28
Eruditiss'imo' D'omino' Georgio Spalatino, Artium Do-
ctori, Canonico Aldenburgensi, Patrono
suo dulciss'imo'.
Habes mi doctiss'ime'
Georgi, exempla literarum,
quas ad me scripsit Eckius1, multo,
quam credi-
deris humiliorum, et mearum quas
rescripsi.2
Quid sit venturum, ignoro, susque deque habi-
turus,
quod temptabit, molieturve. Praeterea
quaternionem quem deficere putabas,
mitto,
summopere deprecans quatinus digniss'imum' et hu-
maniss'imum' militem D'ominum'
Pfeffingerum3 ad suscipien-
dum onus et procurationis, et promotionis,
iuxta tuum consilium
certe optimum. Depre-
cor quoque quatinus et D'ominatio' T'ua'
identidem facere
dignetur, atque omnes meos amicos, quos con-
ferre meo proposito cognoscis in meam utili-
tatem promovendam trahere dignare, potissi-
mum D'ominum'
Hirsfeldium4, D'ominum'
Tawbenheimium5 et
Jeronymum6. Quoniam iam ea urgeor egestate,
quam nollem osores
meos scire, qua nulla ma-
ior me in Doctoratu pressit, te
velim scire, reli-
quos latere volo. Nec libros nec
corporis vi-
ctum pro mea valetudine comparare valeo.
Solum me Auditorum diligentia solatur. Sed
perurget, et stimulat, quod multi propter
29
exemplarium defectum abesse coguntur. Quo
si Princeps noster
Illustriss'imus' non adiuvabit, futu-
rum,
aliquos fastidio confectos abire. Cotidie
me conveniunt, sed obtinent
spem solam.
Sa-
luta omnes Dominos meos, et vive tu foelici-
ter mihi rescripturus. Quoniam furatus sum ad
te
scribendi tempus. Iam enim Dei ope adno-
tationibus in
librum de Spiritu et litera invigi-
lamus. Vale optime.
Datae Wittenburgae, die
Lunae 14.
Junii, Anno MDXVIII.
Andreas Carolstatinus.
KGK 86
Einleitung
