Nr. 384
De usura
1540

Text
Bearbeitet von Stefanie Fraedrich-Nowag
Buchsymbol fehlt

De usura D'ominus' D'octor' And'reas' Carolstad

Usuram, si possumus, qualicumque diffinitione describamus.
Primo Nomen, deinde Rem ipso nomine demonstratam definiemus.
Quoniam autem usura cum reb'us' tum personis tribuitur, illico adparet
eius latitudo. De personis constat, quae vocamus aliquos
foeneratores, item usurarium creditorem, usurarium debitorem.
De rebus constat, nam res vocantur foeneratitiae, et de foenere
collectea et ipse unde corraditur usura. Quod res foenerent
testis est Terentius: Metuisti si nunc de tuo iure concessisses
paululum, atque adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultiss'imus'
ne non tibi istuc foeneraret?1 ubi Donatus, res ipsa, non
Aeschynus.2 Inde nummib steriles, de quibus nulla percipitur usura.
ff. Usur. l. Debitor.3 et l. peccunia otiosa.4 Eodem titulo Qui semiss'es'
ContraUsurae temporis etc. peccunia foenebris dicitur, quae parit aliam.5 Invenias
etiam usuras temporis, agrorum, agrorum verbi etc.
Verbi, et foeneratorum etc.
Temporis: Seneca6c Si cui unius dieculae usuram permisisset etc. Agrorum,et seminum: Nam seminum in terram bonam cadentium, aliud seminum etc.
quidem centuplum, aliud vero sexagecuplum, aliud autem trigecu-
plum
dat. Mat. 13.7 Videmus semina tenuissimo licet corpu-
sculo
, gravissimas praestare usuras, huius generis sunt grana
Milii, foeniculi, petroselini, hyascianei, papaveris, githi,
synapis etc. Praeterea agri sive frumentarii, sive alii usuram
reddunt cultoribus. Praeterea vult Dominusd Levit. 25. ut
fructus computentur, et cum sorte accepta conferantur,
sorte compensata restituentur possessoribus.8 Sed usura agrorum
honesta est cultoribus dominis, teste Jacobo. ca'pitulo' 5. Agricola fructum
uberem expectat.9 Paulus 1. Cor. 9. Sperat qui arat etc.10
Buchsymbol fehlt A seminibus terrarum et fructibus deducitur similitudo ad usuram
verbi Domini Quod est semen incorruptibile, et procreat novas
creaturas 1. Pet. 1.11 Jacob. 1.12 Fructusque admirabiles, atque mul-
tiplices
in terra bona profert. Mat. 13.13 Huius generis sunt
Talenta, quae Dominus ea pactione ministris credidit, ut cum
usura reddant, praesertim cum usura sortem exaequante. Nam
qui quinque talenta accepit, alia quinque fuit lucratus, similiter
qui duo. Qui autem unum accepit, et insedit terrae, neque attulit
usuram, infidelis est pronuntiatus. Mat. 25.14 Huc pertinet
lucrume Pauli, ut lucrifaciam plurimos 1. Cor. 9.15 Est etiam
operum usura. Nam qui reliquerit domum, agrum etc. centuplum
accipiet. Mar. 10.16 Qui miseretur pauperis, foenerat Domino.
Proverb. 19.17f Facite vobis amicos de Mammone iniquitatis,
ut recipiant vos in aeterna tabernacula. Luc. 16.18
Magnum porro foenus est aeternum pro temporali. Huc etiam pertinet,
Dispersit pauperibus etc. 2. Corinth. 9.19 Qui miseretur
pauperis beatus est etc. Proverb. 14.20 Item Luc. 16.
Mensuram confertam et exuberantem dabunt in sinum
vestram.g21
Hebraei usuram 4 vocabulis demonstrant, unum toch.22 Huius
mentio habetur apud Davidem Psal. 71. Ex usuris et iniquitate
redimet animas eorum.23 Septuaginta verterunt >ek t'okou,24
Latini ab usura.25 Et Psal. 54. Non defecit de plateis eorum
usura.26 Hieronymus transtulit fraudulentiam vel dolum.27
De radice huius vocis ambigitur, plerisque videtur a תּך derivari,
quod significat medium, inter, intra, inde,28 quia homines solent dolum
dissimulare, pro dolo enim usura recipitur.29 Patribus denique videtur
usura facere intentionem id est consilium, expectationem, et spem.
De intentione vide. §. Consuluit. Extra. de usuris.30 De expe-
ctatione
14 Quaest. 3. §. Si foeneraveris.31 De spe vide Gloss.
in §. 1. 14 Quaest. 3.32
Buchsymbol fehlt Usurae significatio apud HebraeosSi porro foenus significat consilium hominis malum, usuram superius ex-
positam
minime significat.33 Alii deflectunt a verbo תכך quod
significat conterere, opinione R'abbi' David.34 Hinc deducitur Toch35 quod
atterit pauperes. Proinde illud Psal. 71.36 Mi Toch37 verterunt
a contritione, quibus consentit R'abbi' Abraham38, et illud vir usurarum,
et pauper occurrerant,39 interpretantur vir fraudum, et pauper.
Explicant etiam usuram vocabulo לואת,40 quod descenditProver. 29
ah verbo לַוַ quod est mutuare et foenerare. Sic
interpretantur illud supra adductum: Foenerat Domino qui elongitur
pauperi. Proverb. 19.41 Sic qui mutuum accipit, servus est foenerantis.
Proverb. 22.42 Praeterea usura vocatur, Marpis, Tharpis,
Quibus vocabulis Moses usus est Levit 25.43 venit autem
utrumque a verbo Rapha, quod significat, Magnifacere, et multiplicare.44
Aliis a verbo Repha, quod significat, Multiplicare, quod verbum
significat etiam Jaculari.45 Restat vocabulum, Neschach46, quod venit
