8
Clarissimo Viro et Domino Georgio Spala-
tino, Philosophiae Doctori, atque Cano-
nico Ecclesiae Collegiatae et exemptae Al-
denbergensis, Patrono Optimo.
S'alutem' P'lurimam' D'icit' Clarissime
Patrone. Quas nuper Do-
minica Misericordia Domini1, dieque sancta osten-
sionis
venerabilium reliquiarum conclusiones
centum quinquaginta duas2 publice affixi, tuae
quoque R'everendae' D'ominationis' mittere pollicebar,
iam hilari trans-
mitto mente, humiliter deprecans,
quatinus tua
Dominatio me apud illustrissimum nostrum Prin-
cipem commendare referreque dignetur, ob
eius
honorem id esse factum
atque eas certo imposte-
rum per nonnullos dies tempore discutiendas.
Mihi neque
adversari immo placere, si sua illu-
strissima gratia certos ex
sua provincia Saxonica ad
futurum certamen Theologicum destinare
vellet.
Caeterum responsum tuum exopto cui me com-
mendo.
Datum celeriter Wittemburgae, ipso die
Vitalis, Anno MDXVII.
Andreas Carolostatensis, Archidiac'onus'.
KGK 58
Einleitung
