Nr. 69
Andreas Karlstadt an Georg Spalatin
Wittenberg, 1518, 5. Februar

Text
Bearbeitet von Alejandro Zorzin
unter Mitarbeit von Antje Marx
Buchsymbol9
Eruditiss'imo' D'omino'Georg'io' Spalatino, Canonico Alden-
bergensi, Philos'ophiae' Doctori, Patrono benemerito.


S'alutem' D'icit'. Spalatine doctissime. Iam alterum insti-
tui edere libellum: quem te brevi spero visurum.1
In eo de poenitentia tractare proposui, quoniam
ipsa est ea virtus, quae verbo hoc: Tolle crucem
tuam et sequere me2 nobis praecipitur. Quae sane
intellecta omnem de indulgentiis stationibusque
ambiguitatem imis e pectoribus expungit, ac
prorsus proculcat: quae etiam non intellecta Buchsymbol10
diligentiorem in sacris literis operam moratur:
intellecta autem et velum et ventum navigio
praestat.3 Propterea tibi impraesentiarum, in ea
parte, qua flagitabas, quemadmodum essent in-
dulgentiae promerendae, quidve sint,4 modo si
quid valent depromerem, respondere superflu-
um arbitratus sum. Quod autem petis de prae-
parationibus ad gratiam, quid videlicet homo
oraturus, vel sacrificaturus, vel alia bona opera
facturus agere debeat, quo suum opus facere
possit opus Dei5, si tibi non responderem vel non
essem Christianus, vel fratris seu proximi salu-
tem non optarem. Tibi dico, quod illa est unica
superbia, et vitium pessimum, quod homo sua
opera facere divina vel Dei conatur, quia se ca-
put et principium bonorum operum constitue-
ret. Vide Augustin'um' ad Bonif'atium' con'tra' 2. epis'tolas' li. a2 c. 9a6
et Ambro'sium' de vo'catione' omn'ium' gen'tium' lib. 1. c. 2. in fine7,
ubi apertissimam inducit scripturam illam scili-
cet:» Omnis plantatio quam non plantavit Pa-
ter«
»coelestis, eradicabitur.8« Haec sola authoritas
sufficeret ad subvertendum opera nostra: et quae
quaestionem hanc dissolveret: Videlicet si ho-
mo sua opera possit facere Dei. Nam eo ipso,
si nostra opera non dicuntur insita vel plantata
a Patre coelesti, sunt eradicanda. Velim te dili-
Buchsymbol11genter animadvertere illud, quod Petro Chri
stus dixit: »Vade post me Sathana, scandalum
mihi es.«
9 Considera causam subiectam. »Non«
enim »sapis«, ait, »ea quae Dei sunt, sed«» quae homi-
num«
.10 Accipies insuper iustae obiurgationis
originem: Quum Christus diceret se multa a
Iudaeis passurum: Petrus noluit, ut ea fierent, et
Domino, ne praediceret, inhibuit.11 Quis est, qui
non arbitraretur Petrum pietate quadam erga
Christum permotum fuisse? nisi Christum Petro
respondentem audiret: »Vade post me Sathana«.
Quasi diceret: infelix est tua pietas, quia Caro
et Sanguis eam tibi fecit, non pater meus coele-
stis.12 Quicquid enim ipse non plantaverit, era-
dicari debet. Idcirco firmiter teneto, hominem
nullo pacto, nullo studio sua opera facere posse
Dei opera. Homo enim secundum rationem
vivens non iuste vivit, non secundum Deum.
Si tibi lubet copiam scripturarum videre, ac
quid in ea re Ecclesiastici sentiant, annotationes
meas in li'bro' de Spiritu et Litera cap. 10. perlustra-
to
, ibi: »Lex quibus«»sit«»adiutorio«13, etc. Quod in
margine reperies: item cap. 5. ibi: »Secundum
liberum arbitrium vivere est male vivere«
.14 Et in
dicterio illo: »Tuus sum«, »salvum me fac«15, in princ'ipio'.