a verbo Nasach47 significante Mordere. Sic verterunt Exod. 22.
Si peccuniam dederis fratri tuo, non pones super eum usuram48 id est morsum.
Item Deut. 23. Non mordebis fratrem tuum morsu49 id est Non premes
fratrem tuum usura. Item Levit. 25. Non accipies de ipso morsum,50
id est usuram. Et Psal. 14. Qui peccuniam suam non dedit ad usuram51
id est morsum. Et Ezech. 18 Qui in usuram non dedit, et augmen-
tum
non accepit, et qui ad morsum id est usuram dedit, et incre-
mentum
accepit, vivet ne?52 Et Ezech. 22. Usuram
accepisti, et incrementum, et commodum tuum a proximo
elicuisti.53 Latini etiam usuram Morsumals. acceduntque appellaverunt, ut
Lucianus. Huic usura vorax, avidumque in tempore foenus etc.54
Buchsymbol fehlt Hactenus de Hebraicis appellationibus demonstrantibus nobis
rem hanc, quam vocamus usuram. Nunc de Graeca,
postremo de Latina. Graecos usuram t'okoc usurae significatio apud Graecosappel-
lare
, Perottus ait, a Pariendo, quod tokuzein sit foene-
rare
, et parere, inde tokusus55, foenerator, usurarius etc.56
Ita Dominus dixit Mat. 25.57 Recepissem s'un t'okw| id est cum
usura. Latini usuram ab usu derivarunt. Nonius
Marcellus usuram in foeminino genere vocat id, quod aliiusurae significatio apud Latinos
masculino genere usum adpellant.58 Varro usuram appellat,
quod usu accederet ad sortem.59 Pomponius li. 5. ad Q. Mutium
ff.i obligat. verb. l. usura, Negat usuram peccuniae esse in fructu,
quia non ex ipso corpore, sed ex alia causa id est non obligatione percipitur.60
Ulp'ianus' l. usura. ff. de usuris usuras vicem fructuum, ait,
obtinere, nec a fructibus debere dici.61 Foenus autem a foetu
dicitur, id est partu; nec aliud est foenus, quam foetus.
Nuc videndum est quae vocum istarum complectatur
omnes res sub usurarias, vel foenebres.
Citra controversiam verum est, omnem usuram sanctam, honestam,
vel turpem dici posse, Marpis62 id est augmentum, vel incrementum,
quemadmodum et Graeca vox t'okoc omnem complectitur.
Liphia63 pro usura in Bibliis non reperimus. Porro si dolum
malum significat, non communis erit appellatio usura, sin autem
donum et bonum complectitur, erit communis appellatio, in quo genere
est illud, Filii huius saeculi, et infra Facite vobis amicos de Mammo-
na
iniquitatis. Luc. 16.64 Usura quid in universum?Usura quid sit in universum
quaeritur? Est incrementum exercitio sortis partum. Missis generibus
duobus usurae, nempe sanctae, et honestae. Quae et
quid sit illa quam scriptura execratur, quaerimus?
Buchsymbol fehltIlla usura est accessio noxia, usu mutuo datae peccuniae, Usura finitio ex sacrisve-
niens
. Noxia differentiae causa additur, ut hanc e caeteris discrimi-
net
. Nocet autem et danti et accipienti. Hec finitio magis
evoluit notationem vocabuli רֶצַח65, quam dicentium usuram esse
emolumentum ultra summam. 14. Quaest. 3. §. 1.66
Communis est et haec definitio: Usura est ubi amplius requiritur
quam datur, Concilium Agathum.67 14. Quaest. 3. §. ult. Communis et haec.
usura est quodcumque accedit sorti. Waß uber dass haupt gut ist.
Ambrosius 14. Quaest. 3. §. Plerique.68Item et haec: usura est superabun-
dantia
Romanus Pontifex Extra de usuris. cap. Consuluit.69
Excusantur tamen loco quoniam usuras tractant de peccunia quaesitas.
Qui definiunt usuram turpi lucram generi tribuunt, quod est
speciei. 14. Quaest. 4. §. Quoniam.j70 §. Nec hoc.71 Praeterea Au-
gustinus. 14. q. 4. ca. Quid dicam? Usuram in genere contraxit
ad speciem: ubi inquit: Trucidat pauperem foenere usurarius.72
Ambrosius quoque. 14. q. 4. inquit: Sine ferro dimicat,
qui usuras flagitat: Sine gladio se de homine ulciscitur, qui foenerat,
vel usurarius est exactor inimici. Ergo ubi ius est
belli, ibi ius usurae.73
Sequitur nunc modus et quantitas usurarum. Quam-
vis
enim Evangelium Luc. 6.74 Omnem omnino usuram, pro peccu-
nia
mutuo data, accepta, damnet, opere precium tamen erit,
de modo et quantitate usurarum distinctius loqui, quo
plenius morsum illum intelligamus, quem scriptura horret.
Siquidem est alius alio minor leviorque, et econtra alius alio
maior, graviorque. Neque dissimulare debemus, qualis permitti
possit usurae modus, propter duritiem tam divitum quam pauperum.75
Buchsymbol fehlt Fuit olim usurarum lege permissarum maxima, gravissimaque, quamusurarum generak
Centesimam76 vocant, et legittimam. Minores legitti-
ma
fuerunt Semisses77 usurae: Semissibus leviores quin-
cunces
78: Quincuncibus exiliores fuere Trientes.79
Legittima iure civili permissa fuit, et humano. Ius autem
Divinum, Exod. 22.80 Deut. 25.81 Levit. 23.82 neque legittimam,
neque licitam vocat, sed prohibet omnimodam. Quamvis enim
inter homines legi devinctos fuit, semper tamen legi fuit adversa.
De legittima hac usura vide Neemiam, ubi inquit:ca. 5
Restituite Centesimam argenti, olei, vini, frumenti quam
exigitis.83

