29
Venerando Viro Andreae Carlostatino, Arcium
et Theologiae Doctori non poenitendo, Ar-
chidiacono Wittenbergensi, Amico suo, si ita
patiatur, non vulgari. Tuissimus Eckius.
30
S'alutem' P'lurimam' D'icit'. Accepi Andrea
Celeberrime, te tuos-
que Wittenbergios in Eckium esse commotio-
res, quod contra Mart'ini' Lutheri, communis ami-
ci,
sententiam, Episcopo meo1 privatim aliqua
conscripsi, arbitratus, doctorum hominum iu-
dicium
nenias illas nunquam subituras. At quo-
modo elapsae sint e
manibus Episcopi mei, et ad
vos
delatae, suspicor quidem: at non certe scio.
Iam si hoc futurum scivissem,
non extempora-
rie sine omni librorum opitulatione, utut
inge-
nium suppetebat, confestim et tumultuarie
illas
effudissem. Et ut nosti, liberiores sumus omnes
in scribendis
privatim, quam cum quid edimus
in publicum. Ideo miror plurimum, cur
tanto-
pere
Eckio vestro deditissimo
succenseatis.
Adulationis aiunt te Eckium insimulare. At
ignoras, quam Eckius homo sit inadulabilis.
Percontare
omnes, qui Eckium noverunt, quam
ingenue fateantur, Eckium
nescire verba dare.
Neque darem si scirem, maxime coram eo Epi-
scopo, apud
quem indulgentiae aliquae (quan-
tum ego opinor) parum
efficaces ex causa vide-
bantur accidenti. Caeterum aiunt,
te monoma-
chiama contra Eckium instruere. Ego id vix cre-
dam. Quod si facere proponis, miror cur non
contra vicinos Franckfurdianos2, et haereticae
31
pravitatis inquisitorem3 te succingas, qui centies
Martinum errasse, interdum desipere, furere, ac
insanire innuunt,
schedis editis et publicatis.
Verum amicitia nuper inita si frui liceat,
amice
quidem actum putabo, et quae contra insontem
Eckium meditamini, in spongiam cadere per-
mittatis. Non enim fuit animus meus Marti-
num4 laedere. At ubi amicitiam Eckii parvi fa-
citis, et eum excessisse arbitramini, legem vobis
imponere nec
possum, nec volo; sed tamen ve-
stri fuit officii, Eckio quamprimum intimare,
si
vultis quid edere. Ego ubi sensero me errasse
libere erratum fatebor
postposito rubore. Ubi
contra, vos concitatiores videro aut aculeatos,
bonorum praeceptorum, et amicorum auxilio,
quantum veritas suaserit,
in studiis Christiano
orbe famosioribus, me tueri conabor. At malo
carere hoc negotio. Tuum vero fuerit, quid
opus facto sit perpendere,
et omnibus perpensis
negotium adgredi. Vale quem vere salvere
opto. Ex
Ingolstat'io' plus quam
raptim. 28. Maii,
Anno Gratiae MDXVIII.
Parce veloci stilo et barbaro ob subitam ta-
bellionis abitionem.
KGK 83
Einleitung