Maiorem autem copiam in explicationibus Buchsymbol12
conclusionum16 mearum, et reor sufficientem, feci.
Si illustrissimus Princeps inopia, quam libri mihi
fecerunt, moveretur, et triginta florenis papyrum
compararet, ego ederem, nominique suo dedica-
rem.
Et absque dubio Universitati suae honorem, et
fidelibus commoditatem facerem. Quod dicere
audeo. quoniam et simul regulas intelligendarum
scripturarum explicavi, atque nodos, argumenta-
que, quibus nonnulli occupantur et impediuntur,
dissolvi. Sed redeo unde digressus sum, et dico,
nullo humano studio fieri posse, ut hominis ope-
ra efficiantur Dei, sed contra Dei opera fieri posse
nostra. Quemadmodum dicit: Ego faciam vos
facere. Ego faciam vos operari. Ego faciam vos
ambulare in iustificationibus meis.17 Ego » conver-
tam conversionem«
vestram.18 Ego dabo vobis pre-
ces et orationes veritatis. Nos quid petendum sit
ignoramus, nisi ipse dederit preces. Ita et Apo-
stolus dicit: »Deus«»operatur in« nobis »velle et« ope-
rari »pro bona voluntate«.19 Vel ut Erasmus noster
legit: »Deus est is, qui agit in vobis«, »ut velitis et«» ef-
ficiatis pro bono animi proposito.«
20 Si Deus agit,
ut velimus quo studio nos efficere possumus ut
nostrum propositum Dei efficiatur? Attende Ora-
tionem Dominicam, in qua petitur verbo breviss'imo'
quod iam multis comprobatum est authoritati-
Buchsymbol13bus: »Fiat voluntas tua«21, hoc est: Tu vis nos ambu-
lare in tuis praeceptis, et facere iustitiam, fiat hoc
perte. Fac tu nos facere, fac tu nos ambulare. » Di-
rige«
tu »gressus meos«»secundum eloquium tuum«.22
»Scio Domine«, quod »non est in homine via eius,
nec viri«
, ut »dirigat gressus suos.«23 Dirige tu Domi-
ne, Tu das »voci« tuae »vocem virtutis«.24 Tu es »factor
meus«
,25 Tu creas hominem in bonis operibus.26 Tu
es »susceptor«»et liberator meus«.27 Nolo ego surgere,
antequam sedero.28 Nolo ego declinare ad dextram,
in qua tuae viae sunt, quia tu facis rectos gressus, et
itinera nostra in pace producis.29 Tu es »via«, »veritas,
et vita«
.30 Per te venitur ad te, tu es ostium per quod
intratur31 ad Te. Sine te nihil facere possum.32 Non
sum enim sufficiens aliquid cogitare ex me, sed
tu es sufficientia mea.33 Sola tua gratia mihi suffi-
cit34, Ego autem et pauper et mendicus sum35, et
omnibus auxiliis destitutus. Immo prohibitus
ne in hominem confidam. Maledictus qui con-
fidit in hominem, aut spem in homine habet,
vel qui carnem brachii sui firmat,36 et ego ho-
mo sum. Absit igitur, ut opera mea tua face-
re praesumam, sed ingenue tibi fateor infirmi-
tates meas, ut virtus Spiritus tui inhabitet me.37
Tibi iustitia, mihi iniustitia, Tibi gloria, mi-
hi confusio, Tibi fortitudo, mihi infirmitas. Buchsymbol14
Dicamus breviter. Domine Deus, da mihi ope-
ra, quae me facere iussisti. Da quod iubes,38 con-
cede quod praecipis. Per ista tibi de altera quae-
stiuncula responsum puto. Postremo dum rogas,
ut tibi ostendam, quibus in locis Logica Theo-
logiae sit necessaria39: Tibi respondeo: in nullo
locorum, quia Christus non indiget figmentis
humanis. Hominum scientia et »sapientia«»huius
mundi«
»est apud Deum stultitia«40, et expolianda est
anima philosophicis praestigiis, quae Christum
videre vult. Dicit enim Apostolus: Curate, ne
quis vos depraedetur per inanem fallaciam.41 Et
sapiens ait: Odibilis est Deo omnis Sophista.42
Propterea existimo Dialecticam non esse neces-
sariam Theologiae. Sunt tamen nonnulli, qui
mihi non crederent: Immo arbitrantur, me in-
genii acrimoniam ex Dialectica nactum. Ego
autem inprimis Deo, deinde assiduitati deputo,
et existimo, si exercitamentum ingenii seu peri-
culum facere quis mallet, pari lege hoc in ser-
monibus et nodosis, et aenigmaticis, quemad-
modum in Dialecticis capciunculis fieri posse.