Fuisse Centesimam usuram satis constat iure civili et Biblico,
et eam legittimam fuisse iuri civili, et illegittimam iure
Biblico. Restat iam quae fuerit. Caeterum definitio eius de
hystoriis petenda est. Aristophanes Staepsiadem senem
introducitl, qui praecatur aliquam sibi incantatricem cessatam dari,
quae remoretur coitum, et exortum Lunae. Sic enim sperabat futurum
ne cogeretur creditoribus suis usuras reddere.84 Itaque inde
colligimus usuras singulis Neomaeniis datas fuisse. Ergo
usura praestari solita fuit singulis mensibus, et vocatur
Centesima usura, quae centesimo mense aequabat sortem, id estCentesima usura
anno octavo, et quarto mense. Aeschinus adversus
Cithesiphonem invehitur apud Terentium, quod in singulas
minas foeneris nomine menstruas drachmas exigeret.85
Qui recipiunt e centum 12 annis singulis, recipiunt Cente-
simam
. Alia commune dictum est de semine quod parit centesimum
fructum,86 et alia dicitur Centesima usura. Nam semen for-
tasse
trimestri tempore, aut maxime semestri tempore, si
hybernum fuit reddit centum grana pro uno ex benedictione Domini.X
Buchsymbol fehlt Sed usura Centesima dicitur propter compensationem sortis, si fit
mense centesimo. Si sors quinquagesimo mense aequaret,
multo gravior usura esset, quia de 100 solverentur 24,
attamen numerus mensium minor esset. Ergo ex numero
mensium plurium minor erit usura, qualis est usura semissis,
quae solvitur mense ducentesimo id est anno 16, mense octavo.Usura semisses
Semissis usura dicitur cum dimidium legittimae solvitur, hoc est
pro centum solvuntur sex. Hanc nostrates vocant legittimam:
tametsi vere dici debeat illegittima. Est enim multo minor
centesima:
Usura Triens dicitur quae partem quartam legittimae continetTriens.
et illa est minor superioribus.

Quincunces usuras leviores semissibus graviores tamen TrientibusQuincunx.
fuisse testimonio Paulus iurisconsultus erit in ff. de
usuris. l. Cum quidam. Cum quidam cavisset se quotennis
quincunces usuras praestaturum, et si quo anno non solvisset,
tunc totius peccuniae, ex die qua mutuatus esset,
semisses soluturum.87 Quincunces autem maiores trientibus
confirmat Ulpianus in ff. de Administ. tutor.
l. Tutor qui. Ex caeteris inquit caussis secundum
morem provinciae praestabit usuras, aut quincunces, aut
trientes, aut si quae aliae in provintia frequentantur.88
Exorsus est a quincuncibus descendens ad trientes, et
leviores. Porro modus harum usurarum spectatur ex asse89 usura-
rum
id est Centesima. Spectatur interim et summa sortis, vel
corporis, unde foenus accipiebatur. Genes. 4790 Joseph con-
stituit
quincunces91 usuras, recipiens semper quintam
partem seminis vel mutuo dati, vel capti.

Buchsymbol fehlt

Sed illa Quincunx usura, quinta pars fuit corporis, vel
sortis. Nec debet ineptum videri, si sors in pauciores partes
dividitur, quoniam Ulpianus assem, vel haereditatem in partes
septem distribuit, ut extat in ff. de Lib. et posthum. l.92 Si
ita scriptum: Ergo summa frumenti quoque in partes quinas
diduci potest. Iustinianus autem in Novellis constitutionibus
humaniorem legem condidit: Comperimus, inquit, nonnullos
raptato sterilitatis tempore, sub modica frugum mensura, rusticis
terram propriam eripere, ut plerique ea occasione rusticorum
diffugerint, plerique etiam fame perierint. Itaque sentimus terras
eis reddi deberi, et ultra octavam modii partem, Usurae
nomine in singulos modios nihil participandum. etc.93

Neque possumus Josephum ab omni omnino peccato liberare: Primo
quia reprehendit patrem in benedictione filiorum, ignorans Ephraim
primogenitum apud Deum. Gen. 48.94 Deinde quod Dominus sententiam
generalem tulit adversus turpem usuram, qua lege si quis
iudicet Josephum, perstringet.

Accursius omnes legittimas usuras hisce versiculis complexus est.95

mDiscant illustres stipulari posse trientes.

Et mercatores sibi possunt quaerere besses.

Quaerere semisses possunt communiter omnes.

