Nr. 86
Andreas Karlstadt an Johannes Eck
Wittenberg, 1518, 11. Juni

Text
Bearbeitet von Alejandro Zorzin
unter Mitarbeit von Antje Marx
Buchsymbol32
Reverendo Egregioque D'omino' Joanni Eckio, Sacrae
Theologiae Doctori et Ordinario atque Pro-
cancellario
Ingolstadiensi, Canonico Eistatensi, et Amico, et Patrono, si patitur dul-
cissimo
.

Tuissimus, si sinis, Andr'eas' Carolostadius.


S'alutem' P'lurimam'. Redditae sunt mihi, doctiss'ime' mi Ecki, tuae
elegantes literae. Quibus et tibi ut paucis re-
spondeam
, nolo D'ominationi' T'uae' latere, mihi vehementer
displicuisse iniurias, quas meo omnium erudi-
tiss
'imo' Martino Luthero irrogaveras. Confeceras
equidem hominem criminibus maximis gra-
vissimisque
, scil'icet' crimine laesae Maiestatis: quan-
doquidem
haereseos, item schismatis.1 Scripsisti
Bohemum seditiosum2, et ea publice edidisti cri-
mina
. Quidni? Scriptura certe, iuxta Scoti3 tui
sententiam ex sua natura publicat atque mani-
festat
. Haec fecisti. Occasionem repugnandi
non modo obtulisti, sed necessitatem impegisti.
Qua factum est, quod monomachiam seu po-
tius
Apologiam contra aliquos tuarum con-
clusionum
ediderim: quam prelo Wittenburgio excusam circumcirca venalem vendunt.

Moereo profecto ob tuam humanitatem, te ne-
cessitatem
rebellandi nobis iniectasse. Si facta Buchsymbol33
infecta fieri possent: mallem nos iniurias paci-
encia
quam certamine evicisse. Veruntamen
quod te nominatim prae caeteris nostro certami-
ni
, non indoctum illum inquisitorem4, aut alium
quemvis illi similem consecraverim, et adversa-
rium
constituerim: non invidentiae stimulis, non
irae adversus te aestibus actus feci, sed ob tuam
elegantiam, ob tuam industriam, ob tuam acri-
moniam
, sed et praecipue propter tuam et po-
puli
salutem. Spero equidem te in nostram itu-
rum
sententiam, confido, te ex Saulo5 futurum
Paulum6. Nolim etiam habere onagrum seu asi-
num
colluctantem, sed nobilem Leonem, facun-
dum
Marcum. Extimabama mihi
non obfuturum, si tua elegantia, tuis schematibusb
fierem elegantiae studiosior. Si laesi, ignosce, rogo.
Si me autem laesum laedere amplius prosequeris,
vide si tibi liceat: vide si sis vel hominis, vel di-
vinarum
literarum inimicus exturbator. Institui
mecum magis bellum et tyrannicam obsidio-
nem
sustinendam, quam perversam pacem in
detrimentum divinorum documinum et perni-
ciem
habendam
: Susque deque habiturus, quod
mihi eveniet. Velim tamen tua amicitia frui, si
annueres. Te quidem ex pectore amo. Disper-
eam
, si te perire, si tibi quicquam mali accidere Buchsymbol34
desidero. Studeo viritim, quo propediem Dei
verbum nostro infelici seculo ebeate illatebra-
tum
, fiat dulcius, clarius, quin etiam clarissi-
mum
. Vivat Martinus noster, qui occasionem
emedullandi legem Dei praestitit. Vivat suatimc
Eckius amicus. Sin vero inimi-
cus
? fiat sincerus veritatis cultor. Haec sunt quae
succisivo temporis momento tibi et manifesta-
re
et quaeque optima precari volui. Vive foeli-
citer
. Dat'um' celerrime Wittenburgi, die Veneris
XI. Junii, Anno MDXVIII.


Parce, mi Ecki, quod tibi pepercisse velim.
Parce si me prodegisse inania iudicaveris. Falsi-
tati
autem nec verbo cedere te velim. Imo cu-
pio
etiam expungi, aboleri et in nihilum redigi.


aOlearius gibt existimabam als weitere Leart an
bvom Editor verbessert für schematis
cOlearius gibt summatim als weitere Lesart an

3Bisher war es nicht möglich, diese Skotusstelle nachzuweisen.
4Johannes Tetzel (um 1465–1519).

Downloads: XML · PDF (Druckausgabe)
image CC BY-SA licence
»