Nolo tamen, ut ex mea huiusmodi responsione
extinguendam putes Dialecticam. Sed reor,
Dialecticos libros superfluas procellas habere,
et quod unus sufficeret ad sciendam Dialecti-
Buchsymbol15cam, ubi sunt decem. Quomodo autem studium -
nostrum Wittenburgense posset ita erigi insti-
tuique, ut caeteris exemplo esse possit, coram lo-
qui volo. Vale foeliciter, ac me, ut soles, ama.
Datae Wittenburgae, ipso die Agathae, Anno
MDXVIII.


Tuus Andreas Carolstatensis.

a-avom Editor verbessert für 219

1Die Fertigstellung bzw. Drucklegung dieser Schrift verzögerte sich. Sie ist erst im Abriss (Epitome) zur Rechtfertigung des Sünders als Vorlesungsvorlage Anfang 1519 erschienen; vgl. Zorzin, Flugschriftenautor, 225.
2Vgl. Mt 16,24 Vg »[…] si quis vult post me venire […] tollat crucem suam et sequatur me.«
3Erasmus ASD II-1, 333 (vela ventis permittere).
4In seiner Antwort an Spalatin gibt Luther die ihm von dem gestellte Frage wie folgt wieder: »Secundo de virtute Indulgentiarum quantum valeant.« (WA.B 1, 146,52f.).
5In seiner Antwort an Spalatin gibt Luther die von dem an ihn gerichtete Frage wie folgt wieder: »Qualis sit formanda intentio sacrificaturo vel caetera pia opera facturo.« (WA.B 1, 145,11f.).
6Aug. c. ep. Pel. 2,9 (CSEL 60, 482,22–483,18). Auf diese Stelle verweist Karlstadt auch in seinem Augustinkommentar; vgl. KGK 064 (Textstelle) und KGK 064 (Textstelle). Luther verweist Spalatin auf diese Augustinschrift im Brief vom 18. Januar 1518 (WA.B 1, 134, 50).
7Ps. Ambr. vocat. gent. 1,2 (CSEL 97, 84f.). Auch diese Stelle findet sich in Karlstadts Augustinkommentar angegeben; vgl. KGK 064 (Textstelle), KGK 064 (Textstelle). Auch Luther verweist Spalatin im Brief vom 18. Januar 1518 auf dieses Werk (Kähler, Karlstadt 1, 134, 50f.). Karlstadt gibt die Kapitelaufteilung des ihm wahrscheinlich vorliegenden Baseler Ambrosius-Druckes 1516 (A 2178) wieder; sie weicht von der Kapitelaufteilung in der modernen Ausgabe (CSEL 97) ab.