Intra rectitiis viris Centesima sunt. m

Christus haec omnia usurarum genera statuit illegittima. Luc. 6.96
Mutuo dantes nihil inde sperantes. Quae verba Pontifices Rom'ani'
sic receperunt: Qualecumque emolumentum quis supra sortem sperat,
usuram committit. Sive quis obsequium, sive operas, sive peccuniarium
lucellum sperat, ille committit usuram.97
Buchsymbol fehlt Verum illud: Mutuum dantes etc.98 hunc sensum magis recipit:
Neque sortis incrementum, neque sortem ipsam sperate vos recepturos.
Quemadmodum Deut. 15. scriptum est: Si unus de fratribus tuis venerit
in paupertatem, dabis ei mutuum, quo indigere eum perspexeris,
nec ita reputabis tecum, annus septimus appetit etc.99

Neque puto tenues illos foeneratores excusatum iri, quando-
quidem
scriptum est: Pauperis non misereberis in iudicio. Exod. 23.100
Levit. 19.101 Igitur non licet nobis scripturam deflectere id est iudi-
care
in patrocinium pauperum foenerantium.

Usura turpis utique peccatum est, sed iustificari potest ex colla-
tione
maiorum usurarum. Quemadmodum adversatrix Israel
iustificavitn animam suam, comparatione praevaricationis Judae
Hierem. 3.102 id est minus peccavit: Sic parvus morsus
iustificabitur ex collatione gravioris id est pro nullo repu-
tabitur
, tametsi sit. Intellegi denique potest ex hoc: Sama-
ria dimidium peccatorum tuorum non fecit. sed vicisti eas sceleribus
tuis, et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus.
Ezech. 16.103 Breviter ut tolerabilius erit Sodomae. Mat.
10.104 Ita levius punientur parvi usurarii.

Hactenus de his usuris dixisse videri volumus,
quarum sors, et ipsae usurae in stipulationem deducuntur,
ut sors cum usuris placitis redeat.
FINIS. 1.5.4.0.


aam Rand usurae rerum a
bkorrigiert über der Zeile aus nunquam a
cüber der Zeile ergänzt
düber der Zeile hinzugefügt unleserliches Wort
eam Rand Usurae operum a
ffolgt gestrichen V
gvom Editor verbessert für vestram
hfolgt durchgestrichen vocabulo
ivon gleicher Hand korrigiert aus §
jkorrigiert aus durchgestrichenem unlesbaren Wort a
kfür gestrichen Centesima usura etc.
lkorrigiert am Rand aus inducit
m-mvom Editor verbessert aus suint ; der gesamte Abs. ist durch einen Strich am Rand hervorgehoben
nvom Editor verbessert aus iuficavit

