Nr. 330
Andreas Karlstadt an Joachim Vadian
Zürich, 1532, 3. Februar

Text
Bearbeitet von Stefania Salvadori
Buchsymbol fehlt

Eximio viro
domino Iachimo
de Watt, doctori
atque Senatori
Sancti galli, prae-
ceptori
chariss'imo'

Buchsymbol fehlt
S'alutem' in domino.

Ut quacumque ratione Vir prudentiss'ime' eruditissimeque obsequibilem
erga D'ominationem' tuam animum declararem eo lubentius mecum vectorem sumpsi, qui
libros illos tres divinos adferret tibi.1 idque persuasum excellentiae tuae velim
mihi nihil in votis neque iucundius neque prius fore quama ut quantulocumque obse-
quio
demerear viros bonos, pudetque interim me eius caussa inopiae.
Siquid velis, quod ego praestare queo, imperato, nam me beneficio affeceris
si iusseris. Salvos esse cupio convivas et concenatores. Si licet
ex vulgi rumore quicquam coniicere, res longe secius cadent quam
pagi dispiciunt etc.2 Vale vir charissime et me tibi commendatum
habe. Datum festinanter.b Tiguri postridie purificationis
Mariae anno MDXXXII.3

Tuum obsequibile
mancipium Andreas
Carolstadius.

aüber der Zeile hinzugefügt
bfolgen gestrichen unlesbare Buchstaben

1Es ist unklar, welche Bücher Karlstadt an Vadian schickte.
2Vielleicht eine Anspielung auf die Situation im Rheintal. Siehe diesbezüglich die KGK 330 zu dieser Einheit.
33. Februar 1532.

Downloads: XML · PDF (Druckausgabe)
image CC BY-SA licence
»