8Mt 15,13 Vg »[…] omnis plantatio quam non plantavit Peter meus caelestis eradicabitur.«
9Mt 16,23 Vg »[…] vade post me Satana scandalum es mihi […].«
10Ebd., »[…] quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum.«
11Vgl. Mt 16,21f. Vg »[…] coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oportet eum ire Hierosolymam et multa pati […] a principibus sacerdotum […] Et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens, absit a te Domine non erit tibi hoc […].«
12Vgl. Mt 16,17 Vg »[…] beatus es […] quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est.«
15KGK 064; vgl. Ps 118(119),94. Vg (LXX) »Tuus sum ego salvum me fac […].«
16Karlstadt hatte zu den 151 Conclusiones, die er am 26. April 1517 in Wittenberg öffentlich angebracht hatte (vgl. KGK 059), Erläuterungen verfasst (KGK 062). Auf diese verweist er in seinem Augustinkommentar (KGK 064) öfter.
17Vgl. Hes 36,23 u. 27 Vg »(quia ego […] ait Dominus) […] faciam ut in praeceptis meis ambuletis.«
18Vgl. Jer 30,3 Vg »Ecce […] dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda […]«; Jer 33,6ff, Vg »[…] ecce ego […] revelabo illis deprecationem pacis et veritatis, et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem […], et emundabo illos ab omni iniquitate sua […].«
19Phil 2,13 Vg »Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate.«.
20Erasmus, Instrumentum (1516), Phil 2,12f.: »Nam deus est is qui agit in vobis, et ut velitis, et ut efficiatis, pro bono animi proposito.«
21Mt 6,10 Vg »(Pater noster) […] fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.«
22Ps 118(119),133, Vg (LXX) »Gressus meos dirige secundum eloquium tuum […].«
23Jer 10,23 Vg »Scio Domine quia non est hominis via eius, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.«
24Vgl. Ps 67(68),33f. Vg (LXX) »(Psallite Deo) […] ecce dabit voci suae vocem virtutis.«
25Vgl. Hiob 32,22 Vg »nescio […] si post modicum tollat me factor meus.«.
26Vgl. Eph 2,10 Vg »[…] sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis […].«
27Ps 143(144),2 Vg (LXX) »(Deus meus) […] susceptor meus et liberator meus, […].«
28Vgl. Ps 126(127),2 Vg (LXX). »Vanum est vobis […] surgere postquam sederitis […].«
29Vgl. Spr 4,26»[…] rectos cursus fac pedibus tuis et vias tuas dirige, ne declines in dexteram neque in sinistram […] ipse autem rectos faciet cursus tuos, intinera autem tua in pace producet.«
30Vgl. Joh 14,6 Vg »Dicit ei Iesus, ego sum via et veritas et vita […].«
31Vgl. Joh 10,9 Vg »(Dixit […] eis […] Iesus) […] ego sum ostium, per me si quis introierit salvabitur […].«
32Vgl. Joh 15,5 Vg »(Respondit Iesus et dixit) […] qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.«
33Vgl. 2. Kor 3,5 Vg »Fiduciam […] habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est […].«
342. Kor 12,8f. Vg »[…] ter Dominum rogavi […] et dixit mihi sufficit tibi gratia mea, nam virtus ininfirmitat perficitur.«
35Ps 39(40),18 Vg (LXX) »Ego autem mendicus sum et pauper, Dominus sollicitus est mei […].«
36Jer 17,5 Vg »[…] maledictus homo, qui […] ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius.«
37Vgl. 2. Kor 12,9 Vg »[…] libenter […] gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi […].«
38In dem Satz »Da quod iubes et iube quod vis« bringt Augustinus seine Gnadenlehre in eine Formel, vgl. Augustinus-Lexikon 2, 211–213.
39Spalatins Frage zur Notwendigkeit der Logik für die Theologie steht im Zusammenhang mit der um die Jahreswende 1517/1518 eingeleiteten Neuordnung des Wittenberger Studienplans. Vgl. dazu Höss, Spalatin, 106f.; Scheible, Aristoteles, 132.
401. Kor 3,19 Vg »Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum.«
41Kol 2,8 Vg »Videte ne qui vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam […].«
42Vgl. Sir 37,23f. Vg »[…] qui sofistice loquitur odibilis est […].«

Downloads: XML · PDF (Druckausgabe)
image CC BY-SA licence
»