1Ter., Ad. 2,2,216–218.
2Karlstadt zitiert hier wahrscheinlich die von Erasmus von Rotterdam herausgegebene und 1538 bei Froben in Basel gedruckte Ausgabe der Schriften des Terenz, der Scholien aus den Kommentaren u.a. von Donatus beigegeben waren (Terenz, Opera (1538)). Hier (fol. 215) heißt es zu der oben zitierten Stelle unter dem Stichwort Foeneratum: »Foeneratum, est cum lucro redditum et multiplicatum. Foeneratum ergo, non Aeschinus, sed ipsa res in qua foeneratio est.« Hierzu siehe auch Hasse, Karlstadts Traktat, 318 Anm. 31.
3Vgl. D. 22,1,7: »Debitor usurarius creditori pecuniam optulit et eam, cum accipere noluisset, obsignavit ac deposuit: ex eo die ratio non habebitur usurarum. Quod si postea conventus ut solveret moram fecerit, nummi steriles ex eo tempore non erunt.« Karlstadt bezieht sich hier auf einen Rechtsfall, in dem der Gläubiger keinen Zins nehmen darf – sein Geld ist also »fruchtlos«. (CICiv 1, 283).
4Vgl. D. 22,1,13: »Quaesitum est, an iudicio negotiorum gestorum vel mandati pro pecunia otiosa usuras praestare debeat, cum dominus nullam pecuniam faeneravit. Respondit, si eam pecuniam positam habuisset idque ex consuetudine mandantis fecisset, non debere quicquam usurarum nomine praestare.« (CICiv 1, 286). Hier geht es um die Frage, ob der Geschäftsherr vom Geschäftsführer Zinsen auf ruhendes Kapital fordern darf.
5Vgl. D. 22,1,13: »Qui semissis usuras promisit, per multos annos minores praestitit: heres creditoris semisses petit. Cum per debitorem non steterit, quo minus minores solvat, quaero an exceptio doli vel pacti obstet. Respondi, si exsolvendis ex more usuris per tanta tempora mora per debitorem non fuit, posse secundum ea, quae proponerentur obstare exceptionem.« (CICiv 1, 286). Zum Begriff peccunia foeneris siehe auch D. 22,1,9: »Pecuniae faenebris, intra diem certum debito non soluto, dupli stipulatum in altero tanto supra modum legitimae usurae respondi non tenere: quare pro modo cuiuscumque temporis superfluo detracto stipulatio vires habebit.« (CICiv 1, 285f.).
6Bezug unklar.
7Vgl. Mt 13,8 Vg »alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum.«
8Vgl. 3. Mose 25,27 Vg »conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.«
9Vgl. Jak 5,7 Vg »patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum.«
10Vgl. 1. Kor 9,10 Vg »quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi.«
11Vgl. 1. Petr 1,23 Vg »renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis.«
12Vgl. Jak 1,18 Vg »voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius.«
13Vgl. Mt 13,23 Vg »qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta.« Siehe auch die Parallelität zu Mt 13,8 (siehe oben KGK 384 (Anmerkung)).
14Bezug auf Mt 25,14–30 (Gleichnis von den anvertrauten Talenten); zum Terminus usura siehe Mt 25,27.
15Vgl. 1. Kor 9,19 Vg »nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem.«
16Bezug auf Mk 10,29f.
17Vgl. Spr 19,17 Vg »feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei.«
18Vgl. Lk 16,9 Vg »et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula.«
19Vgl. 2. Kor 9,9 Vg »sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum.«
20Vgl. Spr 14,21 Vg »qui autem miseretur pauperi beatus erit.«
21Gemeint ist hier Lk 6,38 Vg »date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.« Möglicherweise handelt es sich hier um ein Versehen aufgrund der kurz zuvor angeführten Stelle Lk 16,9; siehe oben KGK 384 (Anmerkung).
22\heO{t}{\char133}\char192{}\hebre (= Bedrängnis).
23Zitiert nach Ps 71(72),14 Vg iuxta LXX »ex usuris et iniquitate redimet animas eorum.«
24Bezug auf Ps 71(72),14 LXX »>ek t'okou ka`i >ex >adik'iac lutr'wsetai t`ac yuq`ac a>ut=wn.«
25Bezug auf Ps 71(72),14 Vg »ab usura et iniquitate redimet animam eorum.«
26Zitiert nach Ps 54(55),12 Vg iuxta LXX »non defecit de plateis eius usura et dolus.«
27Bezug auf Ps 54(55),12 Vg »non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia.« Hasse, Karlstadts Traktat, 319 Anm. 63 weist darauf hin, dass es sich bei fraudulentia um die Übersetzung aus dem Hebräischen und bei dolus aus dem Griechischen handelt.
28Vgl. Reuchlin, De rudimentis Hebraicis (1506), 537, der תּוֹךְ unter der Angabe von Ps 71(72),14 mit »Inter. medio« übersetzt, hierzu und zur Nutzung von Reuchlins Werk siehe Hasse, Karlstadts Traktat, 319 Anm. 65.
29Die sprachliche Verwandtschaft von תּוֹךְ (dem constructus vom Nomen תָּוֶךְ) und dem Nomen תֹּך bzw. תּוֹךְ »ist insofern nach Karlstadts Meinung sinnvoll, als תוך bzw. medium die Bedeutung von Neutralität oder sogar Zwielichtigkeit in sich trägt und damit dem Verhalten des Menschen entspricht, Betrug zu dissimulieren, indem man statt dolus das eher mehrdeutige und deshalb die Sache dissimulierende Wort usura gebraucht.« (Hasse, Karlstadts Traktat, 320 Anm. 44).
