S'alutem' D'icit'. Tantus mihi est erga te, Egregie et
Co-
lendissime Patrone, amoris vigor, ut nihil
ma-
gis facere velim, quam ista praecepta1 exequi.
At cum munia quae
delegaris ita incipiunt cali-
gare, et res ipsae tantas
tenebras obfundunt, quod
haud cognosco, quid agere debeam, quippe
quum
nesciam, quid factum sit optimum, quid
53
commodum et utile, non abs re secunda iussa
mecum constitui
expectanda. Nec mihi incon-
stantiam recte obtrudes,
quandoquidem res
ipsae […]a esse dissimiles ceperint, et a prima
specie discreparint.
Probari Caesaris2
modestissi-
mi adolescentis orationem et eruditionem, nec
retro labor, livoris occursu, Aquilonis obflatu3,
sed constanter Caesaris ingenium, eruditionem,
conversationem, modesticiam, ad literas ardo-
rem
placuisse mihi admodum, aio. Imo illum
meo iudicio et bene quidem, ni
fallar, talem
non una ex causa reor, qui Academiae nostrae
splendorem
et nonnihil augmenti adiicere va-
leat, qui praeconia
nostro Bössenstein4 demeruit.
At hic qui
hodie absentem, quem publice et pri-
vatim extulit, quantum
ad Hebraicam professio-
nem spectat, maledictis lacerat, et
detractioni-
bus obfuscat. Rem ab initio paucis
tamen
agam; Mercatus sum non levi aere interpretatio-
nem quorundam Psalmorum a D'omino' nostro Bös-
senstein, qui
dum Psalmos interpretari deberet5,
semper intermiscuit voluntatem suam abeundi
in patriam
fortasse, tum ob inopiam aquarum
tum ob aegritudines suas, et id unice
eructavit:
O si haberem favorem divertendi, etc. ab
Illustrissimo Principe nostro6, ego qui saepius
54
queruloso suo amore offensus fui, dicebam, exi-
mium
Dominum Doctorem Christiannum7, me
certiorem fecisse, adesse quendam alium profes-
sorem
Hebraicae Scripturae, qui denique et Latinae
et Graecae peritus esset,
adieci quod sciverim,
ipsum suae publicae lectioni interfuisse. Hoc
enim feci ut simul iudicarem facilius Principem
nostrum Illustrissimum
veniam daturum, et cla-
morem continuum imminuerem. Ita
accidit.
Nam hoc audito remittitur clamor, enumeran-
tur plurimi Hebraice docti, disquiritur quisnam
adsit,
internumeratur Bartho'lomaeus' Caesar8, qui unice
unus inter omnes commendatur, tum a
multi-
tudine annorum, quibus Hebraicis invigilavit
literis, tum ab egregiis Praeceptoribus, dicebat
etenim illum
rabonib9 et D'ominem'
Joan-
nem Reuchlin
educasse10, sed nulla
coniectura
illius praesentiam assequitur, ob id quod nulla
necessitate
ad professionem adigitur, quippe qui
rebus satis abundat paternis. Summatim
uni-
versa illius Caesaris comprobantur. At nimium
aliorsum vento raptus, in Caesarem
multiplici-
ter invehitur noster Bössenstein, dat fortasse illi
aurum
[…] existimo enim annulum aureum […]c
55
illi praesagire, proponit enim impetrata trans-
migrandi ab Illustrissimo Principe copia post
festum
Michaelis11, sedata
peste redire12. Neminem
sibi ipsi conferendum in Germania, clamosa sen-
tentia
pronunciat, at ego malim mediocriter
doctum, sed fideliter docentem, quam
doctissi-
mum et infideliss'imum' accurate
celantem quod scit,
et raro verbulum efflantem, nisi argentatus oc-
currat auditor. Tantum mihi insidet, quod non
contra delectum praeeligerem Bartholo'maeum'. Praeter-
ea
D'ominus'
Bessenstein dicit, Philippum13 nostrum Prae-
ceptorem meum dilectissimum Caesare multo
doctiorem. Si is
Hebraice profiteri vellet, non
reniterer.14 Ut autem satisfaciam mihi, scio, nisi
me rursus Bössensteinus abduxerit a vero, Li-
psenses
Caesarem ambire, quem quoque
prius-
quam huc concederet audio Lipsenses
conve-
nisse. Sed Caesar desiderat hic et discipulum et
praeceptorem agere, pollicetur lectionem gram-
maticae
D'omini'
Joannis Reuchlin15 et Psalmos inter-
mixturum, curaturumque exempla. Haec sunt quae
negocium maledico
situ obducunt et mei iudi-
cii acumen hebetant, quo fit,
quod alteras tuas
literas praestolari, antea quam Caesari suas mit-
tam,
proposui.16 Consule tu
ut nosti rebus no-
stris, non ego me tricis et involucris
implicabo.
56
Caesar adolescens
mira modestia iucundus est.
Caeterum currum, qui officinam17 ob impedi-
menta celeberrimi nostri pictoris18
nondum est ingressus quam cito excusus redie-
rit,
mittam, et libellum de impii
iustificatione,
quem nondum ex Lipsia
recepi19, itidem missurus
sum. Me tibi et
Patronis meis20, quos
feliciter
agere desydero, commendo. Parce festinationi,
quoniam sub
lectionum pondere otium hoc
vix potui dare. Vale in Christo bene.
Dat'um'
Wit-
tenburgae, die
Felicis21, MDXIX.
Venit iam bidellus literas has nuntio daturus
et dicit, Auditores Caesaris esse avidissimos ac
quosdam Lipzenses adesse, qui noverunt eru-
ditionem
Caesaris et fidelem
interpretationem
attollunt, nihil esse reliquum, nisi receperimus
nos,
Lipzenses ilico sumpturos. Nisi timerem
D'ominum'
Philippum consulerem, quod
advocaretur e
vestigio, et dimitteretur Bössenstein auditoribus
parum
gratus, qui semper sollicitat ut abeat, re-
scribe22.
KGK 101
Einleitung
