat, dolentiae et timoris inquieta, ubi cu-
bet, aut
manum collocet tamen caro imbecillis est, spiritus autem promp-
tus, Sudamus et interim sanguinem, huius tempestatis formidine,
Caro
haud quaquam hoc potest dicere, sed spiritus, verum, non spi-
ritus quivis, sed fortis et rarus, fide robustus
factus〈.〉165
Conclusio Xvi〈.〉
Augustinus hanc autoritatem Ioannis vi,
Omne quod dedit mihi
pater non perdam ex eo,166 pro certitudine praedestinatorum
perma-
nentium, torte et petulanter traxit, quamquam
aliae sunt autoritates Au-
gustinianum sensum
roborantes〈.〉167
Probatur conclusio〈.〉
Nam idem Augustinus contra Iulianum v,
libro cap, iii, praefatam
conclusionem (ad probandum, quod nemo ex
praedestinatis perit)
assumpsit, Voluitque eo probare, Omne quod dedit mihi
pater, non
perdam ex eo,168 Tamen non sufficit ad probandum neminem peritu-
rum ex praedestinatis, Quoniam Iohannis xvii, scribitur, Quos
dedisti
mihi, ego custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius
perditionis.169
Igi-
tur ex datis Christo possunt perire aliqui, qui Iudae
similes sunt,
Fateor verum esse Salvatorem non perdere ex eis, quos dedit
pater,
Nempe, quod nullum ad se venientem iacit foras,170 Iohannis vi, Tamen
B4v ipsi dati Christo, utputa qui temporaliter vocantur et
iustificantur
reiectis divinis donis mutataque voluntate contemptis Christi
mo-
nitis perire possunt.171 Non omnes ergo a patre Christo dati
salvantur,
sicut nec omnes vocati sunt electi.
Conclusio XViii172 〈.〉
Deus ob futura opera non praedestinat.173
aoProbatur haec, ao
Quia deus non elegit sanctos ante mundi consti-
tutionem,
quia erant sancti, sed ut essent sancti secundum Apostolum
ad Ephe. i. Elegit
nos in Christo, ut essemus sancti et immaculati,174
non ergo quia futuri eramus, sed ut essemus. Et ideo tales eramus fu-
turi, quia elegit nos, praedestinans, ut tales essemus per
gratiam dei.
Fecit autem hoc secundum beneplacitum voluntatis suae, ut nemo
de
sua〈,〉 sed de illius voluntate glorietur. Fecit hoc
secundum divitias gra-
tiae suae.175 Cum ergo nos praedestinavit, opus suum
praescivit, qui nos
sanctos et immaculatos facit. Non quia invenit deus opera
bona in
hominibus, quae eligat ideo manet propositum iustificationis
ipsi-
us, sed illud manet, ut iustificet credentes,
ideo invenit opera quae
iam eligat, non electione meritorum, quae post
iustificationem gra-
tiae proveniunt, sed liberalitate
donorum dei voluit intelligi, prop-
terea dictum est, non ex
operibus, ne quis extollatur,176 ad Ephe. ii.
Conclusio XIX.
Si Ecclesia sciret, vasa perditionis,177 in contumeliam facta, non oraret
pro eis.178
Probatur conclusio.
Nam Ecclesia nunc orat pro eis, quos in genere humano habet.
Inimicos quia
tempus iam est poenitentiae fructuose. Et hoc orat maxi-
me,
ut deus det illis sicut Paulus dicit
ii.ap Thimo. ii.
Poenitentiam
et resipiscant a diaboli laqueis a quo captivi tenentur secundum
ipsius
voluntatem.179
Denique si de aliquibus, ita ecclesia certa esset, ut qui
sunt illi etiam
nosset, qui licet in hac vita adhuc sint constituti, tamen
praedestinati sunt
in ignem aeternum ire cum diabolo, ecclesia non
oraret pro eis.180 Nam beatus Gregorius dicitur fuisseaq percussus〈,〉 quia
pro Traianoar oravit.181 Apocryphum forte est. Imo sacrilegium
esse
videtur quando res sacrae applicantur ad ista quae ipsis
contrariantur.
Ideo ecclesia praedestinatorum si nosceret membra perditionis
ne com-
mitteret sacrilegium nequaquam oraret pro eis, quae
modo pro omni-
bus orat, nec tamen pro omnibus
exauditur182 et per
ista patet conclu-
sio sequens〈.〉 Haec
omnia in Augustino habes et meliora quae
vide in
li. xxi. de civitate dei cap. xxii.183
KGK 193
Einleitung