30Vgl. X. 5,19,10 »Verum quia, quid in his casibus tenendum sit, ex evangelio Lucae manifeste cognoscitur, in quo dicitur: ›Date mutuum, nihil inde sperantes‹: huiusmodi homines pro intentione lucri, quam habent, quum omnis usura et superabundantia prohibeatur in lege, iudicandi sunt male agere, et ad ea, quae taliter sunt accepta, restituenda, in animarum iudicio efficaciter inducendi.« (CICan 2, 814).
31Vgl. C. 14,3,1 »Si feneraveris hominem, id est si tu mutuum dederis pecuniam tuam, a quo plus quam dedisti expectes, non pecuniam solam, sed aliquid plus quam dedisti, sive illud triticum sit, sive uinum, sive oleum, sive quodlibet aliud, si plus quam dedisti expectes accipere, fenerator es, et in hoc inprobandus, non laudandus.« Im Titel wird hier Augustin angeführt »Qui plus quam dederit expetit usuras accipit.« (CICan 1, 735).
32Vgl. Glosse zu X. 5,19,10 (wie KGK 384 (Anmerkung)): »Expectes ex pacto quosdam ut etiam sola spes facit usuram ut hic Sed quod si mutuet eo pactu etiam remutuet cum opus habuertit non credo quae illud posset deducere in pactum ita hic naturalis obligatio non potest deduci in pactu«. Karlstadt benutzte möglicherweise diese Ausgabe: Decretum Gratiani (1512).
33Bezug auf die oben dargestellte Bedeutung »Frucht/Gewinn«.
34Rabbi David ben Kimchi (zu ihm siehe WiBiLex s.v. Qimchi sowie BBKL 3, 1483f. s.v. David Kimchi) gibt תכך in seinem Radicum Liber, 410 mit כֶשֶׁך an, das Reuchlin, De rudimentis Hebraicis (1506), 506 wiederum mit »Fregit. contrivit. perdidit. destruxit.« übersetzt. Ob Karlstadt eine Ausgabe von Kimchis Werk zur Hand hatte oder auf welche Quelle er sich hierbei bezog, ist nicht bekannt; hierzu siehe Hasse, Karlstadts Traktat, 320, Anm. 73.
35תֹּךְ (wie KGK 384 (Anmerkung)).
37מִתּוֹךְ (nach Ps 71(72),14).
38Abraham ben Meir ibn Ezra (zu ihm siehe WiBiLex s.v. Ibn Esra, Abraham) erklärt in seinem Kommentar zu Spr 29,13 תְּכָכִים mit שׁכך, dass in Anlehnung an Reuchlin, De rudimentis Hebraicis (1506), 509 mit »conterere« übersetzt werden kann. Auch hier ist nicht bekannt, auf welche Quelle Karlstadt zurückgreift, möglicherweise hatte er Zugang zu einem Exemplar der Biblia Rabbinica; vgl. Hasse, Karlstadts Traktat, 321 Anm. 76.
39Vgl. Spr 29,13 Vg »pauper et creditor obviam fuerunt […]« Die hier gebrauchte Übersetzung von תְּכָכִים אִישׁ mit vir usuarum bzw. vir fraudum ist dabei näher am hebräischen Text. Möglicherweise orientierte sich Karlstadt hier erneut an Reuchlin, De rudimentis Hebraicis (1506), 538, der hier die Übersetzung »Pauper et creditor obviaverunt sibi, rectius sic, pauper et vir usuarum« wählt. Zur Nutzung von Reuchlins Reuchlin, De rudimentis Hebraicis (1506) siehe auch Hasse, Karlstadts Traktat, 321 Anm. 77.
40Nach Hasse, Karlstadts Traktat, 321 Anm. 78 geht dieses Wort unter Berufung auf einen Hinweis von Hans-Peter Rüger auf ein Missverständnis von Rabbi David Kimchis Radicum Liber, 178 zurück, »wo es unter dem Stichwort lwh nach Anführung von Neh 5,4; 5. Mose 28,12 etc. heißt: inyan halwa'ah yadua/ (Übersetzung im Stil Reuchlins wäre: significatum foeneratis notum est). halwa'ah ist nicht, wie Karlstadt meint, der Artikel ha- mit dem Substantiv status absolutus lw'h, status lw't, sondern ein von Hifil hilwah abgeleitetes Substantiv.« [Hervorhebungen im Original] Zur Nutzung von Kimchis Werk durch Karlstadt siehe oben KGK 384 (Anmerkung).
41Vgl. erneut Spr 19,17 (wie KGK 384 (Anmerkung)). Dieses und das folgende Zitat ist am Rand durch einen Asteriskus hervorgehoben.
42Vgl. Spr 22,7 Vg »et qui accipit mutuum servus est fenerantis.«
43Vgl. 3. Mose 25,36f. Hier finden sich für Zins תַרְבִּית (= Aufschlag, Zins) und מַרְבִּית (= Mehrzahl), die sich beide von der Wurzel רבה (= zahlreich werden) ableiten. Zur Nutzung dieser Begriffe in der hebräischen Bibel und zu weiterführender Literatur siehe WiBiLex s.v. Zins/Zinsverbot; zur Wiedergabe von ת als s siehe Hasse, Karlstadts Traktat, 321 Anm. 84.
44רָבַה. Bei Reuchlin, De rudimentis Hebraicis (1506), 482 findet sich dazu die Bedeutung »Auxit. multiplicavit«.
45רָבַב. Bei Reuchlin, De rudimentis Hebraicis (1506), 482 findet sich dazu sowohl die Bedeutung »Auctus et multiplicatus est« als auch unter Verweis auf 1. Mose 49,23 die Bedeutung »iaculare«.
46נֶשֶׁךְ; siehe Reuchlin, De rudimentis Hebraicis (1506), 339. Dieser gibt hier als Beutung »Foenus. usura.« an.
47נָשַך (= beißen).
48Vgl. 2. Mose 22,(24)25. Karlstadt zitiert hier wohl in Anlehnung an die Übersetzung Reuchlins unter dem Begriff נֶשֶׁךְ »Nec usuris opprimes, rectius sic, non pones super eum usuram«; vgl. Reuchlin, De rudimentis Hebraicis (1506), 339.
49Vgl. 5. Mose 23,19(20). Karlstadt folgt hier nicht der Übersetzung der Vulgata »non fenerabis fratri tuo ad usuram peccuniam […]«, sondern bietet eine (eigene?) Übersetzung des hebräischen Textes, in der er die hebräischen Begriffe \heT{X}{\char131}\heG{v}{\char128}J\char192{}\hebre und נֶשֶׁךְ aufgrund der gemeinsamen Wurzel נֶשֶׁךְ ebenso wie in den folgenden Zitaten mit mordere bzw. morsus übersetzt. Möglicherweise geschah dies in Abhängigkeit von Reuchlin, der die Bedeutung נֶשֶׁךְ mit mormordit angibt; vgl. Reuchlin, De rudimentis Hebraicis (1506), 339.
