59Reverendo et Eruditissimo D'omino' Georgio Spala-
tino, Canonico Aldenbergensi, Patrono
praecipuo.a
S'alutem'. Quaestionem mihi opponis, praesentissime
Patrone quam haud scio Theologorum ali-
quem
disseruisse, videlicet: si praecepta Ecclesiae
perinde ac si Dei teneant
nos obnoxios? Diffi-
cile est mihi ex tempore tot
eruditionibus me
superiori respondere. At ut animus hic prodeat,
primum hoc fundamentum teneo. Quod nul-
lum mandatum,
quantumvis rationi congruum,
divino contrarium, vel etiam eo tempore,
quan-
do maiora facienda occurrunt, obligat: adeo,
quod nec opus externum imponere queat, iuxta
illud: Oportet Deo plus, quam hominibus obe-
dire1; Item: Qui non odit patrem et matrem,
non potest esse meus
discipulus2: et iuxta
alia,
quae in explicatione curruum nostrorum3
prope-
diem Deo inspirante videbis. 2. Quod si valere
60
posset statutum Ecclesiae, aliquando tamen non
urgebit, quando
scilicet maiora facienda occur-
runt, videlicet praecepta
charitatis, fidei, iudicii
et misericordiae: a quibus minutula quaedam
pendent, quae praecepta hominum nimium at-
tollunt. De
quibus Christus dicit: Haec, scil'icet'
maiora, oportet facere, et illa non omittere.4
Praeter illa putavi nuper in Concione quadam5:
si liber aliquis statutarius, vel locus
aliquis Prae-
ceptorum unum praeceptorum contineret,
divi-
no alicui repugnans totum librum
subverten-
dum. Alioqui nescio quemadmodum valeat
repraehensio Christi, quam in Judaeos regessit,
dicentes: quare
discipuli tui transgrediuntur?6 etc.
Ipse autem Christus aliam transgressionem re-
trusit, videlicet: Quare vos transgredimini
mandata
Dei propter traditiones Patrum ve-
strorum7, etc. Postremo ad quaestionis
nodum.
Nunquam aequabo Ecclesiae praeceptum divi-
no.
Semper enim illius autoritas pendebit ceu
in cardine in divino. Ita enim
Paulus arguit,
nisi fallor. Obedite potestatibus sublimioribus8
propter conscientiam9:
Omnia enim a Deo or-
dinata sunt. Idcirco propter ordinem
divinum
inferioribus Deo obedimus. Quocirca evidens
est, alterum ab
altero pendere: sed sine omni
61
contradictione pendens minus est eo, a quo pen-
det.
Sicut minor est, qui benedicitur benedi-
cente. Porro quod
praecepta Ecclesiae obstrin-
gant subditos quoad
Conscientiam, constat hoc
testimonio: Qui vos spernit, me spernit. Qui vos
audit, me audit.10 Et
illo Petri: servi obedite do-
minis etiam discolis11. Augustinus quoque ait,
convertentibus sese
imponendam poenitentiam
ab Ecclesia, videlicet quod in Ecclesiam
delique-
runt.12
Bern'ardus' in hac materia
fecit librum optimum
et lectu utilem de praecepto, et dispensatione13
praetitssulatum: cuius autoritatem
scimus hoc
pronunciatiore14 maiorem. Nolo igitur pronun-
ciare: non quod
non velim dulcissimo patro-
no obsequi, cui totum, quod
valeo, debeo: at
quod impudentiae est de his critice decernere,
quae
mihi primum discutienda videntur.15
Cae-
terum iuxta authoritatem assumptam: Si Ec-
clesiam non audierit etc.16
Cyprianus non dubi-
tat reputandos ethnicos Ecclesiae rebelles et con-
temtores.17
Aug'ustinus' idem ait: sed
minime negligen-
dos, tunc enim quando ut ethnici habentur,
ligan-
tur in terra et coelo.18 At vigilandum, ut ligatus
solvatur. Tu autem vide, si syllabam habeat au-
toritas pertracta, quae propositum illius Concio-
natoris19
fulciat. Ego dicerem primum ostendendum,
62
hanc authoritatem loqui de praeceptorum col-
latione.20
Deinde demonstrandum ita aequari
spretae scripturae sono praecepta Dei et
Ecclesiae.
Tertio declarandum, quid sit: si peccaverit in
te21. Quod si non contra me,
attamen adversum
Deum, quis somniabit authoritatem congrue-
re. Ego typographo humeros hos suppo-
sui.22 Parce igitur festinationi
simul atque ruditati.
Nescio, quot sententiis et quibus optimo militi,
patrono iucundiss'imo'
Pfeffingero23 gratias agere de-
beam. De hoc tamen cum T'ua' D'ominatione'
deliberabo.
Ago itidem et tibi gratias perpetuas. Datum
celerrime24.
T'uae' D'ominationis' Andreas tuus obsequibilis.
Per dicta: Ecclesia non iudicat de occultis.25
Item: Lex humana cogitationis poenam non
posuit26, et per alia, quae
consuetudo Ecclesiarum
observat, posset quispiam dicere, praecepta ho-
minum non penetrare animos, etc.
KGK 114
Einleitung