50Vgl. 3. Mose 25,36 Vg »ne accipias usuras […].«
51Vgl. Ps 14(15),5 Vg »pecuniam suam non dedit ad usuram.« Bei Reuchlin unter dem Begriff נֶשֶׁךְ zitiert; wie oben KGK 384 (Anmerkung).
52Vgl. Hes 18,13.17; auch hier übersetzt Karlstadt נֶשֶׁךְ (hier in Kombination mit תַרְבִּית) mit »morsus«.
53Vgl. Hes 22,12 Vg »[…] usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris
meique oblita es ait Dominus Deus.«
54Lucan. 1,181: »hinc usura vorax avidumque in tempora fenus« – möglicherweise zitierte Karlstadt nach der 1509 in Straßburg erschienenen Ausgabe (Lucanus, Pharsalia (1509), fol. B2).
55An dieser Stelle ist unklar, ob es sich hier um einen Schreibfehler oder eine bewusste Latinisierung des griechischen Wortes handelt; vgl. auch Hasse, Karlstadts Traktat, 322 Anm. 100.
56Karlstadt bezieht sich hier wohl auf Perottus, Cornucopiae sev latinae linguae commentarii (1521), hier 704,40f.: »item foenus, hoc est usura. Nihil enim est alius foenus quam foetus, hoc est partut pecuniae. Quapropter graeci quoque a pariendo foenus t'okoc vocat, et tokuzein dicunt foenerare.« Aus dieser Vorlage scheint auch die Schreibweise der hier verwendeten griechischen Begriffe übernommen zu sein.
58Karlstadt bezieht sich hier auf Non. p. 577,12, wohl ebenfalls zitiert nach Perottus, Cornucopiae sev latinae linguae commentarii (1521), hier 1074,50–53: »Usus generis masculini Cicero de oratore libre secundo. Adiungetur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret, foeninino Plautus Amphitryone Usuramque eius corporis coepit sibi. Accius in oenomao: Atque hanc postremo solet usuram cape.«
59Karlstadt bezieht sich hier auf Var. LL 4,183: »A quo usura, quod in sorte accedebat, Impendium appellatum, quae cum accederet ad sortem usu usura dicta, ut sors quod suum fit sorte.« – möglicherweise zitiert nach der 1526 in Basel erschienenen Sammelausgabe (wie KGK 384 (Anmerkung), hier 1074,50–53).
60Vgl. D. 50,16,121: »Usura pecuniae, quam percipimus, in fructu non est, quia non ex ipso corpore, sed ex alia causa est, id est nova obligatione.« (CICiv 1, 861). Dieses Zitat geht, anders als hier angegeben, auf Pomponius 6. Buch an Mutius zurück, möglicherweise gab es hier eine Verwechslung mit D. 50,16,120, die auf das 5. Buch an Mutius zurückgeht.
61Vgl. D. 22,1,34 »Usurae vicem fructuum optinent et merito non debent a fructibus separari […].« (CICiv 1, 288). Karlstadt weicht hier vom Originaltext ab; Hasse, Karlstadts Traktat, 323 Anm. 107 sieht hierin ein Indiz dafür, dass es ihm weniger um den dargestellten Rechtsfall geht als um die Definition des Wortes »usura«.
63Bezug unklar.
64Anspielung auf Lk 16,8f. Vg »et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudeetiam nter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula.«
65Zerschlagung, Mord.
66Vgl. Bezug auf die Überschrift zu C. 14,3 (CICan 1, 734) »quod autem preter summam emolumentum secretari sit usuras exigere.« Zum Terminus emolumentum sie auch C. 14,3,3 (CICan 1, 735).
67C. 14,3,4, (CICan 1, 735). Diese Textstelle geht auf das Concilium Agathense (Synode von Agde) von 509 zurück.
68Vgl. C. 14,3,3: »Esca usura est, et vestis usura est, et quodcumque sorti accidit usura est; et quodcumque velis ei nomen inponas, usura est.« (CICan 1, 375). Diese Textstelle geht auf Ambr., Tob. VIII,49 zurück.
69Bezug auf X. 5,19,10 (wie KGK 384 (Anmerkung)).
70Vgl. C. 14,4,7: »Quoniam multi clerici, avaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt divini precepti, quo dictum est: ›Qui pecuniam suam non dedit ad usuram,‹ statuit hoc sanctum concilium, ut, si quis inventus fuerit post hanc diffinitionem usuras accipere, vel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, vel etiam species frumentorum ad sescuplum dare, omnis, qui tale aliquid conatus fuerit ad questum, deiciatur a clero, et alienus habeatur ab ecclesiastico gradu.« (CICan 1, 737).
71Vgl. C. 14,4,8: »Nec hoc quoque pretereundum duximus, esse quosdam turpis lucri cupiditate captos qui usurariam exercent pecuniam, et fenore volunt ditescere. Quod nos ut non dicamus in eos, qui sunt in clericali ordine constituti, sed etiam in laicos cadere, qui se Christianos dici capiunt, condolemus. Quod vindicari acrius in eos, qui fuerint confutati, decernimus, ut omnis peccandi oportunitas adimatur.« (CICan 1, 737).
72Vgl. C. 14,4,11: »Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices reddi iubent? An crudelior est qui subtrahit aliquid vel eripit diuiti, quam qui trucidat pauperem fenore? […]« (CICan 1, 738). Diese Textstelle geht auf Aug., Ep. 153,6 zurück (CCSL 31B).
73C. 14,4,12 (CICan 1, 738). Diese Textstelle geht auf Ambr., Tob. 8,51 zurück. Im Originaltext steht statt des hier durch Karlstadt verwendeten »homines« allerdings der Begriff »hostes«. Dieses Zitat scheint als zentral angesehen worden zu sein, da es am Rand mit Asteriskus und Zeigehand markiert ist.
74Vgl. Lk 6,34f. Zur Interpretation dieser Bibelstelle in der Diskussion um das Zinsverbot siehe auch Gilomen, Zinsverbot, 424f.
75Möglicherweise Bezug auf Mk 10,5 Vg »quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.«
76Centesima bezeichnet einen monatlichen Zins von 1 Prozent, was einem jährlichen Zinssatz von 12 Prozent entspricht.
77Semis/Semisses bezeichnet die Hälfte, also 0,5 Prozent monatlich, was einem jährlichen Zinssatz von 6 Prozent entspricht.
78Quincunx/Quincunces bezeichnet fünf Zwölftel des höchsten Zinssatzes, was einem monatlichen Zins von 0,41 Prozent und einem jährlichen Zins von 5 Prozent entspricht.
79Triens/Trientes bezeichnet ein Drittel des höchsten Zinssatzes, was einem monatlichen Zins von 0,33 Prozent und einem jährlichen Zins von 4 Prozent entspricht. Dies war zugleich der höchste Zinssatz, der nach der von Karlstadt mitverfassten Wittenberger Stadt- und Kirchenordnung zugelassen sein sollte (siehe KGK V, Beilage zu Nr. 219, S. 185, Z. 1–15).
80Vgl. erneut 2. Mose 22,(24)25.
81Gemeint ist hier 5. Mose 23,19(20). Wahrscheinlich wurden hier die Kapitelangaben bei der Abschrift vertauscht, siehe auch die folgende Anm.
82Gemeint ist hier 3. Mose 25,36f. Wahrscheinlich wurden hier die Kapitelangaben bei der Abschrift vertauscht, siehe auch die vorherige Anm.
83Vgl. Neh 5,11 Vg »reddite […] centesimam pecuniae frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis.« Mit Asteriskus am Rand hervorgehoben.
84Bezug auf Aristophanes Komödie a<i nef'elai (lat. nebulae). In der 2. Szene sucht der hoch verschuldete Strepsiades im Gespräch mit Sokrates nach Wegen, sich von der Last der Schulden bzw. der Zinsen zu befreien: »Str. Mulierem ueneficam si emens Thessalam, Deponam nocte Lunam: postea iam Ipsam includam in uase rotundo, Tanquam speculo, et postea seruabo habens. Soc. Quid certe hoc proderit tibi. Str. Quid〈?〉 Si non amplius orietur Luna nusquam: Non reddam usuras. Soc. Quid iam? Str. Quia in mensem argentorum fit mutuatio.« (Aristophanes, Comoediae (1539), 79). Die Werke des Aristophanes waren in den vergangenen Jahren in Basel bei Cratander sowohl auf Griechisch mit einer Vorrede von Simon Grynaeus (1532, VD 16 A 3266) als auch in lateinischer Übersetzung (1539, VD 16 A 3271) erschienen. Welche Ausgabe Karlstadt benutzt hat, ist nicht bekannt.
85Karlstadt bezieht sich hier wahrscheinlich erneut auf Terenz Adolphoe (wie KGK 384 (Anmerkung)), eine genaue Stelle konnte jedoch nicht ermittelt werden.
86Erneut Bezug auf Mt 13,8 (wie KGK 384 (Anmerkung)).
87Vgl. D. 22,1,17 pr. (CICiv 1, 286).
88Vgl. D. 26,7,7,10 (CICiv 1, 342).
89As bezeichnet hier das zwölfteilige Ganze als höchstem Zinssatz und bildet damit die Grundlage für die weitere Unterteilung der Zinssätze.
90Vgl. 1. Mose 47,24 Vg »ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris.«
91Die Bezeichnung »quincunces« ist an dieser Stelle mit Blick auf die oben gegebene Definition (siehe KGK 384 (Anmerkung)) verwirrend, da der in 1. Mose 47,24 dargestellte Fall einem Zins von 20 statt 5 Prozent (1/5 statt 5/12) entsprechen würde; vgl. auch Hasse, Karlstadts Traktat, 326 Anm. 146.
92Vgl. D. 28,2,13 pr. (CICiv 1, 374). Die von Karlstadt hier herangezogene Textstelle geht nicht auf Ulpianus, sondern auf Julianus zurück. Inhaltlich geht es um die Aufteilung des Erbes, das, wenn dem Erblasser ein Sohn und eine Tochter geboren werden, in sieben Teile aufzuteilen ist.
93Vgl. Nov. 32 bzw. 34 (CICiv 3, 239f.). Karlstadt gibt den Inhalt in eigenen Worten wieder. Dieser Abschnitt ist am Rand mit einem Asteriskus markiert.
95Das folgende Zitat konnte in den Glossen des Accursius zu D. 22,1 (De usura) nicht nachgewiesen werden. Es taucht aber bei Heinrich von Susa, Summs aurea (1512) 5, titulus 19,10 De usuris (1512), als auch in einer späteren Abhandlung des Matthäus Host zum Thema usura (, 3, 653) auf.
96Vgl. erneut Lk 6,34f. (wie KGK 384 (Anmerkung)).
97Bezug unklar. Möglicherweise bezieht Karlstadt sich hier auf X. 5,19 (De usuris); vgl. CICan 2, 811f..
Vgl. auch Aegidius de Lessinia, De usuris in communi c. 11: »Quare similiter qui committit pecuniam suam bonae fidei alterius spe lucri, usuram committit.« (Thomas, Opera (Busa), 7, 25).
98Vgl. Lk 6,35 »[…] mutuum date nihil desperantes.«
100Vgl. 2. Mose 23,3.6 Vg »pauperis quoque non misereberis in negotio« bzw. »non declinabis in iudicio pauperis«.
102Vgl. Jer 3,11 Vg »et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis Iuda.«
103Vgl. Hes 16,51 Vg »et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.«
104Vgl. Mt 10,15 Vg »amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.«

Downloads: XML · PDF (Druckausgabe)
image CC BY-SA licence
»